장음표시 사용
421쪽
eulpa non est; et ideo multo magis , ubi dubitatur , an sit culpa, et
qualis culpa, bonae mentis est culpam agnoScere ; et ideo in tali ca-Su , inquit, tutum eSt, poSt talem negationem poenitere indistincte , de hoc tamquam de tali, quale eSt, utpote Sub tali distinctione, Si mortaris , tamquam de mortali, Si Seniale , tamquam de Seniati. Quibus verbis Scotus perspicue declarat , se non modo ambigere , an sit peccatum sui criminis occulti inficiatica , sed etiam mortiferum sit, an dignum venia, dubitare. Intelligebat enim sacerdotis , qui per consessionem novit alterius peccata, longe aliam esse causam , atque ejus , qui sibi conscius est criminis occulti. Cujus rationis diversitatem animadvertens Jo. Gerson celeberrimus theologus, cum de sacerdote nihil haesitans asseverasset, de ceteris se plane professus est dubitare. Ut enim supra diximus, sacerdoti notitiam inficianti religionis Ch istianae ratio , et sacramenti majeStas patrocinatur , eumdemque publicae ecclesiae interpretatio , magno piorum Sancita consensu vindicat a crimine et vanitate reus autem nihil potest in mendacii exciisationem praeter rationem suae Salutis et commodorum
allegare: quibus si fuerit privatus , nihil secus , atque meritu S eSt, perpetietur loquitur autem Scotus de simplici iniiciatione, quae potest esse mendacium officiosum non de ea quae sit jurejurando confirmata : talis enim numquam dubitasset Scotus, quale peccatum sit, cum mendacium alioquin officiosum perniciosum reddatur , si quis Deum testatus mentiatur praeter Dei reverentiam , a qua nullo tempore sine mortifero peccato disceditur.
I. suanti referar, crimeπ quas suum occultum inficietur vel indicet , an alienum. II. Declaratur praeceptum illud DiligeS proximum tuum, Sicut te ipsum.
I. SED saciamus , id quod nec Scotus affirmat, et prioreS theΟ-logi negant, licere reo sine peccato sibi vere intentum crimen inficiari: statimne testi in aliena causa id ipsum permittetur ' PH L. Quidni permittatur eodem modo, cum socii salus et fama, perinde ac nostra cara nobis esse debeat i scriptum est enim non solum in Levi ii O, sed etiam in Evangelio: Diliges proximum tuum Sicut te i- pSum
422쪽
68 DE RATIONE DICENDI TESTIMON.psum : quod praeceptum cetera Omnia complecti, Paulus scripsit
II. I Asopi . Fateor socium vel si tibi theologorum vocabulum magis placeat, quam Ciceronis in fratrem aut proximum esse nobis sicut nos ipsos diligendum, ut qualia nobis bona volumus, talia , et
tali ratione proximo velimus, et uterque amor ad Deum , quasi ad ultimum finem referatur: sed neque natura , nec ordo caritatis poscit , ut ego proximum meum aeque diligam , ac me ipsum : proximior enim sum, ut ille ait, egomet mihi. Nam cum omnes homines inter se societate quadam teneantur , omnes omnium socii esse osse. i. intelliguntur , et proXimi, ut non modo Cicero , sed Augustinus etiam interpretatur. Ceterum cum Sint Societatis hominum complures
gradus, eadem optime ex praeceptisque tum philosophorum , tum etiam theologorum conservabitur , si ut quisque erit conjunctissimus, ita in eum caritatis plurimum conseretur. Unde nos Paulus ad Gala- eo. 6. taS Scribens adhortatur, ut bona in omnes homines operemur , sed
maxime, inquit, in domesticos mei : et in epistola, quae est ad Timotheum, perinde probans delectum in gradibus societatis et necessitudinis, Si quis , inquit, Suorum , et maxinis domesticorum curam non habet, Adsm negariit, et est in eli deterior . Si nemo igitur tam conjunctus mihi est, quam egomet mihi, nemo utique tam carus mihi esse debet, quam ego lege divina et naturali. Quo fit ut si quis, dum a se injuriam mortemque repellit cum moderamine
inculpatae tutelae, aggressorem occidat, aut sibi sumat aliena ad evtremam inopiam tolerandam , hunc leges theologique sortiter et magno consensu vindicent a crimine : qui autem, dum vim propulsat a socio cum pari moderamine, invasorem peremerit , aut ex alieno subvenerit aeque laboranti , hujus factum timidius atque cunctan-0m c. i. tius tueantur : certe , in quo Ambrosius virtutem Mosis commenda-Quae t. a. in vit, qui Aegyptium , ut Hebraeum tueretur, occidisset, id ab Augustino vitio datum esse video ; ita tamen, ut in eo eximiae virtutis indolem apparuisse confiteatur. Accedit quod hic testis reo non tantum discriminis vel jacturae affert suo testimonio, quam reus ipse sibi confessione sua. Nam confitentem reum infamia protinus consequitur , et legis multa ', unius hominis testimonium non satis crimen alterius vel judici probat ad poenam legibus expetendam , vel ceteris gravibus hominibus, ut male de reo loquantur , vel sentiant. Quam ob rem si reus ipse suum crimen vel juratus inficietur, etiamsi
423쪽
IN CAUSIS OCCULT. CRIMIN. ost iostea suerit legitime convictus, nullas aut levissimas legibus humatis dabit poenas inficiationis, divina punietur quidem , sed leviusquam si in alieno periculo pejerasset.
