장음표시 사용
401쪽
IN CAUSIS OCCULT. CRIMIN. 387tionem istam contra riam communi hominum intelligentiae tuearis.
Ouid igitur judex velle debeat, jure et legibus facile est peritis hominibus explicare: quid autem velit, ex verbis ipsius simpliciter acceptis est judicandum. Cum igitur judex testes absque exceptione de cunctis criminibus interrogat, in magna culpa est propter rationes, quas supra memoravimus. Quocirca a doctis et religiosis testibus, antequam respondeant , admonendus est , ut verbis aperiat animum suum, ne velle videatur de occultis etiam criminibus praeter leges inquirere : tunc si de non occultis rogare se dixerit, licebit testi occulti dumtaxat criminis conscio, se nihil scire respondere : sin aliter,
quid hic vir bonus facere debeat, jam , si placet, consideremus. CAPUT V.
I. Interrogantis et respondentis verba accipienda sunt se unuum communem inteι-ligentiam. II. suam viim habeat illa expositio , mentiri est contra mentem ire.
I. TU igitur productus quid consilii caperes, si se judex indica
ret , velletque sibi de occultis etiam criminibus responderi ' Exempli gratia : si manifestis homicidiis , sed occulte patratis, Vehementer commotus, et putans tali tempore legem illam jure posse praeteriri, quae inquiri vetat in occulta crimina : aut malitia et pertinacia te cogat etiam de quamlibet occultis homicidiis respondere : quid juratus huic judici respondebis ' PA1L. Numquam me judicis vel te meritas vel stultitia sic transversum aget, ut praeter legem naturae socium prodam et infamem. Nam quod mihi sponte facere non licet, id non potest per alterius injuriam coacto licere. THEO. Quid ergo judici responsionem flagitanti respondebis ΡHiL. Non ego quidquam narrabo falsi, nec fictam narrationem praetexam speciosiS mendaciis ; sed me de occulto illo crimine percunctanti nihil aliud etiam tunc vel juratus, quam me nihil scire, respondebo: hoc autem prolatis verbis, nam illud in mente mea subjungam , quod quidem debeam indicare , nihil solicitus quomodo judex iniquus sit meam Orationem accepturus. THEO. Te igitur dicis scio quibus auctoribus)non longa oratione , sed paucis verbis pejeraturum. II. PriiL. Non pejerat, qui non mentitur: nec mentitur , qui Ccca non
402쪽
388 DE RATIONE DICENDI TESTIMON. non dicit contra mentem. Nam mentiri id demum esse interpretantur , contra mentem ire. Gui sic ergo mente concepit , nihil se in ea causa scire , quod evulgare debeat, is non dicit contra mentem , si se neget, quidquam in ea causa scire : etsi voce praetermittat illud,
quod quidem indicare debeam , cum sit satis id mente excipere , et tacita cogitatione loqui. THEO. Quis te docuit tam belle nugari Quis tibi perjuriorum tam pulchram latebram indicavit ' Nam isto quidem modo nec ego mentiar , si me dicam , numquam Hispaniam vidisse, modo illud cogitatione adjiciam : his quidem viginti duobus annis, postquam ab ea sum in Italiam Bononiamque profectus: qua mendacii excusatione si uti vellem , quis me serret gravium prudentiumque virorum ' Si quid igitur veri habet vulgaris ista interpretatio contra mentem ire hoc declarat, mentiri esse aliud animo sentire , aliud fallendi gratia significare , seu verbis id fiat, seu gesti-
an lib. eohisa buS aut factiS. Nam recte Augustinus mendacium esse definit , fal--δςndyς-μU significationem cum intentione fallendi. Verborum autem significatio , seu proserantur ea singulatim , seu in orationis compleXu, non dicentis arbitratu temperanda est sed ad communem loquendi consuetudinem et intelligentiam : sic enim jure cavetur accipien-De ,h6nq. e. da et accommodanda. Ergo Si dicas, te nihil in ea causa scire, haud τό ii xςxὲβ mentiaris: falsa est enim orationis significatio, et ab eo quod
occultas animo, dissentiens: quia te nihil omnino scire , et tu dicis, et quicumque te audit, intelligit: tu tamen tibi conscius es , te aliquid scire, quamvis id non putes enuntiandum.
I. Interprefatio τρrborum Gregorii dicentis, oportere non Uerba , sed animum dicentis consideriare. II. De puerili amphibologia, qua quidam utuntur ad rationem mendacii tollendam.
