장음표시 사용
451쪽
L I B E R II. q37 enim refert, utro modo nominetur) bipartitum esse statuatur quasdam enim leges hominibus natura tribuit, quae nobis sunt cum ceteris animantibus communes: ut propulsationem injuriarum, filiorum et procreationem et educationem : quod genus definiens jureconsultus : Jus , inquit, naturale eSt, quod natura omnia animalia docuit: alias peculiares , quae idcirco sunt ceteris animantibus incognitae, quoniam eas non sensus nobis, sed ratio potius duce Sociaque natura ingeneravit. Hujus eXempla sunt , servare pacta , legatos non pulsare , religionem colere , patriam et parentes pie venerari: quibus legibus constat jus gentium appellatum , quod inde nomen invenit, quoniam ipso gentes Omnes utantur, quae modo non Sint tam barbarae et efferatae, ut humanitatem prorsus exuisse videantur. A quo velut sente singularum recte institutarum civitatum seu regnorum jura, quae civilia nuncupantur, emanarunt'. Est enim jus civile quod singulae civitates moribus ac legibus a jure naturali atque gentium aliquid addendo vel detrahendo deductis sibi constituunt, quoniam lex, quae neque naturae consentanea sit, neque rationi, fatua est aut tyrannica , breviter , indigna quae nomine legis appelletur.
VI. Jus porro divinum id potissimum intelligimus, quod prae
ceptis Sacrarum scripturarum continetur. Sed quoniam Deus idem est naturae moderator et opifex , idem divinarum scripturarum auctor , fit, ut divina lex jus quoque naturae a nonnullis appelletur :praeter quam quod interdum congruit, ut aliquid sit natura justum, quod Dei quoque praecepto sanciatur. Quod quamquam vere nec incommode dici possit, nos tamen magis receptam et inveteratam doctissimorum hominum loquendi sentiendique consuetudinem sequentes , in hac quaestione disserenda discrimen mox expositum observabimus. Jus pontificium est, quod pontificum rescriptis, conciliorum sanctorumque patrum decretis, a jure divino et naturali der vatum , in iis potissimum rebus Versatur , quae Sacramenta , caerimonias , reliquumque Dei cultum ac religionem attingunt. Sed juris genera et varietatem explicuimus : jam in singulis quantum possit pontificia majestas, conSideremUS. VII. In qua disputatione unum quasi sun lamentum justissimum
ac certissimum , et iis, quae natura duce, ac religione auctore , simul, que sapientissimorum virorum auctoritate supra constituimus, consentaneum , jaciendum est. In iis omnibus non solum humanae prudentiae , sed etiam naturae vel divinis legibus moderationi pontificiae
452쪽
ciae locum esse, quarum rectitudo ob hominum humanorumque actuum inaequabilitatem , inconstantiam , ac temporum vicissitudines , aut locorum discrimina hujusmodi est, ut Varietas, in eam vel omnino possit, vel ex parte cadere. Nam cum rerum ab hominibus agendarum instabilis ac varia natura nullam legem de se ferri patiatur, quae omnibus hominibus conveniat, omni loco atque tempori serviat necesse est in omni sapienter instituta republica aliquem , ut supra indicavimus, esse, qui hujusmodi legibus imperet , et pro nascentium rerum diversitate , et singulorum hominum conditione sancte atque prudenter moderetur. Quod si in aliis rebus publicis hominum sapientia fundatis, diligentissime cautum est a legislatoribus, qui hanc potestatem in omnes leges, quibus utitur respublica, regibus sive summis magistratibus tribuerunt: nonne stultum