Oecatio erroris Adriani et ceterorum iuniorum nata ex verbis antiquorum perperam expositis , quasi non consteri veritatem hoc sit quod veritatem insolari.
L Ρuis. Quid igitur venit in mentem Adriano viro docto et gravi,
in quodam loco suorum scriptorum testari, talem reum aut testem posse citra peccatum crimen verum occultum aut ejus notitiam is,
siciari, idque adeo incunctanter, quasi non suum et paucorum novum decretum induceret, sed veterem sententiam reserret, doctorumque consensum , si nemini, ut ipse contendis, ex theologis primariis sine peccato id fieri posse placuit Z THE. Suspicor, quia perperam interpretatus est dogma, de quo valde theologi ac jurisperiti
consentiunt, quibus omnibus placet neque reum in sua , nec testem in aliena causa de occulto crimine rogatum teneri, ut Veritatem confiteatur , aut testificetur, ne si dederit quidem jusjurandum , se vera responsurum; praeterquam si probatio semiplena , aut talis fama vel indicia praecesserint, ut jure possit praetor ipsum de occulto illo crimine interrogare tunc enim ut jure rogatur, sic contra jus faciat, nisi respondeat, et confiteatur , seu testificetur , et ob eam rem gra-Viter peccet, consensu doctorum omnium : hoc igitur dogma sic interpretari videtur Adrianus , ut non confiteri, hoc esse putet, quod inficiari, magno videlicet errore. Nam jurato etiam reo licet non confiteri crimen , hoc est, non respondere , quando injuste peritur ab eo talis confessio , seu testificatio : petitur autem injuste , si nihil eorum , quae diximus, praecesserit. Itaque urgente jud ce, ut neget, aut confiteatur , sine culpa ulla potest superiorem lud cem appellare, et vim alia quacumque ratione , modo sit honesta, defugere , nulla adhibita fraude , nullo dolo , qui vim obtinet mendacii. Licere autem crimen vere intentum simplici voce inficiari, etiamsi reus aut testis ex industria aliud praeter ea mente loquatur , quod judex , dum vocem illius interpretatur aut accipit secundum commu- Tom. m. Fit nem
424쪽
1 o DE RATIONE DICENDI TESTIMON.nem intelligentiam , non intelligat, nemo veterum et nobilium the logorum , quod equidem sciam , affirmavit.
Sententia Henrici Ganrava ad verbum refertur, et item Thomae et sed Augustinus ante omnes auctor esse hujus opinionis ostenditur.
