장음표시 사용
381쪽
ORATIO AD CAROL. V. 367tare , quin auctor ejus scelestissimae vocis, quae Christianis bellum justum et necessarium in suae religionis inimicos interdicit, infensior sit et capitalior hostis Christianae religionis, quam non dico omnes haeretici, qui fuere vel sunt, sed ipsi etiam , quibus tantopere favet Turca , et cum quibus in eamdem et libertatem nostram conspiravit in cujus monstri fraudibus et insidiis detegendis scio longius meam orationem provectam esse tanti sceleris indignatione , quam tua sapientia , et animus maximarum et pulcherrimarum rerum amore flagrans , atque hujus expeditionis sua sponte cupidissimus postulabat ;sed non fortasse quam opus erat ad plane convincendam insidiosam
XIII. De genere igitur belli satis , quod ejusmodi esse intelligis, ut cum libertas et populi Christiani salus agatur , et in magnum discrimen summa religionis Vocetur , non Solum tuum , sed omnium Christianorum animos excitare atque inflammare debeat. Iam mihi de hujus belli gerendi facultate plane ac verissime disserenti, parumper te animum intendere pervelim , Ut me Suggerente hostium infirmitatem intelligas, et vires tuas recognoscas. Nec animi tui reprimat magnitudinem , alacritatemve minuat error quorumdam , qui non genere ac virtute militum , sed copia et numero robur exercitus metientes, timide judicant de tuis hostiumque tuorum viribus. Qui si Graecorum Latinorumque monumenta litterarum perlegissent, quibus res ac bella continentur , quae ab hominibus orbis nostri , hoc est, ab iis, qui hanc mundi partem incolunt , quam Europam appellamus, cum illis Asiaticis nationibus gesta sunt , ex
quibus fere confusus commistusque est Turcarum exercitus: Scirent utique maximas saepe istorum copias parva nostrorum manu fusas
fugatasque fuisse , nec ignavorum hominum quamlibet magnam multitudinem fortium virorum justo modo exercitui parem , nedum pertimescendam putarent. XIV. Ut enim omittamus Trojana tempora , cum Ilienses ac Teucri, quos nunc Turcas paulum immutato vocabulo quidam putant appellari, cum infinitis propemodum auxiliaribus copiis ex Asia reliqua et finitimis regionibus ab exercitu Graecorum , si ad illorum
numerum Spectes , exiguo victi esse reseruntur, incensa Troja urbe tunc Asiae opulentissima , ne videamur Poetarum figmenta conser pugna Xe
clari : legimus in veterum probatae fidei monumentis, Xerxem Persarum Regem , quorum imperio majoris Asiae magna pars usque ad
382쪽
Aegyptum et Pontum parebat, eXercitum quinquennio comparatum septingentorum millium de regno, de auxiliaribus trecentorum millium armatorum, ex iis videlicet gentibus, ex quibus plurimum constat nunc Turcarum eXercitus, in Graeciam trajecisse , quae non immerito vix tantum mortalium numerum flumina ipsa siccantem capere potuisse
fertur. Cujus Regis tanta fuerit initio superbia viriumque fiducia , ut quasi naturae dominus montes altissimos in planum deduxerit, vallium convexa vicissim aequaverit , et fretum Hellesponti ad copias trajiciendas ponte commiserit. Sed quam terribilis ingressus ejus in Graeciam fuerit, tam turpem et foedum luisse discessum. Duobus enim magnis vulneribus terrestri pugna a Leonida Lacedaemoniorum Rege , qui cum paucis Thermopylas Occuparat, acceptis , cum maris fortunam , quod innumeris naVibus repleverat, tentare placuisset , praelio navali a paucis Graecis victus suisse traditur ad angustias Salaminii freti , et maxima clade perculsus, Mardonio duce cum trecentis hominum millibus relicto , in regnum se suum turpissima fuga recepisse : quem paulo post idem Mardonius a paucioribus Graecis