I. I Hii . Tu igitur nugari putas Gregorium in libro Moralium,
cum nos docet, oportere non Terba , Sed dicentiS animum considerare. THE. Ego Vero et gravissimam et sanctissimam esse istam Gregorii doctrinam , certum habeo , quae declarat, non esse malitiose interpretanda verba ejus , qui plane loquitur et sine fraude,
403쪽
quod boni et aequi homines intelligant , etiam si quod verbum eX-ciderit loquenti, sive utcumque prolatum fuerit , quod possit in
calumniam rapi malitiosa interpretatione. Haec enim sunt, Si recte memini, verba Gregorii ex Moralium libr. XXVI. Humanae alires Maholup est. talia verba noStra judicant, qualia foriS Sonant: didina Sero judi- iiiiii cia talia foris audiunt, qualia ex intimiS proferuntur. Certe noΣ - rit ille , qui intentionem ac Toluntatem alteriuS Tariis explicat Serbis : quia non debet aliquiS Eerba conbide are, Sed Toluntatem et intentionem , quia non debet intentio verbiS deServire , sed Perba intentioni. Quam orationem Gregorii quis non videat ad calumniam dumtaxat refellendam pertinere ' Calumniatur enim , qui in dbz6hesui tentionem et Toluntatem alterius , ut ipse ait, Tariis explicat UerbiS.
Nam licet in dubiis non sit a verbis discedendum , ut Alexander III
Archiepiscopo Cantuariensi rescripsit, ut modo diceban ius tamen cum de intellectu constat, animus potius loquentis considerari de bet, quam verba. Sic enim locum viri doctissimi interpretantur, qui Glos. in cap.
Uocent, cum calliditas adhibetur ab alterutro dicente , Vel accipien- aa. q. 5.te , tum Deum orationem accipere ad mentem ejus, qui simpliciter intelligit. Quemadmodum igitur Gregorius calumniam eorum taXat, qui contra loquentis indubitatam mentem verba malitiose interpretantur sic Augustinus et Isidorus stultitiam eorum damnant, qui se per dolos et astutias putant, posse mendacium aut perjurium ess S pirabili fugere. Isidorus enim sic scripsit in libro Sententiiarum Secundo: . o. 'dio. 'Luacumque arte quis juret, Deus tamen, qui conScientiae testis est,
ita boo accipit sicut ille , cui juratur , intelligit. Augustinus autem in quodam sermone : Multi falluntur , inquit , in hoc , et putant , quia nihil eat, per quod jurant, ideo non Se crimine per jurii teneri ProrSus per juruS eS , quia per id, quod Sanctum non putas, falsum juras: Si tu illum sanctum non putaS , ἔanctum putat , cui juras rnon enim quando juras , tibi aut lapidi, Sed proximo tuo juras. Qui- , bus Isidori et Augustini verbis satis intelligitur , nec dicentis astutia
mendacium aut perjurium Vitari, et de Verborum veritate ad mentem audientis et verba secundum communem intellectum accipientis esse judicandum : siquidem , ut Gratianus vir doctissimus et idem gravissimus ait , Deus duplicitatis aspernator simplicem intentionem utriuSque considerat , et tam ex parte recipientis, quam ex parte praestantis, verborum artem aspernatur et odit. Ut igitur redeamus ad illam tuam responsionem , si crimen occultum, cujus conoecius es,
404쪽
39o DE RATIONE DICENDI TESTIMON. te scire neges, tibi sortasse nonnihil dicas , certe roganti judicimentiaris.
