장음표시 사용
361쪽
tur. Neque tamen negaverim posse tempus incidere , cum sit a subiectione barbarorum , licet cogendi facultas adsit, temperandum ut si quis Princeps cum sua civitate aut gente , non metu et simulatione , sed sua sponte bona fide spiritu Dei afflatus, magistros Christianae religionis a nostris postularet; si quove alio casu recta ratio in maxima rerum humanarum varietate, quam una regula metiri non possumus, barbarorum saluti aliter consulere adhortaretur legibus enim atque praeceptis , quid in quoque genere magna ex
parte fieri oporteat, constituitur. Cetera , quae eXtra ordinem accidunt , justorum Principum et proborum Virorum , qui rebus gerendis praefuerint , prudentiae, prout ratio boni publici postulabit , administranda relinquuntur : ut Philosophus Polit. III. et Ethio. lib. V. declarat. XXUL Ad septimum : quod Paulus ad se pertinere negat, de eis, qui foris Sunt, judicare , hunc habet intellectum, non esse muneris Apostolici, ut a Christianis, sic ab eis, qui extra fidem sunt,
vitae rationem poscere , et ut Christiane vivant postulare. Ceterum dare operam , ut iidem ad Christi fidem convertantur , ac eis evangelium praedicare , et omnia , quae ad hoc commode praestandum conducunt , pro facultate conari, proprium eSse muneriS Apostolici , non solum ejusdem Pauli, sed omnis omnium Apostolorum vita , et ob id oppetita mors testificatur.
XXVII. Quod vero pertinet ad editionem libri, in quo belli faciendi justitia et ratio , et quid jure , quid injuria fiat, declaratur , et
crudeliter atque avare facta vituperantur , si quis miles aut praesectus per occasionem libri se peccasse dixerit, is per ignorantiam affectatam et malitiam , seu per scandalum Pharisaeorum deliquisse facile convincetur. Contra vero ex editione libri haec maxima commoda consequentur. Tolletur magnum scandalum et infamia Regum nostrorum et nationis, qui vulgo propter falsam , aut male inmtellectam quorumdam Theologorum doctrinam injuste et tyrannice hos barbaros in suam ditionem redegisse putantur , ut quidam nu
per impudentissime prodidit. Deinde qui ex hac expeditione aurum vel argentum retulerunt, quid juste, quid injuste paraverint, quid jure retinere possint , quid restituere debeant, facile et ab ipsis et a sacerdotibus , quibus peccata confitentur, intelligetur. Nunc enim utrique in magna juris ignoratione Versantur. XXVIII. Poatremo , quaestione perorata , Si Rex pei Stet in Sen-
i. Cor. 5. Utrum si Rex perstet iu
362쪽
et confessor sit in contraria,juSte POS-
3 8 APOLOGIA PRO LIBRO tentia , confeSSor contrariam probet , num recte pieque ab eo possit absolvi, respondes statuisque posse, propterea quod utraque opinio probabilis sit, seque pari doctorum numero tueatur. Quod si ita est,
obsecro te , Praesul gravissime, quid tibi et istis meis Areopagitis in
mentem venit, in causa dubia Regem vestrum vestramque nationem judicio vestro condemnare, infamiaque notare , et cum magno totius orbis scandalo summi Sacerdotis Ecclesiaeque judicium atque
decretum tam sine causa rejicere , ut contemnere videamini. Hoc
igitur dicerem , si causa , ut vobis videtur , esset dubia : nunc amtem meis rationibus expositis, si verum quaerimus, nihil habet ambiguitatis. Istorum enim opinio , nec vera est nec probabilis. Nam quod memoras de doctorum seu judicum numero , Vide ne parum diligenter rationem suffragiorum inieris: pro ista enim opinione descriptoribus solus Thomas Cajetanus facit, nec id aperte ; ex ceteris autem nemo , qui meae Sententiae fundamenta ex me vel meis scriptis plane cognoverit, praeter admodum paucos ambitione corruptos , qui veritatem scienter et pertinaciter oppugnant, ne ab eo,
