장음표시 사용
481쪽
LIBER IIL pontificii cognitione praestantium conventu Romae jussu Pontificis agitatam et accuratissime disputatam fuisse necesse sit. Quibus consultoribus , ut in ceteris vel mediocribus causis, si quid modo dubitetur , facere solet, sic in hac regia causa Pontifex maximus auctore Spiritu sancto dispensavit, qui ubicumque homines duo vel tres , nedum complures in nomine ejus congregantur , praeSto adeSt. Maurui .X. Sed cur isti monita sua tam diu distulerint, modo quaerebam. Nunc illud mihi responderi velim, cur tempus Observaverint, cum subor tis quibusdam simultatum causis, Regis animus in Principes Reginae consanguineos esset exacerbatus. Ego igitur neminem damno , difficile est enim hominem mortalem de occultis hominum consiliis judicare : si quid tamen conjectura valet; ista magna sunt argumenta animorum , quos non ea cura solicitat, nequid contra religionem Christianam vel fiat, vel factum invalescat, sed qui aliud nimirum agant , longe aliud moliantur : cujus si facti fuerint compotes, vix audeo dicere , quas turbas, quos tumultus inter Principes Christianos sint concitaturi, quae semina odii sempiterni inter magnos Christianorum populos sparsuri. Ego vero, ut huic quaestioni finem aliquando faciam , cum ad haec maxima mala , si Quid . .
novatum Iuerit, impendentia , temporIS diuturnitatem . Quo Reaina te
in matrimonio Regis bona utriusque ride fuit, et liberos in eo quaesitos accedere videam , quae ratio apud sapientes Principes vel plurimum valere solet, illud ausim sortiter asseverare , etiamsi initio non satis agna causa fuisset Pontifici, quam vel maximam fuisse probavimus , in hac regia causa dispensandi , nunc Summam eSSe non solum ad matrimonium confirmandum , sed etiam poenis ecclesiasticis, quae maxime proponi solent , interdicendum , nequis amplius hujus causae agitatione , aut hac quaestione disserenda publicam Christi norum pacem solicitaret.
482쪽
DE FATO ET LIBERO ARBITRIO, LIBRI TRES,
I Uamquam plena est mortalium vita plurimarum rerum igno'rantia , ipsaque philosophia complures habet quaestiones nondum satis explicatas: nullam tamen esse puto , quae tum Veterum , tum recentiorum ingenia aeque torserit, et tam miserabiliter exercuerit, ac quaestio de fato, et eo , quod est in nostra potestate , quod Graeci το εφ'-, nostrorum juniores liberum arbitrium appellant. Nam licet nullam reperias aliam , quae plus ad morum institutionem pertineat, quaeve ad moderandam religionem sit magis necessaria difficile tamen dictu est , quanta de ipsa fuerit tum doctorum , tum etiam indoctorum dissensio. Itaque non modo physici, qui dogmata sua rationibus a natura ductis, et consentienti sensu confirmant , dignissimam putaverunt, in qua vel in primis elaborarent 3 sed hi multo etiam magis , qui divinas litteras tractant , et ob eam rem theologi nuncupantur. Sed cum multae veterum philosophorum controversiae divinis oraculis et Christianae religionis beneficio diremtae fuissent, quid in quaque verissimum sit conSti, tuto , abunde doctissimorum et egregia pietate virorum conSentiente decreto effectum esse videbatur , ut nemo jam magis posset de Voluntate et arbitrii libertate, quam de mundi primordio vel animorum immortalitate dubitare, nisi hoc temporis , auctor Omnis impietatis , et infamia nostri saeculi Martinus Lutherus exstitisset,
483쪽
qui dum e mentibus hominum religionem Christianam omnemque
Dei cultum nititur cunctis rationibus abolere, certissimam rem et principum tum philosophorum , tum theologorum auctoritate confirmatam in dubium revocare tentaret tanto studio et contentione,
