장음표시 사용
431쪽
LIBER I. AIT thios scripsit: Bonum est homini mulierem non tangere, sed propter fornicationem unusquisque Suam uxorem babeat, et unaquaeque Suum Tirum. Quorum verborum prava interpretatio quosdam haereticos Tatianos dictos in id erroris induxit, ut nuptias omnino damnarent,
putantes Apostolum, qui se per indulgentiam ea dixisse profitetur,
nuptias rem turpem, ut majus malum Vitaretur, permisisse. Quorum error tam longe abest a recta sententia et Christiana veritate,
ut naturae quoque bellum indixisse videatur. Quid est enim tam naturale , quam maris et seminae conjunctio causa prolis generandae, non solum hominibus, sed cunctis etiam persectis animantibus t Tolle hanc maris et seminae conjunctionem , omne genus non dico hominum , sed animantium sustuleris. ΙΙ. Cum sola igitur viri et seminae commixtio generis humani perpetuitatem tueatur , aut nulla prorsus damnari debet, aut ea probanda est, quae per legitimum conjugium efficitur , et in rebus opti, mis , ac humano generi commodissimis et necessariis numeranda. Non igitur est Paulus in eam sententiam locutus, ut matrimonium lege divina et naturali olim constitutum , et nullo tempore intermissum, atque in evangelio a Christo confirmatum, multifariamque commendatum ipse improbaret: sed ut intemperantes et libidinosos peccati sui remedium positum esse doceret in matrimonio : quod ob Di iam multo et justiorem et honestiorem causam institutum , et suscipiendum , hanc quoque, sed accidentariam commoditatem habet, ut concubitus alias illicitos vindicet a peccato et turpitudine. Nam si quis non generationis, sed explendae libidinis gratia uxorem ducat, poterit fortassis conjunctio illa connubium appellari s sic enim placet Aug. de bo-
Augustino , dummodo servetur utrique thori fides , nec partus ex et babetur set. industria impediatur ) iste tamen abutettir sanctissimo Sacramento, quaeri. Et 4.
nec praestantiam matrimonii suo fine metietur. Nam qui veneficiis aut medicamentis sterilitatem quaerunt, adulteri sunt , non conjuges appellandi. suod si ab initio tales ambo fuerunt, inquit, non DCti per connubium , Sed per Stuprum potiuS conUenerunt: Sin ambo tales non Sunt, audeo dicere, aut illa quodam modo eSt mariti meretrix , aut ille adulter uxoris. Haec Augustinus. Non issi- Demipi. et
tur inficiamur, quin VirginitaS In primis , quae ab Istis miris , Ut
debet, laudibus effertur , castusque caelibatus in bonis habeantur; huc enim spectat oratio Pauli ; et infirmitas incontinentiae ut verbis utar ejusdem Augustini) quae eSt in carne per peccatum mor-
432쪽
18 DE RITU NUPT. ET DISPENS.tua , ne cadat in ruinam sagitiorum , excipiatur honestate nuptiarum non tamen si illa diviniora sunt et Sanctiora , protinus non erit res optima et persancta matrimonium: quod non modo quasi portus est incontinentia laborantium , sed sacrOSanctum a Deoque institutum Sacramentum , idemque honestissimum officium : sine quo nec civitas potest , nec religio cons lare , cum utriusque tamquam seminarium habeatur : quoniam domus, ut docent philo
