장음표시 사용
321쪽
LIBER IIL 307XXV. Quamquam igitur virtutum vitiorumque ratio in Voluntate sive electione potissimum intelligatur , persectio tamen in actione voluntaria consistit. Nam si ratione scienterque gubernator nautis, ut explicent vel a , dux militibus imperet, ut ineant in hostes pugnam , rudentibus tamen et armis non suppetentibus, aut re alia impediente , neutrius imperio pareatur : constabit quidem officii ratio ducis et gubernatoris, qui quod in ipsis erat, praestiterunt , sed irritus conatus officium inchoatum faciet ac imperfectum. Sic boni consulendum est, si quis beneficia , quae inopia rei fanibliaris exclusus, opere conferre nequit, praestare Sit animo et Voluntate paratus, hujusmodi tamen officium nemo dicet esse persectum nec enim pauperum indigentia bona cujusquam voluntate, si res absit, sublevatur , qui finis est liberalitatis. Nefas est autem existimare, in Christiana republica cum cetera sint perfectissima et uberrima , plena gratiae ac libertatis, locum non relinqui quarumdam virtutum persectioni. Persectum igitur officium et Deo maxime gratum , auctore Paulo , est, quod a me profectum per cari- s. tatem operiatur, quae caritas non modo Deum spectat, sed etiam proximum. Eodemque modo de criminibus statuendum est, non solum in voluntate peccatum esse , sed in Operibus etiam a voluntate profectis plerumque majus, cum praesertim aliqua sint ipso genere mala , ut testatur Aristoteles , et quae nomine ipso turpitu--α. dinem praeserunt, ut furtum et adulterium , et in Decalogo non cupiditates tantum , sed prava etiam opera lege divina prohibeantur . Vides, ut divitiae pro cujusque conditione moderatae partim necessariae sint ad vitam degendam, et aliquas virtutes persecte colendas, tuendamque societatem hominum et libertatem : partim utiles ad cultum divinum et templorum ornamentum tantum abest , ut a Christo vel apostolis damnatae fuisse putari debeant, cum divitum avaritiam et inexplebilem habendi cupiditatem magna cum severitate castigarent, et eas docerent minimum apostolicae vitae
XXVI. At r. Satis jam mihi superque , Democrates et Leopol'de, de magnitudine animi, ejusque partibus et vitiis contrariis dis seruisse , et meo quidem judicio prudentissime , videmini 1, sed quas quam vestra disputatione sum equidem vehementer delectatus, cupio tamen audire , exspectoque, Democrates, quid ad ea respondeas, quibus me tamquam scrupulis quibusdam solicitari, explicarique vel-
322쪽
3o8 DEMOCRATEste , et initio , et, si meministi, jam saepe sum professus. DEM. Scio quos scrupulos dicas, memoriaque teneo : ego vero de sortitudine et magnanimitate paulo accuratius edisserens nihil aliud egi, quam ut altioribus jactis fundamentis , querelis istis militaribus satisfacerem ut igitur quaestio commodius explicetur , ne te pigeat, ob
Secro , saepe , ut ais, testata brevi nunc Oratione referre . Ars. Faciam vero perlubens. Miles mihi non videtur posse religioni Christianae simul et ossicio militari quibusdam in locis satisfacere. DEM.At Joanni Baptistae videbatur , qui rogatus a militibus, quid se fa-
Lucoe 3. cere oporteret , respondit: Neminem concutiatis , nec calumniam fmciatis , et contenti estote Vestris stipendiis. Sed quibus tandem in impedimenta locis id tibi non posse videtur ' A s. Primum ubi certamen est de
nus juste Z Iama a quia Ploriam mundanam appetere criminOSum est nominibus
suscipiuntur. Christianis , eamdem cunctis rationibus quaerere , ad laudem militarem pertinere putatur deinde in causa injuriarum ; quoniam itinjurias persequi, et inimicos fortiter ulcisci, quod ab optimo milite exspectatur , alienum est legibus Christianis. Itaque injuria paulo
