Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

IN CAUSIS OCCULT. CRIMIN. '97tasi enim natura non patitur rerum agendarum , ut lex aliqua simplex et universalis a quocumque etiam ab ipsa natura vel Deo feratur , quae singulis eVentis et actionibus Semper Sic accommodetur, ut nihil accidere possit, in quo eadem desideret aliquod rectae rationis moderamen seu interpretationem , nec id latoris culpae tri- . .

buendum est, aut ignorantiae, Sed ipSὶ naturae rerum, quae talis est,

ut modo dicebam , et docent philosophorum maximi. II. Quae cum ita sint, religio tamen Christiana quasdam leges divinas tam ratas et sanctas eSSe Voluit, ut nullo umquam tempore Christiano liceat ab ipsarum scripto discedere , praeterquam in iis, quae rectae rationis interpretatio ab ecclesia publice jam recepta , et prudentium ac piorum consensus eXcepit, non si vel maxima commoda aut incommoda privata vel publica adhortari videantur , seu vicissim dehortari, aut si quis locus etiam nunc eSse potest novae interpretationi, rei genere ac magnitudine postulante , eam non singulis quamlibet doctis viris permittitur, sed universae ecclesiae e-jusve praesecto Pontifici maximo reservatur. Hae vero leges sunt praecepta ipsa decalogi in eo intellectu , quo sunt ab ecclesia declarata , a quibus velut fontibus manant reliquae omnes justae leges , quae mores attingunt, tum pontificiae Vel civiles, tum etiam naturales , quas ut prudentium hominum naturalis ratio derivavit, sic eadem saepe in varietate rerum eXSistentium exponendo moderatur. Harum igitur posteriorum legum etiam naturalium non ea vis et auctoritas est, ut possint aut debeant cum illis suis quasi capitibus comparari: quamobrem si venerint in contentionem , nullo umquam tempore est a principe lege discedendum. Sed si quando duae te posterioris ordinis leges sic in diversa distraxerint, ut simul utrique satisfacere non posse videaris: numquam errabis, si quo te cumque duxerit recta ratio, huc sequeris, quamvis scriptum alterius legis videatur in diversum revocare : quod facit qui celat potius occultum socii crimen . quam pareat judicis imperio injuste suum munus exsequentis, quamvis simplici lege Sit cRutum, ut praesectis pareamus.

412쪽

98 DE RATIONE DICENDI TESTIMO

CAPUT X.

Summarium.

I. Rectae rationis judicium est judicium bonorum ac prudentium Orrorum. II. In duarum legum contentione praetereunda est quae minore Sin ulo , aut pa cioribus nexibus obligat: nec in eo peccatur.

I. Ρu1L.Optii nam tu quidem et pulchram rationem constituisti dirimendi controversias, si quando leges Venerint in contentionem , ut omni scripto legis semper judicium rectae rationis praeferatur ; sed mihi negotium nihilo magis expedisti: adhuc enim haereo ad eamdem salebram , et quod sit judicium rectae rationis, ignoro ; eoque magis , quod saepe eamdem causam alii aliter dijudicant penitus contraria decernentes, quorum quisque suum judicium a recta ratione prosectum esse contendit. THEO. Tibi videlicet arbitrabar theorema philosophorum non excidisse, quo bonum et rectum id esse docent, et vicissim malum et pravum , quod tale judicatur esse a bonis et prudentibus hominibus : quo perspicue intelligitur , rectam esse rationem , qua viri probi et sapientes diriguntur. Haec est enim ratio manans ab ea , quam legem aeternam appellamus. Itaque philosophi tum priores, tum etiam qui Christiane philosophantur, excessuum et defectuum mediocritates, quae virtutes nominantur , tunc recte constitui docent , cum sic a prudentibus viris definiuntur. Ut autem nos ratio docet, utque sancti Patres definierunt in octavo concilio Toletano , viri prudentis est , in tali legum discrepantia, quae quamque praetermissam legem incommoda ac turpitudines sequi videantur , diligenter considerare , et his inter se collatis, in qua lege praetermittenda minus perspexerit esse mali, hanc tali tempore praetermittere turpe non esse constituere. Nam minus malum, ut supra dictum est, docentque philosophi ,vicem habet boni. Itaque hoc placet Deo , et probatum est hominibus, ut verbis utar Pauli, hoc maxime naturae consentaneum est: quae vellet illa qui dem semper opus absolutum conficere ; sed cum id non datur , materia , quam tractat, aut alia re quapiam impediente, satis habet, suum munuS Strenue pro facultate et ratione rerum suppetentium obire , nec id esse putat praeter suam dignitatem. Quamquam hujusmodi quoque legum interpretatio saepe prudentium hominum Sententia non contenta auctoritatem etiam requirit Pontificis maximi. CAL

413쪽

CAPUT XI.