ut de servo arbitrio librum , qui ipsa statim inscriptionis insolentia simul auctoris temeritatem praeierat, simul impiam arrogantiam , in Erasmum Roterodamum ediderit, cum hic de libero arbitrio librum docte et eleganter, ac perinde religiose conscripsisset, quo Lutheranum hunc errorem , ac potius fraudem et malitiosam impietatem scienter ille quidem et peracute , sed justo tamen modestius, ne d cam parcius et timidius, insectatur. Qui si totam causam fuisset complexus , nec bonam partem intactam reliquisset, consuluisset vir eloquens et eruditus labori meo, meque gravi hoc scribendi munere
liberasset. Nunc cum sententiam suam testimoniis dumtaXat sacrarum
litterarum confirmare contentus, dum satis religioni sic factum iri putaret, quid natura rerum humanaque ratio poscat omiserit: officii esse duxi, quaestionem , cujus discrimine maxima et morum et religionis momenta versantur , paulo altius repetitam , latius etiam explicare , ut Lutherano furori, qui nova monstra nullo non tempore comminiscitur , nec cessat religioni perniciosiores insidias machinari , hac in quaestione , quae non minus philosophos , quam the logos attingit, cunctis rationibus, quantum studio et labore consequi possimus, occurramus. Simul ne, cum cetera ejus impia et nefaria dogmata viri singulari tum doctrina tum etiam gravitate multi singula libris editis cohibuerint, hoc, quod non solum Christianae religioni, sed omni divino cultui, libertati hominum , cunctis legibus humanis juxta et divinis latenter insidiatur , campo liberiore debacchetur , Si minus multorum testimonio et scriptis refellatur. II. Quod opus ut ad te , Joannes Toletane , mitterem, me complures eaedemque justissimae causae compulerunt. Primum quia
fas est me Cordubae urbis alumnum tibi pontifici Cordubensi, ut ceterarum frugum , sic hujus generis lucubrationum primitias libare: deinde quoniam , cum tu philosophiae ac theologiae studio non sine tua magna laude fueris a pueritia deditus, tibi potissimum , qui hanc
quaestionem sumtam ex media utraque philosophia optime valebis dijudicare, hujusmodi munusculum convenire videbatur: tum quia idem in privatarum publicarumque rerum administra fone , perinde ac in omni virtute pietateque et religione colenda, te ita geris,
484쪽
η o DE FATO ET LIBERO ARBITRIO ut more tuae clarissimae familiae non vi fati , sed prudentia , industria , studioque rerum honestarum, sic Videlicet Deo naturaque volente, res humanas recte et pulchre administrari et putes , et doceas , magnumque testimonium dicas adversus fatalem neces
III. Sed antequam de iis rebus dico, quae propriae causae huius esse videntur, non erit alienum, qui fons tantorum malorum , et quasi caput exstiterit, aperire, et de moribus et flagitiosis artibus Lutheri pauca breviter commemorare, ut a quibus initiis prosecta nefaria scelestissimi hominis molitio vires paulatim sumendo processerit , intelligatur. Quo in loco illud pro comperto dicere audeo et constanter affirmare, quod mirum cuipiam fortasse videbitur , studium eloquentiae humaniorumque litterarum Germanis hanc perniciosissimam pestem invexisse. Quod ipsum Alberto Pio Principi Carpensi placere in primis animadverti, cui viro , si mihi credes , nem,nem hujus aetatis non dico Principum , sed hominum , vel divinae et humanae philosophiae cognitione, vel omnis humanitatis prudentia , et usu plurimarum rerum antepones. Quamdiu enim Germania more patrio gravioribus disciplinis intenta , rebus rerumque solidae cognitioni, non verborum inani garrulitati ac sermonis lenociniis studebat, proveniebant in ea acutissimi mathematici, perspicaces philosophi, theologi gravissimi, honestissimi, religiosissimi: ut
