Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

471쪽

LIBER II plures majoresque vires ad sui relaxationem requirit. Ac dispensatio quidem quid sit, et quam necessaria ad leges, quibus humana societas et religio conservatur, moderandas, exposuimus. Legum quoque genera quae et qualia habeantur , et quibus datum sit eas vel condere vel interpretari, aut in ipsis quoquo modo dispensare , docuimus. Ad haec in legum quocumque genere dispensationem boni et aequi interpretationem esse, declaravimus. Quibus rebus in hunc modum constitutis, constituta sunt omnia , in promtuque fuerit, omnes in hac quaestione difficultates expedire. Redeamus igitur ad impedimenta matrimonii, et quatenus in singulis dispensationi locus sit , consideremus. ni

472쪽

que g

CORDUBENSIS,

DE RITU NUPTIARUM ET DISPENSATIONE,

LIBER TERTIUS.

L PRimum impedimentum matrimonii vim et metum esse diximus , quibus libertas consentiendi submovetur , in quo dispensationi Pontificis idcirco nullus est locus, quia quod sua natura nullum est , id consistere nullius hominis decreto potest. Liberum autem consensum velut formam esse atque substantiam in contrahendo matrimonio , suo loco declaravimus. Quae ratio eadem est, eodemque modo valet in secundo impedimento , quod in errore consistit personarum , quae sunt quasi materia matrimonii, in qua qui errat, hunc nuptiis consensisse nemo prudens affirmaverit. Quod si error in conditione fuerit, pro ingenua serva submissa, vel existimata , matrimonium quidem non constabit, ut indicavimus sed quia error est extra substantiam matrimonii, et hoc impedimentum jure pontificio dumtaxat est sancitum , idcirco potestatem pontificiam non eXcim dit. Sacri ordinis initiatio ut obstaret matrimonio , jure pontificio inductum est. Nam sacerdotibus non erat negatum in pristino connubio permanere , ut ne nunc quidem in Graecorum regionibus. Nec nunc quidquam magis obest nostris, quam quae ab ipsis in sui initiatione utcumque vovetur castitas. Nam votis stare lege divina jubemur , et castitas pugnat cum liberorum procreatione , quae Summa commoditas est, et tamquam finis matrimonii. Ita neque sacerdotibus neque monachis , qui castitatem solemni voto sunt professi,

absque permagna causa dispensare licet, qualis ea fuit, quam quisquis ille fuit) Papa secutus, Ramiro Regi Aragonum quinto , de quo est in ipsorum historia , qui monasticam Sancti Benedicti religionem

fuerat professus , dispensatione permisit , ut regnum capeSseret a fratre Petro sine legitimo successore relictum , uxoremque SacerdOS etiam ad liberos in successionem regni procreandos duceret , ne regnum ambitione Principum novis imperiis studentium in magnas belli calamitates, civilesque discordias incurreret. Qualis item causa fuit,

473쪽

LIBER III. qs 9ut Caelestinus tertius Constantiana Rogerii Neapolitani Regis filianti a

monasterio Panormitano post Solemne votum eductam , Henrico sexto Imperatori matrimonio collocaret. Nec aliter statuere oportet

de impedimento religionis diversae : nam et hoc jure divino vetere, non naturali olim nitebatur , nunc pontificio dumtaxat. Quae vero impedimenta in publicae honestatis justitia et consanguinitate spiritali , et iis criminibus consistunt, quae supra memoraVimuS, ea , quoniam jure pontificio inducta sunt, minus causae requirere cer

tum CSt.

