Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

LIBER L 27 et filius primum gradum efficiunt consanguinitatis , sic noverca et

privignus, aut nurus et socer affinitatis primum gradum constituunt. Item ut ex obliquo fratres sunt in primo gradu consanguinei, sic te vir et glos affines maritus enim et uxor cum caro una efiiciantur, non gradum facere , sed quasi ' caput esse caudeXque Statuuntur, Ih liqui.

unde velut rami hinc inde afflines enascantur. Ita quo quisque pro pinquitatis gradu attingit eum, qui est tamquam caput affinitatis, hoc cum ipsius uxore per affinitatem conjungitur : quae ratio eadem est cum marito consanguineis uxoris. Ceterum licet affinitas, cognationis , cujus est quasi propago , rationem ad amussim prope dixerim aemuletur , atque adeo a quibusdam cognationis inomine nuncupetur , interest tamen , quod cum propinquitas longe ulterius progrediatur , affinitas una persona externae cognationis est contenta: ut exemplo potest commodius explicari: cognatione non fratres solum , sed filii quoque fratrum aut sororum , patrui, aVunculi, patrueles, ac perinde consobrini inter se propinqui sunt. In affinitate vero omnibus mariti consanguineis cum ipsius uxore intercedit necessitudo : iidem cum ejusdem mulieris cognatis, filiisve ex altero viro nullo tali vinculo constringuntur. Ac affinitas quidem quid sit, et quibus ex causis oriatur , ejusque gradus exposuimus. Quibus rebus explicatis, superest, ut quo jure et quatenus matrimonia affinitatibus impediantur, disseramus. XIX. Inter affines igitur , qui in recta linea quibusvis intervallis collocantur, matrimonia jure naturae quibusdam videntur esse nulla: velut insitum sit hominibus qui modo naturam non corruptis moribus depravaverint in ut patrum uxores proxima matribus , ad

quarum vicem prope videntur accedere, Observantia ac reverentia prosequantur : aVorum porro atque proavorum , et qui deinceps

sequuntur, hoc etiam magis , quo in illorum quemque majorem reverentiam conjugali aequalitati inimicam natura nobis ingeneravit. In obliqua vero linea matrimonia nullo gradu affinitatis per naturam excludi , declarant cum alia heroici temporis exempla , tum in primis Jacob : qui, etiam Lia priore conjuge vivente, Rachel sororem ejus primo sibi affinitatis gradu conjunctam uxorem duxit: ut in ceteris obliquae affinitatis gradibus quam vim habeat natura , non possit dubitari, cum hanc ne in primo quidem gradu matrimoniis obstare

constet. At jure veteri divino non solum novercae et privignae atque nurus , quae in recta linea collocantur, matrimonia prohibeban-

442쪽

1 8 DE RITU NUPT. ET DISPENS.tur , sed etiam ex obliqua uxorem patrui sine ulla exceptione , sir tris vero , nisi absque liberis decessisset, matrimonio sibi collocare

nefas erat.

XX. Intelligendum est tamen de impedimentis nuptiarum, quae

a consanguinitate aut affinitate proficiscuntur , confirmandis nullam omnino mentionem a Christo vel Apostolis factam in novo testamento reperiri. Quo factum est , ut omnes hujusmodi leges evangelicis temporibus ad ecclesiastica decreta , non ad jus divinum aut naturale reserendas esse ab acutissimis theologis censeantur , praete quam de consanguineis descendentibus aut ascendentibus: quibus Thom. v. i. inter Se matrimonia jure naturae interdici, tradit Scotus: Thomas' Α ε ' patris dumtaxat et matris cum liberis connubia lege naturae vetita esse censet; ceterarum personarum divinis aut humanis legibus prohiberi. Cujus sententiam explicans Thomas Vius Cajetanus, maximus hac memoria theologus et Cardinalis religiosissimus, cum docuisset leges divinas veteres ceterarum personarum connubia prolibbentes judiciales esse, non mora es , nisi forte ex accidenti, ac proinde evangelica lege abrogatas: Et ideo , inquit, hodie non ligant,

