장음표시 사용
371쪽
DE JUsTIS BELLI CAUSIS. 3 7 miis, vel alia ratione, et ideo frequenter bellum in eos fideliter mo-Vent. Idem q. 94. art. 3. testatur idololatria magnam blasphemiam contineri, et fidem opere impugnari. Unde Lyra Super Miner. c. 3I. justum esse bellum dicit contra idololatras , ne Deum blasphement per idololatriam. Sed omnium maxime facit c. Si non Σ3. q. q. Vide etiam Innocentium et Hostiensem et Panormitanum in c. guod Super his de Goto. Itaque vis prohibita c. de JudaeiS dist. 4s. est, ne quis invitus baptizetur , aut Christianus esse cogatur. Nam deponere idololatriam et Christianorum imperio parere justissime compelluntur infideles , ne fidei praedicationem et propagationem impediant, et facilius convertantur non tamen sunt nec possessionibus spoliandi, nec in servitutem redigendi.
372쪽
UT FACTA CUM CHRISTIANIS PACE, BELLUM
SUSCIPIAT IN TURCAS. I. Uamquam omnis consultatio , quae de rebus maXimlS suscipitur , ab eo praesertim , qui velit Regi, aut Imperatori consilium dare , dissicillima mihi semper est visa , Caesar invictissime ,
eoque periculosior , quod si res successerit ex sententia, non qui consilium dederit, sed qui rem gesserit, laudatur ; sin par eventus conSilio quamlibet recta ratione inito defuerit , hunc venia plerumqne cum miseratione consequitur , culpa vero et invidia omnis in consultorem transfertur: tamen in ea tempora reipublicae incidimus Christiani, ut si cui quid in mentem venerit, quod ad bonum publicum pertinere putet, id ullo tali metu aut periculo retardatum in tanta rerum difficultate tacere , contra fas et pietatem mihi esse videatur. Neque vero ignoro tibi in maximis difficultatibus neque consilium umquam , neque animum defuisse , qui tuorum hostium consilia tam prudenter frustratus es, et conatus tam fortiter repressisti, ut nemo te hactenus ad bellum vel simultatem sine suo maXimo incommodo , et tua sumima gloria provocaverit. Sed quia nec tua fortuna debet tuorum in te remque publicam pietatem excludere , et bellum impendet maXimum , atque omnibus, quae nostra memoria gesta sunt, Christianis periculosius , quippe cujus discrimine majora quam umquam, rerum momenta Versantur : explicare tibi constitui, quae mihi nuper, cum eSSet nuntiatum Turcas , capta Buda urbe , ad Viennae obsidionem properare , solicite de Christianorum republica et imminenti periculo commentanti, non inutilia visa sunt, quae tibi in Italia, quo nuper Optimis, ut Spero , et Christiano populo salutaribus auspiciis advenisti, de summa rerum conSultanti Suggerantur. Tuae Vero sapientiae atque humanitatis fuerit , non dicentis perquam tenuem sor
373쪽
ORATIO AD CAROL. V. 339ttinam , sed pium ita te remque publicam animum , et momenta rationum Spectare.