II. Complures eodem tempore uxores habere , quamquam nullo veteri divinarum legum scripto aperte prohibeatur, Sed contra constet ex historia sacra multis hoc viris sanctissimis quondam fuisse permissum , nec vetetur jure naturali, quod proprie intelligitur, cum apud multas nationes id nunc passim usurpetur tamen quoniam lege evangelica interdictum est a Christo, idcirco in hac dispensatio non esset, quae sine summa et Vehementi causa fieret: denique quanta erat illa , propter quam Deus in magna fidelium aut omnino hominum paucitate binas, et ternas, aut eo amplius uxores viris sanctis permittebat ' Nam si bello , si quove alio malo necessitas eadem aut similis rediret: Credo , inquit Scotus, Deus eccleSiae revelaret, 4,sent. d. ga. tit hoc rursus dispensando permitteret. Rem scilicet videbat vir perspicacissimus , nec huic sententiae refragabatur : sed quoniam res illi erat cum harum rerum avaris, parcius quidem est locutus , sed

ita, ut aperte quid sentiret, innueret. Cujus enim prudentiae fuerit negare , tali tempore ad permittendum id , quod in eisdem aut similibus rerum augustiis, Deum ut permisisse constat, sic permissurum esse credi oportet, vicario Dei potestatem abesse , cui ligandi et solvendi plenissima potestas data est, clavesque regni caelorum permissae 8 Neque enim si Innocentius III. Papa quibusdam a paganismo ad Christianam religionem conversis cum quaedam jure pontificio prohibita permisisset, complures uxores, quoniam jure divino

Velantur , non Suppetente satis magna causa negavit, protinus, ne inurgentissima necessitate permittere posset, potestate privatus videri debuit. III. Leges divinae consanguineorum inter se, vel affinium inter

ipsos matrimonia prohibentes , cum res agendas atque hominum societatem attingant, non prorsus illae quidem Pontificis moderationem respuere videntur: sed quoniam haud dubie jure divino vetere

474쪽

Πujus sententiae fuit Martinus de Magistris, in quaeS. de in-

DE RITU NUPT. ET DISPENS.continentur , et sunt partim ipsi naturae consentaneae , sine summa causa dispensationem non paterentur paterentur tamen fortassis, si summa necessitas postularet, qualis cum a Deo est in ipsis dispensatum. Fac enim alluvione maxima , qualis Noe temporibus accidit, genus humanum praeter fratres et sorores pontificis periisse : negobisne tunc licere pontifici, ut matrimonium fratribus cum sororibus

dispensando permitteret ' Ego vero haud scio, an tunc vel patricum filia , vel, quod gravius est, filio cum matre matrimonium permitti posset , si non aliter posset genus humanum reparari. At hoc

malum esset, et humanae naturae contrarium : malum quidem , si

non esset illud multo pejus et naturae perniciosius, totam ipsam naturam humanam perire pati, inciviliores in eo rebus etiam inanimatis : ex quibus graves, quarum est propria natura deScendere, ad vacuum replendum ascendere notamus, et suam oblivisci, ut communi naturae serviant. Quod magno argumento est , bonum in rebus cunctis, quo magis pertinet ad summam reipubli,cae , hoc longius unius aut paucorum commoditatibus esse praeserendum lege naturae. Nam qui factum damnant filiarum Lot, quae

generis humani, quod periisse putabant, reparandi gratia patris

concubitus per ejus ebrietatem quaesiverunt , hi credulitatem primum levitatemque ipsarum accusant, quod parvae regionis gente deleta , omnes homines se exceptis absumtos putaverint : deinde quia licet verum esset, quod putabant, tamen non inconsulto p tre ipsoque Deo procedere debebant, quo naturae simul et diu, na lege vetabantur. Ceterum quis neget, Lot virum sanctissimum et prudentissimum in tantis angustiis generi humano pereunti, utcumque dabatur , consulturum , et ut liberos citra peccatum ex filiabus procrearet, secum dispensaturum, id est, non id contra , sed ad naturae Deique legem sore interpretaturum Z praesertim cum Ambrosium auctorem habeamus , cujus ea verba sunt in libro de patriarchis : Denique et Lot sancti Miae hanc causam quaerendae porteritatis habuerunt, ne genus de Meret humanum, et ideo publici muneriS gratia privatam culpam praetexuit. Ita quod in hoc statu rerum vel appetere flagitiosissimum est et contra naturam , id in

tantis rerum difficultatibus honestum esset et naturale , si non pro pria privataque, certe publica natura : ut gravia contra Suam , sed ad communem naturam , quae pluris est, ascendunt , ut mox dix,

mus , nequid exsistat inane , quod respuit universa natura.