II. Nam ad ejus intelligentiam verba tua falsa sunt. Quo plane convincitur leve illud ne puerile dicam et joculare) commentum quorumdam , qui se posse putant ingeniose judicum diligentiam sir
strari citra mendacii crimen , si quavis amphibologia, etiam inusitata et aliis incognita , percunctantem eludant. Sic enim docent exempli causa si praetor Titium , quem tu fugientem domo tua receperis, nominatim vestigans, ei insequens ex intervallo, te roget vel juratum in hunc modum : Vidisti huc ingredientem Titium t non pejerabis, ac ne mentieris quidem , si sic responderis : Haud equidem vidi huc ingredientem Titium: dummodo manu latenter admota sinui tibi
partem tuae tunicae demonstres. Negant enim huc pro nomine domum magis, quam sinum tuum significari. Itaque satis esse in alterutro intellectu ancipitem inficiationem esse veram. Nam simili verborum dubiorum artificio cum alios, de quibus est in scriptura Sa-
, primis Abraham et Jacob mendacium effugisse, cum ille Saram filiam fratris, sororem suam esse diceret, hic primogeni
si *7 se esse caeco patri affirmaret, cum esset posterior Esau: pro pterea quod sororis nomine etiam cognatam , fratrisque filiam mos
esset Hebraeis significare ; et primogenitus intelligi possit, ut primus fratrum genitura, sic item si quis tali jure censeatur , cujusmodi erat Jacob , cum emisset ab Esau jus primae geniturae. Quasi vero similis aut par ratio sit verae legitimaeque amphibologiae, et ejus quam sibi quisque temere fingat, nec praeterea valeat quisqu1m hominum divinare. Qua velle sibi in mendacio patrocinari , nisi ego magis fallor , hominis est haud leviter errantis, aut certe parum pie
ludentis in rebus maxime seriis et religionem attingentibus. Nam vir gravis aut misericordia ductus , et indulgens humanitati simpliciter mentietur officiosum mendacium : vel cum volet semper autem velle debebit) omnino non peccare , tacebit: aut si minus id dabitur , verum fatebitur nullis adhibitis verborum technis , auctore ALI- .haedi. b. 8 gustino , qui sic scripsit in libro de confictu Oitiorum et virtutum : o arti ioso mendacio , nec simplici Gerbo oportet quemquam δε-cipere , quia quomodolibet mentitur, occidit animam. Et alio in loco: . Si quis , inquit, ad te confugerit , qui de mendacio tuo possit a morte
liberari, non es msntiturus : os enim quod mentitur , occidit animam,
nec ut praeiteS , mentiri StudeaS , nec qualibet fallacia vitam ali-
405쪽
IN CAUSIS OCCULT. CRIMIN. 391 onytis defendas. Quamquam quod pertinet ad illa sanctorum patrum exempla, longe rectius et commodius Abraham et Jacob de mendacio purgari contenderim , si, quemadmodum credi par est, sic eos locutos esse dicamus latenter admonitos a jubente Deo, cujus voluntati qui paret, is recte pieque facit, licet interdum nescientibus hominibus peccare videatur: ac eodem modo judico de lenociniis et blanditiis, quibus illectus est a Judith Olofernes, et quibusdam aliis D.
in vetere testamento memoratis. Qui si talia fecissent injussu Dei, Vix , aut ne vix quidem possent a peccato vindicari. Talia vero e empla, si quis dubitat, rectene possint ad communem Christianorum vitam transferri, Gregorium adhibeat auctorem, cujus illa est gravissima sententia : Si quis per Seius testamentum Suum Tult tuerimendacium , quia minus illic quibusdam fortasse nocuerit, dicat neceSSe eSt, rerum alienarum raptum, retributionem injuriae , quae in mis illic concessa sunt, Sibi nocere non posse : quae omnia cunctis liquet quanta animadversione Peritas insequitur , quae nobis, jam Significationis Suae umbra postposita , in Pera carne declaratur.
T. Constitatur eorum ratio, qui mendacium falsum respondentis excusant , quasi obsit insolanti mallendi Ooluntas. II. suaedam quae involuntaria esse videntur, probantur esse voluntaria Aristotelis et Augustini auctoritate. III. Guid sit fallere in desinitione men oli , et quod deceptiones quaedam suntiis , qui falluntur , sialutares.