I. PHi1 .. Non legisti videlicet Henricum Gandavum doctissimum virum , et magnae in primis auctoritatis, quem nominatim non modo Adrianus, sed quidam etiam alii juniorum theologorum quasi iudi auctorem citant hujus opinionis. THE. Ego vero legi, et totum lo-. 13 cum ab iStis citatum accuratissime consideravi. Sed Henricus hoc dicit , quod omnes theologi confitentur et Guando peccatum , inquiteSi ita occultum utar enim ipsius verbis ut non sit contra subditum Super facto suo infamia Sel suspicio talis , ut contra ipSum per inquiSitionem opuS Sit procedere , praelatus non debet petere a Subdito, ut Slium peccatum occultum configatur in capitulo , immo ipse graditer peccat per hoc Stibditum Sutim de crimine SuSpectum faciendo , et OSe Subditus in casu isto non tenetur ei obedire. Ideo etSi praelatus petat juramentum Suum Super hoc expressum , ut dicat de quo Teri rotem , quam noTit, non debet in hoc ei obedire , nec se ad juramentum tale adtringere: ulterius ci astringat Ogum generali juramento ad dicendam Teritatem Super interrogatiS , et poStmodum petat προ cialiter Sibi dici veritatem casus praedicti , dico quod non tenetur ei reSpondere. Audisti Henrici verba , quorum summa est , graViter peccare judicem , qui nec fama nec legitima suspicione ductus , hominem sibi subjectum rogat de crimine occulto nec rogatum teneri crimen suum confiteri , nec jurare , nec si adactus fuerit generali sacramento, inique interroganti respondere. Licet igitur per Henricum, et fas est, crimen occultum non confiteri, licet non jurare , imperio iniqui judicis neglecto , licet jurato non respondere crimen autem inficiari, falsum respondere , arte verborum mentiri , negare Veritatem , per Henricum non licet per Thomam vero multo etiam
. minus, cujus verba haud equidem gravabor recitare : Si judex , timquit , boc exquirat , quod non poteSt Secundum ordinem juriS , noui te
425쪽
IN CAUSIS OCCULT. CRIMIN. ΑΙ Ιtenetur ei accusatus respondere , sed potest Sel per appellationem, vel aliter licet subterfugere, mendacium tamen dicere non licet. Et paulo post in eadem quaestione : AccusatuS , inquit, non tenetur veritatem confieri, sed illam solum , quam ab eo potest et debet requirere judex , secundum ordinem juris , puta cum praecessit infamia super aliquo crimine, nisi aliqua expressa indicia apparuerint, vel etiam cum praecessit probatio semiplena. Haec autem praefatus Thomas , ne quis se putaret posse crimen verum inficiari, quae ratio esset expeditissima, subjicit: Falsitatem tamen proponere in
nullo casu licet alicui. Item ut omnem verborum artem ad crimen
inficiandum excluderet, hoc etiam adscripsit: Non licet ei falsitatem dicere , neque etiam aliquem dolum Vel fraudem adbibere , quia fraus
et dolus vim mendacii habet, et boo est se calumniose defendere. Potuitne Thomas apertius istorum damnare sententiam , qui docent fas esse reo crimen verum sibi intentum arte verborum inficiari tQuamquam hujus sententiae, si verum quaerimus, non tam Aquinas Thomas, quam Aurelius Augustinus auctor esse dicendus est, ut in
dicant ejus verba, quae supra ex quinti psalmi expositione retulimus, idem paene quod Thomas ait, declarantia.
I. Innocentii et Panormitani et aliorum iure peritorum rententia se recreto com misso : quae Convenit cum veteribus theologis. II. Eamdem esse rationem arcani de peccato commissi, ac criminit occulti aliter cogniti. III. Anpe GabrieIem Binem , qui plane tuetur motoris sententiam , nemo nobilirtheologur oppositum alseruit.
LUBI est igitur doctorum iste consensus ' quomodo communis
omnium sententia videri potest, quam propositam Jo. Gerson non asserit, Scotus autem multo etiam minus , Henricus non probat, cujus isti auctoritate nituntur , Thomas vero perspicue damnat, qui inmnes facile principes suae ac inferioris aetatis theologorum habentur, et quam Augustinus his non aetate solum , sed etiam auctoritate su
perior multis in locis improbavit ' et a qua discedunt cum alii jure pontificio periti, tum in primis Innocentius et Nicolaus Panormita-FffL nus
426쪽
11 DE RATIONE DiCENDI TESTIMON. 1iinb .e qua nus, Mi, Si quis jubjurandum Socio dederit, nulli se arcanum ab eo es.. i Aesb. commissum indicaturum, huic licere negant, ut juratus se nihil scire respondeat: de quo, si quaeris, eadem mihi praecipienda esse videntur, atque in causa criminis occulti aliter cogniti standum est
Panor. cap. enim PromiSSis, praeSertim dato jurejurando , et commissum arc cxces. prae. num , SI recte id neri poteSt , dilIgenter occultandum.