sophi , quam efficit viri mulierisque generationis gratia conjunctio , principium est vici, vicus civitatis. Cum autem officium , quod singulis hominibus consertur , bonum sit ac laudabile , illud tamen teste Aristotele longe melius est et divinius, quod reipublicae praestatur : quo in genere vel in primis esse officium eorum , qui liberos legitime procrearint, declarant leges et instituta optime institutarum civitatum, ac rerum publicarum, in quibus praemia publice cum laude proposita erant multorum liberorum parentibus, ut inter Romanos jus trium liberorum ; et contra ignominia iis , qui nullum procreassent: ut in populo Judaeorum maledicta erat et infamis sterilis, quae nullum foetum posteritati relinqueret. Quinetiam apud Romanos, ut auctor est Socrates in sua historia Ecclesiastica , qui natus quintum et vigesimum annum uXOrem non
duxisset, is hereditatem adire vetabatur veteri quidem lege: sed quae fuerit a Constantino principe in virginitatis honorem temperata. III Sed quamquam viri et mulieris generandi gratia qualiscumque propemodum conjunctio olim matrimonium efficeret , et inter initia generis humani nihil praeterea requireretur cum etiam fratribus suas sorores ducere non licuit modo, verum etiam fuit necesse , ipsa necessitate delectum personarum auserente) postea tammen genere humano multiplicato , cum in veteri, tum in novo te- Stamento , partim divina , partim pontificia lege cautum est, ne temere matrimonium inter quascumque personas coiret , sed certis conditionibus servatis : quae si fuerint neglectae vel ignoratae ,
matrimonium non consistet. Nam cum sint res nonnullae , quae ob stant quidem matrimonio , quo minus sine crimine contrahatur , tamen contractum non distrahunt: quae sere sunt, si quis sacerdotem susteterit, uXOrem suam necaverit, raptor fuerit SponSae alienae , aut incestus, filium suum in fraudem matrimonii baptizaverit , aut ex fonte baptismatis receperit , si poenitentiam solemnem subierit : sunt aliae complures, quae non modo contra
433쪽
LIBER L qi9hi vetant, sed etiam, si post fuerit contractum , disiungunt. MuLta enim hujusmodi impedimenta reperias, si sacras scripturas dii,
genter , et decreta patrum legesque pontificias excusseris. IV. Ac primum omnium , si quis per vim sibi illatam aut timorem incussum, qui cadat in virum constantem, uxorem quam nollet, ducere , aut mulier cui viro nollet, nubere cogatur. Quod idcirco primo loco numerandum putavi ; quia fundamentum et quasi formam matrimonii esse liberum consensum , conStat non solum sanctorum patrum, Ambrosii , Chrysostomi, et Isidori, ju- AmbΘΛ . larisque pontificii auctoritate , sed etiam civilis, quo traditum est, hibu, nuptias non concubitu fieri, sed consensu : cui consensui cum nihil eum sit titit, magis adversetur, quam vis aut metus , intelligitur haud dubie I nulla re magis impediri matrimonium, quam Vi aut metu , quae tabiti uib. libertatem tollunt dissentiendi. Non quo voluntas hominis ut velit
quidquam , aut nolit qui a philosophis junioribus actuS eliciti nun- , hi, injl'. cupantur) cogi possit, praesertim externa vi hoc enim esset vo- :bes 4 ...