I. ΡHit. Quoniam me urges invidia vocabuli sest enim mendacii
nomen vehementer odiosum in jam illud confitebor et contendam , quod esse arbitror Augustini verbis consentaneum , me tunc falSum fortasse dicere , sed mendacio non implicari. Ut enim si quis quod non est, id esse putans affirmet, falsum quidem dicat, sed non mentiatur , quoniam id errore facit, non animo fallendi: Sic nec is mentiri putandus est, qui falsum judici respondet, non ut eurn fallat, vel falsum dicat, sed ne socium perdat et infamet: in ipsa enim mendacii definitione Augustinus, quem auctorem citasti, ad falsam
significationem adjecit animum fallendi , hoc est dicendi falsum. THEO. Non satis intelligo quid dicas: nisi sorte hujusmodi est, praeter
406쪽
391 DE RATIONE DICENDI TESTIMON. ter hujus boni viri voluntatem esse falsum dicere, quoniam sallere sic ipse interpretaris; sed eo ferri tota Voluntate , quae intentionis
nomine ab Augustino nuncupatur , non ut falsum dicat, sed ut socii serviat commoditati. An recte interpretor orationem tuam tPHIL. Tu vero rectissime. Nam voluntatem finis esse ut electionem
eorum , quae ducunt ad finem , consentiens est philosophorum doctrina. THEO. Hunc igitur contendis , non voluntate , sed invitum significare falsum ac proinde non mentiri, cum absit animus fallendi, falsum ve dicendi. ΡAir. Id ipsum. Nam quid magis alienum est a bono viro, quam volentem et nulla vi coactum enuntiare falsum 'II. I Asopi . Isto igitur modo cum suas quisquam merces, aut pretiosam supellectilem in mare jactat, ut vim fluctuum et tempestatis effugiat, id factum inviti hominis esse dices atque coasti. PA1L. Sic prorsus existimo, nec id opus voluntarium mihi esse videtur quis enim velit suum magnum malum et gravissimam jacturam ' THE. At Aristoteli videtur prudensissimo naturae interpreti, et morum gravissimo magistro, qui sic scripsit in tertio libro Ethic. Nicomachio. Nemo , inquit, Simpliciter jacturam facit in tempestate volens. Id
tam n ut Ss ceterosque conssi vent , faciunt omnes Sanas mentis : ita cum mixtae sint hujusmodi actiones , Poluntarias tamen magis eSSeoidentur : tunc enim cum sunt, expetendae Sunt, Mem vero actionis ratio temporis moderatur: quamobrem cum quiSque agit, tunc actio Voluntaria, dei secus appellari debet: tunc autem SolenS agit.
Nam principium movendi partes instrumentarias in talibus actioni-hus in ipso est: quorum autem principium est in USO , haec agat, an Secus, in ejusdem est potestate : quo si, tit tales actiones Sint Ooluntariae. Hanc Aristotelis de navalibus jacturis sententiam transfer ad illius boni viri pronuntiatum: jam intelliges ipsum volentem dicere falsum , ac proinde mentiri , licet non dicturum , si posset
alia ratione malis impendentibus occurrere. Itaque dum cupit humane facere socii causa, facit contra legem Dei mentiendo. Ne vero putes philosophorum praecepta a sanctorum patrum decretis abhorrere , audi quid scripserit Augustinus, cum vellet hanc ipsam controversiam dijudicare. Merito, inquit, quaeritur , quae Sunt pec
cata nolentium , utrum quae a nescientibus committuntur , an etiam
recte dici poSSet , peccatum eSCe nolentiS, quo facere compellitur,
407쪽
IN CAUSIS OCCULT. CRIMIN. 39uenam et hoc contra voluntatem dici solet: sed alique Vult id , propter quod facit: tamquam si pejerare nolit, quod tamen facit, cum Vult Smere , Si quiSquam , niSi fecerit, mortem minetur vult ergo facere , quia Uult Sidere , et ideo non per Se ipsum appetit, ut falsum juret , Sed ut falsum jurando vivat. Guod Si ita eSt , neScio utrum possint ista dici peccata nolentium, qualiter hic dicuntur peccata expianda. Nam si diligenter inspiciatur , forte OSum peccare nemo Selit , Sed propter aliud , quod Uult, peccat ; omnes quippe homines, qui scientes faciunt, quod non licet , Tellent licers facere : usque adeo ipsum peccare nemo appetit propter hoc OSum , Sed propter
illud , quod ex ipso consequitur. Hasc Si ita Se habent, non Sunt peccata nolentium nisi neScientium , quae diScernuntur a peccatis solentium. Vides , Aristoteles et Augustinus consentientes quam valde sententiae tuae refragentur ' Contra tantos igitur et tam graves auctores sustinebis etiam nunc aperto errori patrocinari ' Age
vero si sic statuis , qui fallit falsumve dicit temporibus adductus, non dicturus, si posset aliter vitare malum , huic abesse fallendi