IL Sed si arcanum commissum ab aliquo spectet in alterius aut reipublicae malum fraterna correptio , cujus Christum habemus auctorem , adhiberi debet, et male cogitantis pertinaciae criminis dei tione, uti diximus, obsisti: atque eodem modo , si conscius ad dirui νεή . testimonium jure Vocetur. Nam moribus aut legibus osta, cium suum obeunti judici parendum est, nec jusjurandum vinculum m ivxux Vςx--debet iniquitatis, ut ait Augustinus, ad fraudem aut injustitiam, nec obesse , quo minus sontes , in quos jure inquiritur, veritate cognita plectantur, quod interest reipublicae , quae longe praeserenda est privatae. Alia ratio est, si arcanum de crimine penitus occulto fuerit commissum , tunc enim cum ad rationem criminis occulti accedat
fides dava et jusjurandum, multo diligentius occultandum est arcanum commissum , et iniqui judi is temeritati, quemadmodum dixi, mus , obsistendum. Ut igitur ad id , unde sumus digressi, redeamus, quantum ponderis huic Adriani, Joannis Majoris, et aliorum rece
tium minutorum theologorum sententiae tribuere oporteat, qui cum
ceterorum antiquorum , tum in primis Henrici Gandavi auctoritate nitentes, tuentur hanc doctrinam , a qua tum alii theologi veteres abhorrent, tum in primis Henricus, ipse pro tua prudentia conSidera. IlI. Ut autem intelligas quam dudum coeperit invalescere c-mentum istud theologorum ad excusandum mendacium falsi testimonii in aliena causa , nullum, ut arbitror, theologorum invenies, qui ausus sit hoc palam asseverare ante Gabrielem theologum doctissimum , aequalem pontificatus Alexandri VI. qui et ipse, explicata Scoti sententia de reo suum crimen occultum simpliciter, sed artificio illo mentis inficiante, negat illum posse mendacium effugere , saltim officiosum , ac proinde peccatum : cujus causam reddens paulo post:
sula Uerba , inquit, ejuS accipiuntur ut Sonant, et Secundum commmnem intelligentiam , Secundum quam non sunt Seca. Quod si verum est etiam tunc , cum crimen reus inficiatur non juratus, nullam enim
vel hic, vel Scotus mentionem facit jurisjurandi, dubitari non debet, quin hoc auctore, si quis crimen sibi vere intentum juratus neget, is
427쪽
IN CAUSIS OCCULT. CRIMIN. 'rueis peccatum mortiferum incurrat, cum mendacium officiosum auedito jurejurando perniciosum fiat, propter Dei, qui testis efficitur falsi, neglectam reverentiam ; quod mendacii genus mortiferis peccatiS consensu omnium annumeratur,est enim perjurium et contra praeceptum decalogi. Aut igitur dicendum est, mendacia officiosa non eSSe peccata , quod nec Augustino , nec cuiquam nobili theologo post Augustinum placet, ac ne his quidem , quorum tu sententiam explicasti: aut qui suum crimen ad hunc modum , dato jurejurando , inficiatur , se obstringit mortifero peccato: quanto igitur ille magis , qui in aliena causa mentitur , de quo nobis fuit suscepta disputatio . PHiL. A tot , tamque gravium et illustrium auctorum sententia difficile factu est sine justa reprehensione dissentire. Quare sit jam modus huic disputationi: nam tibi equidem assensior, his maximis auctoribus, contra religionem eSSe , scienter Verum qu cumque arte verborum judici praesertim inficiari , etiam in suo , non tantum in alieno periculo.
