Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

PRAEFATIO. JTTvel diligentia asserta et patefacta, verendum non sit, ne temere aut parum utiliter hanc scribendi curam et laborem suscepisse videamur. Ut igitur res quasi agendo, non Velut enarrando proponatur, sic enim commodius disputantium rationes explicari videntur , diui mus hoc disserentibus exordium. Pemnae Dialogi PHLLET S et THEOPHILUS.

CAPUT I.

Summarium.

L Crimen oeeiatum proximi celare tenemur lege naturali et divina. II. Crimen occultum proximi licet indicare in alterius vel reip. pericuIo. ΙΙΙ. Vtrum sit parendum judici inquirenti de manlinerto crimine, sed occulte admirἴν. IV. Homo non est judex occultorum Criminum, seia solus Deus. Crimina occulta non sunt credenda , nisi certis indiciis comprobantur.

I. Ρuit. Vir bonus semper celabit occultum cujusque crimen: Scrispium est enim in libro Proverbiorum : sui ambulat fraudulenter, revelat arcana : qui autem Melis est, celat amici commissum. THEopi . Etiamne in reipublicae discrimine tacebit, vel si crimen spectet in perniciem civitatis ' PH1L. Nequaquam , sed tali reipublicae tempore diligenter conabitur scelestum illum hominem a cogitato scelere deterrere : si tamen dehortando nihil prosecerit, nec alia honesta ratione obviam iri posse videat venientibus malis , non dico reipublicae, sed unius innocentis hominis salute poscente , cogitatum illud crimen deseret ad eos, Augustino auctore , qui magis prodesse possint, quam obesse , vel ad magistratus, si rei magnitudo post labit ; vel ipsum , cui malum paratur, admonebit, et haec omnia

pro ratione Christianae caritatis prudenter moderabitur. THEOΡΗ. R

cte tu quidem , et ex praeceptis Christianae philosophiae boni prudentisque viri officium in tali causa ac difficultate expedienda mihi

videris atque paucis explicasse. Non igitur semper occultum crimen

alterius est celandum.

II. PHIL. Semper quidem, sed nisi ex celando exsisturum esse constet majus aliquod alterius damnum , quam quod auctor crim, nis , si proditus esset, incurreret. Numquam est enim committendum , ut quidquam faciamus contra legem naturae et divinam , quam violari constat , si quis indicet alterius occulta peccata. Nam

392쪽

Matre. 7.

3 8 DE RATIONE DICENDI TESTIMON. si quisque recta ratione Velit, suum Occultum crimen ab altero non prodi, omnes tenemur alterius Occulta crimina celare lege naturae,

quam Christus in Evangelio confirmavit his verbis: Omnia quaecumque Uultis , ut faciam Tobis homines , ita et Sos facite illis: haec est enim lex et prophetae. Item quia recte nemo Vellet , suam famam ab altero deturpari quod maxime sit occultis criminibus prodendis hac quoque ratione juris est et divini et naturalis occulta

crimina celare. THEOPH. Recte tu quidem docuisse mihi videris, scelus esse temere sociorum Occulta crimina deserre , et ipsos peccatis

prodendis infamare, nec id mihi fuit umquam dubitabile : sed si ho

micidium , exempli causa, te uno vidente , fuerit patratum , et cada- Vere prope domum tuam reperto , praetor auctorem sceleris inqui

rens , te Vocet, ac de homicida percontetur : quid juratus huic judici respondebis t

III. ΡHir . Si me vocaverit, non parebo. THE. Quid si te venire coegerit ' PHIL. Jurare ac respondere , quatenus potero , recusa- . THE. Resistes igitur, quantum erit in te , potestati sublimiori, ac proinde ordinationi Dei, cui qui resistit, sibi damnationem adquirit, auctore Ρaulo. PHIL. Non resistit potestati, qui non paret iniquis ejus imperatis: nam praefectis poteStatem in aedificationem esse datam, non in destructionem, idem Paulus testatur. Tns. An tibi videntur iniqua imperata , quae huc pertinent, ut sontes pro sceleribus commissis plectantur ab eo , qui Dei miniSter est , Sindex in iram ei, qui malum agit tΙV. PHIL. Quod justum est, id Deus jubet, ut juste exsequamur: praetor autem vindex est & judex criminum manifestorum, occulta peccata Dei judicio reservantur siquidem homo ea tantum Videt, quae apparent, Deus autem intuetur cor , ut est in libro Regum ac ut Paulus testatur : Deus in die judicii occulta hominum judicabit. Qua de re SiXtus secundus Papa et martyr in epistola, quae est ad Episcopos Hispaniarum , haec sanctissime ac prudentis sime scripta reliquit: Eorum , inquit , quae homini Sunt incognita , solus Deus judex eSt juStus. Et paulo post: Nullus ergo poteSt ex humano condemnari examine , quem Deus Suo judicio resei Talit. In quam sententiam Urbanus secundus in quodam rescripto laxans quorumdam clericorum peccata : De manifeStiS , inquit, loquimur, Secretorum autem DeuS cognitor eSt et judex: praetori ergo male rempublicam administranti, ac praeter leges et ossicium suum inqu