esset, ne dicam nefarium et impium , putare , id a Christo Deo optimo maximo in sua republica et Ecclesia fuisse praetermissum ' aut ipsum parcius legum quasi habenas, quam ceteros legum latores, avariusque potestatem illam vicariis suis reliquisse ' Multo igitur aliter sese res habet , nec ullus umquam legislator , nulla civitas, aut regnum , plenam cuipiam legum moderationem et imperium tam large ac liberaliter vel dedit, vel dare potuit, quam Christus Petro Apostolorum principi, ejusque successoribus pontificibus, cum solvendi atque ligandi potestatem his dedit, et claves regni caelorum attribuit. Quod alta mente prospiciens Leo Papa : Manet ergo , inquit, privilegium Petri, ubicumque ex ipsius aequitate fertur judicium. VIII. Hoc igitur alte , ut quidem speramus, jacto fundamento,
in promtu erit ad hunc velut scopum intuentibus, omnes dubitationes ac difficultates expedire. Quaeris, num summi sacerdotis potestas non modo legibus humana prudentia conditis dominetur , sed ad leges etiam naturae serpat, et eas, quae divino jure continentur. Primum dico , quas leges neque natura , neque divina sapientia , sed hominum voluntas ob aliquas commoditates prudenter sanxerit, has pontificem posse pro suo arbitratu ex non ita magna causa , ac 'sOr- Sitan Sola Voluntate relaxare: aut si res poscet, abolita ut in talibus fori potest in rectitudinis causa , prorsus abrogare. Deinde quod ad naturae divinasque leges attinet, nolo quidquam temere asseverare: fieri enim potest, ut fallar homo ceteris nec Oculatior , nec ingeniosior : tamen si vera sunt, quae supra disseruimus, ut esse omnino videntur, equidem non intel ligo , cur de omnibus, quarum est
453쪽
L I B E R II. η39 eadem ratio , non sit eodem modo statuendum : putandumque nullam esse omnino legem , qua de rebus homini agendis, quidquam
non communissimo Seu primo principio sanciatur , Sive ea naturae
sit, sive juris divini: de ceteris enim nihil, ut video , dubitatur ,
quin cadat aliquo modo in summi pontificis potestatem. IX. Sed occurret aliquis vim scilicet rerum ignorans, ambitio-Saeve more hominum naturae , Deoque patrocinium parans ' exclamet : Quam tu nobis immensam et incredibilem pontificis potestatem narras t An est homo quisquam , cui liceat, quod vix Deo immortali datum est, ut naturae vim afferat, ejus legibus invertendis; vel si liceat, fas etiam sit omnium parentis sagacissimae jussis ac praecopiis obmurmurarae t Aut quis furor est, quae tam impia temeritas,
mortalem hominem hoc vel sibi arrogare , vel alteri tribuere, ut majorem divina sapientia in ferendis legibus perspicacitatem habere possit 8 Quasi vero nos, cum licere aliquid pontifici in leges naturales aut divinas asserimus , bellum indicamus naturae , aut cum gigantibus, ut est in fabulis, contra superos conspiremus. Quod tantum abest a nostris institutis, ut ita demum leges justissimas , et ad salutem hominum religionisque majestatem accommodatissimas fore profiteamur , si eis vel condendis, vel temperandis, ut ceteri principes, sic pontifex integram naturam velut ducem Optimam sequatur , et magistram solertissimam , divinasque leges intueatur credendum est enim Augustino, qui negat in temporali lege quidquam
