장음표시 사용
331쪽
LIBER ΙΙΙ. 37 quasi tempestatem in tranquillo , sic pericula in pace quaererent, nemo dubitat: quod scio multis praeterea Hispanis ex mihi notis accidisse, veluti Jo. Urbinae , Didaco Garsiae, ducibus spectatae virtutis et magni nominis, qui non semel, Sed saepius causis non tam necessariis, quam ambitiosis inimicos aut aemulos ad certamen sin. gulare provocarunt, et vicisse gloriosum putaverunt. Sed ut ipse dicebas, nemo vivit sine crimine , nemoque tam conStans est in virtute , ut non interdum ab ipsa dilabatur et ut alii sunt ad alia, sic fateor magnos animos , cum a recta via discesserint, in haec duo vitia procliviores esse , ut laudem affectent immoderate , a fortiti
dine in audaciam dilapsi, sintque injuriarum plus quam Oportet, impatientes quae Vitia quamquam minus Vituperantur , quam ea quibus ignavi solent implicari, vitia tamen sunt, nec animi magnitudini convenientia , ut bonum Vinum acescit potius, quam Vapescat, utrovis tamen vitio gratiam et bonitatem amittit: et bonus ensis impactus comminuitur magis, quam hebetetur , utrumque tamen est
XXXV. Quod vero pertinet ad singulare certamen , quoniam , h)ui,si in frequenti corona , et quasi theatro decernere pulcherrimum hoc . 4. is tempore plerisque , et magnorum Virorum opus esse Videtur , nol- hs,i Ihus lem quemquam ignorare , hanc consuetudinem commilitonum inter se pugna singulari decernendi plurimum abesse a veteri tum Graecorum , tum Romanorum militari disciplina , apud quos, qui in tale
certamen descendissent, infamia notabantur : id enim munus servorum erat et vilissimorum hominum , qui sanguinem venalem habebant , gladiatores nuncupati: nam horum paria in theatris spectandi gratia , et justis exsequiarum magnorum virorum edebantur : quamvis haec ipsa spectacula optimi ac prudentissimi principis Constantini lege , ut crudelia et inhumana , sublata sunt. Itaque Hispanos v. usus,o tuos miror , gentem non modo bellacem , sed etiam humanam et gravem , hunc apud eos morem inveterasse , longe videlicet ex veteri memoria repetitum, ut non solum ingenui homines, sed clari etiam et illustres saepe aemulationes et controversias, quas disceptando vel finire non potuissent, vel noluissent, armis et singulari certamine decernerent. Quam operam gratuitam Africano Scipioni patris patruique mortis causa multi ad novam Carthaginem prae- Ititisse memorantur , quidam a regulis missi ad specimen insitae genti virtutis ostendendum , alii aemulatione ducti Corbis autem et
332쪽
3 8 D E M O C R AT E sorsua patrueles statres, viri illustres, de principatu Ibis civitatis ambigentes . Nam cum verbis disceptare Scipio vellet, ac sedare iras, negaverunt ambo , alium Se Deorum hominumVe , quam Martem
judicem habituros. Itaque ab Hispanis ad Italos et Graecos haec pugnandi consuetudo videri poterat post labefactatum imperium reipublicae Romanae permanasse , nisi Carolus Pipini filius Francorum Rex , et idem Romanorum imperator , lege Longobarda nuncupata , et item Otho Imperator , ac Rex Italiae tam longo post Scipionem tempore sanxiSSent, ut quaedam causae hoc genere pugnae
testibus non suppetentibus dijudicarentur . Quibus tamen legibus antiquatis jure pontificio , tamquam immanibus et juri divino contrariis , consuetudo omni philosophia et recta ratione damnata perseverat inter milites praesertim Italos, Hispanos et GraecOS, aemulationis vel injuriarum causa decernendi: quae rationis et humanitatis minimum , ambitiosae feritatis plurimum habet. Inter Gallos enim, Pannonios, Britannos, Germanos ceterasque Septemtrioni adjacentes nationes, rarissimum est talia certamina Spectare , quamquam sint alioquin gentes ferocissimae, et facile mortem contemnentes , scilicet quoniam his natura inimicitiarum irarumque modum imponit. Nos, qui ceteris mortalibus humaniores esse gloriamur , easdem saepe pravis opinionibus alimus, a levitate , si verum quaerimus, ambitioneque profectis . Saepe namque sumus ad nostras contumelias ingeniosi.