II. Dicam enim de genere belli, et de Turcarum nostrisque viribus et facultatibus: atque ita dicam, ut appareat, neque contemnendum esse hostem , cui nisi mature fuerit Obviatum, nostra salus et libertas summum discrimen atque periculum sit aditura , neque rur-SUS tam magnum, ut pertimescendus sit, aut maior habendus, quam ut queat tuis aratis superari. Nam bellum , Carole Caesar , multis
saepe de causis Solet a mortalibus iniri ; juste quidem ad res ablatas, cum jure nequeunt , armis repetendas, vel ad injurias propulsandas, et vitia illatam repellendam. Injuria vero quosdam ut bellum inserrent , ambitio regnandique cupiditas coegit alios habendi libido
concitavit ad arma : fuerunt, quos avaritia simul et ambitio sollicitaverit. Sed cum bellum omne injuste susceptum detestandum sit, atque mortalibus oret ni peste et alluvione nocentius i cetera tamen
ludus quidam et levissima videri possunt, si ad genus belli hujus spectetur , quo nostri , hoc est Christiani homines, a barbara Turcarum immanitate infestantur: non enim de gloria certamen est , in qua vinci sit indecorum , non de imperio et facultatibus, quibus exspoliati solam inopiam , nec eam turpem aut servilem incurrant , sed pro patria , pro liberis, pro aris et focis , ad silminiam pro salute et libertate , proque ipsa religione pugnandum CSt. III. Resipiscant igitur aliquando , et suam caecitatem ac miSe randum furorem agnoscant, qui, cum Principis cujuspiam Christiani paulo saevius imi perium patiuntur , satius esse clamitant , perpeti Turcarum dominatum . O voX caecorum hominum turpissima , et ab omni religione atque ingenuitate aliena , si quidem eX animi sententia prolata sit, non vi praesentis doloris expressat Nam quae tanta esse potest Christiani Principis in Christianos importunitas, quae ostris in non sit longo intervallo praeferenda vel mitissimo Turcarum dominatui l Si quis enim Christianus populus ab aliquo Christiani nominis , qui se pro principe tyrannum gerat, quamlibet aVare atque crit- illi, si dei iter vexetur , aliqua tamen habet, quibus praesentium malorum PyδςiςζςVβη levius dolorem ferre possit. Primum quod retinet non modo Christianam , sed civilem etiam libertatem , oppressam illam quidem, sed quae facile valeat emergere, et plurifariam excitari: utitur enim suis legibus magna ex parte , ex suis habet magistratus, formam demum
retinet regiae ac liberorum hominum reipublicae, quamquam Princi
374쪽
36o DE BELLO CONTI A TURCAspis aut ipsius praesectorum libidini aliqua ex parte pareatur. Deinde quod spes est, posse aliqua ratione eam calamitatem in mitiorem conditionem commutari. Saepe namque iniquus saevusque Princeps ad sanitatem redivit, vel aetatis medicina , vel objurgatione amicorum , aut certe metu et temporibus adductus. Quid si minus contingat ' certior spes est in Qrtunae inconstantia , quae Reges et regna pro sua libidine variat; vel certe in communi hominum fragilitate, quos natura non perpetuos , nec immortales, sed brevis vitae et mille mortis generibus obnoxios effinxit: cum saepe improbo et parum pio Principi dissimillimus successerit, qui justitia et religione subjectos sibi mortales sanctissime moderaretur, et vexatas civitates legesque in pristinam dignitatem restitueret. Atqui semel Turcarum gravissimo servitutis jugo colla subjecerint, iis rogo, quod tandem solatium stlperest tantorum malorum ' qua Spe Valeant praesentem calamitatem sine summo dolore tolerare , non modo libertate , sed spe quoque libertatis amissa 'IV. Qualis enim sit Christianorum conditio , quos premit Tur carum dominatus, ex eorum servitute licet intelligere , quibus cum tyranno suo natio et religio communis est, libertasque ut inter ipsos maXima. Quibus primum omnium ad tollendas omnes verae libertatis occasiones, litterarum studium penitus est interdictum, et ingenua rum doctrinarum cognitio prohibita , quae solet in primis mortalium animos ad veram religionem et libertatem eXcitare. Itaque nulli sunt