Summarium.

I. Comparatio legis iubentis celare occulto crimina , et vetantis peierare vel mentiri. II. Muaedam sponse facere non licet , quae recte sunt propter malum Citandum. III. suo in genere peccatum tollat justus metus certi periculi. Ratio et tempus celania ac Sicissim indicandi crimen occultum.

I. R Edeamus igitur ad eas leges, quae hujus boni viri, cui consulere volumus, animum distrahunt in varia consilia, et utriusque vim et auctoritatem consideremus. Altera dicit : Occultum socii crimen diligenter occultabis. Justa lex est, honesta, et a natura prosecta ,

sed quam praeterire licet aliquando , si spectet in alterius malum, et multo magis in tuum , ac maxime omnium in periculo religionis, vel rei publicae. Altera lex dicit: Non feres teStimonium favum. Legem audio sacram , divinam et naturalem, non cujusvis ordinis, sed ex iis , quae continentur in decalogo , breviter a cujus scripto nemini ullo umquam tempore licet discedere , non si necesse fuerit millies mortem oppetere, et tota civitas periclitetur. Quibus legibus comparatis, crimen est profecto crimen , dubitare , utra sit alteri in contentione praeserenda. PHir. Jusjurandum ergo , quod dedi, praebet mihi jus respondendi. THE. Minime vero, sed necessitas, qua cogeris, tibi permittit respondere , cum prius non liceret: veri tas porro et jusjurandum, ne falsum judici praesertim reseras, in- sh.ὰ terdicunt. Non igitur verum est, quod tibi paulo ante sumebas, si quid sponte facere non licet, id numquam ne coacto quidem licere cuipiam, ut effugiat aliquod malum. PHir. Si qua vis allata potest non modo sublevare , sed tollere etiam omnino peccatum , eodem modo non delinquet , si quis temporibus adductus pejerabit, aut urgente necessitate adulterabitur. Hoc autem nec patitur religio, nec philosophiae ratio , quibus qui parere velit omnes autem velle debebunt ) is morietur potius, quam turpiter faciat: facit autem tu piter , qui crimen occultum patefacit. THE. Longe alia causa est pejerantis vel adulterantis, et ejus qui invitus prodit occultum alterius crimen: ut enim quis jurejurando falsum confirmet, vel adulteretur , recte fieri numquam potest: pertinet enim ad praecepta vetantia , quae nullam patiuntur temporis exceptionem. Itaque mori potius

414쪽

oo DE RATIONE DICENDI TESTIMON. tius est , ut modo dicebam , quam se talibus criminibus obstringere: nec potest ulla necessitas delinquentem a peccato Vindicare , cum sint ex eorum genere , quibus etiam Aristoteles mortem praeferri oportere docet: occultum autem crimen celare , quod refertur ad praeceptum caritatis, eX eorum numero , quae affirmativa nuncupantur a theologis , et temporis intermissionem admittunt , tantum abest, ut semper sit honestum, ut interdum turpe etiam habeatur; nimirum cum crimen spectat in alterius perniciem , vel saltem mediocre malum , in periculo reipublicae , qua religio quoque coni,netur , multo etiam magiS, nisi aliter, quam indicando, obsisti possit impendentibus malis. Ergo si crimen occultum indicare jam licet,

jam secus, consideranda est ratio hujus diversitatis , et eam semper tenere justitiae fuerit atque prudentiae : est autem utrobique ratio caritatis in socium , quae te jubet, ut consulas ipsius commoditatibus. Celas occultum socii crimen: recte facis, quia te caritas adhortatur , ne socium laedas. Enuntias crimen in alterius periculo , ut evites majus malum: rectius facis, quam si taceas. Hoc enim exigit