esse justum , quod non ex aeterna hom nes sibi derivaverint. Sed quoniam , ut primum dignitati naturae satisfaciamus, interdum efficitur , ut quidam corruptis moribus pravisque Opinionibus obruentes naturae lumen , et quid ipsa serat, non recta ratione , sed sua libidine mefientes, legibus ejus abutantur , ac suis deinde sceleribus falsam summae honestatis speciem praetendant: pontificiae potestatis , regiaeque facultatis est, ad stultorum judicia prava corrigenda, coercendamque improborum malitiam, si quid tale acciderit, vel accidere posse suspicio sit, hujusmodi naturae leges non abrogare,
aut invertere hoc enim furor esset experiri , vel saltim fieri posse putare ) sed prudenti quapiam interpretatione temperando aliquid in eas,
pro sua prudentia publice vel in singulorum causis constituere hoc tamen non fuerit repugnare naturae , sed ipSam potiuS a caecarum mentium stultitia, aut versutarum calumniis vindicare. Nam ut fiat
quod dicimus, exemplo manifestius: quae lex potest esse magis na
454쪽
η o DE RITU NUPT. ET DISPENq. turalis, quam ut vi vis allata propulsetur , cum ipsa natura mutas etiam animantes quasdam cornibus , alias unguibus, nonnullas dentibus ad hoc munus armaverit tX. Sed quoniam plerique , cum possent per leViorem repugnantiam vim se impetentium depellere , tamen vel errantes Opinione, vel
ultionis libidini, seu sorsitan odio inveterato indulgentes, ad magnas injurias processere , qui facti rei patrocinium ab hac lege naturali petebant : prudens legislator, ut malitiae istorum Occurreret , temperandam legem prudenti interpretatione pro sua potestate putaVit, ac adjecit, modo id fiat cum moderamine inculpatae tutelae : quod si hujusmodi additamento sic perfici posset lex naturalis, ut aeque Ο-mnibus Semper conveniret, multo profecto minus negotii esset in legibus temperandis. Sed ecce aliae non minores difficultates exsistunt.
Nam si licuit haud dubie fuga tale periculum evitare , alia nimirum causa fuerit sortissimi et bello incliti militis, si quis eum fuerit adortus, alia hominis ignavi et a bellica laude abhorrentis : interfecto enim aggressore , longe secus de Thersite , quam de Ajace fuerit judicandum non in foro tantum , sed etiam in scholis theologorum. Ille namque sine jactura sui nominis fugere poterat, huic vel pedem referre turpissimum esset, ac mortis instar. Quod exemplum in una lege positum per plurimas potest facillime transferri. Tanta est enim rerum humanarum varietas, ut verissime dictum sit, plura esse negotia , quam non modo leges, sed etiam vocabula. Si ergo legem naturae temperare jurisconsulto , aut ei, cujus auctoritate ipse leges serebat , licuit, cunctis hominibus approbantibus : quanto magis permissum esse debet pontifici , qui omnibus principibus ac regibus dignitate auctoritateque praestat lXI. Age vero ne temere et indocte blandiri naturae videamur, num eius vim ejusque Constantiam tantam esse putamus , ut nullare cursus ejus impediri possit, aut aliorsum , ac semel intenderit, defecti : numquam demum eadem peccare valeat, ut ipsius leges semper ratas, firmas, constantes, atque sempiternae rectitudinis esse credamus ' At cum sit maxime naturale , ut ex homine homo , eX equo generetur equus: interdum tamen videmus, ex ipsis monstra quaedam nasci a figura humana et equi forma procul abhorrentia. Et cum ex tritico triticum , hordeum ex hordeo procreari natura velit:
multis tamen in locis, hoc in avenam , illud in typham degenerare
notatur, quae merito a philosophis naturae peccata nuncupantur.