terrestri certamine superatus, tantoque amiSSO eXercitu, imitatus est,
cum paucisque profugit. Ex quorum hominum ignavia quamquam ficile fuerit ceterorum Asianorum mollitiem vel nostris mulieribus
spernendam exiStimare , magis tamen eos contemnas, Si scias, Darium hujus Xerxis patrem , paulo ante in campis Marathoniis cum sexcentis millibus Asianorum a decem millibus Atheniensium , et Plataeensibus auxiliaribus mille , duce Miltiade fusum , et suorum ducentis millibus amissis, ad naves confugisse. XV. Ne quis autem tam turpis ignaviae culpam ad tempora fortasse transferat, vel ad Regum aut ducum inertiam , quasi poste rorum mutatis ducibus egregia aliquando virtus eluxerit: jam, si placet , quam strenue multo post tempore bellum propulsaverint, sibi a
Macedonibus illatum , dispicianaus. Triginta duo peditum , equitum
quatuor millia , naves centum Octoginta fuisse traduntur , quas Ale-diander Macedo cognomento Magnus in Asiam intulit plenus fiducia et alacritate , nec tam parvam manum copiis Darii Asiam latissime usque ad Indos imperio tenentis , cui nec animus, nec rei militaris scientia traditur abfuisse , et tot gentium coactis viribus opponere dubitavit. Sed nec tantis ausis par abluit eventus. Primo enim congressu in campis Adrasteis sexcenta Persarum Asianorumque milliacum Rege ipso superasse , et marima strage edita in fugam vertisse
383쪽
ORATIO AD CAROL. V. 369memoratur, suorum non plus novem peditibus, et centum viginti equitibus desideratis. XUL Quod si libet ad ea tempora descendere , quibus Romani cum Asianis nationibus bellum gessere , nihil fortiter , nihil strenue, nihil denique sine turpi ignavia eos fecisse reperiemus. Cum enim Acblius Romanus Consul adversus Antiochum Syriae et minoris Asiae Regem missus est, in prima belli congressione hostes fugisse castraque ditia victoribus reliquisse memorantur , ipseque Rex fugientibus sese ducem praebuisse : qui redintegrato in Asia bello , iterum ab Aemilio et Scipione parvo negotio superatur, caesis hostium quinquaginta millibus , captis undecim. Nam Julium Caesarem , quis ignorat , cum in Syriam et inde Pontum ferocientis Ρharnacis magni M, thridatis filii nuntio commotus transivisset, intra quintum , quam af fuerat , diem , quatuor , quibus in conspectum venit, horis hostem cum exercitu acie una profligasse. Unde titulus ille in Ρontico triumpho : Veni, vidi , Sici . Itaque crebro Pompeji felicitatem commemorabat, cui praecipua militiae laus de tam imbelli genere hostium
contigisset. Usque adeo Asianos homines, cum in aciem ac praelium adversus orbis nostri viros educuntur , non ea cura Solicitat, qua ratione strenue pugnando , ac hostem feriendo victoria potiantur, sed qua via fugientes nostrorum victrices manus evadant: quod altero et tertio praelio toties namque bellum Darius per latissimum regnum fugitans redintegravit) constantissime declararunt. In utroque enim, vix primo impetu Macedonum tolerato , se fugae manda runt , et impia trepidatione abjectis armis usque ad victorum lassitu dinem more pecudum trucidabantur: ut non ab re Alexandri Molossi celebretur elogium , qui comparans hoc Alexandri bellum cum illo , quod ipse Romanis illaturus in Italiam venerat, se dictabat ad
virorum, illum ad feminarum conclaVe proceSSiSSe.