428쪽
DE RITU NUPTIARUM ET DISPENSATIONE
ET D. ILLUSTRIS S. FRANCISCUM QUIGNONIUM
TIT. S. CRUCIS IN HIERUSALEM, S. R. ECCLESIAE PRESB. CARDINALEM,
PRAEFATIO.ΜAGNA quaestio est, pater amplissime, ab ipsis usque Christi
temporibus inter viros eruditos agitata, et in qua non parva vel reipublicae vel religionis momenta vertuntur, quibus ex causis quaveratione liceat homini Christiano uxorem suam repudiare. Quamquam enim Christus, hac quaestione sibi a Pharisaeis occasionem captantibbus calumniandi proposita , omnes causas praeter adulterium exclusisse videatur , viri tamen sapientia et sanctitate clari sic sunt verba ejus interpretati, ut locum reliquerint plerisque rebus, quae partim divino aut naturae , partim pontificio jure matrimonium infirmant: atque ita infirmant, ut his neglectis aut ignoratis, si nuptiae fuerint contractae , non liceat solum viro repudium uxori dare , aut huic ab illo divertere , sed interdum etiam sit ecclesia cogente neceSSarium , nisi summi sacerdotis auctoritas per dispensationem appellatam intercesserit. Quam quaestionem cum hoc temporis viderem magno studio magnaque contentione doctorum virorum disputari, haud equidem ex officio me facturum putavi, si , qui vel aliis silentibus quiescensibusque loqui ac stilum movere soleo , in tantis clamoribus conticerem , te praesertim ad scribendum , qui jubere tuo jure poteras, adhortante, dum quae tua est publicae piorum concordiae religionisque cura , ea cunctis hominibus, ad quos pertinere possunt,
429쪽
PRAEFATIO. 6J3 explorata esse et cupis, et quantum licet, elaboras, quae maxime conducant ad Christianorum controversias dirimendas. Quod munus cum te auctore gravissimo cogitatione praecepissem , plus etiam Oneris, quam mihi imponebatur , sponte suscepi: nec placuit orationem meam causae unius angustiis intercludi, sed vagari latius , et totam de ritu nuptiarum disputationem , quatenuS res matrimonium impedientes attingit, paulo accuratius, sed strictim tamen obire: simulque haud paulo impeditiorem quaestionem de dispensatione disserere. Cujus velut sonte ac viribus indicatis, legumque generibus expositis , quantum per oracula divina, ipsamque naturam, et decreta sanctorum patrum cum in alias leges temperandas, tum in singula nuptiarum impedimenta pontificis dispensationi licere mihi videretur , hoc, quem ad te mittimus, libello explicare curavimus. Nec enim dogmata modo theologorum his de rebus recognoscere , sed placita etiam jurisperitorum conquirere tentavimus: et Si quae partes fuere philosophorum , ne has quidem intactas relinquere conSilium nobis fuit, ita demum ratis, posse aliquid recte constitui, Si
cum sacris litteris sanctorum sapientiumque virorum responSa , et cum utrisque natura in eamdem sententiam congruere Videretur.
Sed jam de definitione, institutione , fine, impedimentisque nuptiarum disserere incipiamus: his enim rebus explicatis, reliqua instituti nostri expeditius persequemur.
Prima huJus operis de ritu nuptiarum editio ea sane est , quae annum habet ascriptum Μ.D.XXXI. in Q. et ad nos transmissa est ex tabulario Septimacensi. Sed eum aliquibus in locis ab ea differant posteriores editiones , ea diligenter notamus in margine.
430쪽
CORDUBENSIS,L E RITU NUPTIARUM ET DISPENSATIONE,
I. xAritale conjugium, quod majoribus nostris tum nuptias,
tum matrimonium appellare libuit, recte, ut arbitror , definietur , si viri atque seminae societas individua esse dicatur , libere ac legitime contracta , causa prolis generandae. Quo , si originem repetas, si finem, si auctorem spectes, nullum ex vocatis Sacramemtis nec antiquius, nec honestioribus ex causis, nec denique majore institutum auctoritate reperias. Constat enim, cum cetera post peccatum , et propter peccatum inducta sint, hoc unum initio post ipsam statim primorum hominum creationem , antequam peccarent, ab M pso Deo fuisse in paradiso delitiarum institutum , cum numine plenus dixit Adam : Hoc nunc OS ex OSSibus meis, et caro de carne mea propter boc relinquet homo patrem et matrem , et adhaerebit uxori Suae , et erunt duo in carne una. Neque vero solum tunc a Deo institutum est matrimonium , sed etiam a Christo confirmatum Matthaei 19. capite: ubi, ut proprie Sacramentum esset novae legis, non solum , ut ante, officium naturae ac reipublicae praestandum , Christus idem instituit, illis potissimum, ut plerique putant, verbis: rban. a. quod Deus conjunxit, homo non Separet. Qui et nuptiis interfuerat in Cana Galilaeae, nec modo sua praesentia auctoritatem fecerat, Verum etiam edito miraculo et quidem omnium primo ) mirifice commendans nobilitarat. Cum hoc igitur Sacramentum, quo Christi et Ecclesiae sacra copula significatur , bis institutum esse tradatur, ante et post peccatum: primum officii gratia datum est, quin immo et imperatum hominibus, ut in magna ipsorum raritate, ineunte mundo, et pari ratione statim post diluvium , legitima prole genus humanum propagaretur: postea vero etiam in remedium contra adulteria et non permissos concubitus ; cum sit homo ut ad multa vitia , sic in primis ad libidinem pronus suae naturae salacitate , qua omnia
propemodum animalia vincit. Paulus enim Apostolus sic ad Corinthios
