Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

L I B E R IL . η Tposcit, legis duritiem sic interpretatione mollire , ut aliquis tunc ea

lege non teneri , cum auctoritate declaretur. XVIII. Sed ut ad sapientum virorum auctoritatem ac testimonia , momenta quoque rationum accedant, quaero ab istis divina

rum legum patronis ambitiosis, si in leges divinas dispensatio cadere non potest, quomodo licuit David cum suis comitibus propositionis panibus famem depellere contra legem Dei, Achimelech Pontifice

dispensante , et factum Christo tam longe post in evangelio comprobante i cur ab optimis pontificibus in sponsis votis est tam saepe dispensatum : Illa enim Sol eis et reddite, et Tota tua noli taris e , utrum in Scaevolae aut Servii Sulpitii responsis habentur , an in sacrarum scripturarum oraculis Age vero quid turpius sponte sua, aut magis contra Dei praeceptum , quam foenerarit Crimen philosophis ut naturae adversum, magno conSenSu damnatum , et Sa

crae scripturae multis locis interdictum : at cum pignoris fructus in sortem non computare , sit haud dubie peccatum foenerantis , tamen Innocentius tertius sic legem interpretatione mollivit, ut ea non

teneri, si cui pro dotali pecunia iundus pignori datus esset, decreto publico declaraverit. XIX Transeamus ad ipsa decalogi praecepta si praeceptum de iurisjurandi observatione remitti nullo pacto potest , quomodo pontificum decretis toties legimus esse relaxatum ' Si lex , quae furta vetat , non patitur dispensationem , cur in Summa necessitate impune surari licet Aut quomodo Deus Judaeis excedentibus Aegypto furari non permisit solum , sed etiam est adhortatus ' Si patres absque exceptione pie colendi sunt, eisque parendum praecepto Dei, cur ipse dixit: Siquis Genit od me , et non odit patrem Surim et matrem, non potest meus esse discipuluS ' Ac ne singula persequar , si praeceptum homicidii dispensatione temperari non potest, cur Christianis licet cum hostibus legitimis pugnare ' Cur de facinorosis poenas capitis sumere ' Quod Deus praecepit Mosi: Ne patiariS , inquit, maleficos et iGere. Cur Samsoni permisit Deus, ut se templi ruina cum tot hominibus involveret' Sed isti de votis minus soliciti, in illis, a-junt , non sine justa causa dispensari, vel eadem in meliora comi mintari, cum videlicet secus fieri honestius ac commodius esse videtur: in praeceptis decalogi , quae simul naturae , simul divinae leges sunt, haud satis illi quidem fortassis acute , sed quoquo in odo possunt, tergi Versantur, ea praecepta , inquiunt, decalogi non ἔimpliciter in-

I. Reg.2I. Marci 2. Vide tit. de

462쪽

ad kupe s6fa, di enSabilia Sunt, utar enim ipsorum verbis, sed ad mentem prae-spouesatio siti CipientZS accepta. Nam qui furari Vetuit, nolebat praeceptum suum m Pςςδιψός--neoessitate , quae alioquin res facit communeS , obServari,

neque cum ab impotentibus debitoribus aliter debita exigi non possunt, nam id factum ne debet quidem furtum appellari, praeSertim cum futnon inUito rerum omnium domino. Et pari ratione Deus, inquiunt, cum prohibuit homicidium , non justorum hostium aut sagitiosorum hominum neces vetare Solebat: idcirco enim Samsoni permisit , ut improbos homines occideret. Nam quod ei licuerit sibi mortem con- SciScere , non defuit causa , et quidem ut credi par est juδta , sed

nobis nou explorata. Atque eodem moeso parentes coli jussos esse respondent, Sed nisi Aios a et si a religione atque Dei cultu conentur Seducere. Cujus orationis Summa , Si verum quaerimus, non alia est, quam ea praecepta semper esse observanda , nisi cum accidit, ut id, quod praecipitur, contra fieri necessitas cogat, aut magna commoditas adhortetur ; id nimirum quod in votorum quoque dispensationibus observatur. At isto quidem modo nulla lex naturae consentanea dispensationem pati queat 1, ne illa quidem, quae reddere jubet depositum , de qua supra diximus. Mens enim praecipientis, hoc est,

