장음표시 사용
341쪽
LIBER IIL 3 bus, bellique ducibus commissum est, ne privatis civium aut militum contentionibus et certaminibus status reipublicae perturbetur, cujus optimus quisque debet esse colens et studiosissimus. Quo fit, ut magistratibus , et quicumque personam gerunt reipublicae, per divinas leges humanasque liceat, injurias in se illatas rite vindicare , non irae privatae odiove indulgentibus, sed ne quid detrimenti res, aut dignitas publica patiatur . Nam quod vereris, ne vir optimus et magnanimus injuriae fiat per has leges opportunus,
nequidquam solicitaris. Multa enim sunt, quae taleS Viros ab in- Quid viros
iuriis contumeliisque tutentur. ESi enim , ut UlXlmUS, IOrtIS et mam gregiae pati-
gnanimi, neminem laedere niSI lacessitum , nulliUS dictiS aut factis reddat ab in- obmurmurare , nullius neque laudi neque commodiS inVidere aut ratione via
Obtrectare res, quas alii demirantur , praeter virtutem pro minimo ducere, multos juvare , ac beneficiis et gratuita liberalique opera demereri, cunctis demum officiis et virtutibus, omnium in se animos cum laude ac benevolentia convertere. Nihil est enim am, bilius , nihil plausibilius virtute. Talem igitur virum quis laedere inducet animum Z aut quis potius non colet ac demirabitur ' Quod si quis tam perversae mentis, tamque depravatorum morum fuerit, ut virtutem oderit studiose , quod in sortem et robustum animum cadere non potest, hunc tamen ut pessima quaeque mancipia timor poenae ab inserenda in sortem et optimum virum injuria deterrebit . Timebit enim leges, quibus talis mentis factique perversitas et turpitudo dignis suppliciis vindicatur : timebit, et multo fouetasse magis, ne injuria , quam inferre molitur, sortiter propulsatas propulsare enim optimo et sanctissimo cuique licet) recidat in suum magnum malum. Quod si quis per insidias et captatam occasionem se injuriam sine praesenti poena inferre posse confidat, metuet tamen, ne, id quod interdum accidit, vir alioquin optimus et patienitissimus iniquius serat rei indignitatem , et ira, quae res est in primis violenta, depulsus, paulumque Virtutis ac religionis angustias egressus, fortitudinem in audaciam convertat, ac inju- iam turpiter et cum infamia auctoris illatam, severius multis approbantibus ulciscatur. XLVI. Haec mihi in mentem venerunt, quae de militaris di- subjicit au-
inae et Christianae relimonis convenientia pro temporis anseu- sona Demo
stia dissererem , convenienter, ut arbitror , piorum et catholIcorum sententiam
Oententiae, a qua statui numquam discedere. Cetera , si quae prae- clesiae Cin
342쪽
318 DEMOCRATEsterea desiderabitis, a doctioribus petetis et magis otiosis . I sop. Τu vero, quae hujus erant loci, cuncta mihi videris acri ingenio e quisitaque doctrina copiosissime collegisse, meque tali tuo sermoni interfuisse vehementer delectavit. ALF. Ego Vero profiteor
nullas jam pridem horas nec utilius nec jucundius, quam hoc biduo , dum vos audirem , traduxisse : tibique , Democrates, ingentem habeo gratiam, quod mihi diuturnam eamdemque difficilem dubitationem exemisti. DEM. Si vobis satisfeci, tuli nostri colloquii fructum , quem maximum optabam. Sit igitur disputationi modus. Jam enim advesperascit, et Pontifex ad palatium regreditur.
343쪽
PRO LIBRO DE JUSTIS BELLI CAUSIS.