ratio caritatis, ut si utrumque fieri non potest , innocenti potius de majore vel pari malo periclitanti prospicias , quam sontis et male cog tantis impunitati. Si tibi ergo caritas praecipit socii crimen enunciare in alterius periculo , cur eadem tibi id ipsum non permittat in tuo pari discrimine ' Num Christiana caritas probat ordinem praeposterum dilectionis, ut quis alterum magis diligat, quam se ipsum, repugnante natura ' Si quis igitur tyrannus perspectae saevitiae , id tibi malum, nisi crimen indicaveris , intentet , propter quod malum in altero vitandum licet indicare , nihil peccabis indicando, sed fungeris potius officio religiosae caritatis, quae semper est naturali consentanea , et facit etiam, ut quaedam permittantur in sua causa, quae in aliena sunt criminosa. Nam civem indemnatum injussu magistratus interimers , crimen est, et quidem magnum : sed si hoc facias coactus, injuriam videlicet repellendo cum moderamine inculpatae tutelae, juste facias, licet lex quaedam naturalis et divina jubeat , ut vitae hominis parcas, etiam male de te merentis. Quid ita nimirum quoniam si leges in contentionem venerint, illa tibi sanctior esse debet, quae te tuam vitam tueri jubet, quod praestare scilicet, ut fingimus, non potes, nisi aggressorem OccidaS.CA-

415쪽

m CAUSIS OCCULT. CRIMIN.

CAPUT XII.

Summarium.

suando vir honus uItro , quando rogatur aut jurrui accedere , vel recur , debeat, ad ferenaeum testimonium.

I. Uod autem dicebas, theologorum consensu nulla lege quem

quam obligari, ut de occultis criminibus testimonium dicat , theologi , si diligenter inspicias, quaestionem hanc non simpliciter deseniunt , sed interesse docent, ultrone crimen deseras, an rogatus ab altero , vel jussu legitimi judicis ad dicendum testimonium accedas. Nam his auctoribus, ultro crimen socii deferre, nec boni viri est, nec religiosi, praeter quam, ut modo dicebam , si vergat in cujuspiam incommodum vel reipublicae jacturam , quibus malis occurrere non aliter valeas, aut antegressa fraterna correptione sic enim , ut scis, Vocant amicam et piam admonitionem ) si ratio postulat peccati: nam tunc imminentis mali eum , cujus scire interest, admonere , et male cogitantem nominatim, si rei magnitudo poscet, indicare , non delatoris inhumani opus, sed justi et boni viri officium esse decernitur ', modo id facere possit sine suo periculo. Nam quae delatio alias utilis et honesta fraudi esse potest deferenti , nisi crinen probaverit , hanc probationibus minus suppetentibus praeterire prudentis est, auctore Augustino , et legibus cavetur. Sin autem rogeris, ut testimonium dicas , tunc causae genus est considerantum : nam injuria laboranti, praesertim in capitis aut famae discrimine , qui, cum Valet, non opitulatur, perinde peccat, sceleri consentiens , ac si reum calumniis oppugnaret, recte viris doctissimis interpretantibus Consentire eum , qui tacet, cum possit refellere. Nam qui a socio injuriam, ut testatur Ambrosius, si potest, non repellit, tan est in vitio , quam qui facit: nec caret scrupulo societatis occultae , qui manifesto facinori desinit obviare , ut Anastasius et item Damasus Pontifices scripsere. Vir igitur bonus innocentem reum juvare suo testimonio non gravabitur: scriptum est enim in psalmo : Eripite pauperem , et egenum de manu peccatoris liberate. Et in libro Proverbiorum : Erue eos , qui ducuntur ad mortem. Ergo ut innocentem Vindices a calumnia , non dico, rogatus testimonium ferre debes non gravate, sed si te nemo roget , prudenter curare, ut reus Tom. IV Me no-

F. Io

416쪽

DE RATIONE DICENDI TESTIMON.

nocens testimonio tuo subleVetur. Alia ratio est, si te roget accusator , ut testimonium dicas in sontem reum , quo ille convictus poenas luat commissi criminis: non enim delinques , si nec ultro nec accusatoris rogatu ad oppugnandum reum properabis et, sed si te judex vocet, jubeatque serre testimonium , parere debes, modo jure praecipiat , hoc est, nisi crimen fuerit penitus occultum , et hujusmodi , ut celatum nulli officiat: nam in occulta et talia crimina jus non est inquiri, nec eadem a consciis indicari.