ratio naturalis, quae legem illam mentibus hominum impressit, semper voluit observari ; praeterquam cum ipsum reddere constet in magna repetentis aut etiam reipublicae jacturam recidere , aut quiddam huic simile accidat: ac eodem modo licet de ceteris statuere. XX. Istorum igitur ratio quamquam sit, ut est, Verissima , tammen tantum abest, ut omnia praecepta decalogi vindicet a dispensatione , ut maxime confirmet, eorum quaedam dispensationibus esse opportuna : quoniam hoc ipsum est genus quoddam, et quidem maxime omnium necessarium, dispensandi, quae fuerit mens praecipientis seu legislatoris in causis contingentibus cum auctoritate , ut saepe diximus, declarare : neque enim cujusvis est legem interpretari , sed cujus est condere, aut cui data sit ab illo plena legum moderandarum potestas: nam qui praecepta secundae tabulae ab interpretatione quoque Vindicare conantur , tamquam satis fuerint ab

ipso legislatore declarata, hi mihi videntur, in quo legibus hujusmodi

favere maxime cupiunt, in hoc maxime easdem oppugnare, aequitatem tollentes legum omnium velut animam et moderatricem. Quod eis accidit , dum parum animadverterent praecepta secundae tabulae in .hominum societate mutuisque officiis et contrariis rebus ver

463쪽

sari: aut obliti essent versatilem rerum agendarum inaequabilemque naturam, nullam cujusvis generis constantem stabilemque normam

admittere.

XXL Simile namque videtur esse, a Deo vel natura legem aliquam de rebus hominibus inter ipsos agendis sempiternae rectitudinis poscere ; atque ab artifice solertissimo , ut securim adamantinae duritiae ex plumbo aut auro conficiat, postulare. Nam ut hic securim

absoluta forma quod positum est in ipsius artificio) fabricare potest;

quae scindenda duriore materia non retundatur , non potest hoc enim ne Deus ipse quidem praestare valeat salva illorum metallorum natura) sic Deus atque natura dabit quidem de rebus agendis rectissimas leges, et quoad licet per materiam stabilissimas; sed ut

cunctis temporibus causisque numquam interpellata rectitudine se Viant , non patitur rerum agendarum varietas et inconstantia. XXII. Sed urgent isti argumento non tam recto , quam Specio' Argumenso, quod in hunc modum concludunt: suod ex antecedente neceSSa- bare volunt,rio in bona et necessaria argumentatione colligitur, id quoque neceS- e6hou d CriSarium est: decalogi autem praecepta Sunt hujusmodi , deducuntur enim ex illis principiis ratisque Sententiis , quae in rebus agendis fallere non possunt: sunt igitur necessariae et Sempiternae rectit dinis. Ex illa enim rata sententia : Omne malum egi fugiendum, concluditur oportere homicidia vitare , in hunc modum : Omne malum eSt fugiendum : homicidium autem malum est: fugiendum igitur. Argumentatio est necessaria. Propositio illa : Malum est fugiendum , quae antecedit est principium indubitatum , et perinde neceSSarium. Lex igitur , quae vetat homicita, necessaria eSt, hoc eSt, Sempiternae rectitudinis , ac proinde non magis interpretationem di enSationemque admittens quam illud, unde ipsa deducitur, axioma. Et pari ratione de adulteriis, et furtis, periuriis, ceterisque id genus edisserunt. Cujus argumentationis progressus quam vim habeat, est etiam atque etiam considerandum : tam fucatus est enim specie quadam

veritatis , ut nonnullos egregie doctos viros sesellerit. Et primum nolo procax aut litigiosus esse videri: poteram enim dicere , id quod

quidam verissimum esse putaverunt, nullum eSSe tam ratum, tamque perpetuae rectitudinis axioma in rebus agendis , quod propter harum incertitudinem ac varietatem ex parte non deficiat aliquando. Nam quae lex naturae potest in hoc genere magis esse rata, quam haec ipsa , quae in argumentatione posita est: omne malum

2 om. IV. Lil est

Responsio.