XVII. Ex his gentibus , Caesar invictissime , sunt copiae , quibus
ingentia Turcarum castra distenduntur , quaeque sua multitudine nonnullis tam profligatam ignaviam ignorantibus terribiles esse videntur , cum Sit re vera omnis Turcarum exercitus vel majore numero contemnendus, praeter milites Praetorianos Genietur0S appellatos, in quibus totum exercitus robur consistit, quos ex Thracia et Graecia Christianis , ut paulo ante dixi, abstractos habent, non ignavos illos quidem , sed numero tamen perpaucos, ac ne mediocribus qui' Tom. IV. Aaa dem
384쪽
Laus Italorum in bellis gerendis. Hispanorum
3 o DE BELLO CONTRA TURCAsdem nostrorum aequiparandos. Cum tanta igitur exercitus quamlibet magni infirmitate ac si litum fugacitate compara , Caesar potentissime , tuorum gloriam bellicam et virtutem militarem hostium multitudinem magnum pecudum gregem existimabis , nec Graecorum et J hracum parva manus quam tibi tuisque spernenda
sit , ignorabis. Habes enim ex Italia viros ingenii animique viribus praestantes, de cujus regionis gloria quid ego loquar l cum ejus virtuti non Aolum eam Asiae partem , quae Turcarum imperio continetur , quam Romanis ludus propemodum fuit debellare , et Graeciam Thraciamque , quas iidem provincias parvo negotio subjugarunt , sed Africam etiam et Europam reliquam paruisse constat omnibus mortalibus.
XVIII. Habes Hispanos, quorum summa in bellis ciendis vir-
tUS atque solertia notior est, non solum tibi , sed cunctis honasinibus, quam ut oratione debeat et verbis meis explicari. Neque enim oportet rerum fortiter ac strenue ab ipsis passim gestarum testimonia ex veteribus historiis peti, nec opus est belli Saguntini laudem referre , aut Numantini gloriam commemorare : in quo quatuor Hispanorum millia quatuordecim annos exercitum sustinuisse traduntur quadraginta millium , non Medorum aut Persarum , non imbellium Asianorum , sed sortium militum Romani nominis: nec sustinuisSe imodo , sed repulsum non semel et victum pudendis foederibus asiecisse. Cujus rei testes sunt locupletissimi veteres historici, non Hispanorum , sed ipsorum , qui vincebantur , RomanorumI.
Non est igitur opus vetera recensere , abunde suppetunt recentisSima memtoriae nostrae documenta , quibus cum Helvetiis , ceterisque Gallis atque Italis gentibus pugnacissimis bellantes, summam Virtutem Ostenderunt, continuatis longo tempore victoriis, quas pauci semper a longe majoribus copiis reportarunt. Habes Germanos viros robore corporis et vi animi excellentes, hosti cedere nescios, nec ante locum , quem semel occupaverint, quam Vitam amnitere solitos, prodigos animae atque sanguinis, interritos ad omnia pericula : ad summam tam invictos, ut non ab re de Suevis Germano-
rum late patentibus populis dictum esse videatur , quod est apud Caesarem in Gallici belli commentariis, ne Deos quidem immortales ipsis pares esse posse. Neque tantum militum genere longissime Turcas anteimus, sed omni etiam armorum apparatu , praesertim bona
bardularum , quas factas nuper singulis hominibus habiles arobibusos
385쪽
ORATIO AD CAROL. V. 'TIappellamus, et gravis armaturae , qua nostri equites instructi ficile
parva turma magnum hoStium equitatum prosternat. XIX. Agnosce igitur , Imperator maXime , VireS tuaS, et tuorum Virtutem , robur et invictos animos ante oculos ponens, hostium
vecordiae , imbecillitatis atque ignaviae recordare , nec dubitare poteris , quam sit indignum , te Germaniae Principe , Hispaniarium ac tot provinciarum Rege , simulque Romanorum imperatore, vel infinitam Turcarum multitudinem non contemnere , cum in eos justas
tuorum copias eduXeris, quas tibi haud difficile profecto fuerit comparare , immo jam propemodum habes in Italia comparatas. Parvo enim supplemento ex his fiant duo justi atque legitimi exercitus electorum virorum , quos fortiter opponas quamvis innumerae sortium gentium , nedum imbellium multitudini , ut veteres Romani viri summa rei militaris et doctrina et experientia factitabant, qui
orbis terrarum victores, cum infinita multitudo ex gentibus pugnacissimis rebellasset, nimia necessitate cogente , duos duces cum duobus justis exercitibus mittebant , justum exercitum peditum viginti, equitum quatuor millia definientes : majorem namque multitudinem et inutilem pugnae , et facile commeatus inopia laborare reperiebant, cujus rei Flavius quoque Vegetius in eo libro meminit, quem de re militari ad Valentinianum Caesarem diligentissime ac eruditissime conscripsit. Nisi forte quoniam auro ceterisque divitiis assistentior est