nisi quatenus ab ecclesia Sunt aSSumtae : ac propterea Papa dispen- Sare potest cum omnibus personis , niSi cum matre et patre , ut mam trimonium contrabant. In affinitate enim nullam exceptionem faciunt, praeter admodum paucos, de quibus modo dicebamus: qui ascendentium descendentiumque in recta linea affinitatem excipiunt, prohibitionem ejus ad jus naturae speciosa magis quam Vera ratione referentes. Nam cum rarissima sint privignorum in novercas Observantiae ac pietatis documenta , plena Vita est tragicis exemplis, quibus novercarum in privignos mutuum odium infamat: ut appareat legibus potius quam naturali necessitudine tales nuptias prohiberi. In afflanitate igitur religiosorum hominum prudentia eam rationem Secuta , quam supra de variis legibus consanguineorum nuptias vetantibus auctore Augustino retulimus, statuit jure pontificio, ut perinde

ipsa matrimonium ac consanguinitas,totidemque gradibus excluderet. ss. q. s. c. Itaque Olim ad Septimum usque necessitudinis utriusque gradum pro- De cons. hibitio patebat: Innocentio autem tertio Pontifice, ut supra diximus.

non debet. In LateranenSi concillo ad quartum gradum est revocata.

XXL Consanguinitatem et affinitatem duae necessitudines aemulantur , quibus antecedentibus, nihilo magis nuptiae consistunt:

' 'μ'μ' cognatio spiritalis, et quae publicae honestatis justitia dicitur. Illius

quae

443쪽

quae tum ex baptismo , tum ex confirmatione sacramentis eXsistit tria genera faciunt: ut primo contineatur ea , quae renato velut filio cum patrinis matrinisque vocatis intercedit : hoc est, cum eo , qui ipsum baptizaverit, confirmaveritve , vel in baptismo aut confirmatione tenuerit, et alterutrius conjuge. Nec refert, de viris, an de mulieribus loquamur. Altero , quae his cum renascentis naturalibus parentibus exsistit qui compatreS inter se , et commatreS appellantur. Tertio , qua renatus cum patrinorum matrinarumve liberis conjungitur. Sed quocumque genere cognatio spiritalis habeatur, pari ratione jure pontificio matrimonium infirmati XXII. Atque illa eodem modo , quam publicae honestatis justitiam diximus appellari , inde sumto vocabulo , quod in hoc impedimento sanciendo majores nostri non ut in consanguinitate et affini

tate rationem secuti sunt dilatandae inter homines caritatis quae tenuis admodum est in hujusmodi necessitudine sed quod inter personas , quibus haec interest, nuptiae parum ex publica Christiano

rum honestate conventurae videbantur. Oritur autem , ut affinitas ex

matrimonio, sic et in eisdem gradibus obstans publicae honestatis justitia ex sponsalibus etiam illegitime contractis nisi si constet haud dubie consensum abfuisse : ut in infantibus, et furiosis ac mente captis intelligitur. Atque haec quidem sunt res, quibus praecedentibus nuptiae , ut supra exposuimus, impediuntur, Quibusque neglectis, si fuerint contractae , dirimuntur. Nam si semel legitime constite

rint , nulla ratio , qua distrahi possint, incidere valet, nisi quod adulteram conjugem licet marito dimittem, Christo ipso auctore , qui

rogatus a Pharisaeis, num liceat homini uxorem suam quacumque ex causa dimittere : Guod Deus , inquit cori junxit, homo non Separa : dico autem Vobis , quicmnque dimiSerit uxorem Suam nisi ob fornicationem , et aliam duxerit , moechatur : et qui dimissam duxerit , moechatur. Quae verba Sic Sunt cum aliorum Sanctorum patrum consentienti sententia , tum in primis Hieronymi et Augustini scriptis declarata , non ut propter adulterium cuiquam liceat conjugio dissoluto ad secundas nuptias migrare hoc enim ut fiat, nulla ratione potest contingere iis, qui semel in Christo fuerint legitimo

matrimonio conjuncti) sed ut casto marito permissum esse intelligatur ab adultera uxore toro et domo separari, et perinde uxori pudicae a viro , qui se tali crimine complicaverit. Nec enim, ut testatur Hieronymus, adultera uxor dimittenda est, et Vir moechus re

Perlege titulum de

cognation e

spirituali, et

30. q. 3. De spons. aclaudientiam. 27. q. 2. caP.

num.

444쪽

alii do. in ea.di. In lib. de Ser. Domini, et Vide

so DE RITU NUPT. ET DISPENS.tinendiis, sed apud nos, inquit , quod non licet seminis, aeque non licet viris, et eadem servitus pari conditione cenSetur. Quam sen- , . qui , tentiam Augustinus quoque in opere bono conjugali confirmavit, ἡ h es et item in libro de adulterinis conjugiis. Licet enim uxor adultera graviori se crimine , quam moechus maritus obstringat hic enim ex matrimonii bonis appellatis toro et sacramento , illa etiam proli, quae conjugii proprius est finis, injuriam facit, incertitudinem afferendo tamen in utroque satis magna causa est ad divortium faciendum.