XXXVI. Quam perversitatem damnans Gonsalus ille Magnus,
quem ego parem Summis cujusque memoriae viris semper existi
mavi , dicere solebat, stamen honoris generoso militi crassius essenendum : docens videlicet paulo duriuscula translatione , si quid in nos dictum fuerit, aut factum paulo liberius vel contumeliosius , id esse non amare querimonia ingeniosa, sed crassa , ut dicitur , MinerVa, humane , et quantum res patitur , dissimulanter interpretandum : ne levibus ex causis temere ad capitalia dissidia, et talia certamina progrediamur : quae facile , nec sine principum magna culpa his temporibus, in Italia praesertim , permittuntur , praeter Veterem, ut dixi, Graecorum et Romanorum disciplinam militarem : per quam olim provocare licebat ex hostibus aliquem
ad singularem pugnam, et utroque exercitu spectante Superare, pul
333쪽
LIBER III. 379 Polynice : sic ex Romanis, ne singulos referam, Manlius cum Gallo, a quo devicto propter torquem eidem detractum , Torquati cognomen tulit; et ante hunc eodem fere modo tres Horatii cum tribus Curiatiis de summa rerum , publica auctoritate dimicarunt. Quos imitati nostra memoria undecim Hispani, permittente Gonsato Magno , cum totidem Gallis de gloria dumtaxat, eXercitibus spectantibus , equestri pugna decertarunt, dubiaque Victoria interventu noctis , cum majore tamen Gallorum detrimento discessere . Eodem que genere pugnae paulo post tredecim Itali ex eodem exercitu parem quoque Gallorum numerum deVicere. Nec vero solum mi litibus tunc illud fuit concessum , sed ineunte bello dux ipse Gon- salus, dum se Bari letae cum Hispanorum parva manu contineret , Gallorum ducem foederis percussi violatorem dirimendarum controversiarum gratia ad singulare certamen provocavit. Nec mirum est, Gallum pugnam detrectasse , qui datas acceptasque in regni Neapolitani divisione leges, fretus suorum multitudine contemserat. Constat igitur tales cum hostibus pugnas, ut his temporibus , sic olim inter claros etiam Viros non modo per leges concessas fuisse , sed etiam usitatas: commilitones autem inter se, ut nunc sit, gladiatorum more dimicasse , nullos antiquitus video ne
que consuetudine illarum , quas dixi, gentium , neque legibus suisse
permissos. A r. Alia est gladiatorum abjectissimorum hominum cau
sa , qui vel emti pretio , vel mercede conducti in ludis theatralibus
dimicabant: alia honestorum et fortium virorum , qui laudis studio , aut dirimendae controversiae causa , inspectante exercitu , aut in corona militari depugnant. DEM. Longe quidem alia , sed utraque in milite non modo contra religionem Christianam, sed etiam praeter veterem militarem disciplinam.
XXXVII. Ahr. Numquamne igitur licebit Christiano militi singulari pugna decernere t DLM. Licebit, quoties multis fuerit simul pu
gnare permissum. Quibus enim turmatim legionatimve dimicare per Christianas leges permittitur, hos quid prohibet pro eadem causa, et cum eodem hoste confligere singulariter ' An minus licuisse arbitremur , Davidi Philisthaeum Goliathum pugna singulari prosternere , quam si hoc idem conserto multorum praelio peregisset ' Nam cum hoste legitimo utcumque in bello depugnare , non est tenta
re Deum, quod lege divina vetamur , sed officio fungi boni militis : nec hostem tollere , est homicidium patrare , naturae quoque
centiora illustrium Virorum, qui singulari certamine desu- gnarunt.