graviore lacessitum in singulare certamen inimicum provocare, Opti, mi et generosi militis esse dicunt , Christiani et religiosi, negant: eodemque modo provocatum pugnam non detrectare, quod pertinet ad laudem sortitudinis DEM. Recte tu quidem, Ali me , paucisque veterem querimoniam eXplicasti: respondebo igitur ordine , si prius tamen explicueris, quid gloriam mundanam appelles . ALF. Haud equidem eam , qua frui creduntur justi, cum eX hac vita migraverint , eamdem enim jam gloriam , jam beatitudinem, tum vitam aeternam a viris religiosis appellari video : sed gloriam mundanam appello , quae homines Virtute praeStanteS nobilitat in hoc mundo , et illustri nomine decorat, quae a nonnullis bona fama , in aliis honor etiam appellatur , propterea quod sit pars honoris potissima. Nam cum ejus, qui honoratur , eXcellentiae testimonium honor esse intelligatur, hoc nulla re tam locuples hominibus contingit, quam bonorum consentiente laude , et judicio de praestante virtute , hoc est, gloria , sic enim haec a phi 'losophis definitur . L M. Rem dicis pulcherrimam , et quam ego non dubitem ceteris omnibus externis bonis anteferre : sed tu quamobrem existimas hujusmodi gloriae appetentiam esse Christianis hominibus interdictam ' A s. Quoniam video inanem gloriam magno consensu a nostris philosophis damnari. DEM. Quasi vero a Christianis
323쪽
nis tantum improbetur inanis gloria , et non ab omni philosophia doctorum omnium prudentiumque judicio rejiciatur: sed tu quam gloriam appellas inanem Ahr. Quam quidam , ut video , viri do- gloriactissimi, qui triplici ratione docent inanitatem gloriae deprehendi,
primum , si non re ac virtute solida , sed Simulatione et inani ostentatione , et , ut Cicero ait, Ato non modo Serm e , Sed etiam vultu sola. l. quaesita sit: deinde , si a quibus non oportet, petatur . postremo, si referatur alio , quam in Dei laudem , vel aliorum hominum commoditatem . Peti autem affirmant, a quibus non oportet, quae ab hominibus quaeritur , auctore Paulo , qui ait: Non quadrenteS ab i. rib,
hominibus gloriam , cum sit humanum judicium incertum et fallax DEM. Scio quosdam viros alioquin eruditissimos sic de gloria disseruisse , quibus cetera quidem assentior , sed profecto , qui hominum etiam optimorum et prudentium judicium rejicit , ejusque tollit certi. tudinem et auctoritatem , is ego non Video, quem locum prudentiae, quem humanis virtutibus relinquat. Nam quem alium prudentem dicere solemus, vel intelligere , nisi eum , qui recte potest de petendis rebus aut vicissim fugiendis judicare ' ut indicat definitio mo- g b. , ratis virtutis, quae habitus electivus esse definitur , positus in mediocritate quo ad nos, quemadmodum prudens definiret, hoc est, statueret et judicaret. XXVII. Age vero si bonorum hominum et prudentium incertum est judicium , cur ab his recte , non a malis et stultis honesta
a turpibus rebus dijudicari magno consensu philosophi tradiderunt lNon est igitur ita , neque inanitas gloriae satis arguitur , eo quod ab hominibus petatur, modo boni sint et prudentes, quorum judicio probari volumus. Alioquin Paulus praefatus, sui DStitiam Co- Rὴm. , .lit , bono Deo placere , perperam addidisset, et probatum esSe hominibus ; in quam sententiam illud etiam dictum eSt ab eodem abis. it. Providentes bona non tantum coram Deo , Sed etiam coram hominibus. Quibus verbis declaratur, quae Dei judicio bona malaque iudicantur, eadem a bonis et prudentibus hominibus recte magna ex parte probari, vicissimque damnari. Nam quod scriptum est in Psab is r. sui hominibus placent, confusi sunt , quia dominuS Sprevit eos: et quod Paulus ait: Si adhuc hominibuS placerem , Chri- cisiisti iSti Servus non essem de malis hominibus intelligendum est, ut cum idem dicit: Nonne homines estis ' non de bonis, quorum est haud i. ci . a.
dubie rectum judicium . Gloria igitur ab hominibus non semper ad
324쪽
De civit. Dei lib. 5. cap. I 3. De gloria mundana, et honesto ejus appetitu. Ethic. IO.