falsumve dicendi animum et voluntatem , et propterea nota mentiri: non vides eos, qui perniciosissime mentiuntur , te auctore Sese posse a mendacio vindicare ' etiam si quis Christianus cum sit, ac rectae fidei , Christum neget esse Deum, ut necem sibi ab haereticis aut impiis intentatam effugiat, quo quid magis potest Basilidis errori, aut Elcesaitarum suffragari ' Hic enim non fallendi libidine falsum dicit , sed ob id dumtaxat, ut mortis periculum evadat, cujuS mendacium perniciosum esse constat atque mortis erum Corde enim creditur ad justitiam , ore autem confeSSio si ad Salutem , ut testatur Paulus. Et Christus, qui me negaUerit, inquit , coram hominibus, negabitur coram Angelis Dei. Ex quo plane intelligitur , non satis esse, Veritatem animo concipere , nisi eamdem , cum res poscit, confiteatur. Res autem poscit, quotiescumque est aliquid pronuntiandum. Nam Christum negare, qui negat veritatem , Christus ipse docet, cum ait : Ego Suni Sia et veritas. Ad summam , si tibi constare velis, confitendum est, in tanta hominum vanitate , tot mendaciorum technis atque fraudibus octo enim genera mendaciorum numerat Augustinus) mentiri neminem praeter eos, si qui mentiuntur libidine dumtaxat mentiendi, nullum inde praeterea commodum expetentes, quod rarissimum est, nec tam malorum sive
injustorum , quam leviculorum hominum vitium , vel potius insa-
408쪽
39 DE RATIONE DICENDI TESTIMON.nia : quocirca Augustinus mirum mendacium id esse tradit: quam sententiam non video quomodo possis contra eumdem Augustinum theologorumque consensum tueri. Nam quod philosophis placere dicebas, voluntatem esse finis , ut electionem eorum , quae ducunt ad finem , vide, ne hoc aliter ab eisdem philosophis tradatur ;non enim , Si recte memini, voluntatem finis esse dicunt , sed ipsam magis esse finis, quam eorum scilicet, quae ducunt ad finem , in quibus versatur electio , non inficiantes, haec quoque ad voluntatem pertinere. Nam qui possint, cum electio absque voluntate nulla sit 8 ut interim taceam , quod finis ab eisdem philosophis vocatur, quocumque animus voluntasque fertur; fertur autem interdum in ea, quae prorsus aspernaretur, nisi angustiis iniquioribus interclusus, illa tunc temporis putaret expetenda , cum minus malum eisdem philosophis auctoribus bonum quodammodo esse videatur quod iis accidit , qui mentiri malunt, aut jacturam facere rei familiaris, quam mortem oppetere. Sed finis alius alio potior est , et in quoque genere vel actione licet alia sint, quae recte possint appellari fines, hoc tamen nomen id sibi vindicat potissimum , cujus gratia cetera fiunt, et qui agit, ab hoc potissimum nominatur. Nam qui lucri quaestusque causa adulteratur, et quasi mercedem capit ab adultera, hic non tam intemperans adulterque vocandus est, si philosophis credimus , quam injustus et avarus: utrumque tamen recte nominari
posse , nemo dubitat. Eodem modo qui falsum dicit, ut periculum evadat, timidi potius nomen fieret , quam vani et mendacis: tamen fuisse mentitum nemo debet dubitare. Quae eadem ratio est ejus, qui falsum respondet judici, ut suis alteriusve incommodis occurrat , quippe volens judicem fallit, quae summa ratio est, ut saepe diximus , mentiendi.
III. PHiL. Ergo tu judicem ab eo falli existimas, qui haec ipsum
celat, de quibus ille justius ageret, si non inquireret. THEO. Ego Vero certum habeo, si celat respondendo falsum. An tu neminem falli sine sua quantulacumque jactura vel damno putas ' PHii . An ego non putem ' vel me falli existimem , siquis vir bonus praecipitem in
aliquod meum magnum malum falsa me oratione , sed tamen Salu- tari revocet a consilio pernicioso TAso. Immo vero te fallat auctore Augustino , fallacia tamen non sibi, leviter quidem , attamen peccanti, sed tibi salutari fallit enim , qui falsum qualecumque alteri pro vero persuadet et mentiatur, sed mendacium officiosum:
409쪽
IN CAUSIS OCCULT. CRIMIN. 393 quod genus peccati levissimum si non est committendum , auctore Augustino , non dico ut alterius hominis saluti et famae consulatur , sed nec ut suae quisque prospiciat non Sunt enim facienda mala , ut eveniant bona, ut Paulus docebat Romanos in quanto turpius erit in qualicumque causa , ut vitet quis alterius cujuspiam damna, falsum judici jurejurando confirmare ' quod ei licitur etiam turpius et gravius, si quam judex habeat probabilem causam crimen investigandi rumore aut suspicionibus antegressis: tunc enim vel citra jusjurandum turpiter ac perniciose mentiatur, qui judicis jure susceptam operam frustretur sua vanitate. ΡHir. Quid igitur vir bonus faciet, si in tale tempus inciderit, quem video per te iis angustiis interclusum , ut quocumque se Vertat, sit magnam plagam accepturus ' aut enim se obstringet mendacio , ac potius perjurio , vel socium prodet et infamabit, quorum utrumque est impium atque nefarium et contra leges divinas et naturales. Quid consilii dabis
his difficultatibus implicato CAPUT VIII.