AD AMPLISSIMUM ET DOCTISSIMUM PRAESULEM,
EPISCOPUM SEGOVIENSEM.1. COMMENTATIONEM tuam , Praesul amplissime , quam
de bello Barbarico adversus meum de justis belli causis libellum elucubrasti, et mihi misisti, Cordubae acceptam non sine quadam consilii tui demiratione perlegi. Mirabar enim , quae te causa impulisset , ut elucubrato libello meam hujus generis sententiam Oppugnare animum induceres , homini, primum tui tuarumque virtutum et dignitatis studiosi et cupidi, deinde publicam et honestis- Simam nostrae nationis et Principis, cui tu plurima debes , causam adVersus quorumdam pertinaciam apertissimis et gravissimis divina
rum Scripturarum et sacrorum doctorum tes moniis et firmissimo
rationum praesidio et ecclesiae auctoritate def*ndentis. Nam te virum prudentem et antistitem gravissimum ambitioni servisse , ut ingenium tam alieno loco et doctrinam ostentares, adduci non poteram . Praesertim cum parum aut nihil de tuo afferas , sed pleraque Omnia aliena, nec satis tua singulari cruditione digna , et ab his sumta, qui calumniis et strophis parum vel prudenter vel modeste , ne quid gravius dicam, in mea sententia honestissimam Rei, publicae ac Regum nostrorum causam oppugnant. Sed cum Omnia solicito animo et vaga cogitatione perlustrassem, in eam potissimum opinionem adductus sum , ut te virum Optimum et perhumanum nihil aliud secutum fuisse , quam officium existimarem et libello , quo rationum , quibus maxime nituntur adversarii, mota Tom IV. Τ t men
' Videnda quae de hae Apologia scripsit ad Sepulvedam V. Cl. Ant. Augustinus in epistola quae incipit : Summam illius quaestionis , quae suo loco apponetur.
344쪽
cademia judicavit contra libellum Sepulvedae.
33o APOLOGI A PRO LIBRO menta complexus es, conficiendo , ad meque mittendo , id egisse, ut vel me errantem et rationibus cedentem , in Viam reduceres, aut si persisterem in sententia , quomodo Objecta diluerem , me respondente planius intelligeres. Faciam igitur quod tacitus jubes, imo vero plus quam jubes: proponam enim non tua Solum argumenta , sed etiam omnia , quae mihi vel Compluti vel Salmanti cae fuerunt objecta , et interjectis more scholastico mearum ratio num fundamentis et confirmationibus, ad singula respondebo , re- sellamque calumnias non tuas novi enim animi tui candorem ac simplicitatem ) sed quorumdam , ambitione aut etiam gravioribus animi morbis laborantium hominum , quos certum habeo , Omni Ope elaborasse , quo te, ut multos alios , eisdem praestigiis ludifi
II. Sed primum omnium deponenda tibi est falsa persuasio, si sorte putas Salmanticensem aut Complutensem academiam contra meum libellum judicasse: non enim universitatis illud judicium fuit, sed paucorum corruptorum hos hinum artificium , non communis sententia , sed duorum aut trium utrobique praestigiae, quorum ceteri auctoritatem propter doctrinae majorem opinionem suo judicio praetulerunt. Sic igitur disputationem ordiris : suaestio est, inquis, an liceat bello Indos prosequi, auferendo ab eis dominia pos-SeSSioneSque et bona temporalia , et occidendo eos , Si reSistentiam opposuerint, ut sic Spoliati et subjecti facilius per praedicatores Suadeatur eis Mes. Quaestionem autem , ut de mea sententia dis- Seratur , ad hunc modum proponere , quid aliud est, quam in limine, ut ajunt, offendere, et ipso statim disputationis principio artes eorum prodere , unde ista sumsisti ' Qui ceterarum machinationum , quibus meum librum oppugnant , infirmitati diffidentes praesidium petunt a falsis criminibus, et quas injurias et impia latrocinia acerrime meus libellus insectatur , harum me patrocinium suscepisse mentiuntur , ut mihi faciant invidiam, sibi vero concilient favorem popularem; nisi sorte meum librum vel non legerunt, vel lectum propter characteris paulo cultioris insolentiam non intellexerunt . Quod multis accidisse sensi ex his, quorum suffragio res permissa est, ut scias ipsum a plerisque indicta causa fuisse damnatum, jure divino et naturali repugnante. Ego igitur, ne te mea Sententia, de qua quaerendum est, lateat, hos barbaros non possessionibus et facul talibus spoliandos esse dico , nec in servitutem redigendos, sed