3IO DEMOCRATE sumbrata et inanis est: sed expressa interdum ab ipsis et solida mKximis et spectatis viris contingit: quae ab Ambrosio clara cum laude notitia esse decernitur : sed expressius et magnificentius a Cicerone definitur : Consentiens laus honorum incorrupta Vox hene judicantium de excellentes Sirtute. Quid tu , Leopolde, censes ' an tibi videtur talis quoque gloria inanis esse ' LEop. Minime vero , sed solida et vera. Itaque hac quoque in parte tibi prorsus assentior :tu tamen vide, ne in hujus etiam gloriae, qualiscumque sit , appetitu peccatum insit. Nam idem Cicero , quem de virtutibus et officiis optime disputasse constat, cavendam esse ait vel in primis gloriae cupiditatem, et Augustinus noster , sanius videre dicit eum, qui amorem laudis vitium esse recognoScit. XXVIII. DEM. Nihil est in rebus humanis , Leopolde , tam honestum et bonum , cui non plurimum gratiae, Vel totum potius, bonitatisque decedat, si quis decore ipsius ad rem turpem abutatur . Quid enim honestius, quam pecunias egentibus liberaliter impartiri ' at hoc ipsum turpe redditur , et liberalitatis nomen amittit , si quis ea virtutis specie ad tyrannidem spectans , patriae libertati insidietur , aliudve turpe moliatur. Quod si hoc potest in virtutem
cadere, ut crimen fiat abutendo : quanto magis in gloriam , quae bonis externis annumeratur ' cujus appetitum bonum sponte sua honeStumque esse, uno mihi versiculo confici posse videtur in hunc modum: cujusque rei bonae appetitus bonus est, ut testatur Aristoteles , gloria autem est bonum; gloriam igitur appetere bonum est. Hujusmodi enim facultates nam sic a philosophis et corporis et externa bona vocantur ) propter virtutem rem optimam bona nominari non ignoramus: scilicet ut medicamentum et cibus sani dicuntur , qui possunt ad sanitatem efficiendam accommodari. Quamquam enim talibus rebus probi homines bene, vitiosi possint male uti, unde facultates, ut dixi, nuncupantur , tamen a proborum usu ob virtutis praerogativam, ut docet Aristoteles , merito bonorum Vo cabulum eaedem acceperunt: ut dubitari non debeat, quin a bonis viris sine ullo crimine possint non solum expeti, sed etiam diligenter comparari: gloriam autem, qui negat talibus bonis esse annum merandam , quid hic relinquat in bonis externis, non intelligo: cum horum maXimum esse honorem , qui gloriae comes est atque cogna tus , non Aristoteles tantum in libris Morum, sed Plato etiam in
opere de Republica, testis sit locupletissimus. Salomon quoque in
325쪽
Proverbiis: Melius eSt, inquit, nomen bonum , quam HSitiae mul- Cap. G. tae : et alio in loco : MeliuS eSt nomen bonum , quam unguenta EccDr. pretiosa . Non igitur appetitus gloriae a Viris prudentibuS atque Cap. 41. religiosis damnatur , sapientis enim praeceptum est: Curam habe de bono nomine : et Paulus nos in eamdem curam adhortatur, dum ait: Providentes hona non solum coram Deo , Sed etiam coram hominibus: qui et alio in loco mortem sibi potiorem esse profitetur, 9 quam ut ab aliquo gloria sua eVacuetur et ad Timotheum Scri- i. M Tm. a.