CAPUT XII L

Summarium I. suid faciendum , si iudex propositis cum aliis poenis tum etiam excommunicatione , inquiriat de crimine prorsus occulto. II. Id quod imprudentes jurejurando sumus pollicita , si turpe esse resci erimur,

proestare non tenemur.

III. Deoiaratur temeritos sententiae dissentientium ab auctoris opinione.

I. UT igitur quae pluribus verbis ac diffuse a nobis exposita

sunt , in pauca conseramus, si manifesti criminis latentem auctorem judex legitimus vestigans jusjurandum a te petat, ac testimonium V ritatis , parere debes suum officium more ac jure etiam g tium o, eunti. Sed si nec fama criminis, nec rumor ullus increbuerit, et alvictor in nullam venerit ne mediocrem quidem suspicionem, non est judici obtemperandum , si quo errore, si quave temeritate' compulsus inquirat in talia crimina , quae proprie vocantur Occulta. Itaque si jubeat edicto publico , ut ad se crimen auctoremque deserat, quicumque sit conscius , exempli causae , cujuspiam homicidii, magnis poenis propositis, etiam excommunicatione, si quis edicto non paruerit ; vir bonus homicidii prorsus occulti conscius , putabit edictum ad se nihil pertinere. Nam aut judicem sortasse nolle contra legis praescriptum homicidia talia investigare : aut si velit, tamen in hoc ei non esse parendum , et minas ipsius parvi pendet, confirmatus dogmate, de quo , ut ante dicebas, Omnes theologi consentiunt. A que eodem modo judico de praeceptis, minis et perquisitionibus, quibus praesecti et judices utuntur in monachos et sodales scholasticos, et talibus. Si porro vir ille bonus nominat in vocatus adactusque suerit jurejurando , verum se ad Omnia rogata reSponSUrum , recte negotium ad hunc maxime modum expediet: simpliciter interrogatus,

417쪽

IN CAUSIS OCCULT. CRIMIN. oue sitne conscius alicujus homicidii, se negabit scire quidquam eorum, de quibus debet testimonium perhibere : urgente porro judice , ut simpliciter respondeat , ipsum admonebit officii sui, ut juris formulam teneat rogandi testes, occulta crimina excipientem , ne quis putet ipsum de arcanis etiam contra jus et fas interrogare. II. Quod si judex indicet suam temeritatem , ab eodemque petat , sitne conscius homicidii cujuspiam quamlibet occulti , tunc multo minus respondebit: sed ipsum obsecrabit, ut se contineat in officio suo, nec praeter leges inquirat in occulta crimina. Nam licet juraverit, ad omnia se rogata responsurum , tamen jusjurandum de permissis dumtaxat et justis rebus datum esse , leges interpretantur :prorsus ut si quid imprudens aut temere fueris jurejurando pollicitus,

id si turpe esse resciveris, praestare non tenearis. ESi enim contra officium nonnumquam , ut testatur Ambrosius , promiSSum Solvere beta hsacramentum. Nam cum temere jurasset David se occisurum Nabal,

non tamen implevit iurationem , ut ait AuguStinus, maiore pletate decol. et ha-

ductus. Sin autem fuerit allata vis , aut intentatum par vel majus damnum , quam quod ille proditus incurreret, injecto timore non Vano , nec contemnendo i cum jam impune tacere non liceat, crimen simpliciter indicabit, servato jure atque ordine caritatis, ut cumspectat in magnum alterius vel reipublicae malum , faciendum esse docent theologi, disserentes de fraterna admonitione. III. At cum tacere permittunt leges, nec ulla vis extrinsecus adhibetur , quae temeritas est per Deum immortalem , ut quisquam inficiando se scire aliquid , respondeat vel falsum , ut ego dico , vel, ut ipse confiteris, suspectum , et ancipitis veritatis, cui tacendo licet celandi legi atque officio satisfacere ' Haec est enim tua et eorum, quos tueris, non ferenda culpa , quod sine ulla necessitate falsum dicere suadetis, aut certe quod tale plerisque nec sine magna ratione videri possit, reclamante Paulo , qui nos monet, Ut non tantum a r. Thess. 5.