apud ipsos philosophi, nulli oratores, theologi nulli. Ad summam ipsa Graecia ingeniorum feracissima , et omnis quondam philosophiae
ac bonarum disciplinarum magistra , et quae ceteris mortalibus omnis humanitatis notitiam et cunctarum scientiarum cognitionem , quamdiu libera fuit, diffundebat postquam Principum Christianorum
discordia facta est ditionis Turcarum, tam obruta est Omnis generis litterarum ignorantia , ut vix unum in tota ipsa reperias, qui vel semiplenam notitiam habeat ejus sermonis , quo veteres illi sapientiae ac doctrinarum magistri, quorum nunc scripta demiramur , USi Sunt . Deinde cum omnis respublica, sive popularis , aut quae paucorum consilio gubernatur , sive regia , quam ceteris praefert Schola Peripateticorum , legibus sapientium virorum fundata sit , nec sine legibus valeat suam dignitatem aut nomen saltim retinere Turcarum populi tam dura servitute depressi sunt, ut nullas habeant leges, nullis
institutis gubernentur , paucis quibusdam exceptis tyrannorum libi-
375쪽
ORATIO AD CAROL. V. dini examtissi13a accommodatis, quorum unum eXsecrandum in primis,
ipsis tamen sanctissimum, ex quo facilis fuerit de reliquis conjectura,
non fuerit alienum commemorare. V. Cautuna est inter Turcas, ut non solum intestato sine liberis
decedentium bona regio fisco adjudicentur, sed in omni hereditate Rex tamquam unus ex demortui filiis pari ceteris portione succedat. O novum genus tyrannidis, et prioribus saeculis apud humaniores gentes inauditum l O avaritiam intolerabilem l Parumne visum fuit, Omnium municipum ac subjectorum fortunas et patrimonia ludibrio , quoties collibuisset, more veterum tyrannorum habere , nisi de nefanda rapina et detestando latrocinio inviolabili lege caveretur' ut mirari desinamus , inter Turcas nullos esse Satrapas , nullos Tetrarchas , nullos denique ea potestate ac dignitate , qua sunt apud nos Comutes, Marchiones aut Duces appellati , qui sibi eam dignitatem initio per clara facinora pepererunt, justis ac benignis Regibus egregiam virtutem pari praemio remunerantibus. Atque talis quidem est Turcarum conditio , hujusmodi legibus et institutis eorum respublica gubernatur . Quod si tam dura est eorum Servitus, qui bello nostram libertatem lacessunt, et religionem oppugnant: quid
tandem vos sperare Oportet, si, quod abominor, essemuS eorum armis
subjugati l aut quid aliud essemus futuri, quam misere servientium mancipia , et abjectorum servorum infelicissimi vicarii ' Ad summam misellis his Judaeis abjectiores, qui inter nos peregrinantur , et qu0rum est, ut inquit poeta , cophinuS fenumque supellex. VI. Sed quid agimus conjecturis' Graecos ipsos percontemur, quorum gemitus ad nos quotidie atque lacrymae deseruntur tacite nostram fidem atque opem implorantium, illorum servitutem multo etiam graviorem opinione nostra reperiemus . A quibus non ea modo tributa exiguntur , ad quae pensitanda vix sudores continui,
et aerumnosi miserorum labores sufficiunt ; sed filiorum dignitate Oris, corporis habitudine , ac virtutis indole praestantissimi quique ab infelicissimis parentibus, quibus ne dolere quidem aperte licet,
abstrahuntur, ut religioni Christianae in pueritia renuntiare compulsi, et in errore Mahurnetaeo enutriti , cum ad aetatem militiae pervenerint , satellites fiant Regiaeque tyrannidis ministri, ab ipsis Genlzari nuncupati, et, cum bello lacessimur, praecipui Christianorum oppugnatores. Horum igitur durissimam sine spe libertatis servitutem , horum aerumnosos labores vix ad vitae necessaria et miserum Tom. W. Z χ spi-
376쪽
DE BELLO CONTRA TURCAS piritum ducendum , cum est tributis satisfactum , susscientes, horum pro carissimorum liberorum di uisione gemitus tristissimos , horum omnis generis calamitatem , etiam hostibus miserandam , et
morte ipsa intolerabiliorem contemplentur Christiani , qui tyrannide
cujuspiam Suorum veXantur , et conditionem suam maliS illorum comparatam , libertatem Summam putabunt.