Turcarum exercitus, idcirco a nostris, qui armati ferro , non torquibus ornati ad praelium procedunt, eumdem invictum esse putamus , cum longe aliter sese res habeat; auro namque onusti milites, cur exspolientur , habent, non cur metuantur . In quam Sententiam Annibal respondisse fertur Antiocho milites suos pretiose armatos et auro fulgentes ostentanti. Rogatus enim ab eo , utrum satis ei virium in tali exercitu ad superandos Romanos esse videretur Plans,
inquit, haec Satis fore puto Romanis , quamquam avariSSimi Sint. Quare noli, Caesar, solicitus esse , quibus opibus bellum ducas, quibus facultatibus tuas copias diutius alas : incepto tantum opuS eSt,
cetera res ipsa expediet. Si enim hostem semel praelio deviceris quam victoriam tua tibi tuorumque virtus et fortuna , et Christus ipse , pro cujus populi libertate atque salute pugnabis, indubitatam pollicentur ) praeda ipsa , et hostium exuviae abunde in longum tempus
sufficient ad copias tuas nutriendum.
XX. Sed quid ego parva loquor, et de castrorum militumque eXu-Aaa a viis
386쪽
3 2 DE BELLO CONTRA TURCΑs viis mentionem facio ' Nolo te, Caesar , de militari aut castrensi praeda, quamvis ingenti et tuos milites ditatura cogitare , sed jam nunc in plurima eademque opulentissima regna animum intendere. Non jam de unius civitatis imperio exercitus tuus depugnabit, non de Regno Neapolitano, aut Ducatu Mediolanensi, italiae atque Galliae Cisalpinae partibus certamen erit , ad quas tutandas minime sufficiunt ipsorum vectigalia , et pro quibus jam pridem inter Princi
pes Christianos tanta contentione dimicatur, ut attritis mutua pernicie nostrorum viribus , et eXhaustis opibus, affectum bellum communi hosti, nisi reditum fuerit ad sanitatem , tradituri videamur, cui ex nostra discordia magis , quam ex suis viribus audacia crevit. Quod si in hunc et ceteros nostrae religionis hosteS arma eadem nostri ex mutua caede collatis viribus convertissent , facile nimirum erat, sanguine Christianorum his paucis annis in Italia et Insubria mutuis vulneribus effuso , Africae atque Asiae imperium ditioni Christiano-- rum adjecisse . Non igitur posthac de paupere , ut ille ait , regno pugna erit, sed praemium tibi hujus sanctissimi ac sacratissimi belli vi
ctori multorum regnorum , et maXimae ac opulentissimae partis orbis imperium proponitur. Te namque Graecia , Thessalia , Macedonia , Thracia, Christianorum nuper regiones, sed post ob nostrorum discordiam imperio Turcarum submissae , adhuc tamen integras Christianorum civitates retinentes, cum maxima eXSpectatione desiderant, ut se asseras in libertatem a crudeli dominatu barbarorum. Quibus
populis non modo nihil repugnantibus , sed gnaviter etiam vindici suae libertatis opitulantibus, quanti demum negotii fuerit, transmisso brevissimo freto, Pontum , Phrygiam , Bithyniam , Cappadociam, Lyciam , Ciliciam , et ceteras Asiae minoris provincias , cumque Arabia universam Syriam , cujus pars Judaea est, et urbs sacra Hierusalem , usque ad Aegyptum subjugare, gentes ut ditissimas, sic molles et imbelles, ac ne repugnaturas quidem tibi, si semel a te victum regem suum intellexerint, qui universas regni vires contulerit ad dissicillimum bellum prosecturus ' Quibus provinciis cum fueris potitus, quod regnum , quae natio possit tuis viribus Obsistere , quominus hunc Orbem tripartitum cum eo, quem Antichthones tenere putantur, Fernandi avi tui tuisque auspiciis Hispanorum ditioni et religioni Christianae nuper addito, imperio valeas continuare , facultatibus abunde tibi suppetentibus ad copias tuas vel multo majores numero , quam diximus, liberaliter alendas Ut enim Aegypti,
387쪽
ORATIO AD CAROL. V. '7 et Assyriae , Arabiaeque felicis divitias et ubertatem sileamus, Asia
minor, qua multae gentes modo memoratae continentur , tam opima est , et Omnium fructuum pastionisque ac rerum exportandarum ferax, ut ex hac una populo Romano majora vectigalia, quam ex tota Europa fuisse , veterum testimoniis acceperimus: atque hoc tempore constat, hanc regi Turcarum tam invidiosas opes velut perennem inexhaustumque fontem subministrare.