345쪽
DE IUsTIS BELLI CAUSIS. 33 Christianorum imperio subjiciendos, ne fidem aut ejus propagationem impediant , praedicatoribus obsistendo, et Deum per idololatriam blasphemando , et ob alias ipsorum utilitates. Aliter igitur
quaestio proponenda est in hunc modum. III. suaeritur , utrum barbari , quos In S Socamus, Christia-Φiaestionem norum Hispanorum imperio jure Subjiciantur , ut barbariS moribus miro male et cultu idolorum ac impiis ritibus sublatis, ad accipiendam Christianam religionem ipSorum animi praeparentur. Qui negant, his rationibus ducuntur. Primum ita disserunt: Bellum , quo isti barbari in Christiano- Arrumetit, rum ditionem rediguntur , non est juStum : non igitur jure debellantur. cuntur qui
Illud probatur : justa bella definiri solent ut inquit Augustinus 23 . tum hoc ju- q. a. c. dominuS quae ulciscuntur injurias: isti autem barbari nulla injuria Christianos assecerunt: non igitur jure his bellum insertur. Secundo : Bellum quod ad tradendam religionem pertinet, non potest esse jugium: religionis igitur praetextu bellum barbaris ju-Ste inferri non potest. Namque ad fidem neminem esse cogendum testis est Augustinus in epistola Petiliani, et habetur 23. q. ad dem , et concilii Toletani 4. decretum est ad credendum nemini esse vim faciendam , de quo est in c. de JudaeiS dist. 4s. et c. majores de bapt. et ejus emctu. Idem testatur Gregorius in epistola ad Pascas. de qua est in eadem dist. c. qui SFncera. Tertio: Hoc bellum At contra Christi et Apostolorum exemplum, qui persuasionibus tantum, nulla omnino vi adhibita, religionem tradiderunt : non igitur juste infertur , cum omnis Christi actio debeat esse nostra instructio, auctore Paulo ad Rom. I s.
Quarto: Finis huic bello propositus, scilicet barbarorum conversio ad Mena, alia ratione, et sine armis commodius obtineri posset, scilicet pdi Evangelii praedicationem,missis Apostolis Seupraedicatoribus, ut in primitiυa Ecclesia factum est: non igitur est bellum inferendum. Nam bellum necessitatis esse debet, id est, cum nulla alia ratione belli finem pacemque consequi datur, ut testatur AuguSt. 23. q. I. c.'7oli. Quinto: Nulli genti bellum est inferendum , niSi antecedente monitione , et cognita pertinacia , nam obtemperantihus injustissime dis adbibetur. Muamvis igitur idolorum cultum deponere , et praedicatores admittere nolentihus , jure poSSit bellum inferri, prius tamen, ut baeo facerent , essent admonendi, ut non aliter , quam Spreta ammonitione , pertinacibus bellum inferretur. Hoc autem numquam fa-T t 2 ctum
346쪽
33α APOLOGI A PRO LIBROctimi est ab Hispanis in boo bello : numquam igitur guste hoe bellam
Sexto : Fieri non potest, aut certe dissimillimum est , ut bellum
hoo sine peccatis multiSque malis' geratur , ut reS USa docuit , siquam enim geStum est Sine injuria et maleficio magnisque m- commodiS , et jacturis barbarorum. Non eSi igitur gerendum ne spe quidem boni quamlibet magni, quod ebenturum eSSe Sideatur: non enim facienda mala sunt , ut eveniant bona , auctore Paulo ad
Septimo: Non est juris aut potestatis Ecclesiae sive Ponti cis de infidelibus judicare : Papa ergo nec per Se , nec per alium potest infideles ad cujuspiam legis observationem compellere. Non
enim fuit talis potestas Apostolis concessa, ut Paulus testatur I .Cor.
dicens: Luid enim pertinet ad me de is, qui foris Sunt , judicare
ergo nec Ecclesiae. Contra haec faciunt sanctorum Patrum apertissima testimonia et Ecclesiae decretum factum , atque declaratio.' IV. Respondetur: Optimo jure isti barbari a Christianis iuditionem rediguntur.