Christianis singulari pugna decerta
334쪽
3ro DEMO CRATEslege prohibitum , quod fit , cum innocens homo et indemnatus injussu principis, aut magistratus Occiditur , sed victoriam quaerere hostium numero diminuto commilitonum inter se , aut civium dissidentium longe alia ratio est. Turpissimum est enim belli socios, quos Oportet ope mutua causam communem defendere, stulta , ut saepe fit, ac perniciosa ambitione inter se pugnare , aut velle suas
privatas controversias ferro potius dirimi , velut sortibus impiis, quam communibus legibus dijudicari. XXXVllL A s. Quid si non detur alia facultas dijudicandi, ut
posset usu venire ' DEM. Quo tandem id pacto ' Ars. Faciamus aliquem audacia furentem hominem falso detulisse ad Imperatorem, me cogitatis insidiis laesisse majestatem, se uno frustra magnis pol licitationibus in sceleris societatem adscito, qui me facinus inficiantem , armis Se , cum aliter non detur , profiteatur adacturum , Imperatore credulo institutum ejus pertinaciter approbante, ut mihi armis crimen intentum repellere sit necesse , Vel certamine detrectato , causa cadere cum certo periculo non solum infamiae , sed necis etiam aut exsilii , adde etiam bonorum publicationem . Hoc igitur si mihi forte accidat, quod omen avertat Deus immortalis, ne tunc quidem mihi liceat per Christianae religionis severitatem pro meis fortunis, pro mea fama , pro mea salute depugnare t DLM. Tot rebus congruentibus, Alsonse, si quis miles certamen recusaret, hunc ego non fortiter prudenterve agere, nec religiose crederem, sed ignave et stulte se suaque prodere judicarem. Nec enim tale certamen Suscipere esset turpiter agere, quemadmodum quidam existimant , ut honestum aliquid contingat, quod facere, Ρaulo auctore, vetamur ; sed arctissimis angustiis sine sua culpa interclusum magnam et intolerabilem injuriam inserenti, ea ratione , qua sola datur, Obsistere : quod est honestissimum jure naturae, magno tamen Scelere
provocantis, et singulari principis injustitia. Sed quid attinet huc
afferre , quae cogitatione finguntur , nec multiS saeculis usu veniunt,
ubi quaeritur de iis, quae quotidie patrantur , et legibus tum ponti ficiis, tum etiam divinis prohibentur ' Hoc igitur dico , non licere Christiano cuiquam pugna singulari, nisi cum hoste legitimo decernere , si aliter detur , pacem sine maximis incommodis, ac impendente gravi injuria retinere , vel se legibus tueri, suamque dignitatem , numquam tamen, ut eventu pugnae anceps controversia velut
Marte judice dirimatur. Non est enim committendum , ut tentare
335쪽
Deum , ejusque justitiam experiri velle videamur. At si gravissima
injuria intolerabiliaqtie damna impendeant, ceteris nobis legum Principisque subsidiis ademtis , qualem causam fingere me paulo ante jubebas , haud equidem verear, Deum nobis iratum fore, si ultima praesidia petemus a lege naturae , quae nulli umquam intem dixit vim vi repellere , aut injurias quam honestissime posset, vel
necessaria ratione propulsare. XXXIX. A1 s. Aequissima vero sententia , et cui nemo non videatur etiam atque etiam assensurus. Sed , obsecro te , Democrates , quando nos huc sermo deduxit, ne graveris illam huic finiti
mam quaestionem nobis expedire, de qua nuper, me audiente , magna fuit inter egregios milites altercatio propter recentem memoriam pertinacissimi certaminis duorum robustissimorum meae gentis militum, Spinosae et Gusmani, quibusdam in caelum efferenti.
bus laude , aliis contra vituperantibus Gusmani consilium , qui prostratus , ac omni spe Victoriae dejectus pernecari maluit, quam facienda deditione se victum confiteri: cui simile quiddam contigorat Sancticrucio , qui Ferrariae in nobili ac frequenti corona victus est ab Agevedo. Quid igitur ipse statuas, scire velim , si commisso certamine talibus ex causis Suscepto, generosus miles amiseso telo , vel quacumque ratione , tam miserabiliter laboret, ut nulla supersit amplius spes neque victoriae omnino, neque vitae, nisi cedat : utrum huic honestius putes, mortem Oppetere inVicto ani' iis est. Vomo , an facere deditionem , si qua ex parte, si quave ratione sibi
valeat in extremis malis consulere. Nam si mori honestius est ac