475쪽

LIBER III. IV. Porro si consanguinitatis impedimenta , quo minus Obstent matrimoniis, pontificia dispensatione remitti possunt, quanto magis huic locus erit in affinitate ' quae cum ex illa pariatur , laxioribus haud dubie necessitudinis vinculis homines constringit. Sed ut sunt consanguinitatis et affinitatis gradus lege olim divina , nunc pontificia matrimonium impedientes, quorum alius alio majoribus viribus eidem obsistit, sic ad dispensandum alius alio majorem cauSam requirit. Sed primum illud constat, difficilius pari gradu in consanguinitate , quam in affinitate dispensari, ob causam statim explicatam ; deinde in recta linea , quam in obliqua : et in hac quo quisque gradus ad principium propius accedit. Causarum porro dispensandi quae maxima potest contingere, est humani generis in summa hominum paucitate reparatio : proximum locum tenet religionis in magnis ejus angustiis dilatatio , tum prout quaeque bonum reipublicae magis attingit. Primi generis causa fecit, ut fratribus suas sorores ducere licuerit: secundi, ut singuli complures haberent uxores Judaicis temporibus, et ante. Quae duae causae SiVe necessitates urgentissimae quoniam post Christianorum memoriam numquam aut ipsae, aut aliae similes contigere , ac ne umquam contingant , faxit Deus optimus maximus, idcirco hactenus nec in talibus consanguinitatis gradibus, nec in uxorum multitudine a pontificibus dispensatum est, sed ne dispensari quidem potuit, nulla tali tant, que causa suppetente. Quo factum est , ut quidam pontificem nulla omnino ex causa in his posse dispensare falso putaverint: posset enim , si quod abominor) in similes angustias genus humanum aut Christiani conjicerentur. Hic enim non quod factum sit, salve quae-ximus , sed omnino quid seri possit in tam Varia tamque inconstante rerum humanarum natura , et tam plena vicarii Dei potestate. In affinitate vero , quae non tam Vehementem causam pOScit, praesertim eorum , qui ex obliquo pari descensus gradu conjunguntur, dispensari potest etiam in primo gradu contra legis veteris divinum praeceptum , reipublicae causa poscente. V. Nam cum de legibus complures uXores et conSanguineorum matrimonia vetantibus inter juris pontificii consultos sit nonnulla controversia , de affinitatis, praesertim obliquae, legibus magnus est Omnium propemodum consensus. Qui enim severissime pontificiae potestati resistunt, quorum princeps est Speculator , cum Omnia

colligant, in quibus pontificiae dispensationi locum esse negent, de

-Haec est S. I hompo Sententia lib. 4.

476쪽

DE RITU NUPT. ET DISPENS.affinitate nullam omnino mentionem faciunt. Sed theologus , inquis, eorum potissimum rationem auctoritatemque sequeris, qui in studio juris pontificii versantur. Metui ne eorum diceres, qui argentariam faciunt quasi vero non optime illi de sacramentis edisserant , aut de his theologus recte possit disputare , qui sanctorum patrum conciliorumque decreta ex intima quidem theologia depromta , sed jam a jure pontificio petenda ignoraverit. Nam doctrina , quae theologia dicitur , jurisque pontificii cognitio hanc inter se societatem habent, ut non natura Sejunctae , sed vi potius per hominum negligentiam divulsae videantur. Quamquam ego hac in parte complures theologorum fautores habeo , in primisque totam Scoti familiam , quae huic sententiae suffragatur. Sed licet apud me non tam illorum, horumVe , aut cujusque hominis auctoritas, quam , ut par est, rationum momenta a sacris litteris, ipsaque natura ducta valent , tamen cum ad haec doctissimorum quoque virorum auctoritas accedit , liberius audeo sententiam meam explicare. In legibus ergo cujusvis gradus affinium matrimonia prohibentibus, locum esse pontificiae dispensationi , si modo adsit nec levis, nec injusta causa , hoc minus est

dubitandum , quo magis congruunt non modo virorum doctissimorum testimonia, sed etiam exempla majorum cum naturali eadem verbis eXolurimum