464쪽

so Dp RITU NUPT. ET DISPENS.est fugiendum ' At incidunt tempora, cum in eas angustias conjecti sumus, ut levius aliquod malum, gravia Vitantes, justissima ratione sequamur quod facere et ratio cogit, et magni philosophi cem Ari. ζthic *--Nisi sorte putamus, quod levius est malum, id protinus malum non esse. At malum , inquis, levius in tantis angustiis boni rationem habet: at istud patrocinium tam infirmum est, ut causam prodere videatur. Hoc est enim quod noStra oratio efficere conatur, quod natura malum est, id temporibus effici tale , ut tamquam bonum eligatur: sed non est opus litibus. Dabo tibi legem illam perquam ratam esSe, et sempiternae Veritatis ac rectitudinis: non tamen protinus, quod petis, assequeris. Argumentatio , inquis, recta est ac necessaria. Hoc ego non ibo inficias. Antecedens autem propositio : Omne malum eSt fugiendum , certissima est et sempiternae

veritatis. Hoc quoque tibi largimur. Quid igitur obstat , quo minus res tota consecta sit ' Nihil profecto , si hac sola propositione constaret antecedens. Nunc illa quoque pars est antecedentis: Homicidium est malum quae neque tam certa est , nec tam neceSSaria, quam prior : quippe cujus rectitudo cum magna ex parte adsit, quandoque tamen desideratur et illa certissima est dialecticorum regula, ex antecedente , quod una propositione necessaria, altera contingente consistit, in argumentatione etiam necessaria contingens concludi non necessarium ut in rebus naturalibus ex causis necessaria et contingente qui effectus exsistit , causam infirmiorem aemulatur. Nam hominem occidere quandoque non esse malum , docent non

modo leges civiles, quibus capitalia crimina justissime vindicantur, sed etiam historia sacra , qua constat jussu Dei populos esse armis Judaeorum ad internecionem OcciSOS. XXIII. Quid sui cetera praeteream , quorum est eadem ratio)in praecepto de cultu et pietate in parentes ' negabimusne posse dubitationes eXsistere , quae nequeant absque interpretatione praecepti hujus explicari t Qualis illa esset, agatiae contra praeceptum filius, qui patris rempublicam prodere molientis flagitium cum certo periculo capitis ejus indicaverit, si summo patriae discrimini nulla alia ratione possit occurrere. Nam si salus reipublicae patris etiam vitae praeferenda est lege naturae , quae bonum publicum cuicumque privato bono jubet praeverti : qui tali tempore patrem deserit, ut reipublicae subveniat , is faciet profecto contra scriptum praecepti hujus, fortassis tamen legem aeternam rectamque rationem non vio-

465쪽

L I B E R II. Ilabit. Quod verum esse non potest, si nullam id patiatur interpretationem , quae dispensatio a theologis nuncupatur , quorum alioqui complures, et in primis vir acerrimo ingenio Scotus, negant, s.sent. d.5 praecepta secundae tabulae leges esse naturae , quae proprie intelligantur : cadit igitur in ea dispensatio. Sed urgent etiam nunc speciosius : Ut lex aliqua seratur, quae non omnibus personis et temporibus conveniat, non potest nisi legislatoris vel imprudentia vel malitia contingere has autem dicere in Deum et naturam cadere nefas est: nulla est igitur lex naturalis et divina , quae eXceptionem , ac

proinde dispensationem patiatur. Hoc argumentum in eo fallit, quod pro vero sumit id quod est haud dubie falsum , accidere non posse, nisi culpa legislatoris, ne lex cunctis personis et temporibuS Serviat.