fortius, ut fert multorum militum opinio, hic erit alius locus, in , quo ratio militaris videri possit cum disciplina Christiana dissentire. Illud quoque a te perlibenter discerem, facta deditione ab eo , qui turpem causam fovebat, quique letaliter confossus paulo post efflavit animam , quale Dei judicium sore de hoc licebit sperare , si rite consessus fuerit peccata sua; vel si hoc non detur, saltim poenitenti animo Dei misericordiam imploravit: cum illud constet, sic peremtis hominibus ecclesiasticam sepulturam jure pontificio negari. XL. DEM . Dicam equidem quod sentio , nec me rigida quorumdam ambifiosaque oratio neque enim quid sibi velit ignor mus ) obstabit, quo minus explicem libere, quae tum a pruden ilS-simis, eisdemque sortissimis viris didici , tum certa ratione sum edo- Tom. IV. Ss cius
336쪽
312 DEM OC RAT scius. Sic igitur censeo , quod attinet ad priorem quaestionem, seriem militem, si quando acciderit, ut in tale certamen descendat , hoc animo accedere oportere , nihil ut minus cogitet, quam de facienda deditione, sed sibi statuat vel vincendum esse, vel moriendum. Sic enim fiet, ut periculi mortisque securus strenue acriterque urgeat inimicum , nec quidquam reliqui faciat ad egregiam virtutem. Ergo commisso certamine, qui hostem viriliter obtruncat , vel cogit ad deditionem , hunc esse suo jure in strenuis et spectatis militibus habendum dico : ac vicissim in timidis et ignavis, qui non tam virtute hostis, quam sua ignavia vincitur, facitve deditionem , antequam spes Victoriae , et quoquo modo repugnandi facultas fuerit omnino sublata. Qui vero praesenti animo cuncta praestiterit, quae a sorti milite desiderantur, majore tamen hostis aut robore , aut armorum peritia , aut sortuna den, que succubuerit, ne hunc quidem sua quadam laude fraudandum puto : qui quod in ipso erat, praestiterit invicto animo : quae una et magna ratio est virtutis colendae. Quod si victus, utcumque superetur, effugere non potest quamdam in vulgus infamiam , tamen certum habeo majoris animi esse , non solum prudentiae , in tantis rerum angustiis deditionem facere, quam mortem jam voluntariam nihil proficientem oppetere. Cujus rei dubitatio non solum indigna est homine Christiano , sed abhorret etiam ab hum nitate , et ipsa , de qua quaeritur , sortitudine . Quid est enim talibus in certaminibus deditionem facere, nisi victum se ab hoste confiterit loquor enim de his pugnis ambitiosis, quae injuriarum
causa , vel hac praetenta , de gloria et aemulationis gratia , ut nunc sere assolet, suscipiuntur. Quod igitur non in tenebris aut solitudine , sed in media luce et populo vel exercitu tamquam in the, tro spectante gestum est, id ne coram ipsis testibus fatearis, mortem praeoptare, nonne furoris est et extremae dementiae tXLΙ. A r. At enim mors est ignominiae praeferenda. DEM.
Non eo inficias, si inest in ignominia, facti vel animi turpitudo.
Mors enim potius oppetenda est viro sorti, quam turpiter aut ignave faciendum. Hic autem nulla est alia ignominia post certamen
institutum , nisi fuisse victum , quod nec vitari jam potest, nec jure
vituperari, cum vacet culpa , quae potissima ratio est verae ignominiae . Ahr. Quid si victus honestam causam tuebatur, et crimen
falso sibi objectum repellebat etiamne huic consilium dabimus,
337쪽
LIBER III. 3 3 ut faciat tali tempore deditionem, et crimen intentum fateatur 'DEM. Moriendum potius est , quam falsum crimen confitendum. Nam cum mentiri ipsum per se turpe est, tum cum sua vel alterius infamia turpissimum. Sed victor more hujus temporis, cum abolita
lege Longobarda de gloria sere , ut dixi, vel injuriarum causa decertatur , non postulat a Victo , ut in se quidquam fateatur; tantum petit, ut se dedat. Hoc autem non est confiteri crimen , sed se victum esse fateri: tunc esset, si semper et indubitato pejor causa vinceretur, quod nunc abest; ut declarant cum alia quotidiana exempla, tum nobile illud Spoletanorum fratrum, de quibus pullatione exstat Innocentii lIL Pont. Max. rescriptum , qui fratres cum furtum sibi objectum certando expellerent, quod est postea apud alium repertum , victi tamen sunt, Deo propter alia ipsorum peccata permittente. Ergo victor imperitaque multitudo , utcumque velit, interpretetur ; deditionis tamen non est alia vis, quam quod se victus victori tradit: nec aliud in his malis dedecus est, quam succubuisse , quod ipsum totum est opinabile, qui vere recteque judicant , ubi non est culpa , nullam ignominiam agnoscentibus. Nam victum necessitati cedentem se victori dedere , hoc est, in ipsius Se potestatem permittere, in qua jam est, nihil addit novi dedecoris , quod sit tanta jactura redimendum. Nisi forte putamus, qui jam superatus est, hunc moriendo posse , quo minus fuerit victus, recusare. Sed faciamus ignominiam jam acceptam , cum vitari nullo modo possit, posse tamen moriendo non nihil sublevari: quae dementia est , quis furor per Deum immortalem, ut levius reddat tolerabile incommodum opinabilis dumtaxat infamiae , utpote sine