455쪽
LIBER II. Ioui naturale non id dumtaxat intelligi volunt, quod semper fit perpetua quadam constantia hoc enim citra Deum et caelestes substantias non ita multis naturis est datum) sed quod efficitur magna ex parte. Quod usque adeo verum est in iis , quae natura dicuntur esse justa , ut ob hoc ipsum quidam veterum philosophorum , nihil esse natura justum putaverint, quoniam ex iis, quae talia esse dicuntur, nihil viderent, quod non aliquando injustum esse reperiretur. Quorum sententiam Aristoteles rerum sagacissimus interpres ita refellit, ut natura justum id esse doceat, non quod semper , sed quod ubique sua Sponte , non autem Opinione hominum eamdem habet vim, magnaque ex parte justum est: quod item aperta ratione declaratur. Reddere namque depositum natura justum esse constat , tamen incidunt tempora, cum id facere contra officium maxime sit: ut si quis deposito gladio exire de potestate coeperit, depositumque repetat, injuste profecto agat, qui arma furenti ministraverit: et pari ratione , qui thesaurum apud se depositum reddiderit paranti eo ad patriam oppugnandam abuti. Quia tamen id efficere maxima ex parte justum est, et hominibus ubique gentium insitum , non lege voluntaria sancitum, idcirco depositum reddere, ut est, sic esse dicitur natura justum. Cum igitur quarumdam legum naturalium ea conditio sit, ut non omnibus temporibus hominibusque conveniant , nihil mirum est, si eis quoque, cum talia tempora incidunt, potestas pontificia dominetur , non ut agat in diversum contrariam legem si tuendo , aut illarum quampiam abrogando hoc enim esset naturam, quod fieri non potest, invertere) sed ut temporibus, qualia diximus , incidentibus, quem oportuerit a lege naturae publica, interpretatione , quam dispensationem vocamus, excipiat. Ac ut mirari desinas , naturae leges, quae versatiles hominum mores attingunt, posse lima humanae prudentiae aliquatenus expoliri ac temperari, Verte animum ad eas artes, quae Graece a machinis, quas adversus naturae conatus adhibent, me banicae nuncupantur , et multis in rebus 14m.ehihi
invenies , id quod longe mirabilius est, naturam ingenio artibusque
hominum superari. Quae natura cum Saepe, ut testatur Aristoteles, contra quam nobis est opus, efficiat, arte tamen cogitur nostris commodis inservire.
XII. Sed intelligere oportet, id quod est a viris prudentissimis
animadversum , ut sunt in mathematis pronuntiata quaedam a Graecis uxiomata , hoc est , communes rataeque sententiae nuncupata,
456쪽
η r m RITU NUPT. ET DISPENS.quale illud: suae sunt eidem aequalia , ea inter se quoque aequalia
sunt: et item : Si ab aequalibus aequalia demaS , quae supersunt sunt aequalia : sic esse in rebus agendis quasdam naturae certissimas notissimasque leges, quae nullam neque dubitationem neque correctionem admittant: cujusmodi est illa : Omne bonum est petendum, omne malum fugiendum et quae ad hanc proxime accedit: Virtus colenda est , vitium contra repudiandum. Utque axiomata principia Sunt reliquorum illius generis theorematum, hoc est, praeceptorum , sic leges hujusmodi quasi sentes et capita esse , unde ceterae naturae leges derivantur. Sed interest, quod in mathematis ut principia , sic cetera, quae ab ipsis emanarunt, sempiterna sunt et necessaria , leges naturae non omnes habent eam firmitatem. Illud tamen est persim, te , quod utrobique principia certissima sunt et perspicua , et ob eam rem ponenda in ratiocinationibus, non etiam confirmanda , cetera vero minus habent vel perspicuitatis, vel etiam certitudinis et constantiae quo fit, ut in has secundas naturae leges aliquid pontifici bus , quemadmodum exposuimus, liceat, primas, quae ne mutari quidem possunt ullo modo , attingere nefas esse putetur. Sed de lege naturali satis: jam ad divinam transeamus.