Nam licet interdum culpa legislatoris fiat, ut in lege iniquitas aliqua

notetur , complures tamen leges sunt et justissimae, et summa legislatoris sapientia conditae , quarum rectitudo interdum desideratur, ob rerum , in quibus versatur, conditionem variam et inconstantem. Quo in loco Aristoteles est magister adhibendus, cujus verba ex quinto Ethicorum libro non gravabor apponere , sunt enim ad hanc quaestionem accommodatissima. XXIV. Nam cum lex , inquit, omnis universalis sit, tamen fieri non potest, ut de quibusdam recte in universum statuatur. MIE-bus igitur in rebus in universum statuere necesse est, nec neri po eSt, ut recte sic statuatur ; in iis, quod plerumque AEt, lege cavetur, peccatum non ignorante, et nihilo secius recta est: nam peccatum nec in lege est, nec in legislatore , sed in ipsa rei natura : protinus enim

taliS eSt rerum agendarum materia. Quae cum summus philosophus

dixisset , ac divinitus disseruisset, ne quid in hac quaestione dubitationis relinqueret , quomodo et quando dispensatio fieri debeat

edocens, ait: Cum igitur lex universaliter loquitur in rebus agendis , et aliquid in eis accidit praeter universale , tunc recte At, Si, qua parte legislator universaliter loquendo defecit , defectus emendetur : quod ipse quoque legiStator dicat, si adsit ; et, si sciat, lege conStituat. Atque haec, inquit, est boni et arqui natura , emendatio nimirum legis , qua parte descit ob universale. Potuitne summus philosophus dispensationis tempora, rectitudinem , necessitatem , et ipsam quasi naturam apertius explicare t Dispensatio enim nihil aliud est, quam boni et aequi cum auctoritate declaratio : quod bonum et aequum necessarium esse tradit, ad temperandas leges etiam naturae,

Lil a quae

466쪽

non, it arbitror gnorans. Seu utraque dura locutio. Mare. 2.

11 DE RITU NUPT. ET DISΡTNs. quae in rebus agendis Versantur , Ob earum incertitudinem. Itaque decreto , inquit, eSt opuS hoc est, dispensatione , sic enim necesse est interpretari) quoniam inde nitae rei indefinita norma est. ' Quae Christus non , ut arbitror , ignorans, nec immemor , complures eS- se leges hominibus a se de rebus agendis, hoc est, incertis et indefinitis datas , quae nisi prudentia cujuspiam , qui praesto Sit, temperentur , necesse fuerit ecclesiam suam saepe difficultates inextricabiles incurrere summum sacerdotem in terris loco sui cum summa li

gandi et absolvendi potestate reliquit, qui reipublicae Christianae

ejusque legibus praeesset, ac de rebus singulis eXtra ordinem incidentibus praesens pro bonitate et aequitate , quod in tanta rerum hujusmodi varietate justius, hominibusque commodius cenSeret, etiam praeter legem decerneret: quod in legibus dispensare dicimus. Leges namque etiam divinas commodis salutique hominum servire debere , non haec esse propter leges deserenda , Christus haud dubie auctor est in evangelio, ubi sabbatum factum hoc est, legem de observatione sabbati datam esse ) propter hominem , non hominem propter sabbatum clara voce profitetur. Quo in loco David consilium , qui cum suis necessitate famis adhortante propositionis panes solis sacerdotibus in cibum lege divina permissos , dispensante Pontifice , comedit, tantum abest, ut damnaret, ut tamquam recta ratione initum in discipulorum suorum excusationem allegaverit.