malo abstineamus, sed etiam ab eo , quidquid speciem mali prae se sert. Sed nec ea ratio contemni debet, quae istam sententiam periculi plenam esse declarat: fieri enim potest, et saepe usu venit, ut quod penitus occultum crimen quisquam esse putet, nec ejus ullam famam praecessisse , id ab aliis sciatur, aut venerit in suspicionem legitimam. Quod si accidat, et conscius id se scire neget, non Solum peccabit pejerando , sed fortasse convictus perjurii poenas legibus dabit: quod periculum nullum est in eo , qui tali tempore ta-

418쪽

o DE RATIONE DICENDI TESTIMON.cendo ac responsionem differendo tamdiu crimen occultat, donec jure respondere compellatur.

CAPUT XIV.

Summarium.

I. bonus alterius peccati conscius, tamquam nesciret, dissimulat. II. Si lata sententia sacris aliquem nominatim interdixerit , nisi respondeat, sub poena excommunicationis tenetur respondere.

L Pnii. Si virum bonum respondere vetas, ne socium prodat et infamet , permittas eidem censeo plane crimen indicare , tunc saltem cum de crimine cujuspiam nominatim inquiritur : tacendo enim, qui rogatur , perinde testimonium dicit, ac si crimen indicaret : quis

enim tam obesus est, ut non intelligat conscientiam esse causam talis reticentiae ' THE. Vir gravis et prudens , dum rationem sequitur honestam in hujusmodi causis, parum laborat, quo modo ceteri factum suum interpretentur : ut docet illud pervulgatum sacerdotis exemplum, quem theologi faciunt iter facientem cum latronibus necem illi meditatis inserendam in proximo nemore , quod ipse per confessionem unius latronis rite , ceteris videntibus, factam resciverit. Huic enim theologi consulunt , ut ad oppidum ante nemus in via situm di Vertat , nec calumniam metuat arcani violati , si ceteris latronibus magnam suspicionem indicati sceleris injecerit, cum divertendi alia possit esse causa , quam cognitio criminis cogitati : cui similis est ratio ejus, de qua quaeritur, reticentiae.Nam si quis eam reserat ad occulti criminis conscientiam , praesto erit aequior interpres , qui consilium id esse dicat prudenter caventis, ne forte si de uno innocente rogatus semel responderit, dum licet tacere , de altero , et item de tertio rogetur , donec ad sontem Veniatur , quem reticendo, cum de aliis respondisset, gravaret majore suspicione. Age vero quanti reseri, non dico ad multam , qua nemo nisi plane convictus citra injuriam afficitur, sed ad iamam , utrum in suspicionem, quae Saepe

Vana est, Socium adducas, an aperte damnes tuo testimonio 8 Non

respondebit igitur vir bonus in tali causa , ne vel socium prodat contra officium , vel dum id humane cavet, jusjurandum violet , ac

mentiatur.

R PHir. Proponat et severus judex, nisi plane responderit, in

419쪽

m CAUSIS OCCULT. CRIMIN. osterdictum, sive excommunicationem : suadebis ut contemnat etiam tunc ecclesiasticas poenas ' THE. Minime vero , si lata sententia sacris ipsum nominatim interdixerit: prius enim quam judex ipsum nomine vocaret, et suum animum eXponeret, minas ejus, quasi ni hil ad se pertinentes, jure non solum, sed etiam impune negligebat. Ita nec ipse peccabat, nec judex eum poterat innocentem excommunicare : nunc scandalum ponet popularibus, si visus fuerit imperium judicis contemnere , cui parere magis debet ciVis priVatus , quam quid ejus officii sit praescribere, praesertim si admonitus ille persi- Stat , et Se contendat iure agere scripto legis pro rerum ac temporis ratione, bonum aequum praeserendo : laedere igitur rempublicam, videri poterit, et ob eam contumaciam jure fortassis jam excomminnicari ; excommunicatus porro nominatim , etiamsi fuisset injuste lata sententia , incurreret tamen gravia damna prohibitus sacris et Consuetudine piorum , atque infamiam impietatis bono et Christiano viro non ferendam: quibus malis impendentibus, Sua cuique commoditas et fama carior esse debet jure naturae et caritatis, quam

ejus , qui crimen patraverit: quod ipse, dum impune licuit, diligenter celavit. Ille vero celabit etiam nunc , si quam rationem inire poterit . Nam urgente judice , ut simpliciter, quemadmodum est interrogatus , respondeat, superiorem judicem appellabit, quo vim hujus ac temeritatem effugiat. Si tamen nihil profecerit, nec locus deprecationi apud alterutrum judicem relinquetur, plane crimen indicabit , ne se perjurio obstringat negata veritate.