VII. Quod cum ita sit, et bellum atrox nobis impendeat : impendeat autem ' immo vero jam urgeat illatum ab hoste superbissimo , qui Buda urbe magna nuper et Opulenta capta, Viennam premit obsidione , ac ex illo successu magnis spiritibus et audacia sumta, reliquo Christiano orbi turpissimam servitutem , aut, si hanc recuset , crudelem mortem minitatur : te , Carole Caesar , omnes Christiani , te pii omnes, omnes Catholici, quorum salus atque libertas tibi potissimum tuaeque fidei commissa in summum periculum atque
discrimen adducitur , te inquam orant, Obsecrant et Obtestantur , id quod tua te sponte agere certe scio, et ipse , hoc te animo in Italiam navigasse , soles clara voce profiteri, ut publicam Christianorum causam suscipias, et pace composita , initoque foedere cum ceteris
Principibus ac populis Christianis, periculosissimum bellum, et impium
hostem a nostris cervicibus depellas, libertatem et religionem Christianam ab immanium barbarorum crudeli dominatu et impietate defendas. Ad quae maturandum , et primo quoque tempore cunctis opibus annitendum , quamquam satis impelli debebas vel optimi ac fortissimi Pannoniae Regis Fernandi fratris tui necessariis precibus fidem tuam in magno periculo et summis difficultatibus implorantis, vel aviti imperii discrimine, quod in proximo periclitatur multo tamen magis totius Christianae reipublicae ratio , et religionis respectus apud te optimum piissimumque Principem valere debet, quibus tali suo tempore adversus crudelissimi tyranni scelus et impietatem nisi suppetias opemque tuleris, vide ne , quas non deflendis;
cum possis, easdem prodere ac deserere videaris. Scio enim tibi non suspectos modo impietatis nomine , sed invisos etiam nefarios homines , quos audio sacrilegas voces spargere falso Christianismi colore praetextas, non esse Christianae tolerantiae Turcarum violentiae , quam Dei flagellum esse jactant, serro et armis repugnare: Christianis enim non vi, sed patientia superandum esse : quorum homis
num vocem non ut ceterorum haereticorum placita a mentis errore , non ab ambitione et opinionis pravitate manasse certum habeo; Sed
377쪽
ORATIO AD CAROL. V. 363 sed ab auctoris scelere et insidioso sacrilegio , qui muneribus ac pollicitis Turcarum corruptus , nefandas insidias tendit libertati Christianorum , quibus insitum est, et majorum sapientia ac religione traditum , ut cetera bella , quae inter pios geruntur , civilia et domestica ; quae vero cum Turcis et ceteris impiis, justissima et plena pietatis esse putent. VIIL Nec enim quia numquam Christus Deus, et idem homo , nostrae religionis auctor , neque ejus Apostoli , quorum doctrina et miraculis eadem est amplificata , cum iis bellum gesserunt, ad
quos a veteribus caerimoniis, aut vano commentitiorum deorum
cultu revocandos, et vera Christianaque religione imbuendos, quod non vi, sed persuasionibus fieri debet, iamittebantur ; protinus ipsam
Sacrosanctam religionem nostramque libertatem posteri Christiani, quacumque ratione detur , etiam armus tueri ac propugnare dubitabimus adversus eorum avaritiam et crudelem impietatem , qui nos opibus et imperio exspoliare, et in durissimam servitutem redactos, a veri Dei cultu in suos nefandos errores traducere cunctis rationibus moliuntur atque conantur. Si enim quoniam neque Christus, neque
Apostoli bellaverunt, ne nobis quidem ulla ratione bellum gerendum
est, propterea quod illorum vita et actiones debent esse nostra doctrina : nonne eadem ratione , quia Christus adulteram ream non
condemnavit, idcirco adulteria Christianis permissa esse putabuntur, et vicissim negata conjugia , quoniam neque Christus, neque Apostoli , postquam adhaesere magistro , UXOres duXiSSe memorantur lSi non est iis obsistendum , qui nos plus quam hostiliter insectantur, ne Dei flagello resistamus: cur latrones, sicarios et homicidas non patienter perferimus ' cur veneficos justa morte mulctamus ' cur parricidas conjicimus in culeum , quorum omnium flagitiis et sceleribus tamquam durissimis flagellis, Deo permittente, quotidie torquemu Nam istorum pulcherrimo decreto religionem violare videri debent, qui sceleratos et impios legitimis Poenis prosequuntur : quod ipsum