Primum: suta sunt , aut erant certe , antequam in Christiano rum ditionem Uenirent, omnes moribus , plerique etiam natura barbari, Sine litteris, sine prudentia , et multis barbaricis vitiis contaminati: ut testatur historia generalis de ipsis scripta , et auctoritate Indici consilii probata lib. 3. c. 6. Barbari enim , ut ait Thomas Polit. primo , lectione prima , Simpliciter nominantur , qui ratione deficiunt , Tel propter regionZm caeli, ex qua hebetes magna ex parte inveniuntur , vel propter aliquam malam consuetudinem , qua homines nunt quasi brutales : hujusmodi autem gentes jure naturae debent humanioribus , prudentioribus et praestantioribus parere , ut melioribus moribus et institutis gubernentur ; sed si admoniti imperium recusent, possunt armis cogi, et id bellum erit justum jure naturae, ut auctor est Arist. primo Politicorum c. 3. et s. et Thomas ibidem: quo factum est, ut imperium Romanorum in alias gentes fuerit justum , et voluntate Dei quaesitum , ut testatur Augustinus lib. s. de civitate Dei c. 12. et deinde: Romanis, inquit , conceSSit Deus maximum et illustrissimum imperium ad domandum graPia mala multarum gentium , qui Romani propter gloriam multa vitia comprimebant , id est, virtutes colebant. Ergo eadem potioreque ra-
347쪽
DE JUsTIS BELLI CAUSIS. 333tione Hispani possunt Indos in suam ditionem redigere. Hoc idem asserit Sanctus Thomas de Reg. prin. lib. 3. c. 4. et deinde , allegans
V. Secundo : Isti barbari implicati erant gravissimis peccatis contra legem naturae , cujus ignoratio nemini sust agatur , propter quae Deus delevit gentes peccatrices, quae terram promissionis incolebant , cuncti enim idolorum cultores erant, et plerique omnes immolabant victimas humanas. Nam quod Deus non Occulto judicio , sed propter hujusmodi idololatriam deleverit eas gentes, testatur Scriptura divina non obscure, sed verbis apertissimis. Sic enim scriptum est: Ne dicaS , cum deleverit eoS Dominus in conspectu tuo: Propter justitiam meam introduxit vis DeuS , ut poSSiderem terram hanc , cum propter impietateS Suas istae deletae sint nationes. Et ibidem : OmneS abominiationes, quaS abdi Satur DominuS, fecerunt diis suis erentes AEOS et Aias , et comburentes igni. Et explicans Scriptura impietates, propter quas deletae sunt gentes, sic ait: suando ingressus fueriS terram , quam dominus Deus tuus dabit tibi , caet ene imitari velis abominationes illarum gentium , nec invrniatur in te,
qui lustret Alium Suum , aut ratam, ducenS per ignem , aut qui bariolos sciscitetur , et obSea Set Somnia , atque auguria, nec Sit male-Mus, nec incantator , nec qui pythoneS csηSulat, nec diSinoS, et quaerat a mortuis veritatem : Omnia enim haec abominatur Dominus , et propter istiuSmodi Scelera delebit eos in introitu tuo. Quibus testimoniis aperte declaratur has gentes propter idolorum cultum fuisse deletas: omnia enim peccata , quae hic memorantur, Theologorum consensu ad idolorum cultum reseruntur , aut impiam superstitionem. Idem prope traditum est Levit. 18. et ro. Item ob eadem peccata populum Israeliticum magna ex parte fuisse deletum , et in Servitutem et captivitatem abstractum , testatum est in Psalmis
Commixti Sunt, inquit , inter gentes , et didicerunt opera eorum , immolaverunt Dios suos , et Alias Suas daemoniiS, et iratus est furore Dominus in populum Suum , et tradidit eoS in manus gentium. Adjuvat quod est Sapientiae 12. et Exod. 32. Quibus rebus declaratur eis peccatis lex naturae violari, cum ob eadem utrique fideles et infideles puniti fuerint. Quare eisdem de rebus memorans Cyprianus in exhortatione ad martyrium , addit: suod Si ante adventum Christi circa Deum colendum, et idola Spernenda haec praecepta Seret ata
Mnt , quanto magiS poSt adventum coriSti Servanda t quae verbalia
348쪽