XXIII. Neque vero semper maritus adulterae uxori repudium dare legibus permittitur , sed dantur exceptiones , quibus maritus adulterii crimen in uxorem intendens repellitur , quibusque cogitur Thom. lib. eamdem Vel inVitus retinere quae septem omnino a sanctis ac erudi-A '. tissimis viris numerantur. Quarum una est, de qua modo disserebam, si ipse quoque vir adulterii teneatur : nihil est enim iniquius, auctore eodem Augustino , quam causa fornicationis uxorem dimittere , si DI.64u ζ' et ipse convincitur fornicari. Altera est, si uxor a viro fuerit cuipiam

'la, b Vel etiam majus crimen : paria enim delicta mutua compensationes' 'HVM tolluntur. Tertia exceptio datur , si repudiata ante utriusque bapti' sinum suo jure nupserit alteri, post enim eamdem recipere Innocentii tertii decreto tenetur scilicet quia hujus adulterii culpa non uxori pudicae assignari debet, sed viro , qui talem repudiando , adul- ,14. i.eum terio fecit occasionem. Quarta , si post diuturnam absentiam mor- b. λ. t. tuum maritum probabili conjectura credens alteri nupserit: ut si ca-4 Ir . i. pixis ab hos fibus quinquenniunt a tempore captivitatis excessisset: mulier ad alias transire nuptias jure civili permittebatur. PVk- ' Quinta, si ab eo , qui se maritum in tenebris simulaverit, per dolum fuerit violata ignorantia enim excusatur. Cui similis est ratio , si fuerit violenter oppressa quae sexta exceptio est: Vis enim allata non levat modo . sed tollit etiam omnino peccatum , auctore Augu'stino , qui ejus dictum vehementer laudat, qui in crimine violatae a ' Collatino Lucretiae duos fuisse dixit, sed unum adulterium commisisse. Septima exceptio datur indulgentia mariti, si post uxoris adulterium operam liberis dando cum ea redierit in gratiam. -Sen. d. a . XXIV. Sed quamquam fornicatione, quae adulterium appellatur, proprie adulterorum coitus significetur, sunt tamen alia crimina, ut

:h, 4s, o dlieri prostituta : exceptio enim lenocinii accusantem maritum etiam

'et jure civili repellit. Quarum exceptionum utrique jus facit mariti par,

445쪽

LIBER I. 63 Ihaeresis, aut impius deorum cultus, quae per translationem et similitudinem adulteria , spiritalia tamen , et vocentur et intelligantur: quaeque divertendi licentiam perinde praebeant, atque ea quae proprie adulteria intelliguntur. Itaque Augustinus: Idoblatria , inquit , Dbsos. Do quam Sequuntur in deles, et quaelibet noxia Supe Stitio fornicatio est. Et alio in loco : Non solum , inquit, moechatio eSt illiuS , qui carnem Suam coinquinat, Sed etiam qui Simulacrum facit, moechatum. quod si in his factis perseverat , et poenitentiam non Vit , recede Gb 4' tibii illa , et noli bivere cum illa. Ad summam, fornicationis appellatio tam late patet, auctore Augustino , ut quodcumque flagitium conjugis alterutrius alteri vehementer ac pertinaciter obsit, quominus valeat religionem colere , eamdem potionem et vim ac adulterium ad divertendum habere intelligatur. Nam licet mariti crimina maxima turpissimaque sint, nisi tamen uxorem a religione atque Dei cultu deterreant, non licebit uXori a marito facinoroso divertere: nec e diverso marito ob similes causas uxorem repudiare.

XXV. Sed intelligendum est, quod ratas nuptias adulterio tantum aut simili flagitio dirimi posse mox diximus, id sic accipi oportet,

dum utrique maneat ea vita, in qua fuerit matrimonium contractum. Nam morte alterutrius interveniente, soluta est vinculo jugali persona superstes nec alias nuptias asciScere, auctore Paulo, vetatur.