XIII. Divinum jus esse diximus, quod legibus ac praeceptis sacrarum scripturarum auctore Deo continetur. Quod licet verissimum
sit nam ut leges Solonis, leges Lycurgi dicuntur, quas hic Lacedaemoniis , ille dedit Atheniensibus, sic leges divinae , quae a Deo
latae sunt, et unaquaeque nomen a sui latore mutuatur) tamen non omnes divinae leges uno genere continentur: quaedam enim
sunt , quae licet non fuissent sacris litteris traditae , ab ipsa tamen natura dictarentur hominibus: aliae , quas ex his mortalium quoque prudentia deduxisset, ad reipiiblicaeque salutem excogitasset. Homo enim natura civilis est, atque hominum communio , quae civitas appellatur , non tam voluntate , quam necessitate naturae conSistit. Necessitate enim homines, cum rebus plurimis indigeant, quas singuli sibi praestare nequeant, in locum unum conveniunt, ut mutuis operis atque officiis adjuti res ad vitam degendam et necessarias et commodas habeant, ut apes ad favum conficiendum, et communi opera communem cibum , qui singulis nulla ratione contingeret, comparandum. Quoniam igitur in tanta morum corruptela post peccatum primorum hominum , nisi leges adsint vindices malorum, civitatem labefactari necesse sit, quae tamquam equus habenis, nam
457쪽
LIBER II. 643 vis clavo , sic ipsa legibus gubernatur : idcirco hominum solertia , ad
eam conservandam justas aequasque leges inquirentes , plerasque in- Venerunt , quae in sacra scriptura traditae sunt, ut de furtis, de
homicidiis, de adulteriis, de falsis testibus, de perjuriis: nam haec omnia crimina jure quoque civili Romanorum vindicantur. Quo itidem omnes fere leges de ritu nuptiarum continentur , quae jure divino suerant sancitae.
XIV. Hae autem et supradictae leges, quae primum civile temporariumque bonum , deinde aeternam beatitudinem intuentur, pamtim naturales, partim civiles , aut pontificiae vocari potius debent, quam divinae. Sed aliae leges atque doctrinae in libris sacris habentur , quae non ad hominum inter ipsos societatem tuendam datae sunt, sed ad humanas mentes religione imbuendas, et aeternae v ritatis occultam lucem hominibus detegendam , oraculisque revelandam : cujusmodi sunt, quae mysteria fidei, atque Sacramentorum virtutem attingunt: quae leges praeceptave idcirco justius propriusque ceteris divinae nuncupantur, quia non modo ad Deum auctorem reseruntur , sed etiam sola Dei sapientia et oraculis pervestigari et tradi poterant, et protinus aeternum divinumque bonum spectant. Quaeris igitur quatenus leges divinae moderationem pontimcis sive dispensationem admittant i Rursus ad illam quasi formulam, quam supra exposuimus, respondeo , quatenus cujusque rectitudo loco , tempore , aut personis, aliaVe ratione mutari potest. Cujusmodi esse videntur omnes, quae res hominibus agendas attingunt:
sive ad caerimonias , sive ad judicia, sive ad mores hominum pertineant ; paucis quibusdam exceptis, ex earum genere , quae in jure
naturae velut axiomata diximus esse. Quae licet versentur in rebus agendis, sunt tamen a singulis in tam latam universitatem abstracta,
ut nihil accidere posse videatur , quod ipsarum honestatem variet. Itaque praeter eas, quibus de fide et Sacramentorum virtute , rebusque divinis aliquid sancitur, quae res nullo modo in hominum inter ipsos actiones cadunt, paucae admodum leges sunt in scriptura sacra , quae vicarii Christi dispensationem non admissurae via