CAPUT XV.

Summarium.

I. Iudex quamvis te iniuste cogat, ut respondeor , tamen ut mulsum respondeas , ne jubet quidem. IL August ni, Thomae , SU0ti OC Ceterorum veterum theologorum sententia.

I. Ρuis. Dum paret igitur praesidi , divinam legem de celando

socii crimen contemnet , fas autem erat, parere potius Deo , quam hominibus, ut Petrus nos docet in actis Apostolorum. THEO. Non Actuum ea. s.

paret hominibus, qui coactus facit ipsorum imperata ; tunc pareret, si faceret valens imperium detrectare. Ceterum judex respondere cogit testem , falsum respondere non cogit. Qui coactus igitur re

420쪽

os DE RATIONE DICENDI TESTIMON. spondere , respondet falsum : is nec paret Deo , cui odio sunt' is 5 qui loquuntur mendacium , nec hominibus recte jubentibus. Judex enim non modo respondere jubet, in quo potest ejus esse aliqua culpa , sed etiam verum respondere, qua parte justum est ejus imperatum. PHIL. Coactus respondet falsum, qui non aliter po est saluti et famae socii consulere. IL TAsopi . Ad ineptias redis: non est id cogi, sed imprudenter errare, si quis satius esse putet Veritatem et jusjurandum violare , idque in judicio, quam socii commoditatibus non pertinaciter servire, invito Augustino , qui sic scripsit in quinti Psalmi expositione : Si quis , inquit, forte non delit ad istam Sisibilem mortem

homrnem prodere , paratus esse debet Uerum occultare , non falaum dicere , ut neque prodat , nequs mentiatur , nec occidat animam Suam pro corpore alterius. Sic igitur docet Augustinus, dum mordicus tenet saepe a nobis memoratam doctrinam Pauli, quo auctore nullum umquam facies malum , ut vel magnum bonum assequaris. Ergo vir bonus rem, quemadmodum exposuimus, expediet, nec reprehensionem verebitur, si quis se recentiorum theologorum arguerit. Nam se facile tuebitur veterum et optimorum doctrina et auctoritate. Veteres autem appello , nostra et patrum memoria SuperioreS, qua-1. et a. llS eSt AquinaS 1 homas , qui hanc Sententiam plane et gravissime

tuetur. PHIL. At non Joannes Scotus primarius theologus, cujus in similibus causis sententia magnum in primis pondus et habere debet, et solet: hic enim peccare negat, si quis in judicio intentatum sibi crimen etiam verum , modo sit penitus occultum , inficietur: Intendens tamen sui ipsius verbis utar) negare illud , ut propositum , sci- . licet ut publicum, quemadmodum sacerdos facit de confeSSo. THE. A-

i5. q.ultima. gnoSco Veroa Dcoti, quem ego Secundum Thomam , ut est aequum,

magnifacio , et totum locum memoria teneo sed Scotus illic nostraesententiae non refragatur. Ρμ1 . Si mihi licet in mea causa crimen occultum inficiari, ut meae saluti prospiciam atque famae , cur pro pter similes et pares rationes non liceat in aliena ' TAE. Primum ibbi non licet per Scotum absque omni culpa verum crimen tibi intentum inficiari: deinde etiamsi maxime liceat, ratio tamen longe dispar est et dissimilis tuae causae et alienae. PHIL. Quomodo tibi videtur per Scotum non licere ' TAE. Quoniam ipse dubius est sententiae, nec pro certo quidquam asseverat: Sic enim quaestione proposita respondet: Bonarum mentium eSt, culpam signoScere , ubi

SEARCH

MENU NAVIGATION