Mortem porro duplicem esse , viri religiosi tradidere : naturalem , quae est animae atque corporis discessus: spiritalem , cum religioni devotus quispiam ex mundana in spiritalem vitam migrat, et Deo quasi nascitur. Ergo factum est, ut proseSSione quoque religionis ma- eo, ψερ. trimonium dissolvi placuerit patribus sanctis. Ut autem post nuptias inius e. eum alterutri liceat religioni se devovere , tribus omnino modis accidere potest: primo , si conjux adulterii convincatur : secundo , si consentiat idem, sive perinde se religioni mancipaverit, sive in vita , quae dicitur saecularis, citra suspicionem tamen incontinentiae perseveret : tertio , quam diu virili opera non fuerit matrimonium conSum cuh. Vbi immatum. Atque hoc quidem ultimo modo licet in saeculari vita per- .severanti ad alias transire nuptias : secus nulla ratione datur.

446쪽

CORDUBENSIS,

DE RITU NUPTIARUM ET DISPENSATIONE, LIBER SECUNDUS.

I. V Actenus de impedimentis nuptiarum , hoc est, de iis rebus,

quibus antecedentibus matrimonium non consistit, et quo res quaeque jure impediret, explicavimus: deinceps quatenus in singulis locus sit Pontificis maximi dispensationi disseremus. Privilegia en im juniores ac indulgentias Principum dispensationes , et ipsum indulgere dispensare dicunt: novis quidem vocabulis, sed quae necesse Dispensatio fuerit in hac quaestione passim a nobis usurpari. Dispensatio igitur , ut a viris doctissimis definitur , est juris communis ob necessariam aut utilem causam prudens relaxatio : quam , si volumus ejus considerare principium, a natura profectam , nec utiliter modo ad rempubibcam administrandam, moderandamque religionem, sed etiam necessario summisque rationibus inductam esse intelligemus. Quam, quam enim dispensatio legibus et institutis adversa esse videatur , si tamen ejus vim perquisitius atque diligentius inquiras, nihil aliud eam esse reperias , quam legem quamdam non libris conscriptam, maeneisve aut marmoreis tabulis incisam , sed quae ab aeterna lege derivata , et in Principum justorum sapientumque animis impressa, cum res poscit , ea singulis civibus pro cujusque merito dispensat, hoc est, distribuit ac impartitur , quae scriptarum legum seVeritate negata esse videri possunt. Hominum siquidem , ut Ρlato tradit,

qui civilis ac humanarum actIonum inaequalitates Iaciunt, ut nulla lex queat,

λψkς Φh- μδ' cunctis simul commodissimum sit atque justissimum , d mu 'sim complecti, et quod semper optime cadat, praecipere, nec rerum humanarum ingens inconstantia permittit, simplicem quampiam artem de rebus omnibus et in omne tempus constitui. Porro legem Similem esse ait homini pertinaci et imperito , praeterque suum praescriptum nihil fieri permittenti: qui ne interpellari quidem se patitur, etiam siqua incidat extra ordinem causa , in qua commodissimum it, aliter fieri, quam pro ratione, quam ipse semel instituerit. Ita que

447쪽

LIBER II. que ueque licet leges condere munus sit regiae facultatis , negat tamen oportere , ut leges magis , quam vir regius prudentia instructus in administranda republica valeant: nimirum ut siquid inciderit, ut incidere persaepe solet , quod secus fieri ac lege cavetur , honestum ac justum esse pro sua sapientia judicaverit , nihil veritus rigidam legis severitatem, ipse quod factu optimum honestissimumque fore

putaverit , pro conditione temporum, negotiorum ac personarum statuat; vel abroganda penitus lege, quam temporum vicissitudo

reipublicae inutilem reddiderit, aliisque, si res poscet ratioque suaserit , denuo condendis, vel quod longe saepius fieri oportet , aliquid in privata quapiam causa praeter legem publicam statuendo , per eam , quam a veteribus diximus Principis indulgentiam , a junior,bus dispensationem appellari; illis ad Principis liberalitatem spectantibus, quam contra scriptas leges, aut mores pro cujusque dignitate aut meritis, justis denique de causis impartitur , his factum intuentibus , quo jura privata singulis ob easdem causas praeter communes leges quodam velut pondere ac mensura distribuuntur. II. Nam cum lege quod plerisque magnaque ex parte conducit, caveri possit quod singulis exacte ac omni tempore , non possit: necesse est, non solum utile , ad justitiam colendam, et vitam hominum moderandam , ut princeps rexque prudens legibus dominetur, atque ita dominetur, ut non valde solicitus, quid leges contra jubeant, id semper sequatur in tanta rerum varietate , quod rectissimum accommodissimum sit primum reipublicae, deinde singulis civibus citra reipublicae detrimentum. Nam et illa Platonis, qui nobis erit propter