XXI. Quin igitur, Caesar , expergisceris, et impiger viam hanc
ingrederis, quam tibi fata Deusque ad res maXimaS, et Orbis terrarum imperium commonstrant ' An vero tu solus tuam fortunam ignorabis ' de qua sic omnes mortales opinantur , cum videant felicissimos ubique successus tuos, et praeter omnium opinionem mirabiles , ac vicissim miserandos eorum casus, quicumque te ad inimicitias sive bellum provocaverint, ut res tuas non viribus hominum
geri putent , aut humano consilio, sed superum providentia , et propiore Dei cura gubernari , et te tacita Dei voce ad rerum fastigium evocari. Age igitur, Imperator felicissime, et OmneS cunctandi moras abrumpe , omissisque his bellis, quae , si verum quaerimus , parum habent et emolumenti et dignitatis, optatissimaque pace Christianis reddita , ad haec propera , in haec toto animo et cunctis opibus incumbe , ad quae officium te Imperatoris vocat, pietas hortatur tum in patriam , tum in Deum et religionem , quae cum libertate et salute reipublicae Christianae haec enim cuncta knplicita inter se sunt atque cohaerent: in summum discrimen adducitur. Succurre pio fratri, fer opem ceteris Christianis laborantibus , qui tuam fidem cum gemitu et lacrymis implorant adversus saevissimum hostem , qui orbi Christiano, si durissimam servitutem
recusaverit , supplicia et excidium minitatur . In quem sic animatus esse debes , sic tota mente ad hoc bellum incumbere , non ut satis habeas ignavam multitudinem nostrae discordiae fidentem , et se parvo successu jactantem a nostris cervicibus repellere ; sed ut hostes ipsos vel a te tuisque victos, vel quem nuntium in horas exspecto ) antequam tu illuc cum exercitu possis pervenire , Virtute Germanorum repulsos, constanter usque in intimum regnum plenus fiducia et alacritate persequaris, ne Viribus resumtis, quod ea via non proceSSerit , alia expeditiore aggrediatur , et semper illius adventus sit Christianis cum perpetua solicitudine pertimescendus; ut miseram Graeciam et finitimas Christianorum regiones cum Byzantio regia jam pridem
388쪽
dem Romanorum Imperatorum in libertatem asseras , et minoris Asiae opulentissimae regionis, et finitimarum gentium usque Mesopotamiam et Aegyptum imperio potitus, in sancta urbe Hierusalem teste noStrae redemtionis oculata, et primo atque praecipuo Christianae religionis Sacrario victor Deum adores, et debitis sacrificiis pro tanta Victoria cum summa pietate venereris, simulque justis precibus exores, ut qui coepta secundaverit, idem dux sit atque auctor, ut te Imperatore et bellum administrante , reliquus terrarum orbis
ditioni Christianorum et sanctissimae religioni adjiciatur.
389쪽
DE RATIONE DICENDI TESTIMONIUM IN CAUSIS
DIALOGUS , QUI INSCRIBITUR THEOPHILUS,
AD GENEROSUM D. FERNANDUM SILVAM,
COMITEM CENTIFONTANUM, CAES. MAJEST.