putare, impium est et Sceleratum . IX. At enim Christus vetat violentis reluctari, qui tunicam au-
serenti pallium quoque jubet relinquere ; et unam maxillam percutienti alteram feriendam exhibere. At Paulus Apostolus, idemque doctor gentium appellatus, neque ea Christi verba oblitus, nec quam vim habeant ignarus, cum ei esset jussu Pontificis Ananiae colaphus incussus, tantum abfuit, ut genam alteram ministro ierien-ZZ a dam
378쪽
36 DE BELLO CONTRA TURCAsAb .la. dam praebuerit , ut Pontificis InSolentiam , qua ratione licuit, ulciscens dixerit, percutiet te DeuS, parieS deamate. Quod Apostoli fa- hi j ' ctum declarat illa verba Christi non esse simpliciter accipienda , necs: in homines cunctos aut omnia tempora convenire sed haec et
ij, hisci ' pleraque alia Christum docuisse , non quod homines vellet ipsis tamquam legibus obligari ; sed partim ut viam ostenderet ad summam periectionem iis, qui ceteris morum et religionis magistri futuri essent non solum doctrina, sed etiam contemtu rerum humanarum; partim ut insolentium hominum pervicaciam atque Superbiam summae tolerantiae et abjectionis voluntariae commendatione coerceret. Tolerantia enim virtus est, et quidem maxima, nam sic interdum magnitudo animi vocatur sed cum cives inter se privatas offensiones patienter serunt, et injurias, quas ulcisci poterant, inimicis suis condonant. Cum vero respublica ab hostibus appetitur , aut religio ab impiis oppugnatur , qui non resistit hostili violentiae , cum potest , is non tolerantis laudem feret, sed timidi et desertoris invidiam apud sapientes et religiosos mortales incurret. X. Non obstitit Christus Judaeorum violentiae , sed abjectorum hominum contumelias per summam indignitatem pertulit, nec genus mortis ignominiosum recusavit, quidni perferret ' qui de caelo descenderat in hoc a patre missus, ut Deus homo factus indignissimam mortem pro mortalibus oppeteret. Sed idem Christus rogatus, num
Ibnu. , p. esset , respondit: Regnlim meum non eSt de boo mundo , alioquin ministri mei utique decertarent: apertissime innuens duplex esse regnum , alterum animarum, quod spiritale non incommode voces,
quod est proprie sacerdotum, et quod tunc Christus exercebat , alterum civile , quod legibus humanae prudentiae, quae data est nobis a Deo , ad recte beateque vivendum gubernatur, quale tuum est et ceterorum Regum et Principum ac illius administratoribus non ferro et armis pugnandum esse , sed precibus et lacrymis ac injuriarum tolerantia, nisi cui sit utriusque regni commissa administratio; civilium autem Regum longe aliam esse rationem : his namque et ipsorum ministris, hoc est, civibus et clientibus cum injuriis et violentis hostibus graviter esse dimicandum. Et profecto Principum Officium leges divinae juxta et humanae id potissimum CSSe Voluerunt, ut suos justitia prudentissime moderentur, alienos ab injuriis inferendis sortissime prohibeant. Constat enim Ruges initio rerum , penes quos tunc gentium et nationum imperium erat, non Vi , non dolo,
379쪽
ORATIO AD CAROL. V. 36s non ambitione populari sibi regna peperisse , sed justitiae ac virtutis Opinione , et spectata inter bonos moderatione , consentientibus populis, ad fastigium ejus majestatis suisse provectos, ut esset, qui pΟ-tentiorum injurias a tenuioribus juste ac sancte propulsaret, coetuS-que et concilia hominum , hoc est, civitates in pace et libertatae aequabiliter conservaret, remque publicam non solum ab impugnantibus defenderet, sed opibus augeret ac dignitate ; quae qui recte pra
stiterint , hos sapientes optimosque Reges et Principes OmneS mortales , omni memoria , et cunctis in regionibus putavere. Quorum momtalium consentientem vocem et opinionem placet sapientibus legem esse naturae , a qua divina numquam dissensit: quoniam natura quid aliud est , nisi causarum constans ordo , quarum prima et ceterarum moderatrix Deus est Ita qui naturam optimam ducem incorruptus ipse moribus ac opinione sequitur , Deum ipsum sequitur ; et vicissim qui ei repugnat, cum diis immortalibus mors gigantum, ut magnus orator, et idem philosophus ait, bellum gerit. Quid porro magis est contra naturam , quam injuria lacessitum , ubi non modo imperium et dignitas, sed libertas et salus in discrimen vocatur , non repugnare i quid magis contra religionem , quam religionis hostibus,