luntatem de voluntate tollere , quae libertate potissimum consistit)sed quoniam quem vis aut metus impellit , ut occurrens majori malo , quidquam et velit et efficiat, hunc nolentem efficere et coactum dicere solemus: ut qui ne faciat naufragium , jacturam facit ; quem tamen volentem facere certum est : hujus enim optio est, mortem subire malit , an jacturam facere : et perinde illius, ducat uxorem quampiam, an plagas, vel servitutem suscipiat, seu etiam mortem , aut , si Virgo sit, stuprum : eadem namque ratio est utritisque. Qui ergo ut ea mala vitaret, quae si intententur, constanti etiam viro metum incutiant , hanc duxerit, quam tali metu sublato rejecisset, is nolens et dissentiens duxisse dicitur : atque femina eodem modo nupsisse. Ita quicumque contractus ex alterutra parte ab hujusmodi causis fuerit prosectus , non solum re , sed: Phua, nomine etiam matrimonii indignus ac irritus erit lege naturae. Nisi forte post id tempus, quo vis illata fuit , aut timor injectus,
non inviti convixere: qui enim, cum liceret reclamare, conticuit, is tacite videtur consensisse : eoque consensu matrimonium prius irritum confirmatur. V. Post vim et metum proximus est error in impedimentis ma- ..trimonii: quippe cujus causa ab eodem fonte eodemque Velut capite repetitur , hoc est, ab eo , quod liber consensus defuisse videatur. Quamquam non omnis error matrimonium infirmat, sed is tan-
434쪽
1 o DE RITU NUPT. ET DISPENS.tum , qui pertinet ad substantiam, Vel ad ea quae , ut sunt, sic bona matrimonii nuncupantur. Si quis enim pauperem pro divite , malam pro bona , mulierem , aut etiam meretricem pro Virgine duxerit, non protinus matrimonium non constabit: is namque qualitat,bus nec substantia matrimonii mutatur quae vir est et femina ) nec Sup ex gen - bonum ejus impeditur : quod ab Augustino triplex esse traditur, seu diai- fides thori, hoc est, adulterii vitatio , proles, id est, liberorum procreatio , et Sacramentum , hoc est, vita individua. At si fuerit error in persona , ut si mulier aliqua pro altera supponatur , matrimonium non erit: mutata enim substantia , consensus esse qui potest
in ejus errore t Quoniam qui paratus erat in Juliam verbi causa consentire , is si in Corneliam simulantem se Juliam esse deceptus
consentire se professus fuerit, aut verba consentientis protulerit, sty. qiuaest. non continuo censeri debet consensisse : in Juliam enim , si adesset, paratus erat consentire, non in Corneliam : quae ratio eadem est
seminarum in viros. Cui sententiae si occurratur exemplo Jacob, de quo est in libro Geneseos huic enim post diuturnam septem
annorum servitutem, quam pactus servierat pro Rachel e , supposita fuit loco ejus Lia) responsum est in promtu , non prius Liam
factam esse uxorem Jacob , quam cum ipse dolo cognito acquievit Laban exhortanti se , ut cum ipsa hebdomadam dierum copulae adimpleret, et iterum nuptias Rachelis, si totidem servisset annos, paciscenti: ut enim jam saepe diximus, inlatrimonium, quod nullum fuerit desectu prioris consensus, incipit esse , ratumque sit, si postea liber assensus consequatur. Similis propemodum ratio est, si fuerit error in conditione : hoc est, si persona contrahentis ingenua iit, credita, reperta fuerit servire : si quis enim cum suus non sit, ab teri se tentet addicere, contractus sponte sua vacillabit, nisi alter haud ignarus conditionis quantulacumque illius usura sit aequo animo contentus. Quidam addunt nobilitatis errorem , qui tamen non aliter obstat, nisi recidat in errorem personae. Nam quae sorte parata erat in nuptias senatorii adolescentis , quem numquam viderat , consentire ; haec si decepta fuerit, plebejo pro senatorio Supposito , matrimonium non erit propter errorem , qui dicitur quibdem esse nobilitatis, sed si verum quaerimus, est potius personae. Nam si eadem adolescentem de facie nosset , et nobilem rata in ejus conjugium consensisset, tali errore non magis infirmaretur matrimonium , quam si in sortuna aut in moribus suisset erratum:
435쪽
LIBER L q2I quod nihil ossicii contractui: cum tamen error in persona matrimonium impediat lege naturae: tollit enim liberum consensum in eo quod est velut substantia nuptiarum. VI. Ad haec , ineptitudo ad operam conjugalem ignorata , eadem lege matrimonium infirmat. Nec refert, natura id malum, an casu , veneficiove fuerit contractum. Et quidem Optima ratione :nam quo sublato neuter nuptiarum finis contingat , hoc si abesse ab eo , cui paria non referuntur , ignoretur , nutabit haud dubie , aut corruet potius matrimonium , commutationis iniquitate non cognita. Est autem naturalis ineptitudo in viro perpetua membri genitalis dejectio , quae frigiditas appellatur , aut virilitatis orbitas: in femina naturae coarctatio , vel ad omnes viros , vel ad eum, de cinjus matrimonio agitur , relata : in utroque infirmior aetas, quae initur pubertate : accidentaria vero , quae per veneficia vel artes magicas quaesita , virum tum ad Omnium feminarum concubitus, alias ad ejus amplexus , de qua quaeritur , inutilem fecerit. Quibus ex causis facto divortio , compoti ad alterius nuptias transire licet : impoti non licet , nisi frigeat huic injuria veneficii, qui ceteris mulieribus virilem operam dare non impediatur. Nam quae mulier ob naturalium angustias hunc virum non admittebat, ea si alium experta priori fuerit habilis facta, ad ipsum pristinum maritum , si similis sit utriusque conditio, lege revocatur. VII. Praeterea sacri ordinis initiatio perinde Obstat matrimonio, ,, ' o ' bb. Ita cum aliis clericis sint permissa conjugia , sacerdotibus, diaconis, hi I. et subdiaconis penitus sunt interdicta : et, si fuerint contracta , di- ..h rimuntur , non solum quia statuto Ecclesiae talium matrimonia sunt illegitima , sed ea quoque de causa , quod qui sacris ordinibus initiatur , Ecclesiae velut vinculo indissolubili copulatur ; astrin- giturque solemni voto castitatis i quae castitas cum liberorum D, o ob
procreatione constare non poteSt lege naturae quae procreatio Viritis,.
ut saepe diximus finis proprius est matrimonii. Nam licet inter py ereatio ου Mariam et Joseph , qui castitatem vovisse creduntur , Verum fue- .rit conjugium, alia tamen ratio fuit illarum nuptiarum , in quibus sine virili opera proles contigit divinitus, et cetera , quae bona Vocantur matrimonii, affuerunt. Itaque merito impediimentis huiusmo-
ci , castitatis aut rei ulonis votum annumeratur , mlodo tu rit nun- et Colon.
tiatione, ' Vel religionis auctoritate Ecclesiae comprobatae pro- i
436쪽
11 DE RITU NUPT. ET DISPENS.sessione : simplex enim votum quamquam Obstet matrimonio, quo minus sine peccato contrahi possit , tamen contractum non distrahit ceterum peccabit letaliter , qui post talem voti nuncupationem ductam solicitaverit ad operam liberorum et solicitatus ipse , ne votum fallat, tenetur ad aliquam religionem commigrare , quoniam ipsius culpa factum est, ne possit aliter castitatem
Exod. 34,3 - VIII. Item dispar religio irritum facit matrimonium : est enim
1. Eid-ς-9- contra Vetus Dei praeceptum , cu)us illa Verba sunt: Ne accipias