quod voce aut commentariolis ipsi vel adjurati amici praedicaverant, cum aliqua existimationis jactura discedere videantur. XXIX. Nostra vero sententia auctores habet ex Philosophis principem ipsorum Aristotelem Pol. 1. c. 3. et s. ex juris Pontificii peritis nobiscum faciunt consultissimi quique in c. quod super bis de Toto; ex Theologis vero Augustinus, Ambrosius, Gregorius et Thomas, viri sanctitate et doctrina clari, qui omnes vim apertissime probant, ut in haereticos, sic etiam in paganos, ut demonstravi. Item JO. Scotus, qui 4. Sententiarum , dist. 4. q. ultima, majorem etiam vim infidelibus horumque filiis adhibendam censet , Nicolaus Lyra Numer. 3Ι. Mag. Roa explicans art. Pol. I. Jo. Majoris, qui 4. Sentent. dist. 44. q. 3. hanc in barbaros expeditionem nominatim probati; Al- sonsus Castrus lib. 1. de justa haereticorum punitione, qui et ipse nuper Salmanticae, summa quaestionis, quam ipse conseceram , dili genter , ut idem chirographo , quod penes me est, profitetur , permiecta et considerata, libellum meamque sententiam sine ulla eXceptione probavit. Ad summam meum librum , antequam VerSutuS et
inimicus homo giganta figmentis disseminasset, nemo legit et intelleXit , quin magnopere probaret , in primisque quatuor doctissimi et gravissimi viri Fernandus Guevara, et Franciscus Montalvus regii
Consiliarii, Alvarus Moscosus, Didacus Victoria monachus Domi-
363쪽
DE JUSTIS BELLI CAUSIS. 349nicanus, quibus singulis libri mei examen a regio Consilio fuit commissum , quorum Theologorum judicium , quod uterque sua manu operi subscripsit, subjeci. XXX. Perlegi boo opus, in quo nihil indeni a Veritate alienum,
Sed plura quae legantur digna , adeoque opuS cum auctore non modo commendo , sed admiror. Fr. Dida uS de Victoria. Quam sententiam numquam ille contra communem Suorum persuaSionem tam libere et incunctanter pronuntiasset, nisi Francisci fratris germani doctissimi et animo ingenuo liberoque viri, qui bidui aberat, auctoritate fuisset confirmatus cum quo librum meum , quem diu causis illatis retinuit, et consilium communicasse, claris conjecturis pro certo mihi persuasi. Moscosus autem ita subscripsit. XXXI. Et ego legi hoc opus docte elaboratum , et nihil inet eni, quod meo judicio probabilitate careat , immo ea, quae ex Sacris litteris et sacris doctoribus hic adducuntur , ita Suadent hujus doctoris intentum , ut nullus quamSiS protem UuS oppositum audeat a ffrinare. MOSCOSuS . Nec est silentio praetereundum gravissimum
amplissimi et doctissimi viri Fernandi Valdesii Hispalensis Archiepiscopi et Inquisitoris generalis testimonium , qui, cum meum librum et summam quaestionis , de qua dixi , semel et iterum legisset, nuper post praeclarum illud judicium in doctissimorum gravissimorumque virorum consessu, cum de his rebus, quae tunc erant in ore
omnium, cui enim non scandalo fuit res tam insperata t) pauca disseruisset: Dicam , inquit , quod Sentio : qui hunc librum impediendi auctores initio fuerunt, bi multo magis ex of cio facerent,
si sedulo darent operam, ut idem grandioribus litteris excusus ex pulpitis per omnem Hispaniam praedicaretur . Idem saepe prosessus est Petrus Ortisius , praestanti doctrina Theologus , in cujus immatura morte magnam nuper jacturam studia theologica fecerunt .