non modo sana doctrina , sed etiam optimis moribus ac exemplis ad homines instituendos, et vera religione imbuendos essent instructi. Postea vero quam his optimis disciplinis relictis, coeptum est a leviculis quibusdam hominibus Latini Graecique sermonis cognitioni, ac dicendi facultati accuratius indulgeri, provenere malo pravoque ingenio quidam , qui maledicorum impiorumque Scriptorum commercio facile omnem impietatem caninamque maledicentiam imbiberent, seque ad morum essima quaeque vitia multo etiam magis , quam ad eloquentiae virtutes dociles exhiberent. Itaque non hominum tantum, sed etiam Dei contemtores effecti, quantulamcumque dicendi facultatem comparaverant, hac ad omnem religionem tollendam abuti coeperunt: quorum partim jactatae voces, partim Scripta sic Germanae juventuti latitans venenum infundebant, ut paulatim Corruptos animos ad scelus impietatis concipiendum commodissime praeparaverint. Atque hoc quidem caput fuit, haec origo cunctorum malorum : scelus videlicet et arrogantia impiorum quorumdam
485쪽
LIBERI. 'Tyht audacissimorum hominum, quos non mediocris eloquentiae ac eruditionis opinio Germanae juventuti commendarat. Hinc enim
Luthero, novarum rerum occasiones studiose ac cupidissime captanti data facultas est ad omnes dolos fraudesque secundo succeSSu connectendas. Ut merito fuerit a prudentissimis viris dubitatum , boni,ne , an mali plus hominibus attulerit vis eloquentiae. IV. Ut enim animalium teste Aristotele perniciosissimus est homo , si justitia vacet, propterea quod ratione, omnibus armis, Si fuerit hac virtute destituta , ad nocendum accommodatiore , Solus est praeditus: sic hominum eos constat esse nocentissimos, quibus data est eloquentia , si hac in pejorem partem abutantur. Nimirum quoniam facultatum , quae a ratione proficiscuntur , haec ad hominum animos tractandos, et quocumque libeat, ut in optimam , sic in pessimam partem impellendos plurimum potest. At cum florentes respublicas maximasque civitates saepe eloquentium , sed improborum hominum facundia corruisse constet, et harum rerum exempla passim , si quis memoriam temporum replicaverit, Occurrant: nescio tamen , an ullum sit, quod cum hac pernicie et Germanica calamitate comparatum non levissimum esse videatur.
V. Illud est igitur etiam atque etiam dolendum , Germanis eloquentiam post longum tempus in suam regionem per tam importuna atque levia ingenia penetrasse , quibus longe optabilius commodiusque fuisset, ingenuas artes more majorum , rudi ac simplici sermone tractare , quam sibi cum tanta pernicie Omnia omnium Latinorum Graecorumque ornamenta orationis peperisse. Ab his enim velut malorum satoribus venenata semina partim scelere , partim levitate ac imprudentia jactata , cum ea Lutheranus animus, quasi pestilens ager excepisset, tam mortiferas herbas, tamque Venenosos Serpentes , quam Videmus, procrearunt. Martinus enim Lutherus homo natus ad seditionem , naturaque impius et factiosus, cum videret Germanam juventutem sic ad impietatem imbuendam praeparatam , non putaVit tam praesentem Occasionem sibi esse praetermittendam : hanc unam viam commodissimam esse ratus , qua Seex arctiore et monastica vita , cui se initio nullo sano consilio , nulla
religione ductus , sed partim levitate , partim dum vitam sequitur
otiosam et rebus fultam necessariis, addixerat, velut ex molestissima servitute in laxiorem nequitiae campum , et omnis luxuriae licentiam vindicaret , si qua ratione posset per falsam religionis spe
486쪽
4 1 DE FATO ET LIBERO ARBITRIO