. sca. d. uxorem de fliabus alienigenarum Miis tuis, ne traducant eos post deos suos. Quod praeceptum secutus Esdras hujusmodi conjugia, quae filii Israel cum externis contraxerant, separavit. Neque vero Solum in testamento veteri hoc fuit observandum , sed in lege Evangelica multo etiam magis, auctoribus Ambrosio et Augustino, quorum alter in libro de patriarchis , alter ad Polentum scribens, talia connubia vitanda prorsus, et nefanda esse confirmant. Quibus Urbanensis concilii decretum vel in primis astipulatur : quo cautum est quicumque tantum nefas admisisse cognoscitur utar enim verbis ipsius) a Christiano coetu atque convivio, et a communions Eccle, Auguit. ad Sias protinuS Segregetur. Quod sic tamen accipi debet, auctore Avigustino , si quis cum Christianus esset, externae religionis aut sectae conjugem duxisset. Nam qui erant ante Christianismum conjuges , horum alterutri accepto baptismo uxorem vel maritum in pristina secta perseverantem vel retinere licebat olim , si spes esseti. ad Cor. 7. futurae pietatis, auctore Paulo , vel si secus, repellere. IX. Jam illud perspicuum est, non licere cuiquam uxorem habenti alteram ducere , aut quae uni marito est nupta, alteri nubere. Quod si factum fuerit, adulterium vocari debet, non conjugium. Multi l . Christi enim sunt illa verba in evangelio : sulcumque dimiserit uxorem suam , nisi ob fornicationem, et aliam duxerit , moechatur . Nam si uxore repudiata aliam ducere non licet, prosecto retenta multo etiam minus: neque enim si uxorem repudiare peccatum est, protinus alteram ducere adulterium fuerit , si plures simul habere permittatur : et item Deus in constitutione hujus Sacramenti, Propter hoc , inquit, relinquet homo patrem et matrem , et adhaerebit uxori Suar. Quo in loco quoniam uxori dixit, non uxoribus et ad-Th0m. q. dit et erunt duo in carne una, complurium uxorum connubia
vetuisse videri potest. Itaque non opinione aut hominum instituto
437쪽
multarum simul uxorum conjugium prohibetur , sed lege divina et ea quadamtenus naturali, ut viri doctissimi tradidere : qui, si quid
contra a Sanctis patribus factum traditur in veteri testamento , id eis quadam indulgentia Dei ac privilegio contigisse , sed tamen tacito contendunt : quoniam ut lex ipsa publica de uxoris unitate numquam aperte in veteri quidem testamento data eSSe reperitur, ejo haude sed cordibus hominum naturaliter creditur impressa ἰ ita nec privilegium in eam seu dispensatio scripto aut verbo data esse legitur, sed , ut ipsorum verbis utar , per inspirationem internam , quae primum facta sanctis patribus, per eorum exemplum ad alios est derivata : quo tempore Oportebat hoc naturae praeceptum praetermitti , ut major esset multiplicatio prolis ad Dei cultum educandae. Sed ne quis putet hanc legem juris esse naturae quod proprie intelligatur, Augustini librum legat , cui titulus est de bono conjugali : in quo multa praeclare , et illud in primis scriptum reperiet: Antiquis justis non fuit peccatum quod pluribus feministitebantur : neque contra naturam hoc faciebant , cum non lasciviendi causa , Sed gignendi hoc facerent : neque contra morem , quoniam eo tempore ea Abant : neque contra praeceptum , quia nulla lege erat probibitum. X. Sunt praeterea nonnulla crimina, quae perinde ac res supradictae matrimonium impediunt. In primisque si uXoris adulterae flagitio maritus fuerit de medio sublatus, ut domum vacuam relinquat adultero , nefas esse scelestae mulieri post viri necem adultero nubere , decretum est concilii Triburiensis. Neque vero solum
in hunc modum patrato scelere , conjugium adulterorum Sacra Synodus detestatur: sed etiam si adulter marito ViVente fidem nur 1,.quabstiptiarum uxori dederit, si marito ipsa superfuerit. Licet enim ma- Veiud inissio ritus absque adulterorum culpa decesserit, quia tamen data est Occasio vitae conjugis insidiandi, merito est adulteris post pernicio- ah 'estrisa pollicita matrimonium interdictum. Ad haec, si quis ViVae uXOriS hah isi despellicem solutam duxerit, non solum tunc nuptiae non erunt, sed ne mortua quidem uxore, si rursus pellicem ducere tentaverit, dummodo fuerit utrique exploratum impedimentum. Nam, si quae facta est pellex, haec bona fide ignaraque doli consensit, matrimonium constabit, nisi eadem , cognita fraude , reclamaverit. Quae omnia retro agere licet: eadem est enim ratio viri in uxorem , quae uxoris in virum.