iam natura impediat matrimonium , ut Jacob, et duarum sororum , quas eodem tempore uXores habuit, exemplo declaravimus. VI. Nam quae fuerit absque sobole vidua relicta , hanc uxorema fratre duci demortui mariti , tantum abest, ut fuerit umquam lege divina vetitum , ut praeceptum etiam fuerit in vetere testamento , magna infamia proposita , si quis minus huic praecepto divino paruisset. Quamquam enim in Levitico fratris uxor duci divinis illis verbis prohiberi videatur , turpitudinem uxoris fratris tui non revelabis , lex tamen in hanc sententiam est accipienda, ut Vivente Iratre nuptias ejus, quae ab ipso Judaeorum more diverterit, prohibitas esse intelligamus: vel etiam mortuo, ejus, ex qua liberos procrea-D ut. z5. verit. Alio enim loco quae absque liberis viduata fuerit, duci jubetur , et hoc lege posterius scripta, ne quis forte calumnietur, praeceptum hoc lege illa fuisse revocatum, cum longe aliter sese res habeat , et lex illa hoc praecepto fuerit per exceptionem declarata.

-que legitima ratione supra a nobis accuratissime mulsisqtie plicata : quae si ulla in alia veteris juris divini lege , in hac valere debet: cum affinitas saltim obliqua , lege tantum

477쪽

LIBER IIL ' 3Posterioribus enim legibus priores vel abrogari solent, vel declarari,

non e diverso. Hoc autem praeceptum cum habeatur in Deuteronomio , pOSterius esse certum est, nisi forte vim Graeci vocabuli nescimus , et Deuteronomio significari secundam legem ignoramus. Quamquam hoc ipsum praeceptum , si temporum memoriam replicare libeat, multo etiam ante datam illam legem observatum a piis atque sanctis viris fuisse reperiemus. Legimus enim in sacrarum litterarum monumentis mortuo Her primogenito Judae praecepisse hunc Onae filio alteri, ut Thamar , quam ille sine liberis reliquerat, associaret sibi, semenque fratri ex ea suscitaret. Ut credere fas sit , praeceptum hoc , quod e longissima vetustate ante legem Leviticam repetitum , postea fuit in Deuteronomio scriptura confirmatum , nullo non tempore ante legem evangelicam viguisse. Sed neque illum, quem paulo ante exposui, Leviticae legis intellectum maxime proprium esse , ac interpretationem conveniensissin iam , volo nobis sibdem adhiberi , quantacumque ratione asseverantibus, nisi August,

num , cui nemo potest cum pudore ne dicam , sine crimine) refragari , auctorem habeamus, utramque legem his Verbis, quae ex ipsius super Levificum commentariis descripsimus , interpretantem Si fratre , inquit, mortuo intellexerimus probibitum ESSe ducere fra- Quaes. 6ti tris uxorem , occurrit illud, quod excitandi Seminis c Sa , si ille sine sitis defunctus esset, jubet Scriptura eSSe faciendum , ac per hoc collata ista prohibitione cum illa juSSione , ne adinSicem advem Sentur , intelligenda eSt exceptio : id eSt, non licere cuiquam defuncti fratris ducere uxorem , Si defunctuS posteroS reliquit: aut etiam illud esse probibitum , ne liceret ducere fratriS uxorem, etiamsi a fratre Sietino per repudium receSSiSSet. Quo in loco quamquam

supervacaneum fortasse videatur in re aperta testibus uti non necessariis , citare tamen possem synagogae Judaeorum testimonium, quae praeceptum illud hactenus observat religiose , ut nuper Romaea Judaeorum legis peritissimis perquirendo didicimus: qui hoc ipso

anno in eadem urbe testati sunt usu venisse, ut ipsorum quidam dimissam a fratre sine sobole uxorem duceret: quod utique ab ipsis non usurparetur , si lex illa inter ipsos fuisset umquam abrogata. Nam qui legibus evangelicis hanc dixerit esse sublatam, is de ceteris omnibus matrimonii legibus idem statuat necesse est, de quibus vel abrogandis vel confirmandis nulla omnino mentio est in novo

testamento facta.