393쪽

IN CAUSIS OCCULT. CRIMIN. 379renti in occulta crimina, qui paret, hic non sequitur Dei ordinationem , sed comes esticitur peccantis. V. THEopi . Illa quidem oracula sunt scripturae sacrae , et nemini Christiano dubitanda : nec est qui refragetur his Sixti Urbani, que Pontificum decretis, quibus declaratur , unius esse Dei hominum cogitationes perspicere, et nullum crimen quamlibet occultum posse divinum judicium emigere : huc enim pertinere dicta Pontis, cum , declarant proxima verba Sixti in eodem loco , quae tamen fuit a Zephyrino mutuatus: Nam de occultis , inquit, cordis alieni

temere judicare peccatum est: et cujus non Sidentur opera nisi bona , iniquum est ex suspicione reprehendere. Item suamet is Sera Sint , inquit, non tamen credenda sunt, nisi quas certis indiciis comprobantur : nisi quae mani Sto judicio convincuntur : nisi quae judiciario ordine publicantur. Quo fit ut, etiamsi qui testes jurati, dum inquiritur in aliquem, se videntibus confirment crimen aliquod ab eodem admissum : non tamen liceat per leges pontificias in ipsum animadvertere , si crimen nulla nec popularis querela , nec fama praecesserit. Ad summam, ne talia testimonia judices admittant, neve propter famosos libellos clam summissos in quemquam de criminibus occultis inquirant , cautum lege est Innocentii tertii Pontificis Maximi. His tamen non efficitur , ut praeses praeter officium suum faciat, cum admonitus homicidii manifesti quidem, tamen occulte commissi , auctorem ejus cunctis rationibus inquirit: nisi sorte volumus damnare jus gentium et leges, tum civiles, tum etiam pontificias: quibus cavetur , ut praesides ac judices quorumdam etiam occulte commissorum criminum auctores diligenter per conjecturas quoque et indicia perquirant, et his magnis suppetentibus tormenta etiam suspectis adhibeant.

CAPUT IL

Summarium.

I. In crimina occulta, sed non penitus , judici licet inquirere. II. Parendum est judici non solum cum constat ipsum imper are justa , sed etiam cum de justitia imperatae rei dubitatur. III. Si crimen est mani festum , licet judici occultum auctorem inquirere, etiamsi nulla antegressa fama aut suspicione quisquam gravetur.

I. NON est ergo jus omnia crimina occulta investigare Sed multa patrantur occulte , quae clamoribus popularibus ad praetorem Bbb Σ de-

394쪽

38o DE RATIONE DICENDI TESTIMON. de aest, di . deseruntur , in quae judices inquirere solent : et jure solent, ut Innocentius tertius scripsit in concilio generali, et auctores investigare:

et quoniam hujusmodi est homicidium, de quo est nobis suscepta disputatio , idcirco judicis est officium in ipsum diligenter inquirere , et quos visum fuerit adactos jurejurando de homicida illo percontari.

II. Neque vero solum extra dubium bonus et religiosus civis

praesecto reipublicae obtemperabit : sed etiamsi ambigat, jure , an secus ab inquirente judice interrogetur , parere debebit, et, si quid

sciat, indicare. Nam rebus dubiis fas est de magistratuum consilio et judicio recte sentire , et ipsorum jussa facere, quippe quorum Voluntas et auctoritas pro ratione debet esse dubitantibus, ut ipsa ratiop,ihφ . . docet, et Viri prudentissimi tradidere: quo plane intelligitur contra justitiam esse praetori officium suum ad hunc, quem dicebamus, modum obeunti, et quae justa esse ducit praecipienti non parere:

atque eo magis quod talis reticentia posset esse in causa , ut innocens quisquam propter suspiciones non contemnendas illas quidem, sed tamen vanas, in discrimen , ut saepe accidit, non modo famae, sed etiam vitae tormentis adhibitis vocaretur. PHIL. Ista quidem ratione nonnihil moveri poteram : sed me confirmat theologorum ille consensus , testimonium ferri de occultis criminibus non deberi. vide 36.obh THE. Theologorum consenSui numquam , si me audies, refragaberis: .ibiici sed vide ne nullus theologorum exceptionem illam non admittat :dummodo occulta crimina fama sinistra non praecesserit. PHIL. Scio istam exceptionem plerisque omnibus theologis placuisse : sed auctor

ejus, de quo quaeritur , homicidη, nulla criminis ejus antegressa fama gravatur talem enim causam confingimus.

III. ImpopH. Est ut ais: atque ideo praeter officium judicis est, in eum privatim ac nomina ina inquirere : sed quoniam homicidium

patratum esse constat, populo sortassis ipsum , et certe bonis viris detestantibus, praetor non potest auctoris investigationem sine magna culpa negligere. Cum autem de crimine non dubitatur quo pertinet inquirendi solicitudo , nisi ut auctor ejus occultus patefiat inVestigatus ' PH1L. Hoc ergo crimen manifestum esse dicis, non Occultum, quamvis auctor ignoretur: ac proinde jus esse , ut praetor auctorem inquirat, et inquirenti pareatur : si hoc igitur asseveras, nihil pugno. THE. At pugnabas paulo ante : et te judici negabas ulla ratione obtemperaturum. PHiL. Scilicet quia non animadvertebam, crimen illud ex parte manifestum esse, ac hujusmodi, ut more ac jure possit in ipsum praetor inquirere. CA-

395쪽

1N CAUSIS OCCULT. CI IMIN.

CAPUT ΙΙΙ.

Summarium. I. Ouid faciendum, si iudex plane inquirat in senitus occulta crimina, propositis

censuris et excommunicatione.

II. Celare verum saepe licet , insciari numquam , nec pro salute hominis. III. De usitatis collegiorum et coenobiorum inquisitionibus seu visitationibus , ea formula roganai jurator testes. IV. Incommoda quae sequuntur, si formula praetermittatur. V. suam diῬersa ratio sit sacerdotis nota per confessionem crimina negantis , et ejus qui aliter novit. VI. Insciatio criminis occulti quomodo interpretanda.

I. SED faciamus non modo auctorem , verum etiam crimen ab Omnibus, praeterquam a me , et eo qui commisit, ignorari: exempli causa: faciamus ignotum quemdam et peregrinum hominem a Titio ruri suo fuisse , me uno conscio , interemtum et humatum, quem nemo umquam postea in urbe requisiverit, omnibus Titium virum esse bonum existimantibus, et abhorrentem a talibus criminibus : at severum , ac potius importunum judicem edictis monere populares , ut ad se omnia cujusque generis homicidia in urbe patrata deserant, magnis poenis propositis, si quis conscius non indicaverit : tunc me profiteor , nec judici pariturum , nec , ut res habet, si me testificari coegerit, responsurum , ne socium infamem et perdam occulto crimine prodendo. THE. Etiamne proposito sacrorum

interdicto quod, si placet, vocetur etiam a nobis, ut Vulgo solet, excommunicatio in imperium detrectabis i Affingamus enim rem geri Bononiae , ubi praeses habet utrumque justitiae quasi gladium. PHIL. Ego vero nihilo minus. Nam in quo mihi judex imperare jure

nequit, in hoc meum nullum erit peccatum , si temere imperioso non paruero : interdicere autem, sive , ut nunc loquimur, ex ommunicare , neminem licet nisi propter capitale peccatum, quale illud hominis Corinthii, de quo Paulus in epistola. THE. Quo tempore et X. r. 5.

controversia : nam tibi Iacile equidem assentiar, talia ludicum edicta et imperata sic esse accipienda, ut putemus aut ipsos nolle de criminibus occultis inquirere, aut si velint, non tamen esse paret dum injustis eorum imperatiS.