I. Non potest tempus incidere quo sit necesse cuipiam turpiter agere. II. Omnium legum interpres est et quasi moderatrix recta ratio.
I. Tutop . Dicam equidem quod sentio, et quod me ratio docuit,
praeceptisque magnorum virorum arbitror eSSe consentaneum. Primum omnium meminisse debes id, in quo omnes, qui via et ratione philosophantur , omnesque theologi consentiunt , nullum tempus incidere posse , quo sit necesse cuipiam turpiter agere , seveobstringere peccato. Nam quod vitare quis, aut vicissim praestare non potest, hoc ut vitet aut praestet, nemo potest lege divina obligari : qui autem contra legem Dei non facit, dicit, aut cogitat, ut totam peccati definitionem complectamur , hunc certum est non teneri nec peccati, nec turpitudinis. Ex quo intelligitur haud dubie, nullas divinas leges , vel etiam naturales omnes enim naturales diavinae sunt, licet non reciprocetur esse inter se penitus contrarias, quamvis interdum tales esse videantur, non dico simpliciter, ut at tera in universum jubeat, altera vetet, exempli gratia , mentiri vel surari, in quo esset aperta legum dissensio, et latoris inconstantias
410쪽
396 DE RATIONE DICENDI TESTIMON. sed ne tum quidem , cum tempus incidit, quemadmodum saepe in magna rerum agendarum varietate solet, ut altera suscipi aliquid, vel omitti jubere , altera vetare videatur. Intelligendum est enim, omnium cujusque generis legum , quibus humana vita dirigitur, moderatricem , hoc est, interpretem esse rectam rationem , quae Dei legem aeternam assectatur, a qua lege aeterna omnis lex justa proficiscitur. Est enim lex aeterna summa ratio , cui semper est obtemperandum , quemadmodum tradit Augustinus, Simul affirmans ejusdem legis notionem scriptam esse in mentibus nostris. Cur enim qui fame conficitur , extremaque inopia laborat, si rem alienam ad cibum vitae necessarium auferat invito domino , is non tenetur divina lege, qua furta severe vindicantur ' nempe quia recta ratio sic illud Dei praeceptum interpretando in tali causa moderatur , quasi necessitas omnia faciat omnibus communia , furtique rationem excludat : melius est enim ut copiosus supellectile una priVetur, quam ut egenus fame pereat: et quia sic judicat et interpretatur recta ratio , idcirco sic Deo placere dicimus, qui est omnium et rerum dO- minus , et legum summus moderator.
Ι. Summa omnium legum est, ut semper fat quod justum et aequum rit , pro rerum ac temporum ratione et facultate. II. Praecepta decalogi non admittunt novam interpretationem. III. Comparatio ceterorum legum naturalium cum praeceptis decalogi.
I. HAEC igitur summa est omnium justarum legum de rebus
agendis, hoc potissimum juris est tum divini, tum etiam naturalis, ut semper Vitentur graviora mala , semper fiat quod justum et aequum sit, semper rectae rationi pareatur. Hanc enim normam esSe Virtutum et vitiorum , docent non modo theologi, sed etiam philol. Sophi , qui, cum res quam optime fieri potest, efficitur pro rerum Vi- delicet facultate, tunc eadem natura duce et auctore fieri confirmant , quamvis scriptum et formula cujuspiam legis aliorsum vocare videatur: omnis enim lex etiam naturalis, sic est accipienda et interpretanda, ut si quid acciderit in tanta rerum varietate et inconstantia , quod aliter fieri, quam lege cavetur , melius esse monstret recta ratio , non putemus eam legem aliter faciendo violari: sors,