478쪽

η6 DE RITU NUPT. ET DISI E s. VII. Sed quamobrem, dicet aliquis, cum ceterae matrimonii Ieges hoc quoque tempore suam habeant Vim , praeceptum de uxore fratris, qui liberis orbus decesserit, ducenda Christianis non observatur ' Ad hoc theologi alii aliter respondent. Scotus enim , vir acerrimo ingenio et idem doctissimus, ejusque familia videntes has

leges neque naturales esse , nec umquam, ut praediximus, a Christo 8 p H ' 4 Apostolis aperte confirmatas, eas nunc Ecclesiae decreto vim habere , jureque pontificio inniti asserunt, eoque reserunt Omnes leges consanguineorum vel affinium matrimonia prohibentes , praeterquam consanguineorum descendentium dumtaxat vel ascendentium in linea : quippe qui jure naturae matrimonio conjungi neque- Thomas autem non doctrina solum, sed etiam sanctitate vir clarus, quod pertinet ad praeceptum de viduam a fratre sine sobole dimissam ducendo , respondens ait: Tunc , inquit, illud requirebatur , cum per carnis propagationem cultus religionis multiplicabatur , quod nunc locum non habet. Quae sententia si vera est, Deique praeceptum idcirco est servari desitum , quoniam ipsius potissima ratio jampridem abest : si qua nunc magna causa incidat, ut id ab aliquo servari, melius commodiusque sit, quam secus ', quis furor est per Deum immortalem, id licitum esse negare, Dei vicario dispem sante ' Nam si Scotum ejusque familiares audiamus, res est in expedito , quoniam quae leges jure pontificio nituntur, in his pontificis

dispensationi locum esse non est controversia. Ad haec accedit jurenis thes h pontificio consultorum sententia supra nobis explicata , quorum qui- p. 'άh dam , qui nimis alioqui parce de pontificia potestate judicant, ut eam, inquiunt, uxorem quis ducat, quam ejus frater absque sobole dimiserit, pontis ex dispensare potest: nam tale matrimonium per missum erat jure divino. Sed quid opus est, juris interpretum testimonia colligere , cum id ipso jure pontificio et fieri posse et factum esse apertissime doceamur ' in quo pro lege receptum est Innocentii decretum , qui Livoniensibus quibusdam , ut quas uxores sine liberis a mortuis fratribus dimissas pagani duxerant, eas facti Christiani retinerent, dispensatione permisit ; ne tamen deinceps tales nuptiae fierent, interdixit: quo intelligitur hoc , quod jure divino licebat olim temporis causa , Christianis temporibus Vetitum esse , praeterquam pontifice justa ex causa dispensante. VIII. Quo magis est consilium eorum improbandum , qui nuper in haec disserere coeperunt, ut Henrico Britannorum Regi opi

479쪽

LIBER III. 46smo et religiosissimo scrupulum injicerent, ne contra religionem sacere videretur, si Catherinam Reginam pudicitiae rarum ac omnis Virtutis exemplum , quam a fratre Arcturo dimissam duxit, retineret : quamquam ille moriens non modo sine liberis ipsam , sed etiam inviolatam reliquisset: quod Regina semper est prosessa , et Rex ipse Henricus, qui verum non potest ignorare , ut audio , non inficiatur. Isti enim contendunt et jactant, non fuisse pontificiae potestatis in illis nuptiis dispensare , quasi vero quod Innocentio licuit , tota εEcclesia comprobante , id fuerit Julio Pontifici negatum, utrique ultimo. justa causa , et huic sorsitan majore suppetente. Ille namque, ut Livoniensium quidam , pauci videlicet ut est probabile , rara est enim talium nuptiarum occasio ) iidemque obscuri homines, in Christianismo , ad quem conversi fuerant, hac indulgentia confirmarentur, legem ad id temporis relaxavit, quo Christiana religio longe lateque diffusa erat: hic autem, ut inter Reges maximos et praepotentes benevolentia confirmaretur, repetito affinitatis vinculo , quod vel sublatum omnino , vel certe nimis erat remissum , nullis liberis ex priore affinitate quaesitis , qui pignora essent communia firmioris necessitudinis , utque tollerentur causae , quae inter ipsorum Christiana regna mari terraque aliquando magna bella concitarant. Quid igitur obfuit huic dispensationi, quod si affuisset , merito erat apprombandum Z In his licet citra controversiam dispensare , quae non Sunt jure divino, neque naturali sancita; hic neutrum istorum obest. Facilius in affinitatis, quam in consanguinitatis impedimento dispen- Satur : horum affinitas est, non consanguinitas ; in causa Principum clarorumque virorum, quam si privati sint aut obscuri: hi Reges Sunt magnorum regnorum , et Regum filii, quique genus suum a Regibus et Imperatoribus serie non interpellata longiSsime repetunt. Justae causae subesse debent, et ad reipublicae bonum pertinentes :quae justior esse potest, aut magis e republica, quam Principum Christianorum concordia et pax inter magna regna ' Si enim ut consanguineorum , sic affinium matrimIonia , benevolentiae inter homines conciliandae ac dilatandae gratia quemadmodum testatur