bens: Oportet, ait, EpiScopum bonum habere teStimonium ab iis, qui foris sunt: quod maxime gloriam attingit: sed appetitus gloriae praeposterus, aut pravus merito in vitiis , et quidem maximis habetur hunc Augustinus, hunc Cicero damnat, et libertatem auferre dicit, hunc omnes boni et sapientes detestantur. Est autem pravus gloriae appetitus, cum is non ad Deum summumque bonum resertur, sed ad explendas turpes aut leves appetentias, ut ad injusta imperia et potestates , vel quod est leviculorum hominum , ad inanem jactantiam aut quaestum , quod hypocritae faciunt, quos Matiis. 6. taxat Christus in evangelio tuba vocantes ad eleemosynam , et in platearum angulis et synagogis orantes, ut videantur et laudentur ab hominibus: tales enim suam , ut Christus testatur, mercedem tulerunt, utique laudem imperitae multitudinis : a Deo autem , et bonis ac prudentibus viris neque praemium , neque gloriam , sed poenam potius et vituperium . Praeposterus appetitus est, qui Virtuti gloriam , quae comes illius esse debet, anteponit. Nam utrumque vitium cupiditatis obscurat splendorem gloriae, et soliditatem exhaurit, inanemque reddit. XXIX. Si de recto igitur gloriae honestoque appetitu solicitus es, primum hic non est magis contra religionem , quam valetudinis , quam scientiae , quam divitiarum moderata cupiditas : deinde gloriam ratione petere, non est proprium boni nobilisque militis, sed communis ei cum omnibus probis, honestis ac liberaliter institutis hominibus, sive quis in pace republica administranda justiriam colat, seu vitam privatam cum egregia virtute et bonorum approbatione degat. Itaque Augustinus, cujus tu mihi testimoni- Auguit, fu
um ObJIciebas, amorem laudis peccatum esSe statuentlS , Idem crudelem esse dicit, si quis recte facti conscientia fretus famam suam Contemnat: id est, pro nihilo ducat quid homines de se vel loquantur vel sentiant: ut intelligatur, ab ipso non omnis laudis ap
326쪽
312 DEMOCRATE spetitus damnari , sed praeposterus, vel a veritate dissentiens. Quid est enim gloriam ratione petere , nisi virtutem maxime colere ' quod bonis omnibus est propositum. Nam qui vult excellentem suam virtutem cognitam esse, et bonorum ac prudentium hominum judicio probari, et ob eam honorari, quod est recte gloriam appete re , non is virtutem praepostere colit propter gloriam aut honorem , ut falso quidam existimant, sed gloriam et honorem amat te. lib. 1. propter Virtutem , quemadmodum Aristoteles de felicitate disserens interpretatur , quod est ad Deum appetitum gloriae reserre. Deum enim colit, qui virtuti dat operam . Itaque Socrates hanc viam pro
ximam ad gloriam et quasi compendiariam dicebat esse: si quis id ageret, ut qualis haberi vellet, talis esset: sin alium dicis appetitum gloriae a via virtutis abhorrentem , facile tibi assentior , eum esse Christianis hominibus interdictum : sed qui talem putat generosis bonisque militibus convenire , vehementer errat, nimirum siquid nobis superiore disputatione consectum est, ac bonum et generosum militem intelligere oportet, sortem et magnanimum. Nam
qui legitimum etiam honorem , et suis virtutibus debitam gloriam non magni facit, quod magnanimi proprium esse docuimus: is quomodo potest accersitam et inanem gloriam ex aliorum errore per mendacium aut fictionem , res itidem magnanimitati inimicas affectare tXXX. Nunc venio ad eam partem quaerelae militaris, in qua se plurimum quidam et nimis ambitiose jactant, inserius esse dictalin j όα-- generosi militis dignitate , acceptas injurias graviores non per