Summam ejus sapientiam et auctoritatem saepe citandus, praeclara prudentissimaque oratio est, sapientem bonumque principem debere , non secus civium reipublicaeque salutem , quam gubernatorem nautarum navisque incolumitatem spectare. Ut enim ille non scripta quaedam , sed artem pro lege adhibens suos nautas conServat,

sic , inquit, eorum administratio quam optima fuerit, qui talem imperandi facultatem nacti vim artis legibus multo potiorem Sequuntur. Nam quidquid agunt prudentes principes, peccatum abest , modo id, quod quidem permagnum est, tamquam scopum quemdam in

tueantur , ut civibus suis arte atque ratione justissima quaeque distribuant , eosdemque in officio contineant, conserventque , aut meliores , quoad fieri possit, efficiant. Quae ratio, ut ad summi philosophi

auctoritatem , gentium quoque testimonium accedat, tanti fuit non-

448쪽

Quatuor CauSae, qua re dispenSan di facult S, iis , quorum

nullis nationibus , ut leges Omnes praeter pauca quaedam instituta a suis civitatibus summoverint, easque moribus principumque et magistratuum prudentia maluerint gubernari: quod in Africa et in Asia plerisque populis accidit, et in orbe nostro reipublicae Venetorum. Quid ita ' nempe quia videbant, si leges semper essent ad amussim servandae, saepe in summo jure summam injuriam inesse : sin temporum ac personarum habita ratione, privilegiis et indulgentia principum aut magistratuum, hoc est, dispensationibus remittendae, id toties esse in tanta rerum inaequalitate ac varietate faciendum , ut id satius esse videretur , cuncta judicia fidei atque prudentiae magistratuum committere. Quarum gentium consilium quamquam non omni ex parte sapientissimorum judicio probetur , declarat tamen , qui legibus

tunitur, iis legum relaxationes saepe et multum esse non solum ut,

les , sed etiam justissimas et necessarias. III. Quibus rebus expositis, quoniam leges condere, easdemque, cum res poscit, dispensationibus remittere , munus esse diximus principum ac regum dignitatis, hujus rei causam operae pretium fuerit paulo accuratius explicare. Haec enim facultas quamquam sapientium virorum prudentia contineri videatur , merito tamen principibus ac regibus supremisque magistratibus jure gentium delata est, breviter , iis , quorum summa auctoritate respublica administratur. Cujus mihi rei quoquo versus intuenti quatuor omnino causae fuisse

videri solent. Una , quia principis regisve prudentia in bene instituta

republica non unius aut paucorum , sed multorum hominum usu rerum atque doctrina praestantium consilio , ut in condendis, sic in interpretandis ac temperandis legibus juvari et debet, et Solet, auctore Platone , cujus ea verba sunt: suoniam , inquit, non naSCitur rex in civitatibus , qualis in apum examinibus , qui ab ipso Statim principio corporis animique habitu ceteros unus antecellat, necesse est conSeniant, qui leges institutaque conscribant , veStigia Serissimae reipublicae , ut par eSt, obSeret anteS. Altera causa est,

quoniam cum legum , quo magis quaeque bonum publicum attingit, hoc justior habeatur , optima ratione ipsas condendi vel interpretandi , aut etiam abrogandi potestas penes eum collocatur, cujuS Ο-mnium maxime interest, rempublicam, cui praeest , Sal Vam eSSe , a que dignitatem et commoda sua retinere , quod condendis mode

randisque legibus potissimum efficitur. Tertia ratio est, atque haud

scio,

449쪽

scio , an omnium maxima , quod justorum regum atque principum animos in omni republica condenda vel administranda , divino saepe impulsu magis, quam humano consilio ferri, ac vicissim revocari, eorumdemque Deum , quam privatorum hominum , longe majorem curam gerere, prudentissimi homines omni memoria velut duce natura crediderunt, ut Homerici Nestoris de somnio maximi regis oratio declarat. Quam hominibus insitam opinionem non solum magnorum philosophorum auctoritas auxit, sed etiam oraculum illud divinum confirmavit: Cor regis in manu Dei: et illud , per me reges regnant, et legum conditores justa decernunt per me principes imperant,

et potentes decernunt justitiam. Unde Augustinus: Rex , inquit, adoratur in terris tamquam vicarius Dei, qui alio quoque in loco: Rex , inquit, Dei habet imaginem, sicut Episcopus Christi. Accedit

quarta causa , quoniam jura legesque dare, eorum potissimum dignitati convenit , quorum imperio velis nolis parendum est. Cum ergo principes ac reges ea potestate sint, ut sive justa praecipiant, sive imperent injusta , nulli subjectorum sit tutum recusare: dubitari non dubet, quin leges condere , easdemque , cum oportebit, intendere , ac vicissim remittere, ad ipsos maxime pertineat. IV. Quo intelligitur haec facultas ad eam potissimum scientiam doctrinamque referri, quae ab Aristotele atque Platone civilis scientia nuncupatur, cui ceteras omnes disciplinas subjectas esse tradunt.