Augustinus) legibus prohibentur qua luStIuS quam amicitiae et lib. i5.c.16.

necessitudinis causa praeter leges republica poscente dispensando permitti possunt , cum utroque modo eadem commoditas contingat tIX. Quod siquis pertinaciter contendat, legem suisse divinam, Tom. IV Nnia quae

480쪽

Ilier. a. lib.

66 DE RITU NUPT. ET DISPENS.quae in causa regia fuerit relaxata quod tamen perperam dici supra docuimus) haud equidem ponam in magno discrimine , modo constet id, quod est haud dubie verum , non item esse naturalem leges enim divinas, quae non etiam jure naturali nituntur , caerimoniales esse , vel judiciales , easdemque a Christo per sacerdotii mutationem antiquatas abrogatasque esse , consensus est theologorum , ac

jure pontificio peritorum communis, Hieronymo AuguStinoque auctoribus : quo in genere leges omnes affinium praesertim ex obliquo matrimonia vetantes haberi certum est nec eis alio jure Christianos , quam pontificio constringi: ut dubitari non debeat, quineas qui relaxat, is Ecclesiae decretum remittat, non legem divinam, vel naturae. Quod si verum est in ceteris, quanto in ea lege magis ita esse putari debet, quae prohibet a fratre sine sobole relictam dimcere ' cujus non modo nulla mentio facta est in Evangelio , sed oppositum in veteri jubebatur. Nam si non tantum absque sobole sit

relicta , sed etiam incorrupta , jam hic quis neget, non tam affinitatem , quam publicae honestatis justitiam jure dumtaxat pontificio inductam obesse videri ' Qui eam igitur legitimam atque justissimam, et nulla non parte probandam dispensationem infirmare ac labefactare quaerunt, hi, si verum fateri licet, quid aliud dicendi sunt, quam Christianis Principibus concordiam , ipsi Regi summam etiam

gloriam invidere , quam sibi nuper pepererat, Suscepta et prudentiS-sime defensa publica religionis causa adversus haereticorum impietatem. Neque enim ignoramus, quas isti machinas admoverint, quod tempus observaverint, ad animum optimi et clarissimi Regis oppugnandum : cui hoc unum objici posse videtur , quod istorum dolis

ac perniciosis conatibus non satis pro majestate regia ceteraque sua

prudentia restiterit: qui si religionem ac pietatem , et non potius malitiam publicae Christianorum quieti perniciosam sequebantur, cur

inter initia nemo ipsorum acclamavit Z cur tot annos paSSi sunt, mutua caritate , summa concordia religiosissimos conjuges permanere,

et liberos ad regni successionem et spem posteritatis quaerere ' An inter ignobiles obscurasque personas res acta illa est ' aut ignorare quisquam potuit, Catherinam Reginam clarissimorum Hispaniae Regum Fernandi ac Isabellae filiam , quam Rex Britannorum Henricus duceret, nuptam fuisse earumdem gentium Regi Arcturo , qui sine liberis decessisset ' praesertim cum eam causam , siquid habuit ambiguitatis , frequentissimo doctissimorum virorum theologiae jurisque

SEARCH

MENU NAVIGATION