tinacissime persequi, aut ab inimicis poenas communibus legibus, et non armis potius exigere , praesertim certamine singulari, et hanc
esse maximam causam , cur non licet bonum militem esse , et eumdem bonum Christianum, propter religionis praeceptum de injuriis
bibish condonandis: scriptum est enim : Mibi Vindictam , et ego retri h hu h6- buam et Christi verba illa sunt ex evangelio : Ego dico Sobis , m/ης- iniimicos Ῥestros , bene facile iis , qui oderunt UOS. Nec Ve' Lucae 33. ro solum verbis hoc praeceptum dedit Christus, sed exemplo et iam confirmavit, pro eis, a quibus morti tradebatur , patrem de- ad Rom. iz. precatus. Et Paulus : Benedicite , inquit, persequentibus UOS, benedicite , et nolite maledicere : hoc enim negant generosum militem decere : nonne , Alfonse, haec summa est alterius partis militaris querelae ' Ars. Maxime. DEM. Cur autem decere negant ,
327쪽
LIBER III. 37 nobilem militem injurias condonare ' Ars. Nimirum quoniam id mi, litari virtuti contrarium esse putatur , et laudi inimicum , nam hoc quoque , ut video , ad gloriam reserri solet. DEM. Quid ita ' nonne militaris virtus fortitudinis et magnanimitatis ratione definitur 'ALF. Certe , si recte vos ante , ut mihi quidem videmini, de militis
Virtute statuistis. DEM. At magnanimi proprium esse docuimus , si, cile , si quid in se commissum fuerit, remittere , et ex omnibus minime malorum meminisse : id igitur praestare non est contra militis officium. A s. Argutiae sunt istae philosophorum, quae dissentientibus silentium fortassis imponere valeant, persuadere certe nihil possint contra receptam fortium hominum ac inveteratam opinionem. DEM. An potest imperitorum hominum existimatio , ut nebulam quamdam effundere veritati , sic ejus vim tollere, splendorem penitus exstinguere ' At r. Non audeo id quidem dicere , sed cum agitur de gloria , plurimum valet hominum opinio. Toble hominum existimationem : quomodo poterit gloria , de qua quaeritur , contingere ' quae per te quoque in judicio vocibusque hominum posita est. DEM. De stabili et solida gloria disputamus ,
non de fluxa et inani, illius autem fundamentum res solida est, praestansque virtus, qua sublata , siquid secus homines existiment, error id appellari debet, non opinio. Tunc igitur gloria recte nuncupabitur , cum expressa excellensque virtus judicio et voce bonorum et prudentium virorum approbabitur, qui de virtute judicantes rem ipsam spectant, non quid vani et imperiti homines loquantur . Et alioquin magnanimi est, rem spectare ac veritatem colere , conscientia recte facti contentum, rumores populares vanos
quidem pro nihilo ducere , veros et laudes non magni facere : Mibi enim dicebat magnanimus Paulus ) pro minimo eSt, ut a vobis ju- dioer , aut ab humano die. Condonare igitur injurias , ut est , sic esse magnanimi opus, boni et sapientes existimant. Itaque harum condonatio nihil obstat, quo minus liceat et bonum militem esse, et religiosum Christianum. XXXI. Ars. Cur igitur, obsecro , tantopere invaluit ista inter milites opinio, quorum multi et boni viri et prudentes habentur, ut timori detur ac ignaviae , si quis injurias aequo animo ferat, impunitasque relinquat ' quoniam tam inveteratam tamque insitam militibus opinionem penitus vanam esse dicere nihil habet probabilitatis . DEM. Magna videlicet ratione: qui enim a multis crimi- Tom. IV. Rr ii,
pulsandis et remittendis. I. Cor. 4.