quacumque ratione datur , non obsistere t An licet brutis animantibus ab inimicorum maleficio suam et ex se genitorum vitam et libertatem defendere , ad quod nonnullis cornua , quibusdam dentes aut ungues acutiores, aliis alia arma natura tribuit: Christianis hominibus non licebit lXI. Age vero Abraham vir justus in lege naturae, et Dei Voluntati obsequentissimus, nonne pugnavit cum Chodorlahomor Elamitarum , et ceteris Regibus belli sociis, qui Sodomorum et Amorrhaeorum Reges in valle silvestri superaverant, et maximam praedam
abigebant cum plerisque captivis , in quibus erat Lot filius fratris
Abraham, eosdemque in fugam versos usque Hobam et Phoenicen Stragem magnam edendo persecutus est ' cui ex victoria revertenti
obviam processit Melchisedech Rex Salem , et idem Sacerdos Dei altissimi , proferensque panem et vinum , et , ut legitur in scriptura sacra , benedixit. Quid Judaei populus electus a Deo, et quorum respublica non humano consilio , sed peculiari Dei providentia administrabatur , et in quorum locum Christianus populus successit, lege per Christum non soluta , sed mutatis caerimoniis completa et declarata , nonne sacris litteris saepissime traduntur , non modo pro- pub
380쪽
DE BELLO CONTRA TUI CASpulsasse , sed bellum etiam intulisse ' Justissimam arbitrantes e peditionem , quaecumque in impios et a vero Dei cultu abhorrentes susciperetur. Hinc enim clarus virtute ac sanctitate Josue, hinc
complures, qui Judices vocati sunt , hinc Regum Optimi quique nobilitati quorum Saul tamdiu Rex optimus Deoque acceptissimus est habitus, quamdiu cum impiis Judaeorum hostibus acerrime pugna-Vit , tunc vero regno pulsus jubente Deo , cum parum Severe tractasset Agag Regem Amalech, cui civitati, quod excedentibus Aegypto Judaeis obstitisset in via, crimini dabatur quamquam populum universum ad internecionem cecidisset, et Regem captivum duxisset. Nam David maximum et Regem et Prophetam , nemo est, qui nesciat ob egregiam virtutem , quam adversus Philisthaeos et ceteros verae religionis hostes dimicans ostentavit, e pastore factum esse Regem , et in Saulis loco subrogatum , tantoque ceteriS et Sanctiorem et clariorem habitum , quanto plures victorias de hostibus retulisset: ut Jtidam Issachabaeum, Jonatham et Eleazarum ceterosque Israelitici populi sanctissimos ac nobilissimos duces omittam, quos tradit scriptura divina , nullam umquam Deo magis acceptam mactasse victimam , quam cum hostes suae religionis qiuamplurimos
occidissent, duce Deo , qui, quod suo populo juste bellanti vindex
semper adjutorque adsit, DeuS exercituum in Sacris monumentis VO-
XII. Porro Principum imperio , ut ceteris in rebus , sic vel in primis in bello juste gerendo Christianos obtemperare fas esse, auctor Petrus Apostolorum princeps , qui Regi parere praecepit quaSi
praeexcellenti ducibus tamquam a Deo miSSis ad vindictam malefactorum et bonorum laudem: et Paulus doctor gentium : Omnis, , anima potestatibus Sublimioribus Subdita sit. Non est enim potestas nisi a Deo , et admonet illos principibus et potestatibus Subditos esse, dicto obedire , paratos eSSe ad omne bonum opuS. Neque enim minus officium militare Regibus praestari debet a suis, quam tributum , quod Christus et Paulus eis suppeditari jubet: quod tamen officium sic obeundum est, ut ab injuriis et maleficio in socios u-3- et pacatos abstineatur , praecepto Joannis Baptistae , qui , ut est in evangelio , militum ordini, quid se facere Oporteret, consulenti, a, militiam civilem legitimamque probans , sic respondit Neminem concutiatiS, neque calumniam faciatis , et contenti estote stipendiis UeStriS. Haec cum ita sint, sapientissime Imperator, potesne dubi