I Trum boni viri sit , magnis commodis adhortantibus , qIuidqllam
facere praeter honestatem , quam susceptam constet non mediocre damnum allaturam , saepe et a multis dubitatum est , Fernande Silva, Comes inclite Centisontane . Importuna videlicet quaestio , et excelsis ac magnis animis indigna deliberatio. Tu vero , cui propositum est, semperque fuit , Virtutem colere , constanterque gloriam majorum tuorum aetatulari , ut nulla solicitari soles id genus consultatione , sed omni loco virtutis laudem quamlibet magnis commodis anteferre : sic eas quaestiones in primis odisti, quae utilitaris as ferunt cum officio et honestate contentionem contra vero iis delectaris maXime , cum ab hominibus doctis disputantur, quae declarant , duarum rerum honestarum utra honestior ac bonis viris suscipienda potius esse videatur. Neque vero solum tales philosophorum disputationes libenter audis , cum otium sumis a reipublicae muneribus , quae Caesaris legatus Romae cum egregia tua laude geris; sed te quoque juvat interdum pro tua singulari prudentia et acerrimo ingenio philosophari, et cum viris eruditis res in hoc genere controversas et scitu dignas disserere : qualis nuper quaestio a te fuit et prudenter proposita et magno ingenio disputata , cum Sermo incidisset de ratione occulta crimina celandi. Aderat enim quidam praestanti doctrina theologus , qui rogatus a te , num quando liceat bono Viro , ne socium laedat, roganti se judici veritatem quavis arte Verborum occultare inficiando cum suam sententiam eXpOSUiSSet quorumdam juniorum theologorum decretis consentaneam , magna
390쪽
3 6 PRAEFATIO. fuit vobis et dissentiens altercatio , dum ille caritatis iura atque humanitatis urgeret , tu religionem OpponereS et Sacramentum veritatis. Qua de re cum parum vobis convenisset , et controversiam ipse cuperes accuratius excussam certa ratione definiri , me, qui tunc Romae agebam , post paucos dies, quid esset mei judicii, rogasti , ac
tibi ex animi sententia suffragantem rationibus adversarii doctissimi, qui Hrte aderat , respondere jussisti. Instituta igitur hortatu tuo , in longumqtie protracta disputatione , dum uterque Suam Sententiam diligenter tueretur , nihil tamen certi definitum est, tum propter varios et difficiles quaestionis explicatus, tum quia fit nescio quo pacto , ut quam quisque sententiam rogatus dixerit, hanc, licet in commune consultetur , non modo velit esse potiorem , sed interdum etiam minus probabilibus rationibus, quam quibus niti videat dissentientem , sibi propemodum persuadeat, nec praeter officium putet, omnes animi ingeniique vires in defensionem ejus intendere. Ita fit saepe , ut ingeniosorum hominum contentionibus veritatis lumen of fusis tenebris delitescat. Sed eam quaestionem mihi postea recolenti, et utriusque partis momenta rationum accuratius perpendenti, res visa est in primis digna , quae non Voce tantum , sed scripto etiam tibi ac ceteris prudentibus et piis hominibus explicaretur. Nec enim parum pertinet ad moderandam religionem , et saepe potest, nisi fuerit dijudicata,
bonorum ac religiosorum animos ancipiti consilio distractos perturbare. Itaque dialogum more veterum theologorum , et quorum eSt magna in primis auctoritas, confeci duarum fictarum a me perSOnarum , quarum PHILETUs contradicentium , THEOPHILUs noStram Sententiam , et sentiendi rationes eXplicabit. Quem librum ad te mitto, hoc equidem libentius , quoniam video, quam tu sententiam pro Singulari prudentia tua probabas, ingenioseque tuebaris, hanc veteribus et primariis theologis placuisse . De quo edendo libello quo minus dubitarem, ea res effecit, quod cum in Hispaniam post continentem viginti duorum annorum Italicam peregrinationem Carolum
Caesarem ejusque voluntatem secutus rediissem,offendi praeter spem, illam veterum ac summorum theologorum consensu damnatam opinionem , quorumdam doctissimorum alioquin et primae classis theologorum publice docentium animis penitus inhaerentem , et sere studiosorum auribus et mentibus inculcatam: ut Si veritas in hac controversia recte , quemadmodum spero , fuerit nostra vel industria