II. Nunc illud videamus, quod ais, te , si coactus sueris dicere

quatenus minae judicis et imperata negligenda esse videantur , post, si tibi videbitur, disseremus : nec erit fortasse nobis hac de parte

396쪽

In s. Psal. et

liter si pri

381 DE RATIONE DICENDI TESTIMON. testimonium , ne tunc quidem , ut res est, indicaturum : ista enim oratio quam vim habeat, non satis intelligo. Aliud est enim celare verum, quod bono viro multis in causis permittitur : aliud falsum dicere mentiendo, quod auctore Augustino non datur , vel pro vi

ta hominis, sine crimine : juratus ergo quid tunc judici respondebis '

PHii . Crimen diligenter celabo , et me dicam nihil scire nec notam verebor , si quis mihi mendacium objecerit , quoniam cum sic loquor , ea dico , quae plane judex intelligat, et vere ad mentem non modo meam , sed etiam ipsius respondeo. Nam cum ille me de iis criminibus roget , in quae jure potest inquirere , hoc est, de non occultis, sic enim interpretor , et jure interpretor ipsius animum, ego itidem respondeo , me nihil scire eorum videlicet, de quibus ille

me rogat, et recte atque vere respondeo. Nam si quis me roget

hodie , viderimne Titium, quem ipse quaeritat, cum heri ambo fuerint apud me coenati, vere negem , si non viderim hodie , quippe recte intelligo , de hodierno me die interrogari.

III. Nec aliter video in usitatis et anniversariis inquisitionibus collegiorum et coenobiorum vel judices , vel sodales scholasticos et

monachos, tum edicta, tum rogata et responsa interpretari. THE. Ingeniosum commentum et speciosum , sed nihil habens aut parum veritatis: non quin recte et vere sic respondeat, siquis exploratum habeat, judicem sua verba in eum sensum accepturum sed quia in

iis, quas dicis, et similibus inquisitionibus , non indocti nec impru

dentes judices formulam testium rogandorum ab Innocentio III. institutam non praetermittunt, qua in primis exceptio criminum occultorum explicatur nec equidem video, quomodo possint eam citra gravem culpam praeterire sic enim Episcopo Vercellen. rescripsit: Formam Sero juramenti, quam a clericis Novariensibus super inquisitione facienda in hoc negotio recepistis , in similibus Volumus obseroari: ut Didelicet jurent clerici, quod Super iis quae sciunt vel credunt esse in Stia eccleSia reformanda , tam tu capite , quam in membris , exceptiS occultiS criminibus , meram et plenam dicant inquisitoribus Ueritatem. IV. Hac enim formula contra legem praetermissa , indocti homines , ac istius subtilis interpretationis ignari , putantes se de cunctis omnino criminibus interrogari, vel socium prodent occultum crimen indicando , vel contra quam ipsi fieri putant oportere , peccatum a

lienum per humanitatem celantes, ipsi se obstringent suo , propter

397쪽

IN CAUSIS OCCULT. CRIMIN. errantem conscientiam , quae, ubi nullum est, ibi solet interdum peccatum parere , ut testatur Paulus. Doctiores autem scrupulosa , Vel prudenti potius cogitatione rogantis verba perpendentes, quomodo possunt non magnopere dubitare , num sibi liceat in eum sensum

verba judicis simpliciter loquentis interpretari ' Ad cujus intelligen

tiam debent suum responsum accommodare , cum animiS non perspectis , jus sit a verbis non discedere , et judices interdum de Oc- Dd;pon . e.

cultis etiam criminibus jure et injuria videamus inquireret PHIL. Vir doctus nec superstitiosus verba judicis, perinde ac lege cavetur , interpretabitur nec erit solicitus, ne quid lateat in judicis animo juriatque legibus adversum. Ut sacerdotes solent, cum se Scire negant peccata , quae per sacram confeSSionem noverunt. V. THEopi . Sacerdotis longe alia ratio est. Deus enim et ecclesia , ipsaque ratio naturalis arcanum sacrae confessionis , quod multis scriptis legibus nominatim est sancitum , tam Sanctum eSSe VO-luerunt , ut in nulla , prudenti modo et coacta , sic cognitorum peccatorum inficiatione possit esse vel perjurium , vel mendacium propter sacramenti hujus majestatem , et maximam publicamque religionis Christianae perturbationem , quam eXsistere neceSSe CSSet, Si quo tempore , si quave ratione religiose consessum prodere liceret. Tunc enim quis non timide atque cunctanter ad hoc sacramentum accederet ' Immo vero quis non vehementer a sacra consessione deterreretur , qui modo sibi conscius esset criminis alicujus, quo patefacto posset infamiae, et sortasse salutis etiam periculum adire t Itaque Thomas peccatorum in consessione cognitorum Occultationem 4. digi. 11. esse dicit de substantia sacramenti: quod nemo tribuit alteri copni-