XV. Sic enim accepimus a majoribus , quod pontifex maximus justis ex causis prudenterque decernit, id non hominem , sed Deum potius definire. Quas rationes , ut credibile est, secuti viri sapientissimi, et summae in jure pontificio interpretando auctoritatis , In-Kkk Σ nin
458쪽
q NUPT. ET DISPENS.ini,hi. . nocentius Papa IV. Henricus Cardinalis Hostiensis , Vincentius, P. v blb z. Andreas, et Ancharranus, negarunt extra fidei articulos ullas esse ., divinas, in quas pontificis, cujus idem ac Dei tribunal esse tradunt , dispensatio cadere non possit: in quorum sententiam manibus, ut ajunt , et pedibus ivit Nicolaus abbas Panormitanus , auctor indoctrina et gravitate. Sed ut ceteri, qui multi sunt in hac
supes e.quid Sententia , taceantur, non eSt tacendus vir memoria nostra doctis
yii 'd obii simus, et cognitione juris pontificii clarus, Philippus Decius , qui
- ix ivnὲh- judicio suo ilicorruptus, non ad alterius Voluntatem commentaretur , sic scripsit quodam in loco : Tu , inquit, adde , quod Papa in omnlibus dispensare potest praeter quam in articulis sidet. Nec sper-Leg ul. co. si nenda eSt jure civili consultorum auctoritas , doctissimorum videli-
cet et Christianorum : qui ut a Urincipe lus divinum abrogari posse
negant, sic distingui, limitari , restringique in aliquo casu valereajunt. Nam quod quidam addendum putant, nisi immineat peccatum lege divina mortale , hoc ita intelligere oportet, nisi causa tam levis sit, ut id facere et permittere sit peccatum mortale: hoc est,. iii ἡ ' ζ enim , quod eX jure consultis juniorum doctissimus Bartholus tra-ιMxςj0xgR didit: Nam quando causa , inquit , inis peccatum excludit , valet etiam contra jus divinum dispositio , Secus autem minime. Nam si aliter additamentum accipias, quomodo contra legem Dei fieri aut permitti quidquam possit , in quo non immineat peccatum mortale lcum id ipsum protinus sit peccatum mortale , aliquid contra legem divinam facere. Non erit igitur dispensatio in legibus Dei, sed ne naturae quidem , nisi cum res ipsa aequitasque docet id facere,
quamquam sit contra legis Scriptum , non tamen esse contra mentem legislatoris. Cum autem legislatorem dico, non modo principem, qui eam tulerit, sed Deum etiam aut naturam intelligi volo : qui legislator , quoniam quod factu justum aequumque sit, hoc semper feri voluit, sed de omnibus et singulis, quae in eo genere accidere possent, non potuit simplici lege cavere : idcirco, hac deficiente, satius est per dispensationem contra, quam secundum ipsam , licet τs.., hi Sit naturalis, agere. Qua de re Thooetas Aquinas in hunc maxime, lub'. iiiij modum edisSerit: suonium actibnES humanas pro temporum ac per-Sonarum rerumque Aliarum riationibus Tartare NECESSE ESt, ideo praecepta Secunda , quae Sunt Telut concluSio nes primartim naturae legum , ita procedunt, non ut Semper , sed ut magna ex parte es caciam obtineant, nam taliS eSi , inquit, tota materia moraliS. sua-
459쪽
re ubi ipsarum e cacia demit , licite possunt praeteriri. Sed haec
cum prudentissime et sanctissime eisdem propemodum verbis disseruisset , quae noStrae sententiae punctis omnibus suffragantur , tamen
quasi metuens, ne , si paulo ipse largior in dispensationibus visus esset , licentiae , qua cum non mediocri animarum periculo interdum quidam abutuntur , auctoritatem facere videretur, adjecit: Sed quia non est facile hujusmodi varietates de finire , idcirco Deo auctori naturae , ex cujus auctoritate in caciam habent, reSeret ant Ar , ut
legem praeteriri permittat in illis casibus , ad quoa legis in acta
se non extendere debet: et talis licentia dispensatio nuncupatur.