diem veram religionem evertere , et praetextu pietatis sanctissima quaeque Christianorum instituta labefactare. Itaque homo versutus et callidus, et ad dolos connectendos mirus artifex , non putavit ere fore , primo congressu ipsam velut arcem religionis invadere sed ex quibusdam rebus, quae tenuiores esse , minusque praesidii habere viderentur , paulatim ad summa procedere. VI. Sumta igitur occasione ex quorumdam circulatorum sordibus, qui tunc forte indulgentias nuncupatas , a Pontifice maximo justissimis de causis concedi solitas, velut merces quasdam importune venditantes, magnam in se plebis invidiam concitarant coepit in potestatem Papae impudentissime disputare, affirmans Papae nullam esse potestatem , nullum jus in eorum animas , qui cum morte jam vitam commutassent. Qua re cum indulgentiarum illarum auctoritas plurimum imminueretur , facile fuit concitato vulgo , et ministrorum avaritiam pertaeso mendacium falsa Veritatis specie praeteXtum probare. Tali porro artificio illius populi patientia tentata , cum res ad votum successisset, timidi esse putavit , tam felices successus non urgere , et ad omnem Pontificis maximi auctoritatem infringendam non graviter procedere. Ergo quasi summa pontificia potestas absque summa sanctitate persectissimisque moribus nullo tempore possit consistere , huc coepit omnes loquacitatis nervos contendere , ut in maximorum Pontificum et Cardinalium vitam, quam maxime posset, invidiam concitaret. Neque enim abhorret ab artificiosa dicendi procacitate : qua fretus saepe bonorum alioquin hominum eorumdemque doctissimorum rudiorem orationem contemsit, saepe imperitOrum mentes elusit, atque dolosis mendaciis fascinavit. Pergit igitur summi Pontificis et Antistitum Romanorum mores jam scommatis et dicteriis ex intima comicorum epigrammatariorumque officina depromtis Vellicare , modo tetricis verbis et gravibus sententiis acrius
incessere: luxum ipsorum , invidiosas opes , habendi regnandique cupiditatem per callidum artificium exaggerans. Qua in re facile fuit homini maledico et dicendi artibus instructo sibi audientiam facere.
Non solum quia primores vulgo et tenuioribus odio esse solent, sed etiam quia fit nescio quo pacto , ut homines cum bonorum laudationes iniquis auribus accipiant, aliorum vituperiis maxime delectentur. Credo , quoniam multi aliorum virtutibus laudandis sua sibi vitia
exprobrari putant: qui, si de vitiis commemores, gaudent, quasi eis, quos vituperas, ipsi judicio tuo praeserantur. Quam
487쪽
LIBERI. 'T UIL Quam criminationem hoc suscepit audacius, quia multo applausores praesto fore sciebat ex grege illo studiosorum eloquentiae , de quo supra mentionem feci. Eos praesertim , qui cum Rosinam aliquando non religionis causa, sed sacerdotiorum cupiditate confluxissent, re parum feliciter gesta, in Germaniam remigrarant, ignaviae ineptitudinisque suae culpam ad Pontificum Cardinaliumque sinistros mores transferentes , jactantesque Romae neque honestis artibus locum esse , neque ingenuis disciplinis : quos non pudet apertissimo mendacio sui sibique similium exemplo fidem facere tentare. Ubi enim virtutis omnis atque doctrinae pleniorem mercedem
majoraque praemia, quam Romae licet sperare t Ubi quotidie probitas atque egregia doctrina plures , quam in reliquo terrarum Orbe ex infimo gradu ad magna fastigia rerum extollit ' Neque enim si Romae fortunae temeritate et diversis artibus magis, quam Mirtutum meritis quidam interdum efleruntur , protinus frigere virtus, et suis praemiis fraudari censenda est: cui major ibi certiorque merces prope semper parata fuit ' Ceterum Roma doctrinam egregiam recto judicio metitur , non vana quorumdam persuasione , qui cum
paulo ultra primas litteras processere , sibi sed solis plerumque
magnopere placent, ac doctissimi esse videntur , et in magnis viris numerandi : cum ipsis vel doctiorum ignota turba nullus propemodum in urbe vicus non scateat. Adde quod doctrina per se quamlibet excellens , nullis aliarum virtutum adminiculis fulta, infirmares est, nec digna ullis saeculis magno aliquo honore existimata. In quibusdam enim partim pravis moribus, partim imprudentia et ineptitudine , tam funditus obruitur , ut lumen ejus nusquam appareat. Isti tamen cum se digna patiantur , Pontificum et Cardinalium iniquitatem , et non suam , ut par esset, ignaviam et turpitudinem