438쪽
r NUPT. ET DISPENS.XL Reliquum est, ut de consanguinitate et affinitate instituto nostro disseramus: his enim rebus intercedentibus, partim naturali et divino , partim pontificio jure ita pediuntur, nullaque sunt ma- . trimonia. Est autem consanauinitas ut de hac prius disputemus
nitas detini' hominum ab eadem Stirpe propinqua genus suum repetentium societas naturalis: hic est enim intellectus vulgatae theologorum de sinitionis : qui consanguinitatem Vinculum esse ajunt personarum ab eodem stipite descendentium carnali propagatione contractum. Quo plus autem minusve quique ab ea, quam diximus, stirpe discedunt , hoc plus aut minus inter se consanguinitate contingunt: quae intervalla gradus solent a juris interpretibus nuncupari , propterea quod genus ab auctore sui per quosdam velut gradus ad posteritatem descendat. Sed quoniam non omnes eodem inter se modo spectant, sed alii recta , ut pater , filius, et nepos alii tamquam ex obliquo , ut statres et consobrini, Vel patrueles , et qui sequuntur : idcirco alteri in recta linea descendere ascendereve , alteri ex latere venire dicuntur. Ceterum quoto quique gradu inter se contingant aut distent , in descendentibus quidem' aut ascendentibus non est dissensio : constat enim filium a patre primo gradu distare , nepotem secundo , pronepotem tertio , et ceteros eodem modo , nec refert, aScendatne an descendat connumerandi ratio : quo enim gradu filius a patre , hoc pater a filio haud dubie distat. Qui autem inter se velut obliqua consanguinitate eX. 35 ςclatere conjunguntur horum propinquitatis gradus aliter ab aliis computantur. Nam jure civili fratres in secundo gradu collocantur, filii fratrum in quarto , et ceteri eodem modo : his enim computatio efficitur per lineam incurvam : quae verbi gratia a filio prosecta ascendit ad patrem , et ab hoc rursus descendit ad alterum filium:
s. s. ζ- et Sic tot ara luS CXSiStunt , quot Sunt perSonae hac ratione connumeratae , una eXcepta iure Vero pontincto Iratres habent primum
gradum inter se , filii fratrum secundum , et pari ratione ceteri. Ita fit, ut quot quique gradibus a communi principio distant, si pa-diit seri intervallo descendant, tot inter se abesse dicantur. Nam si al-
consuerunt. et ter altero lon2IUS abierit, elus eSSe , non propioris habendam ratio-
elosi, gradibus, et quo iure connubia sint prohibita, dispiciamus. Jure igitur
439쪽
tur naturali non solum filiis atque parentibus mutua connubia sunt interdicta ceteris quoque animantibus , nedum hominibus , tales coitus duce natura vitantibus, ut de equo traditum est a veteribus in sed cunctis etiam, qui recta linea descendendo aut ascendendo collocantur. Naturalis enim reverentia et observantia filiorum in parentes et majores quae ipsorum connubia respuit, propterea quod conjuges pares esse debent lege naturae ) major est in avos: et quo altius ascenditur, hoc etiam magis augescit. Quamobrem Paulus hu: ih l his prudentissimus jurisconsultus: Jure, inquit, gentium inceStum committit, qui ex gradu ascendentium vel descendentium uxorem duxerit: quod in infinitum procedere Gajus est auctor. Inter eos autem, qui obliqua consanguinitate in quocumque gradu junguntur , conjugia ἡj 'fieri non vetantur lege naturae nisi legem divinam Veterem, naturae quoque legem velis appellare. XΙΙΙ. Matrimonia igitur consanguineorum ex latere venientium non sunt natura prohibita constat enim olim , cum homines nullis nisi naturae legibus tenebantur , fratres etiam cum sororibus in
matrimonium convenisse) sed partim priscis legibus divinis vetita sunt, partim pontificiis: ut de jure civili taceam , quod multum in hac parte cum pontificio convenire, non poterit dubitare, qui titulum ejus de ritu nuptiarum perlegere non gravabitur. Deus γnim per Mosem populo Judaeorum , cui successerunt Christiani , legem dedit, ne quis ad proximam sui sanguinis accederet, turpi tudinem ejus revelaturus : sed in hujus praecepti explicatione ex
consanguineis a latere sorores tantum ex pari gradu venientibus e
clusit a matrimonio: ex aliis materteram et amitam, praeterea n 3s. quaest. 3.minem. ure Vero pontincto , veteri te e Gressorii et Nicolai Pon- 33. q. s. e
tilacum, et LugdunensIs concilii usque ad Septimum stradum per- nulli.De colu
tinebat prohibitio : post autem ab Innocentio tertio In generali con- debet.