XXXII. Petrus Sotus monachus Dominicanus , Caroli Caesaris sacrae confessionis administer , in epistola, quam ad me misit, negat
se ullo modo de justitia belli hujus dubitare sed ne libri editionem
properarem , me in eadem epistola solicite semel et iterum , nescio qua ratione ductus, adhortatur . Idem palam asserunt Joannes Aegidius, qui Salmanticae ex cathedra theologiam docet, et HoncalaCanonicus Avitensis, primarii Theologi, quorum hic non Voce tantum , sed etiam scripto sententiam suam testatus est . Et Alsonsus
dae de justis belli causiS. Victoriae. Moscosi Judicium
364쪽
ῖJo APOLOGIA PRO LIBRO Herrera monachus Dominicanus, concionator regius , vir doctissimus, animo candido et ingenuo , qui cum mea scripta legisset, meqtie disserentem audisset: Ex me , inquit, GeneSi , c0Πjecturam facio, nec puto a te quemquam dissentire , niSi qui te tuaque Scripta Gelns, ,1bi, of Zisu audiei it , Vel non intellexerit. Item nobis Suffragantur magno Lit h conSenSU HiSpalenses Theologi , qui nuper summam quaestionis Aha, . ss, diligenter perlegerunt, in primisque duo viri doctissimi Ludovicus his siti Αρ CarVajalus Franciscanorum praefectus, et Augustinus Sbaroja monachiis Dominicanus, qui theologiam ex cathedra in suorum collegio docet. Praeterea vir , ut auctoritate , sic doctrina praestans Michael Arcus Dominicani ordinis in Baetica praefectus Provincialis, qui nuper in Cordubensi coenobio, re diligenter ex meis scriptis meque disserente perspecta , et cum doctis monachis non paucis collata , non Solum meam sententiam , ceteris, quos dixi, et in primis
Martinius Martino Men toga, ejusdem coenobii praefecto gravissimo et egre-
gia doctrina viro consentientibus, palam probavit, sed etiam mirari sese professus est , quae causa impressionem libri hujus moraretur , qui ad multorum errorem tollendum , et mentes scrupulis et aculeis conscientiae perperam fortassis injectis eXplicandas magnopere pertineret: a cujus sensu non abhorrere virum ei doctrina et auctoritate similem Dominicum cognomento Sanctae Crucis, ejusdem ordinis ad Castellam praefectum Provincialem , nuper mihi retulit Dominicus a Cruce cognominatus, ad novam Hispaniam praesectus et ipse Provincialis, qui cum aliis perspectae probitatis et religionis monachis ex illo altero orbe missus suit, ut Carolum Caesarem
coram quid boni publici et justitiae ratio postularet, edocerent, peterentque id quod impetrarunt) ut pro sua prudentia et aequitate
tumultibus illarum regionum incolarum Hispanorum et seditionibus leges temperando prospiceret, et pro sua Sapientia modum impone rei tantis malis ; quae mala , si verum quaerimus, ex unius hominis vel errore nostrae huic sententiae contrario , vel etiam temeritate et rerum novarum studio primam originem habuerunt; pro quibus malis , et quietis impatiente animo , qui nos quoque hic exercet, homini
malum cupere Vel imprecari alienum est meae naturae et instituto
quin magis precor , ut Deus illi meliorem mentem praebeat, quo discat aliquando quietas cogitationes turbulentis consiliis anteferre. XXXIII. Ad summam , ut unde sumus digreSSi, revertamur, a nobis sunt omnes eruditi , quibuscumque meam sententiam et ra
365쪽
tiones exposui, praeter paucos , quos dixi, ambitione aut alio graviore morbo corruptum et repugnantem animum gerentes, quos ipsos tamen tergiversantes et laborantes disputatione coegi, ut ad levissima et plane indocta commenta, nolo enim dicere puerilia , miserabiliter confugerent more factiosorum hominum , qui in civilibus contentionibus et magnis rerum angustiis ergastula solvunt. Longe igitur dispar nostra et adversariorum causa est. A quibus si ceteris in rebus tantopere vinceremur , quanto SumuS SuperioreS: una tamen summi Sacerdotis et Ecclesiae sacrosancta , qua ipsi nitimur, auctoritas in hac mores et religionem publice attingente causa omnes omnium aliorum judicum sententias pondere et majestate apud pios Omnes longe Superaret , nec superaret modo , sed etiam pertinaciter obsistentes, haereticos esse convinceret. Ut igitur dicam quod sentio , et aliquando perorem : haud equidem video , quomodo istorum opinio defendi queat, quae fundamentis et strophis haereticorum nititur, evangelio et sacrorum doctorum consentientibus declarationibus et testimoniis adversatur , a vetere judicio Ecclesiae dissentit, et novum ejusdem gravissimum decretum et rescriptum nostris Principibus Apostolicum oraculum ex divino praecepto de quo est Deut. II. et c. per Uen'rabilem , qui Sint legit. consulentibus datum contemnit , aut quomodo non sit haeretica, si rebus et rationibus
cognitis cum pertinacia defendatur.