accusant. Nam qui ad non vulgarem eruditionem prudentiam et mores humaniores atque vitae honestatem adjunxerint, hos si non cunctos, certe multos Romana liberalitas sine nationum discrimine complectitur , fovet et exornat. In illorum igitur hominum importunitate cum magnum sibi praesidium paratum esse Martinus intelligeret, criminationem urgebat confidentius. Quam causam cum homo scilicet innocentissimus, et ab omni suspicione criminis alienus cum magno vulgi ac imperitorum assensu et istorum applausu perorasset, parum negotii sibi superesse putavit ad potestatem auctor,tatemque Papae funditus evertendam : qua sublata , jus pontificium
488쪽
7 FATO ET LIBERO ARBITRIO et ab ipso prosectas leges sanctissimaque instituta corruere intelligebat. Quibus dissolutis , ii ecesSe esset , non solum vincula relaxari, quibus monachorum cujiisque ordinis Vota atque vitae institutiones astringuntur , quod ipse primum petebat, sed omnium Christianorum mentes in magnis multisque religionis erroribus versari. Quod si opera ipsius accidisset, in tanta rerum perturbatione sibi ad majora molienda neque auctoritatem, neque occasiones defu
VIII. Quo in loco nollem quisquam sic orationem meam interpretetur , quasi studiose nitar istius reprehensionibus, si quae a vero non prorsus abhorrent, obsistere, ut a quopiam per talem indulgentiam , majorem aliquam gratiam ineamus. Quid enim magis ab institutis meis abhorret, quam ut Vitiorum patrocinio cujuspiam gratiam turpiter captare sustineam ' Non sum tam parvo , tamque dejecto animo : per me vero, qui Romanae ecclesiae , ut fas est, majestatem semper Sum religiose Veneratus, non modo conniventem , sed etiam approbantem, satiras quamlibet longas conficiat, et pravos face dolum Romanorum mores insectetur licebit. Quis enim me vel liberius vel libentius solet hoc munus usurpare ' Sed illud maledici est, et aliud quam peccatorum correctionem molientis, quorumdam criminibus vitam omnium condemnare. Multos enim habet, semperque habuit ecclesia Romana Cardinales Pontificesque Max. religiosissimos , sapientissimos, ac omnis Virtutis colentissimos, quos enumerare longum esset ac praesentes nominatim referre , partim invidiosum , partim nomine captatae gratiae suspectum. Sunt et alii probabiles quidem , nec ab officiis cultuque virtutum aversi , sed qui rerum humanarum cupiditatibus minus interdum reluctentur. Quorum mediocritatem si Martin us Lutherus, ferre
potest, reddat nobis aurea saecula , quae , si poetis credimus, innocentissimos mortales ad summam usque Senectam , ac ipsam
perducebat, nullis hujusmodi cupiditatibus solicitatos, aut
non se- aliud genus hominium e lapidibus instar Deucalionis exsuscitet, qui
talibus affectibus non tangantur. Nunc enim ea tempora SucceSSerunt , ut praeclare jampridem cum hominibus actum esse videatur, qui parvis criminibus urgeantur. IX. Nam cum ex hominibus Pontifices Maximi atque Cardinales cooptentur , hominum mores prius emendare debet, qui paratus est in his persectissimos mores postulare. Nisi sorte velit, ut est a-
489쪽