XXV. Ad baeo , inquis, interpretatio legum eSt, quam a praeceptis secundae tabulae plerique theologi et in his Scotus non exeludunt ; nos autem de di ensationibus disputamus : leges porro inmterpretari prudentiae atque doctrinae Sapientium Uirorum munuS eu, non pontificiae majeStatis of cium. Scio, quod supra testatus sum, nonnullos esse theologos , qui, cum re dispensationem naturalium divinarumque legum admittant, verbis eXcludant ; et invidiam verbi fugientes, in eas interpretationem cadere posse dicant, dispensationem negent: quasi vero dispensare quidquam aliud sit, quam

legem prudenti interpretatione pro nascentium rerum necessitate commoditateque in unius pluriumve causa mollire et relaxare: quae interpretatio quamquam interdum scripto legis aliquatenus adriversetur , tamen quoniam hoc justius esse commodiusque recta ratio et res ipsa docet, legem huic non obstare decreto quodam de claratur : quod sive interpretationem , seu legis exceptionem , aut

privilegium, sive indulgentiam principis appelles, haud equidem ad-

467쪽

Thoma Scotoqiae auctoribus, dispenSationem nuncupamus. Neque Go. 1.st. q. enim ea vis est dispensationis, ut quae mala per Se Sunt, hoc est, na- se , hi.

tura injusta , haec ipsa bona efficiat atque justa : hoc enim in legiti

mis dumtaxat justis usu venit: sed ut declaret cum auctoritate , sic fieri tunc justius esse , quam ut scripto legis naturalis est praeceptum: ad quod munus obeundum quamquam viros bonos ac sapientes Pontifex adhibere et debeat et soleat ; ipsorum tamen ossicii est, quod rectum esse videatur, consulere , Pontificis decernere , et decreto auctoritatem suam interponere, cum Ob eas cauSaS, quaS Supra communes

ipsi cum ceteris principibus memoravimus, tum quia, cum locum Dei teneat in terris, et pro Christo rempublicam Christianam moderetur, fas est credere saepe consilia judiciaque ejus , quam ceterorum hominum ac principum , proprius et efficacius Dei sapientia gubernari. Cujus rei magnum habemus in evangelio et praeclarum documentum , quo Pontifex Caiphas, homo neque probus, nec bonis artibus , Josepho auctore , sacerdotium indeptus, prophetasse traditur a Joanne , qui hoc , ut Augustinus ait, divino sacramento , propterea quod pontifex , id est, summus sacerdos esset, attribuens adjecit, hoc autem a Semetipso non dixit, sed cum esset pontifex anni illius, prophetaoit. Quem locum exponens Chrysostomus : Vide, inquit, quanta sit ponti ciae potestatis SirtuS : pontifex enim ejectus, quamquam indignus esset, prophetavit tamen, neSciens quid diceret. XXVI. Itaque optima ratione viri sanctitate et doctrina clari scriptum reliquerunt, majorem fidem adhibendam esse uni Pontifici bό aliquid in ecclesia decernenti, aut interpretanti, quam multis simul sapientibus: A quo enim potius , ut Bernardus ait, didina consilia requiruntur , quam ab illo, cui credita eSt dispensatio mysteriorum Dei t Ipsum proinde , quem pro Deo habemus , tamquam Deum, in iis, quae aperte non sunt contra Deum , audire debemus. XXVII. At huic sententiae nonnulla quoque decreta Sanctorum patrum videntur adversari. In primis illud Urbani Papae : Nam u9i operte, inquit, Dominus Uel ejuS Apostoli, et eos sequenteS Sancti patres sententialiter aliquid de finierunt, ibi non novam legem Rom. Pontifex dare potest. Et item illud Zosimi Papae Contra Statuta , 25- q-y. coninquit, patrum conrire aliquid vel mutare, nes hujus quidem sedis pot-eSt auctoritas. Ne singula decreta reseramus , si quae in eamdem rententiam reperiuntur , quid igitur ad talia decreta, ad horum sen

pto et dispenSation. 25. q. I. sunt quidam.