Cur qui iniu-1ias non ulciscuntur , habentur bo
328쪽
374 DEMOCRATEsnibus et plerumque maximis, quae sine difficultate perpetrantur , nec respectu religionis, nec amore Virtutis cohibetur, hic cur os ficio aut religione credatur a periculosis et difficilibus peccatis abstinere ' et non timore potius et ignavia ' Injurias igitur persequi tum religioni Christianae , tum etiam virtuti, quae magnanimitas dicitur, contrarium est; sed stulta vulgi militaris opinione factum est, ut id vulgo putetur ad laudem militarem pertinere , bonis et prudentibus longe aliter judicantibus. Sed cum adulterari, hominem innocentem per occasionem Occidere , spoliare tenuiores, et cetera id genus flagitia perspicue sint contra virtutem et religionem , in eaque cernantur plerique milites ferri praecipites, nullo nec virtutis freno , nec religionis retardati: cur talium quisquam virtuti ac pietati servire putetur, cum lacessitus fert injurias dissimulanter ' et non potius ultionis difficultatibus et ignavia deterreri ' Fingamus enim innimo bonum aliquem persectumque militem nam talem invenire rarissimum est qui plane fortis sit et re vera magnanimus, nullo se scelere contaminantem, sed studiose servientem virtuti et religioni, solidamque gloriam consectantem , qui praebuerit magna et clara ut militaris, Sic aliarum virtutum documenta , et hunc faciamus injuriam sorte acceptam male de se merito virtutis ac pietatis causa remittere quis tot tantarumque virtutum memor, hujus optime magnoque animo factum in diversam partem interpretabitur A s. Multi fortasse milites. DEM. Credo , quia multi stulti sunt, et rectum judicium pravis et moribus et opinionibus cor
rupere nemo tamen bonus, nemo prudens recte factum non probabit : quamquam magnanimus, ut saepe diximus, dum ipse recte faciat, quid homines loquantur , parum laborat, stultorum judicium penitus contemnens. Ai p. Isto igitur modo quid obstat, quo minus miles aliquis, cujus ante acta vita latrociniis, adulteriis homicidiisque fuerit foedata, possit ad breve recepta sanitate poenitentiaque ductus injuriam causa pietatis inimico condonare, et sic Officio fungi boni militis et Christiani t DLM. Nihil omnino prohibet. Nam et mendacissimum quemque licet aliquando verum dicere: sed quemadmodum huic vera dicenti ab iis non creditur, quibus reliqua ipsius vanitas est nota sic illius animum nemo probat, ne in recte quidem facto, qui pravam illius mentem fuerit ceteris in rebus expertus.
XXXII. Si verum ergo quaerimus, Alfonse , militaris ista qile
329쪽
rela plus habet ambitionis, quam gravitatis et justitiae: ut illa al- hues tera quorumdam huic non prorsus absimilis querimonia plus it n- '. bi rupietatis , quam intelligentiae , qui religionem Christianam in eo sustinent vanissime damnare , quod homines reddat ignavos et ad imperandum ineptos , et quo planius suam ignorantiam cum impietate prodant, haud alio nomine religionis iniquitatem accusant, quam quod dolis , mendaciis , insidiis sceleribusque vafrorum et improborum hominum ad tyrannidem tuendam non suffragetur : quo quid potest esse dictu vel indoctius, Vel sceleratius justi enim ac legitimi imperii diuturnitatis optimus custos est subditorum populorum amor, hic autem non dolis, nec praVis artibus, sed pietate in Deum, justitia , humanitate , magnitudine animi, ac , ut semel dicam , omnium virtutum opere multo magis, quam , ut istis placet, opinione simulationeque alitur : Vana siquidem existimatio celeriter e cidit , ac in diversum mutata pro benevolentia odium affert certissimam tyrannorum perniciem. Caput igitur harum querimoni, rum est ignorantia : huc enim summorum philosophorum adhortationes spectant, hoc omnes bene institutarum civitatum leges petunt , ut ex virtute sine alterius injuria vivatur , et haec summa est