In editione hujus operis prima adiectum est in sine : ,,Hoc opus judicio doctissimo- ,,rum et gravissimorum dominorum Philippi Archinti Sanctissimi Domini nostri Ρapae, ,Vicarii , et Aegidii Foscararii magistri sacri palatii , ac Antonii Augustini auditoris
,,Rotae CXaminatum et approbatum, et multorum aliorum eruditissimorum Virorum con--,,SenSu in urbe commendatum , impressum fuit Romae apud Valerium Doricum et Lu-
,,dovicum fratres Brixienses. Prima Maii anno a Christo nato M. D.
366쪽
DECRETUM ET INDULTUM ALEXANDRI SEXTI SUPER EXPEDITIONE IN BARBAROS NOVI ORBIS,
QUOS INDOS VOCANT. D nomine Domini Amen. Noverint universi hoc praesens publicum transumtum inspecturi , quod nos Jacobus Conchillos , Dei et Apostolicae sedis gratia Episcopus Cathaniensis, habuimus, vidimus et diligenter inspeximus infrascriptas litteras felicis recordationis Alexandri Papae VI. ejus vera bulla plumbea cum cordulis sericeis croceique coloris more Romanae curiae impendentis bullatas, sanas siquidem et integras ac omnimoda suspicione carentes hujusmodi sub
1Alexander Episcopus, servus servorum Dei, carissimo in Christo, filio Ferdinando Regi et carissimae in Christo filiae Elisabeth Reginaeo Castellae, Legionis, Aragonum , Siciliae et Granatae illustribus ,11salutem et Apostolicam benedictionem. Inter cetera divinae ma-11jestati beneplacita opera , et cordis nostri desiderabilia , illud pro-1 fecto potissimum exsistit, ut fides catholica et Christiana religio no-r Stris praesertim temporibus exaltetur , ac ubilibet amplietur et dilas tetur , animarumque salus procuretur, ac barbarae nationes depri-1,mantur , et ad fidem ipsam reducantur. Unde cum ad hanc sacram,1Petri sedem, divina favente clementia , meritis licet imparibus, evo- σ3cati fuerimus, cognoscentes vos tamquam veros catholicos Reges r)et Principes, quales semper fuisse novimus, et a vobis praeclarer=gesta toti paene jam orbi notissima demonstrant, nedum id exopta- 're, sed omni conatu, studio et diligentia , nullis laboribus, nullis r)impensis, nullisque parcendo periculis , etiam proprium sanguinem, effundendo efficere , ac omnem animum vestrum OmneSque conatuS,,ad hoc jamdudum dedicasse , quemadmodum recuperatio regni ,,Granatae a tyrannide Saracenorum hodiernis temporibus per Vos,,cum tanta divini nominis gloria facta testatur: digne ducimur non, simmerito, et debemus illa vobis etiam sponte et favorabiliter conticedere , per quae hujusmodi sanctum et laudabile ac immortali Deorracceptum propositum in dies serventiori animo ad ipsius Dei hono-nrem et imperii Christiani propagationem prosequi valeatis. Sane
367쪽
DECRETUM ALEXANDRI VI. 3ssi=accepimus, quod Vos, qvi dudium animum proposueratis aliquas 33instilaS et terras firmas remotas et incognitas, ac per alios hactenus mon repertas quaerere et invenire , ut illarum incolas et habitatores 1ad colendum Redemtorem nostrum et fidem catholicam profitendum reduceretis: hactenus in expugnatione et recuperatione ipsius regni' Granatae plurimum occupati, hujusmodi sanctum et laudabile pro-' positum vestrum ad optatum finem perducere nequicistis. Sed tan- dem , sicut Domino placuit, regno praedicto recuperato , Volentes γ)desiderium adimplere vestrum , dilectum filium Christopborum Co- , virum utique dignum et