cilio ad quartum gradum est revocata , non sine erudita praefatione , qua hujus mutationis causa strictim prudenterque redditur. XIV. Cur autem matrimonia consanguineis inter ipsos olim per
missa , post fuerint jure divino atque pontificio prohibita, prudes
fissime , ut cetera , et accuratius explicat Augustinus in eo libro, cui titulum fecit, de cloitate Dei. Ut enim fratres cum sororibus i6. '' connubio jungerentur , necessitatem fecisse tradit, et hominum paucitatem : quae cum summa esset initio rerum, et statim post diluvium cui pauci admodum superfuere , genus humanum per con-
440쪽
1 6 DE RITU NUPT. ET DISPENS.nubia , utcumque dabatur , tunc fas erat multiplicare: post vero tali necessitate causaque Sublata , habitam esse rationem dilatandae caritatis ut plura essent necessitudinis amorisque Vincula , quibus homines astringerentur , si inter alios cognatio , inter alios affinitas benevolentiam conciliaret. XV. Diximus de consanguinitate, quae non Solum obstat contrahendo matrimonio , sed dirimit etiam contractum. Jam de affinitate , quae huic sinitima est, disseramus. sititur' XVI. Affinitas est vinculum necessitudinis cum externis , quod ex coitu naturali consanguineorum exsistit. Licet enim aliquando per vetitum concubitum , aut per matrimonium pontificis indulgentia privilegioque contractum congruat, ut qui consanguineus erat, idem astinis efficiatur , hoc tamen ex accidenti praeterque rationem affi-EZ..h, i ' contingit. Nam eX illicito etiam concubitu affinitatem conau30r. uae, c- trahi, declarat id quod Innocentius tertius ad Archiepiscopum Strigo-
mensem rescripsit: induenitas , inquit, poSt matrimonium inique contracta , illi nocere non debet, qui iniquitatis pa= ticeps non exsistit. Loquitur enim de affinitate ex turpissimo coitu cum uxoris sorore Bata.
genera explicantur in M. Cap. non debet. De cons. et assi. Eodem tit. c. non debet. 3β. qt aest. 5. Porro de.
XVII. Affinitatis porro genera veteres tria esse statuebant, quae matrimonia infirmarent. Primi generis affinitas ex coitu sive matrimonio consanguinei cum externa nascebatur: ut inter levirum et
glorem , inter Esau , exempli gratia , et Rachel uxorem Jacob fratris ejus. Secundi porro ex primi generis affinis cum exteriore : qualis esset ne a proposito exemplo discedamus) inter Esau et eum qui,
mortuo Jacob, Rachel uxorem duxisset. Porro tertium genus eodem modo per matrimonium sive concubitum secundi generis affinis efficiebatur. Sed cum tam longe lateque pateret affinitas, et olim matrimonia in nullo non genere ampediret, concilio tamen Lateranensi
s cui praefuit Innocentius tertius) antiquatae sunt leges pontificiae,
in secundo et tertio genere matrimonia interdicentes: et affinitas, quae connubiis non secus ac consanguinitas Obstaret, ad primum tantum genus justissimis de causis revocata contractaque eSt: atque
ita contracta , ut prohibitio , quae veteri lege in omni genere ad septimum usque gradum , ut in consanguinitate , serpebat, deinceps quarti gradus primi generis angustiis intercluderetur. XUlli. Gradus autem in amnitate numerandi eadem propemodum , quae in consanguinitate ratio est. Nam ut in recta linea pateret