praeceptorum Christianae pietatis, nec aliter Paulus vim illius oraculi interpretatur : DiligeS proximum tuum, Sicut te ipsum : quod isti non intelligentes philosophorum leges civilesque probant, religionis sanctitati, qua nihil potest aequius excogitari, succensent . Sed redeo ad militarem jactationem, quae quidem tolerabilior videatur in iis militibus , si qui, excepta causa laudis et injuriarum, coteris in rebus egregie pietatem Christianam colunt, ac religiose prae
ceptis ejus obtemperant: at eorum Vanitatem et arrogantiam quis serat ' qui cum nullam non partem religionis violent, et hac contemta, omnibus se quotidie sceleribus obstringant, sustinent tamen
propter id quod rarissime fortibus quidem viris accidit, severitatem religionis in eo accusare, quod sibi per eam fortiter agere non liceat , et simul officio boni militis et Christiani satisfacere : cum ab utroque toto, ut ajunt, caelo , ceteris vitae partibus abhorreant. Itaque videre licet, milites quosdam multis alioquin criminibus infames, in ulciscendis injuriis, aut aemulationis gratia praeposteram laudem
cum suo magno periculo per summam inconstantiam affectare , inimicos interdum aut aemulos ad certamen singulare provocantes, ubi .aepe , Volente Deo , meritas luunt suorum flagitiorum poenas. Rr 2 ALF.
330쪽
DEMOCRATES XXXIII. ALr. At enim scimus viros multos illustres et probos, ut probos solemus appellare , qui minimis Vitiis implicantur , haec enim
Lib. non sunt ad vivum reSecanda, nam UitiiS ndino Sine naScitur , ut
ait Horatius, aliquos igitur tales jam accepimus et vidimus, non dico injuriae obliterandae gratia , sed solo laudis amore praeter istam philosophorum normam maxima pericula , et quae poterant ab ipsis
sine crimine aut nota praeteriri, Suscepisse. Ut enim taceam Atheniensium , Lacedaemoniorum Romanorumque Vetera eXempla, quae sunt scriptis disertorum hominum Graece et Latine celebrata, memorare possem Hispanorum complures hujus rei locupletissimos testes memoriae recentioris, in primisque illustrium familiarum viros Emanuelis Emanuelem Leonem , et Suerum Quignonium , quorum , ut acce-Sueri Qui, pimus Emanuel patrum, Vel nostra potius memoria in Africam
bria facino- traiecit ad quaerendaS laudiS Occasiones, ac de more indicto bebio , per universam Mauritaniam fortissimum quemque ad singulare certamen provocavit: quae fama et aemulatio cum eX tota paene Africa multos fortissimos viros in locum pugnae destinatum evocasset, Septem devictis et obtruncatis ceteros enim periculi mortisque certitudo a pugna deterruit) in Hispaniam cum summa laude occisorum capita , quae nos pueri spectavimus Hispali, in triumphum ducens remeavit. Suerus autem Quignonius eadem cupiditate ingens et animi et corporis robur oStentandi, avorum memoria ineunte anno , quo erat Compostellae Jubileus de more celebrandus, qua via Compostellam est peregrinis everarum nationum, quos religio solet frequentes excire , pontem Urbici amnis ad Asturiam custodire statuit, hac lege viatoribus proposita , ut quisquis vellet transire pontem, vel se quasi victum et virtute inferiorem dato munusculo profiteretur , puta calcari, seu chirotheca vel si hoc alienum duceret sua gloria et dignitate, non aliter , quam Victo custode transiturus, Singulari se pedestri, seu mallet equestri certamini compararet, ad quod ille arma generis Omnis, et equos utrique paratos habebat : quo bello publice per nobilissimas Galliae, Germaniae Britanniaeque civitates indicto , multi fortissimi viri confluxere , quorum nemo pontem transire tentavit, quem non Suerus aut devicerit quibusdam etiam interemtis) aut deditionem sacere ex legis praescripto coegerit. XXXIV. DEM. Tales quosdam ex illustribus viris exstitisse, qui ad egregias corporis antimique Vires ostentandas, dilectata populari laude,