XVI. Quam sententiam haud equidem aliter, pace magistri dixerim , probari posse crediderim, quam si tunc Deum dispensare velit intelligi , cum per rectam rationem piorum mentibus, eorum praesertim , qui religioni Christianae praesunt, judicium sit ab aeterna lege , quae mutari nequit, proficiscens , sic tunc fieri commodius esse, quam pro legis naturae praescripto , cujus rectitudo , ut tolli prorsus nulla ratione potest, sic temporibus incidentibus nonnumquam interpellatur quod rectum judicium, aut fallor , aut non longe abhorret ab ea , quam ipse internam inspirationem appellat, et olim justis hominibus pro dispensatione fuisse tradit , ut multis
uxoribus sine crimine jungerentur. Nam licet raro fiat, ut singulae naturae leges deficiant, in omnibus tamen ob ipsarum multitudinem defectus frequenter accidunt : quibus intervenientibus, si semper essent oracula divina consulenda , nonne Christianos necesse esset inextricabilibus saepe difficultatibus implicari, cum nobis non datum sit, quod olim Mosi amico Dei, veras audiendo reddendoque voces ipsum sciscitari ' Legum igitur sive naturalium , sive divinarum desectus et moderamina solius Dei judicio et potestati reservari veris , sime dicas, si, quod Christi vicarii judicio et auctoritate decernitur,
id judice auctoreque Deo intelligas definiri. Quam Sententiam jam- De trans. Ep. pridem sanctorum patrum et ecclesiae testimonio probatam esse declarat id , quod Innocentius tertius ecclesiae Andeg. rescripsit, qui praefatus Deum suo tantum judicio conjugii ut carnalis, item spiritalis dissolutionem reservasse : Non bumana , inquit, Sed potius d Tina potestate conjugium Spiritale QSSolvitur , cum per tranStationem, depositionem, aut ceSSionem auctoritate Romani Pontinois, quem Constat esse Cicarium Jesu Christi, Episcopus ab ecclesia removetur. Sed alio in loco idem pontifex in eamdem sententiam Epi- ὸ
460쪽
DE RITU NUPT. ET DISPENs.scopo Maguntino haec verba rescripsit: PoteStatem transferendi Pontinoes ita sibi retinuit dominuS et magiSter , quod soli beato Petro vicario Suo , et per OSum SucceSSoribuS Szis Speciali priOilegio tri-huit et concessit, Sicut testatur antiquitaS , Cui decreta patrum Sanxerunt reverentiam exhibendam. Non enim homo , Sed Deus set parat, quos Romanus Pontifex , qui non puri hominis , sed Peri De- Ticem gerit in terris , eccleSiarum neceSSitate Uel utilitate pensata, non humana , sed divina potius auctoritate disso it. XVII. Si res igitur , quae venerit in controversiam, talis sit, ut eam legislator , si adsit, permissurus fuisse sapienti Pontifici videatur 3 hanc neque facere permissu Pontificis, nec ipsum dispensatione permittere peccatum erit. Neuter enim faciet contra legem aeternam, hoc est, contra rectam rationem. ESi enim lex aeterna, ut testatur Augustinus, ratio divina vel voluntas Dei ordinem naturalem conservari jubens, perturbari vetans: quae non scripto , sed divina sapientia continetur quam ab eo potius violari, qui, cum res poscit, non dispensat, docet scholium quoddam , sive glossa vocari debet, clo,. ine. d. cujus Verba Subjeci: Patet, inquit, diSpensationem quandoque esse Rςx0 4 i -, Episcopus peccat, ri non dispenSat, ubi est eviden ratio dispensandi. Hactenus glossa. Nam cum res secus atque diximus , habet, et facere, et dispensando permittere crimen est , necolo .su edip. dispenSatio conSistit. Nam ut testatur scholium alterum : Non est Π Π ςk βς Deum is, cum quo Papa dispensat, nisi subsit cauSa dispensandi. His igitur , quos supra memoravimus, auctoribus , nihil est, quod ex jure pontificio consultis aliorum praeterea, qui plurimi consentiunt, testimonium requiramus. Cum quibus theologi quamquam verbis nonnulli dissentiant, re tamen fere omnes consentiunt qui, ubi ventum est in eam disputationem , num in praecepta decalogi , quae constat Dei simul et naturae leges esse , dispensatio cadere possit, duplicem faciunt dispensationem : unam , qua lex pro sus abrogatur , in quo dispensationis nomine abutuntur: alteram, quae legem interpretatione moderatur et cum priori locum esse negent, in praeceptis secundae tabulae posteriorem non excludunt.
Quod nihil est aliud, quam in legibus illis dispensationem , quae pro
prie intelligitur , admittere , abrogationem repudiare. Antiquatio enim sive mutatio legis, abrogatio ejusdem est, non dispensatio, quae dispensatio nihil aliud est, quam temporum, locorum , perSOnarumque ratione habita , cum necessitas vel utilitas pro rei conditione