plurimum commendandum , ac tanto megotio aptum cum navigiis et hominibus ad similia instructis, nonr,sine maximis laboribus et periculis ac expensis destinastis, ut terras r=firmas, et insulas remotas et incognitas hujusmodi, per mare, ubio hactenus navigatum non fuerat, diligenter inquireret. Qui tandem, , clivino auxilio facta extrema diligentia in mari Oceano navigantes, a certas insulas remotissimas, et etiam terras firmas, quae per alios et hactenus repertae non fuerant, invenerunt, in quibus quam plurimae et gentes pacifice Viventes, et, ut asseritur, nudi incedentes, nec car-r nibus vescentes inhabitant, et ut praefati nuntii vestri possunt O- pinari, gentes ipsae in insulis et terris praedictis habitantes, credunt: unum Deum creatorem in caelis esse , ac ad fidem catholicam am-11plexandum et bonis moribus imbuendum satis apti videntur , spes' que habetur quod , si erudirentur , nomen Salvatoris domini nostri a Jesu Christi in terris et insulis praedictis facile induceretur. Ac prae-ν fatus Christophorus in una ex principalibus insulis praedictis jam u-: nam turrim Satis munitam , in qua certos Christianos, qui secum sit 'erant, in custodiam , et ut alias insulas ac terras firmas remotas' et incognitas inquirerent, posuit , construi et aedificari fecit. Ina,quibus quidem insulis et terris jam repertis aurum , aromata , et' aliae quamplurimae res pretiosae diversi generis et diversae quali-ογtatis reperiuntur. Unde omnibus diligenter , et praesertim fidei ca- ,1tholicae exaltatione et dilatatione , prout decet catholicos Reges et
11Principes, consideratis: more progenitorum vestrorum , clarae me'
' moriae Regum , terras firmas et insulas praedictas illarumque imr colas et habitatores vobis , divina favente clementia , subjicere et' ad fidem catholicam reducere proposuistis. Nos igitur hujusmodi Vestrum Sanctum et laudabile propositum plurimum in Domino
Commendantes, ac cupientes , ut illud ad debitum finem perduca- Tom. IV. Y y in tur,
368쪽
31 DECRETUM ALEXANDRI UI.,nur, et ipsum nomen Salvatoris nostri in partibus illis inducatur:
,,hortamur vos quam plurimum in Domino , et per sacri lavacri sus- ,,ceptionem , qua mandatis apOStolicis obligati estis, et viscera mi- ,,sericordiae domini nostri Jesu Christi attente requirimus, ut cum ,,expeditionem hujusmodi omnino prosequi et assumere prona mente, ,orthodoxae fidei gelo intendatis, populos in hujusmodi insulis et ter- ,, s degentes ad Christianam religionem suscipiendum inducere velidi,tis et debeatis, nec pericula , nec labores ullo umquam tempore Vos, deterreant, firma spe fiduciaque conceptis , quod Deus omnipo-
'tens conatuS vestros feliciter prosequetur. Et ut tanti negotii pro- , vinciam apostolicae gratiae largitate donati liberius et audacius as- 11sumatiS: motu proprio , non ad Vestram vel alterius pro vobis su- , per hoc nobis oblatae petitionis instantiam , sed de nostra mera li-1,beralitate, et ex certa scientia , ac de apostolicae potestatis plenitu-1 dine , omnes insulas et terras firmas inventas et inveniendas, dete-1κ tas et detegendas versus Occidentem et meridiem , fabricando et 1 onstruendo unam lineam a polo arctico , scilicet septentrione , ad 1 polum antarcticum , scilicet meridiem , sive terrae firmae et insulaedi