Culpa contractae , extremum malum sponte subire praeter omnem
rationem qXLIL ALr. Haec , Democrates, ut video, non ratione gubernantur , sed opinione geruntur , atque more militari. DEM. Quousque tandem non pudebit nos vulgarem et inanem persuasionem solidae virtuti praeserre t aut quid levitate hac potest magis contrarium excogitari magnanimitati quae cum ceteras res humanas parvas putet, tum pro nihilo ducit rumores populares. Age vero, qui
tam e Ors est, ut multorum errorem asserat certae rationi praeserendum , hic quem tandem locum relinquit inquirendae veritatis, aut de quibusvis rebus disputandi ' Quid enim ratione fiat, quaeri solet a sanae mentis hominibus ; non quid stulte vel suriose, nisi sorte
338쪽
ui hoc vitetur cognitum , illud sine cunctatione petatur. Quamquam id perspicuum est, qui ut serViat multorum errori, se rationem sequi negat, hunc aperte profiteri, se neque sortem esse , nec magnanimum , nulla denique virtute praeditum , nec virtutis aliud, quam umbram sortassis quamdam conSectari. Nam quod ais, morem quoque militarem suffragari huic errori, negligenter mihi videris , quid maxima ex parte fiat a sortibus etiam militibus, ob- Servasse . A1 p. Nonne plerique omnes milites sic loquuntur , moriendum esse potius , quam faciendam, etiam tali tempore, deditionem DEM. Nonne plerique omnes milites se dedunt potius tali tempore , quam Oppetant mortem voluntariam ' Neque enim tam interest, quid homines loquantur , quam quid faciant. Veritas enim Ethic. io. in rebus agendis, ut philosophorum sapientissimi testantur, non ex verbis, sed ex factis vitaque hominum judicatur. Nam ut quidam encomtum , ut dicitur, levissime canunt ante victoriam , sic multi multa jactant ambitiose praeter animi sententiam , temereque magna , ut sibi videntur , loquuntur, et de se tacite pollicentur , ad rumores populares colligendos, qui in tales angustias detrusi boni
tate naturae rationem praeserunt pristinae suae et reliquorum stultae jactationi. Numquam igitur ego committam , ut huic militi, qui,
cum fortiter ac strenue depugnasset, iniquitate tamen fortunae , quae in praeliis maxime dominatur , non sua ignavia victus est, et extrema necessitate compulsus deditionem fecit, quemquam eorum anteferam , qui, cum nullum ipsi praebuerint egregiae virtutis documentum , Sustinent tamen stulte magnificis verbis illius prudenter ac fortiter factum vituperare. Hujus enim virtus et animus jam remihi notus est, et certam spem dedit, si aequiore fortuna fuerit usus, egregiam se laudem per occasionem meriturum. Illorum audio quidem magna verba , certum indicium fortitudinis nullum sortasse vidi, nec habeo quidquam exploratum , quo possim , quid ipsi tali tempore praestituri sint, tam certa conjectura polliceri. XLIII. Ut igitur nihil movearis religionis respectu, quod ipsum
est summum malum et eXtrema infamia in homine Christiano , tamen si putas non jam repugnando , amissa videlicet facultate , sed praebendo jugulum nihil proficientem , non tibi, non patriae , non
reipublicae consulentem , mortem oppetere, quam poteS Solo Verbo , sine culpa vel novo dedecore vitare , pulchrum esse , et sortitudinis opus, vehementer erras. Illud enim jam non est, ut qui
339쪽