tioni, Si quis Secus noVerit quamlibet occulta crimina ἰ quippe quae

multifariam licet interdum indicare. Praeterea sacerdos aliam perSO- nam induit , dum sacramentum administrat , aliam dum testis producitur invitus. Hic enim privatam magistratibusque subjectam iillic Christi personam gerit, cujus est administer , nullo, ne Pontifice quidem maximo, inseriorem. Ut autem quae vel juratus quisque promiserit ut publica persona , ea privatus, cum abierit magiStratu, praestare non tenetur nec propterea quod non fecerit, perjurus habebitur : sic qui negat se scire privatus, quae novit ut minister Dei ac Sacramenti, non mentitur, nec perjurium incurrit. Quae personarum diversitas nulla est in teste , qui rogatur de criminibus occubiis. Ut enim privatus novit, sic privatus producitur, ut dicat testi-

398쪽

38 RATIONE DICENDI TESTIMON.

monium. Atque haec quidem a magnis theologis traduntur , ut sacerdotis illam inficiationem vindicent a perjurio et Vanitate, quae palam est, ut dixi, minime in eum convenire, qui de peccatis occultis testimonium dicit. Ceterum nescio , hac in causa an nihil magis sacerdoti sustragetur , quam publica Christianorum doctorum juxta et indoctorum interpretatio: quae declarat, hunc intellectum habere simplicom sacerdotis inficiationem se nihil scire, praeterquam ut deum vel administrum Dei et sacramenti: ut siquis aliter verba inficiantis

acceperit, sacerdos tamen sit extra culpam et mendacium propter

publicam et receptam interpretationem : quemadmodum si quis juret praetori, vera se ad omnia rogata responsurum , nihil opus est, ut addat illud: dummodo fuero , quae justa sunt et honesta, rogatus: nam ipso tacente lex communis et mos hominum interpretatur. PHIL. Si mos iste , et consensus Christianorum facit, ut sacerdoti liceat eorum, quae novit, notitiam inficiari; fuit profecto tempus, cum id non liceret: nimirum ante, quam de hoc inter Christianos convenisset, aut hic mos invaluisset: quod nemo tradit theologorum. THE. Fateor , si quod tempus tale fuit: nullum tamen fuisse

reor: sed instituta consessione protinus Apostolos, ut tutius esset elus arcanum a tyrannorum violentia , neve quis eo timore a consessione deterreretur, hanc interpretationem instituisse, magnoque consensu Christianorum comprobatam posteris quasi per manus Voce

tenus tradidisse. Quod si contendas aliquod tempus institutae consessioni et huic interpretationi interfuisse, quo per me non liceret

sacerdotibus peccatorum cognitorum per confessionem notitiam simpliciter inficiari ; haud equidem ponam in magno discrimine : modo

ne idcirco putes, fuisse minus sanctum arcanum consessionis. Faciamus enim fuisse : quaeris quid tunc faceret sacerdos rogatus a

praetore, cui dedisset jusjurandum ' prudenter responderet , si se negaret scire quidquam eorum , de quibus testimonium ferre posset

aut deberet, aut alia non dissimili verborum cautione citra mendacium uteretur. Ego vero his quoque temporibus talem quamdam cautionem adhibere censeo sacerdotes, ut non solum mendacium vitent, sed etiam speciem mendacii, quemadmodum doctissimis qui-v θ. sibi ibi. busdam theologis placere Video: praeterquam si magna necessitas, praesidium petere ab hac, quam dicimus, communi Christianorum interpretatione : qua nondum instituta , tortis ac religiosi sacerdotis fuisset, mortem potius oppetere , quam vel falsum re

sponis

399쪽

1N CAUSIS OCCULT. CRIMIN. 38s spondere , vel arcanum confessionis violare: cum neutrum fieri pos . sit sine crimine. Alia ratio est occulta crimina secus cognita celandi: quae interdum non modo citra crimen indicantur , sed etiam officio- se et quorum notitiam inficianti nulla talis legitima interpretatio suffragatur. PHir. Ego vero et legitimam evangelicam interpretationem affero. Christus enim a discipulis se de judicii extremi tempore rogantibus sic respondisse traditur in evangelio: De die illo et bora nemo scit nec angeli in caelo , neque AliuS , niSi pater. Nam cum dubium non sit, quin filius perinde sciat atque pater, filius nescire dicitur , ita videlicet, ut expediret de hoc homines ab ipso doceri quemadmodum Hieronymus exponit vel nescire dicitur, id est, non 'facere homines scire , ut Augustinus interpretatur. Cur enim mihi non liceat inficiationem notitiae criminis occulti eodem modo interpretari Z Ut, cum se quisquam id nescire dixerit , ad indicandum nescire intelligatur. VI. I Asopi . Res dubias et ignotas certis et exploratis confirmare solent, qui via et ratione philosophantur: tu quae obscura sunt et incerta, obscurioribus et magis ambiguis declarare niteris et confirmare.