inventae et inveniendae sint versus Indiam aut versus aliam quam Cumque partem , quae linea distet a qualibet insularum , quae vul-11gariter nuncupantur de IOS AzorES et Cabo Serde, centum leucis ver-1 Sus occidentem et meridiem: ita quod omnes insulae et terrae firmae Kepertae et reperiendae , detectae et detegendae a praefata linea ver-r Sus Occidentem et meridiem , per alium Regem aut Principem Chri- 11stianum non fuerint actualiter possessae usque ad diem nativitatis, ,domini nostri Jesu Christi proxime praeteritum , a quo incipit an
rmus praesens millesimus quadringentesimus nonagesimus tertius , ' quando fuerunt per nuntios et capitaneos vestros inventae aliquae praedictarum insularum auctoritate omnipotentis Dei nobis in bea-
QO Petro concessa , ac vicariatus Jesu Christi, qua fungimur in 31terris, cum omnibus illarum dominiis, civitatibus, castris, locis et ,,villis, juribusque et jurisdictionibus ac pertinentiis universis vobis
didaeredibusque et successoribus vestris, Castellae et Legionis Rer gibus, in perpetuum tenore praesentium donamus, concedimus et assigna muS , vosque et heredes ac successores praefatos illarum dominos cum plena , libera et Omnimoda potestate , auctoritate et γ' jurisdictione facimus, constituimus et deputamuS. Decernentes ni-1,hilominus per hujusmodi donationem , concessionem et assignatio
369쪽
DECRETUM ALEXANDRI VL 31s nem nostram nulli Christiano Principi, qui actualiter praefatas in-Dsulas et terras firmas possederit usque ad praedictum diem nati-1,vitatis domini nostri Jesu Christi , jus quaesitum sublatum intelligi
r posse aut auferri debere. Et insuper mandamus vobis in virtute san- ctae Obedientiae , ut sicut etiam pollicemini, et non dubitamus pro Gestra maxima devotione et regia magnanimitate Vos esse facturos, 11ad terras firmas et insulas praedictas viros probos et Deum timen' tes, doctos , peritos et expertos ad instruendum incolas et habita-σγtores praefatos in fide catholica et bonis moribus imbuendum des-r,tinare debeatis, omnem debitam diligentiam in praemissis adhiben- tes. Ac quibuscumque personis cujuscumque dignitatis, etiam im-
perialis et regalis, status, gradus, ordinis vel conditionis sub excom-r municationis latae sententiae poena, quam eo ipso, si contra fecerint, runcurrant, districtius inhibemus, ne ad insulas et terras firmas in- σνVentas et inveniendas, detectas et detegendas versus occidentem et σ1meridiem , fabricando et construendo lineam a polo arctico ad po-rdum antarcticum , sive terrae firmae , et insulae inventae et inve-1,niendae sint versus Indiam aut aliam quamcumque partem , quae Plinea distet a qualibet insularum , quae vulgariter nuncupantur derdos Azores et Cabo Us; de , centum leucis versus Occidentem et
' meridiem , ut praesertur , pro mercibus habendis , vel quavis alia
'de causa accedere praesumant absque vestra ac heredum et Succes' Sorum Vestrorum praedictorum licentia speciali. Non obstantibus 11constitutionibus et ordinationibus apostolicis, ceterisque contrariis
r quibuscumque , in illo , a quo imperia et dominationes ac bona cun-Mcra procedunt, confidentes, quod, dirigente Domino actus Vestros, 11si hujusmodi sanctum et laudabile propositum prosequamini, bre- γVi tempore cum felicitate et gloria totius populi Christiani vestri