LIBER III dam jactant, sortiter facere, sed stultissime pati. Huc itaque valet tritum illud inter milites verbum , vincendum esse , aut moriendum viro forti, ut nec mortis timor , nec periculum Obsit , quo minus sortiter ac intrepide inimicum oppugnemus, non ut viribuS eX- haustis , ac utcumque repugnandi facultate Sublata , ultro mortem accersamus: quod est hominis plane stupidi, Vel perfracto animo . Quanto illud sanioris mentis est, et integrioris animi in extremis malis bene sperare ' et qui letaliter est vulneratus, desperata corporis , animae saluti consulere, cui Vero spes aliqua vitae superest, reservare se meliori fortunae * Multi enim , quorum exemplorum plena vita est, cum infeliciter aliquando pugnassent, non solum majore virtutis laude ignominiam delevere , sed etiam optime de patria vel republica merendo summam gloriam sunt consecuti. Quod si quis mortem praeoptat, ne Vivus infamia et infelicis casus recordatione conficiatur , similiter omnino facit, ut qui mortem sibi consciscit, quo effugiat calamitates: quod timidi esse et prostrati animi , testis est non modo Augustinus, sed Plato etiam et Aristoteles . Nec tamen fuisse miror , qui Gusmani imprudenter, ne dicam stulte, et impie factum laudibus efferrent, et fortassis ore pleno laudarent , non solum quoniam a solertibus hominibus saepe insania inter insanientes non inutiliter simulatur, ne , quos animi sorsitan robore intelligentiaque eXcellunt, ab iis magnitudine verborum cum aliqua popularis existimationis jactura superari videantur : sed etiam
quia multi milites tanta cupiditate laudis indomiti ac seri animi flagrant , ut belluis immanibus, quam prudentibus et praestantibus hominibus similes et esse, et haberi malint, ursi vel leonis serit
tem virtutibus humanis praeserentes. Quae perniciosa perversaque ambitio quantum absit ab ea , quam saepe dico , magnitudine animi, satis est, ut arbitror, a nobis supra declaratum . Alia est enim Sancticrucii causa : qui licet succiso femore in genu concidisset, non tamen nec gladium amiserat , nec spem posse se inimicum male accipere , si ille ut relato pede largius manante sanguine ad victoriam utebatur , sic conminus pugnare perreXisset. Quem porro exitum certamen habuerit, non ignoratis. Sancticrucius enim non
fecit ille quidem deditionem , nec tamen se passus est jugulari: quamquam victus fuerit Alsonsi ducis judicio , qui victo consulens paulatim deficienti, et jam paene quasso sanguine pugnam diremit.
LIV. Quod autem quaeris de spe divini judicii in eum , qui
340쪽
326 DEMOCRATEsturpem causam defendens occiditur, quaestio non habet difficiles explicatus. Nam qui delicto pertinaciter indulgens obierit, peccati tenetur in Spiritum Sanctum , quod nec in hoc Saeculo remittitur,neo in futuro. Qui vero malorum poenitentia tactus vel puncto temporis ante emissum spiritum , Dei misericordiarn imploraverit, de hoc nihil est quod desperemus. Nam testibus Johele et Paulo: Luicumque Dei nomen indocaverit, sanus erit: Nec Deus Uult mortem peccasoriS Sed ut convertatur et Vivat, vitam scilicet aeternam . Nam quod sepultura in loco sacro sic interemtis ab e clesia negatur , hoc non tam pertinet ad animae efflatae praejud, cium , quam ad infamiam , qua vivi solent multo magis interdum, quam peccato deterreri. Ceterum ut Christiani, sic viri sortis est ac magnanimi, ut saepe dico , talia certamina , quoad fieri potest, evitare ; et numquam ambitionis, aut ultionis gratia , denique nisi
ob honestissimam , eamdemque necessariam causam , qualem supra exposuimus, Suscipere .
XLV. Ahr. Obsistere igitur injuriae venienti Christianis decernis esse concessum , illatas persequi negatum DEM. Sic equidem statuo. Ars. Nullane ergo relinquetur male meritos ulciscendi ratio ' sed magna impunitas erit pravis hominibus in bonos et magnanimos debacchandi, patientia fortium virorum abutentibus i quid hoc aliud est quam dare improbis et injustis peccandi licentiam, et Optimos quosque reddere injuriis opportunos DEM. Nonne leges sunt , quibus crimina pro merito vindicantur ' non magistratus, quiministri Dei sunt, ut Paulus ait, et vindices in iram ei, qui malum agit ' Ars. Imbecillium et ignavorum hominum est, accepta inj ria, magistratus fidem ad ultionem implorare. DEM. At fortium et magnanimorum, cum insertur, robusto animo repellere , illatam porro poenitentibus, quod ad se pertinet , condonare . Nec tamen si nostrae nobis injuriae exemplo Christi, ut docet Chrysostomus,
magno animo serendae sunt, protinus reipublicae contumeliae aut damna negligenda. Interest autem reipublicae , quam Deus in primis salvam et tranquillam esse vult, ne crimina maneant impunita . Quae majorem saepe civitatibus exemplo, quam praesenti malo perniciem asserunt, nisi legitimis poenis vindicentur. Vindicta enim pars est, et quidem magna justitiae, si tamen non ad explendum privatum odium sumatur, sed ad correctionem malorum Spectet, et bonorum tranquillitatem. Quod munus regibus ac magistrati-