468쪽

DE RITU NUPT ET. DISPENS.tentias qtud respondebimus ' Illud nimirum quod in promtu est, si decreta haec simpliciter accipiantur , non solum a divinis omnibus legibus , sed a pontificiis etiam Papae dispensationem excludent. Quomodo igitur intelligenda sint haec et his similia , apposita his

summae auctoritatis Scholia, seu glossae Vocari debent, eXponunt, quorum summa est, ea dicta esse de iis , quae pertinent ad fidem,

licet, gelio dispensare interpretando ipsum , ut Alexandrum in numero

testium. Itaque verbum illud non potest, glossa interpretatur de facto, id est, sine justa causa : ut dubium non sit, illud quoque Innocentii tertii negantis in gradibus consanguinitatis divina lege pro- . hibitis dispensare posse , eodem modo esse accipiendum. Nam et

tione spoli ' ipse Sic eSt locutus , non potest nec solet, quasi exponens verbum ter s. p9teSt. Si enim Simpliciter non potest , quid oportuit addere nou

solet ' Ergo non potest, sine justa videlicet causa , sine qua in hujusmodi rebus dispensare non solet. Ac ne quis miretur , illud nou i dictum esse pro eo , non facile potest, nec sine magna et per-justa causa , nolo hic Aristotelem citare , qui non fieri posse ea quoque interdum dici tradit, quae fieri quidem possunt , non tamen recte. Sed qui glossematis, quae modo citavimus, parum habet fidei , legat Hieronymi epistolam ad Eustochium , in qua sic scriptum

est: Audacter dicam, cum omnia possit Deus , Suscitare Sirginem non potest post ruinam : valet quidem liberare de poena , sed non valet coronare corruptam. Quo in loco qui illud non valet simpliciter accipit, aut Hieronymum falsum facit, aut divinam mi nuit potestatem. Licet enim corruptis coronam virginum ne post poenitentiam quidem tribuat Deus, quid tamen obstat, quominus, . si velit, tribuere praeter ipsarum merita possit ' Quamobrem aliud

P uiui. g ΟSSema, non valere, id est, non congruere potentiae eius, interpretatur. In supradictis ergo locis, et si quibus in aliis Papa in rerum agendarum legibus dispensare posse negatur , intelligendum est, nisi necessitas aut maxima commoditas adhortetur talis denique subsit causa , ut sic fieri , quam ex praescripto legis, aequius esse recta ratio judicaret. Quod quia perquam raro accidit, raro licet in talibus legibus dispensare siquidem pro conditione rerum et li

intelligenda. Nam Papam non modo contra Apostolum dispensare, ut Martinum cum bigamo , sed etiam contra ipsius Christi praeceptum , ut in juramento Urbanum cum quibusdam militibus, ac in voto Innocentium tertium cum clericis quibusdam , et item in evan-

469쪽

gis auctoritate major minorve causa subesse debet ad dispensandum. Quae quamquam Vera sint, ac , ut spero , magnis rationibus a nobis confirmata , mihi tamen subvereri in mentem venit , ne tetricorum theologorum aliquis a nobis consilii nostri rationem paulo severius poscens, Officium etiam requirat: quasi parum officiose agere videamur , si, cum gravissimi theologi hanc quaestionem sic tractaverint , ut quidam rem acutius perspicientes, suum judicium dissimulasse , nec plane quid sentirent, enuntiandum duxisse videantur , ne si ad leges divinas et naturales pontificiis dispensationibus aditum quamlibet angustum patefacerent , easdem prodere , ac licentiae, quae nonnumquam cum non parvo detrimento religionis usurpatur , indulgere viderentur , nos eas quoque sacrosanctas leges pontificiae dispensationi obnoxias esse profiteamur. XXVIII. Sed tutinam tam facile esset, eos, qui parvis occasionibus invitati diligenter errant , ab ea culpa per veram doctrinam revocare , quam recte potest institutum nostrum a tali criminatione et calumnia vindicari. Nos enim leges a natura prosectas a Deoque latas , quae res modo attingant hominibus agendas , pontificis dispensationem admittere posse docemus : sed ita docemus, ut clara voce profiteamur , dispensationem non esse, cui non suppetat ea causa, quae faciat, recta ratione dijudicante , ut commodius aequi- usque sit tali tempore , aut tali casu sic statui, quam pro Scripto publicae legis, quae venerit in controversiam ; dispensationem nihil aliud appellantes, quam prudentem ac religiosam et gravissimo consilio faciendam in causis extra ordinem incidentibus interpretationem ; non in his tantum legibus , quae ad sempiternas . illas ratasque naturae leges, de quibus supra memoraVimVS, proxime accedunt quamquam hae quo sanctiores constantioresque Sunt, hoc rarius constantiusque sunt interpretandae sed in eis etiam , quae longius ab eo velut sonte derivatae discessere , et sanctorum patrum conciliorumque decretis confirmatae ac stabilitae sunt . Nam quae precibus, aut, quod longe turpius est, pretio , breviter, alia ratione, quam eXposuimus, impetrata quaesitave sit, haec , si verum quaerimus , quidvis potius aliud , quam dispensatio recte nuncupabitur: nisi forte ludere putamus Bernardum , a quo in eo libro , quem de consideratione ad Eugenium Ρapam misit, et alia praeclare , et illud in primis scriptum est: Ubi neceSSitaS urget, excusabilis eSt dispenSatio : ubi utilitas provocat , dispensatio laudabilia : Militas dico