1 labores et conatus exitum felicissimum consequentur. Verum quia
, , difficile foret praesentes litteras ad singula quaeque loca , in quibus' expediens fuerit, deferri: volumus, ac motu et scientia similibus' decernimus, quod illarum transumtis manu publici notarii inde ro- 1gasi subscriptis, et sigillo alicujus personae in ecclesiastica dignitate' ConStitutae, seu curiae ecclesiasticae munitis, ea prorsus fides in judicio et extra , ac alias ubi libet adhibeatur , quae praesentibus )adhiberetur, si essent exhibitae vel ostensae. Nulli ergo omninor hominum liceat hanc paginam nostrae commendationis, hortationis,) requisitionis, donationis, concessionis, assignationis, constitutionis, yy a r de-
370쪽
316 APOLOGI A PRO LIBRO ,,deputationis, decreti, mandati, inhibitionis, et voluntatis, infrin-
,,gere , vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attentare, praesumserit, indignationem omnipotentis Dei, ac beatorum Petri ,,et Pauli Apostolorum ejus se noverit incursurum. Datis Romae apud , Sanctum Ρetrum , anno Incarnationis dominicae millesimo qua-di,dringentesimo nonagesimo tertio , quarto nonas Maii , pontificatus dimostri anno primo. Haec declaratio , decretum atque concessio sacrorum canonum Sententiae consentit, quae habetur c. per Uenerabilem , g. rationibuS,
qui rati sunt legitimi , et c. Si non a 3. q. 4. in quo inquit Gregorius, Iustum Sanctumques esse bellam , quod in Melibus a Christianis infertur, ut eis imperio subditis pragdicari possit Christi evangelium,
ne si imperio subditi non Sint, praedicationi et conversioni eorum, qui crediderint, impedimento esse possint. Idemque decretum atque concessio potestati Christi innititur , qui cum ei secundum humam tis. 8- nitatem , ut HieronymuS et Augustinus eXponunt , data fuisset omnis potestas in caelo et in terra , hanc potestatem communicavit cum vicario suo , quae quamvis Ordinetur ad salutem animarum et bona spiritalia , non tamen excluditur a temporalibus, quatenus haec Or- 'o re trin. dinantur ad spiritalia . ut Thomas testatur. Subjectio autem barba-13. rorum ad evangelii praedicationem ordinatur , ad quam Papa non
solum potestatem habet a Deo, sed etiam praeceptum evangelicum. Nam quod Paulus ad se pertinere negat, de iiS , qui foriS Sunt , ju- ' dicare , hunc habet intellectum , non esse muneris apostolici ut a Christianis, sic ab iis . qui extra fidem sunt, vitae rationem pOScere, vel ab eis, ut Christiane vivant, postulare. Ceterum dare Operam, ut iidem ad Christi fidem convertantur , proprium esse muneriS apOStΟ-lici , non solum ipsius Pauli, sed omnis omnium Apostolorum vita , et ob id oppetita mors testificatur. Vide Augustini epistolas 48. et O. et 2Oq. quae sunt ad Vincentium , ad Bonifacium , ad Donatum , et citantur in decretis 2 3. q. q. c. non inet enitur , c. Si Eccle-
Sia , c. di licet q. 6. c. et ides item epistolas Gregorii 73. primi libri, et 6 o. noni, et Ambrosii epistolas 3o et 3I. Nam licet in haereticos disputat Augustinus, in eisdem rationibus a caritate prosectis concludit juste paganos compelli , ut desistant idololatria , dicto c.
176n inet enitur. Thomas secunda Secundae q. Io. art. 8. In deles , in
quit, compellendi sunt, si facultas adsit, ne fidem impediant blasphe-