334 APOLOGIA LIBRO habentur 23. q. c. Si audieris. Cui plane astipulatur Ambrosius,
ut est 2 3. q. s. c. remittuntur. His testimoniis cum idolorum cultus modo per se , modo accedentibus humanarum victimarum sacrificiis,
causa justi belli ac internecionis fuisse memoretur , aperte declaratur idololatriam per se satis magnam et justam causam praebere fidelibus ad bellum idololatris inserendum , ut Nicolao Lyrae visum est , Numerorum c. 31. illud praecipue citanti , Subvertite omnia loca , in quibuS gentes, quaS posseSSuri eStiS , coluerunt deoS Suos. Quod etiam Divi Thomae doctrina et testimonio comprobatur , qui, cum Secunda Secundae q. Io. art. 8. scripsisset, infideles posse bello a fidelibus compelli , non ut credant, sed ut fidem non impediant blasphemiis, vel malis persuasionibus , aut persecutionibus i post haec q. 94. art. 3. idololatria magnam blasphemiam contineri, et opere fidem impugnari testatur. Quam doctrinam secutus Lyra, quo loco diximus : una , inquit, justi belli cauSa eSt, contra terram, in qua Deus per idololatriam blasphematur. Itaque Augustinus in Epist. so. quae est ad Bonis. docens pios reges servire Deo idolorum cultum oppugnando Sic , inquit, Ezechias ServiUit Domino,
lucos et templa idolorum , et excelsa, quae contra praeceptum Dei 4- RU- *ῖ- fuerant conStructa, deStruendo ; et Josias eadem faciendo ; Sicut Rex NiniSitarum ad placandum Dominum untdersam ciSitatem compellendo : Sicut SerῬiSit Darius idolum frangendum in potestatem Danieli dando Sicut se Dietiit Nabuchodonosor, &c. Nam quod
Cajetanus infideles negat jure posse a Christianis ob infidelitatem debellari, intelligendum est os solam infidelitatem, puniendi gratia , non autem si fuerint simul idolorum cultores, aut alia ratione
non servent legem naturae. Probari ir ra- VI. Item alia rasione probatur concessum esse Christianis bello
tIone bellum . . . . . . e O .
inserit juste persequi idolorum cultores auctoritate publica et pontificia. Christo enim secundum humanitatem data est omnis potestas in caelo et tu terra , ut est Matthaei ultimo : hanc autem potestatem Christus Petro vicario suo et successoribus communicavit , ut docet Thomas. Quae potestas etsi proprie versatur in iis, quae pertinent ad salutem animae, et bonis spiritualibus ; tamen a temporalibus, quatenus
ordinantur ad spiritualia , non excluditur ; ut est in eodem libro c. 3. Habet igitur Papa potestatem ubique gentium , non solum ad praedicandum Evangelium, sed etiam ut gentes, si facultas adsit, cogat, legem naturae , cui omnes homines subjecti sunt, servare:
349쪽
DE JUSTIS BELLI CAUSIS. ut Innoc. et Hostiens. gravissimi Auctores tradiderunt, in c. quod super bis de voto: quibus Joan. Andreas et Panor. sustragantur. VII. Nam Christus, qui sic praecepit Apostolis Matthaei ultimo) docete omnes gentes , quaecumque mandavi SobiS: idem naturae lex, quae decalogo , et dilectione proximi continetur , in primis servari jussit. Ut autem infideles Evangelicam praedicationem audire et legem naturae servare cogantur , necesse est ut Christianorum imperio subjiciantur: causaliter igitur, ut utar verbo pontificio , hoc quoque pertinet ad potestatem Papae , quod magnopere dirigitur ad spiritalia, quae sunt ejusdem potestatis, c. per Uenerabilem , f. rationibus qui niti Sint legit. Qui autem idola colunt, ii maxime violant legem naturae . Jure igitur idololatrae bello possunt a Christianis coerceri , ut ipsorum imperio subjecti, ex lege
naturae vivere cogantur , neVe per idolorum cultum ab ipsis Deus blasphemetur , et ostendatur. Legem autem naturae ab idolorum cultoribus minime servari dubitari non poterit, si legem naturae ab aliqua gente non servari quid sit, intelligatur. QuarnVisque enim Contr. Fausti
omnia peccata mortalia sint contra legem naturae , ut esse docet