A cujus dignitate tam procul abest doctrina illa judiciaria, qua praetores instructi populis jura dicunt, causasque juxta legum a regibus

conditarum praescripta dijudicant, quam praetores a regibus: ut obiter errorem multorum refellamus, qui putantes judiciariam facultatem a civili non differre, legum civilium cognitiionem ceteris cunctis artibus et facultatibus summorum philosophorum judicio praelatam esse falso contendunt , cum haec in soro dumtaxat judiciorumque angustiis contineatur , civilis illa in foro , in castris, in senatu, in scholis philosophorum , ad summam in nulla non parte reipublicae versetur. Ut enim est facultas quaedam domum et rem familiarem gubernandi, quae Graeco vocabulo dicitur oeconomica ; quaedam belli gerendi, quae res militaris ; item recte dicendi, quae oratoria : sic alia reipublicae administrandae , ac civitates optimis institutis ac legibus in pace et in bello conservandi, quae ceteris omnibus facultatibus praeest, atque legibus ipsis dominatur , regia facultas, eademque civilis nuncupata : cujus quasi ancillam et ministram esse

et 35.

450쪽

36 DE RITU NUPT. ET DISPENS.judiciariam illam , cui haec custodiendarum legum a se latarum curam delegaverit, Plato testatur. Quod si regum atque principum

tantam esse serendarum atque moderandarum legum potestatem non

solum homines esse voluerunt, sed Deus etiam , qui per Apostolum Paulum subditos nos esse jubet magistratibus et dicto audientes, ac per Petrum regi parere tamquam praeexcellenti, ducibus tamquam a Deo missis: qua tandem potentia eum esse credi par est, cui Christus claves dedit regni caelorum , et summam contulit auctoritatem ' λβ suidquid soneris super terram , erit Solutum et in caelis : et quidquid ligaveris, ligatum : ad summam , quem terris eXcedens Ecclesiae suae ac reipublicae Christianae cum Summa potestate praesecit, suique loco inter homines esse voluit ' Hanc igitur potestatem cum in Petro Apostolorum principe datam esse constet Summis sacerdotibus ejus successoribus, nefas est dubitare , quin Pontifici maximo , quem Papam appellamus, serendi, abrogandi, intendendi , remittendique leges, potestas longe major , quam cunctis regibus et principibus, a Deo tributa sit. Quid est enim ligare et sol- Vere , nisi leges condere, easdemque pro sua prudentia et arbitratu moderari, vel etiam , si res poscet, abrogare ' Aut quid aliud verba illa significant, quidquid ligaet eris super terram , nisi illud, quamcumque legem hominibus dederis, haec auctoritate Dei confirmabitur , eritque rata: quamcumque legem abrogaveris, vel ex parte

remiseris, in tribunali Dei relaxabitur: quidquid demum justa de

causa sive in universos, sive in singulos statueris, ratum erit. Sic

enim loquuntur omnes, ut qui legi subjectus est, hunc lege teneri, lege constringi, lege obligari, aut e diverso lege solutum esse dicant ut non temere quibusdam viris doctissimis a ligando lex dicta fuisse

videatur. Tho. i. r. q. V. Ceterum quia leges non uno genere continentur, sed quaedam est naturae, quaedam civil1s, diurna alia , alia pontilicia : cujusmodi harum quaeque sit , et quatenus in quoque genere pontificia potestas progrediatur , deinceps disseremus, ut cum de matrimonii legibus ac ipsarum dispensatione, cujus rei gratia totam hanc SUS- cepimus disputationem , privatim agetur , expeditior nobis sit ratio,.li.deiuven- de Singulis disceptandi. ESi igitur lex naturae , ut Cicero pruden- 'μμ' - δ' definivit, quam non opinio , sed innata SiS inSeruit. Porro curn ea vis partim universo generi animantium sit innata , partim per

species quibusdam insita, efficitur , ut lex , sive jus naturae nihil, enim

SEARCH

MENU NAVIGATION