Quid enim magis anceps et dubium est, quam intellectus ejus loci, quem citasti ex evangelio ' Nam ut missam faciam Arianorum expositionem impietati ipsorum accommodatam, qui verba simpliciter accipiunt, ut filium faciant minorem patre : nonne vides, quanta sit diversitas explicandi inter catholicos doctores t Hieronymus, quemadmodum dicis, enarrat, et item Augustinus, qui in opere de Trinitate aliter locum his scilicet verbis declarat: In omnibus , inquit, quae Deus ignorare se loquitur , ignoratione non detinetur : sed aut tempus est non loquendi, aut diSpensatio non agendi. Et paulo post: Si itaque , dicit, silius nescit, sacramentum eSt, ut taceat. Origenes nescire accipit pro non experiri, et filium pro ecclesia , quippe cujus corporis caput est Christus. Quidam filium Dei non unigenitum , sed adoptivum intelligi volunt: ut tradit Basilius. Nec desunt, qui affirment illis verbis negari Christum scire quatenus homo est, ac, ut ait Petrus Paludes, per Scientiam acquisitam , sed per infusam. Nec illa est incommoda interpretatio , a qua Augustinus non abhorret, ut filius nescire dicatur a se videlicet, sed a patre : scientiam enim et quaecumque filius habet, habet a patre, cum se ipsum, hoc est, suam essentiam , a qua non differunt re , et quaecumque in

ipsa sunt, habeat a patre , non a se. Sic igitur nonnulli, et alii ali- Tom. IV. Ccc ter

400쪽

3M DE RATIONE DICENDI TESTIMON. ter interpretantur. Quod ergo dubium est, quomodo intelligi et a

cipi debeat in magna sententiarum et enarrationum varietate, fundamentum faciemus , quo fulciatur ea sententia, quam tueri moliamur contra Veterum et summorum theologorum auctoritatem l Et scripturae sacrae ac responsionis Christi mysterium , vel, quemadmodum Augustinus ait, sacramentum , in cujus intelligentia tantopere viri doctissimi laborant, variis modis interpretantes , sustinebimus invitam communem ad cujuspiam quamlibet magni viri enarrationem

transferre: eoque nitentes quidquam contra non modo veterum et gravissimorum doctorum , sed communem hominum sensum

quasi legem inducere t

Summatium.

Explicantur rationes , cur sacerdoti simpliciter inficiari liceat, quae novit per confessionem : non autem si quis aliter occulta crimina noverit.

Puis. Et quid prohibet occulti criminis extra consessionem cogniti simplicem inficiationem tali Christianorum consensu similem habere intelligentiam 1, ut negari quasi pluribus cognitum intelligatur; et tamquam respondisset conscius, se nihil scire , quod quidem indicare debeat Tnso. Nihil certe , si de hoc perinde consentiant Chritiani: sed non consentiunt, nec par est consentiendi ratio. PHIL. Satis consentiunt, cum lex omnibus probata sic judicis simpliciter rogantis animum interpretatur , ut de non occultis videri debeat interrogare : quae interpretatio eodem jure simpliciter respondentis inficiationi accommodatur. THEO. Et quae tandem lex judicis animum, aut talem ejus orationem interpretatur ' PHIL. Illa videlicet, quae, praescripta formula rogandi testes, judicibus interdicit, ne temere de cri-ος-ςς - ςi in m laus inquirant. TALO. Vide quantum opinione fallaris. Lex illa docet potius verba judicis, quibus testes rogantur, non eSSe subtiliter interpretanda , sed perinde ut sonant, et Secundum communem intelligentiam accipienda; dum sic formulam praescribit rogandi testes, ut explicet occultorum criminum eXceptionem : quae supervacanea Videri poterat, si legitima esset talis interpretatio. Ista

igitur lex tibi nihil suffragatur: ac obstat potius, nisi si quam aliam habes, quam nullam esse reor , cujus auctoritate justius interpretatio

SEARCH

MENU NAVIGATION