Augustinus , non tamen , si qua in gente peccata mortalia patrantur , protinus hi dicendi sunt legem naturae non servare , ut juniores quidam theologi falso putarunt. Nam eo quidem modo nusquam gentium lex naturae servaretur. Causa enim publica publicis moribus et institutis dijudicanda est, ut docet Aristoteles, non singulorum recte aut perperam factis. Sed ea demum gens legem naturae non servare intelligenda est, apud quam peccatum aliquod mortale in rebus turpibus non habetur , sed publice probatur; ut apud hos barbaros homicidium innocentium , qui multis in regionibus immolabantur , et ubique apud eosdem idololatria , quod est peccatorum gravissimum. Quibus rationibus plane intelligitur non peculiari Dei voluntate et occulto judicio , sed communi lege naturae propter memorata flagitia , quae pertinent omnia ad idolorum cultum , illas gentes fuisse deletas . Itaque his divinae historiae et
sacrorum doctorum testimoniis colligitur hos barbaros propter suas impietates, si jure summo agendum esset, potuisse et Vita et terris ac bonis omnibus mulctari ad justam punitionem : quanto igitur magis jure possunt Christianorum imperio subjici, non ut talia patiantur nam possessionibus eos aut libertate privare vetitum est
lege Regum Hispanorum sed ut Christianorum imperio subjecti
350쪽
3 36 APOLOGIA PRO LIBRO a talibus sagitiis, quibus maxime Deus offenditur , abstinere cogantur , et meliorum rerum consuetudine et piorum commercio ad veri Dei cultum et religionem accipiendam praeparentur. Huc quoque pertinet, quod est Deut. 2o. Si quando , inquit , accesseris ad expugnandam civitatem, osseres ei primum pacem. Si receperit, et aperuerit tibi portas , cunctus populus , qui in ea est , Samab&tur et serviet tibi Sub tributo. Sin autem &c. Deinde: Sio , inquit , facies cunctis ciditatibus , quae a te procul Ualde sunt: id est, quae sunt diversae religionis, ut glossa interlinearis exponit , quod in idololatras maxime convenit. Itaque idolorum cultores designat, quamvis eorum iniquitates non essent completae ut Amorrhaeorum, ut melioribus et piis hominibus parentes ad veri Dei cultum ipsorum vel doctrina vel exemplo dirigerentur. VIII. Tertio : Innocentes bomines , ne indigna morte trucidem tur , Sei Uare omneS homines jubentur lege divina et naturali, si facere id possint Sine magno Suo incommodo. Cum igitur isti barbari singulis annis multa innocentium hominum millia ad impias daemoniorum aras mactarent constat enim in sola nova Hispania
singulis annis amplius viginti millia immolari solita ) idque prohiberi hac una ratione posset, si proborum, et a talibus et tam immanibus flagitiis abhorrentium hominum , quales sunt Hispani, imperio subjicerentur : quis dubitet, vel hac una ratione, justissime barbaros potuisse et posse a Christianis in ditionem redigi 'IX. Quarto: Homines periculosiSSime errantes, et ad Suam certam perniciem contendenteS , seu ignorantes id, seu Scientes faciant, reῬocare, atque etiam inbitos ad salutem retrabere , juris est dioim et naturalis , et in cium quod sibi etiam invitis praestari omnes homines Sanae mentis vellent. Omnes autem homines , qui ossicium, extra Christianam rellaionem vagantur , aeterna morte perire, sitis viam bar quis dubitat, non est Christianus. Iure igitur barbari salutis suae
tur, dupleZ- causa ad JUStΙtiam compelluntur. Hoc autem orticium dupliciter
praestari potest, uno modo per doctrinam tantum et exhortationem , altero vi quadam adhibita , et poenarum metu , non ut credere cogantur , sed ut tollantur impedimenta , quae obesse possent fidei praedicationi, et propagationi. Priore modo usus est Christus, et Apostoli: secundo usa est Ecclesia , postquam Regum et Principum Christianorum potentia et praesidio munita est: et utrumque factum , ut docet Augustinus, divino et evangelico praecepto, quod