470쪽

16 DE RITU NUPT. ET DISppNS. dico communis , non propria : nam cum nihil borum est, non plane fidelis dispensatio , sed crudelis dissipatio est. Qui paulo ante dixerat: praesis , ut proSis , praeSiS ut MeliS Set UuS et prudens , quem constituit Deus super familiam suam. Ad quid ' ut des illis esoam in tempore, hoc eSt , ut diSpenSes , non ut impereS. Quae nequis putet de legibus tantum naturae vel divinis esse dicta , Damasi Papae decretum mente perpendat, cujus illa verba sunt: Blasphemm

re , inquit, Spiritum Sanctum non incongrue videntur , qui Sacros canones non necessitate compulsi, Sed libenter aliquid , aut proterve agunt , aut loqui praeSumunt aut facere Solentibus Sponte congentiunt: talis enim praesumtio manifeste unum genus eSt blasphemiarum in Spiritum sanctum. Haec igitur scelera vitare qui volet, Te te autem cum omnes Christiani, tum ii maxime debebunt, quibus est commissa religionis moderatio, hic nobis auctori9uS numquam argu tur , in eam licentiam, quae jure Uituperatur , D mxiSSE , et munus sibi injunctum a Deo , traditumques potestatem sancis ac religioSe moderabitur. At si quis non quod optimum factu Sit , quaerat , Sed

studiose captet occasiones errandi , cujus erit aequitatis non potius ejus pdrniciosam malitiam inSectari, quam nobiS SucceHSere , Si, quod verum credimuS , non disSimulanter explicamus '

XXIX. Sed quamquam ad omnem dispensationem necessitas vel utilitas desideretur , ut ipsius definitio , quam explicuimus supra,

declarat, non tamen ubique paria necessitatis commoditatisve momenta requiruntur : sed quo lex quaeque plus habet rectitudinis et auctoritatis, hoc majorem causam in dispensatione requirit. Quae igitur leges neque natura justae sunt, nec instituto divino , sed legislatoris voluntate, cujusmodi est , ne seminae aliquod sacellum ingrediantur , et quae hujus generis sunt has parva causa Suppetente , aut etiam sola Pontificis voluntate licebit dispensando relaxare , cum possint etiam sine mediocri vel morum vel religionis discrimine penitus abrogari. Leges vero divinae longe his majorem causam poscunt naturales porro his etiam vehementiorem , et quo

propius ab illis primis principiis, de quibus supra diximus, absunt,

hoc etiam efficaciorem. Omnis enim lex naturae est etiam divina, non item omnis divina naturalis est. Quae igitur simul naturae lex est, simul auctoritate divina firmata , in hac sine summa et manifesta necessitatis aut commoditatis causa dispensatio non erit. Quo

enim pluribus majoribusque vinculis res quaeque constringitur, hoc

SEARCH

MENU NAVIGATION