Quae , ne tacitus meam constantiam requiras, a me non idcirco dicuntur , ut dissolutorum , si qui sint, turpitudo oratione mea sublevetur : tales enim sanctissimo illo collegio indignissimos esse dico, nec Verbis solum castigandos, verum acrius etiam puniendos: sed ut desinat Martinus aliquando omnes Romanos sacerdotes ad veterem disciplinam , quae multum jampridem ex mortalium mentibus abolevit , atque Petri sanctitatem innocentiamque tam imperioso Supercilio tamque severe revocare. Quod quamquam Optimdm esset, cumctisque votis expetendum , boni tamen consulendum est, neque iniquo animo ferendum , si in tanta hominum perversitate sacerdotes quosdam probos sanctosque , nonnullos nec impios nec ab honestate et virtutibus abhorrentes habeamus. Sed Martinus Lutherus, vir scilicet integerrimus, sanctissimus , et ab omni etiam suspicione criminis alienus, sacerdotem , qui non sit omnibus virtutum numeris absolutus , ferre non potest, morositate plane Rosciana. Roscium enim pantomimum dicere solitum accepimus, numquam se discipulum,
quem quidem probaret, invenisse ; non quod non essent quidam probabiles, sed quoniam , siquid modo vitii esset, ferre ipse non posset. Quamquam proh Dei atque hominum fidem , quae est ista tam insignis impudentia, et perversa hominis inconstantia , ut qui
tam morosus est in Romanorum moribus castigandis, ut ne mediocritatem quidem serat, et minimis quibusque labibus offendatur , idem perditorum hominum commercio maxime delectetur, et horum consuetudine gaudeat ' Quis enim Martino familiaris est , quis dogmata ejus amplectitur, fovet, voce ac stilo dilatat, praeter homines dissolutos , factiosos, et scelerum conscientia profligatos tX. Ut enim quondam Catilina patriae tyrannidem affectante, Scelerati omnes, et qui republica legibusque stantibus saluti suae dii fidebant, ad illius amicitiam cupidissime convolabant; et ad Mahu- metem peccandi licentia homines allicientem cuncti ejus aetatis haeretici, cuncti ecclesiae catholicae hostes, cuncti luxuriosi et dissoluti confugiebant : sic nunc quo quisque salva ecclesia catholica , et praesenti rerum statu , vel poenam criminum effugere , vel suarum libidinum cupiditatumque compos fieri minus sperat, hoc cupidius jurat in verba fraudesque Lutheranas , ejusque partibus non praesentia solum et applausu , sed oratione et scriptis opitulatur. De iis
enim loquor , qui in studio litterarum versati, sibi et vulgo impe-
490쪽
6 FATO ET LIBERO ARBITRIOritorum aliquid esse videntur, et ea opinione intumescentes, indignatique, ut dixi, quod ultro a Pontificibus ad magna sacerdotia non Vocentur , inanem garrulitatem , quam solam studiis compararunt, arrogantissime in ecclesiae contumeliam effutiunt , seque in Lutheranis non e grege quosdam , sed antesignanos signiferosque et esse et haberi percupiunt, sperantes si conjuratio Lutherana processerit, magnum aliquid se in nova et praeclara republica futuros. Quorum principatum assectasse constat Utricum Hultenum audacia furentem hominem , et alendis factionibus accommodatissimum qui cum c
teris flagitiis homicidium ad thermas Viterbien. addidisset , Italicis
finibus excedere, ac in Germaniam confugere coactus, quaSi non Scelerum suorum poenam evitans , sed mores sacerdotum Romanorum
pertaesus aufugisset, ad partes Martini Lutheri, cum primum licuit , advolavit, a quo summa cum laetitia exceptus, neque enim turbulentissimi hominis ingenium Martinus ignorabat et coepti facinoris curam habere jussus, se tam gnaviter ac strenue gerebat, ut nemo vehementius in Pontifices Maximos et Cardinales inveheretur, nemo in ecclesiam Romanam furiosius debaccharetur , nemo Lutheranas partes tueretur pertinacius: prorsus ut quorumdam inconstantiam scripto etiam lacessiverit, quod a Liltheranis dogmatis, quibus ante favisse viderentur , descivissenta XI. Quod si Martinus in omnes pariter sacerdotes praesulesqlle Hispanos, Gallos, Germanos, atque Italos inveheretur , qui Ommes
uni propemodum in eadem causa , cunctorumque communiter Vitam acrius etiam et vehementius, quam pro merito laceraret , concedendum esset hominis indignationi, qui turpitudinis ac peccatorum odio paulo liberius indulsisse videri posset. Nunc cum Romanorum dumtaxat moribus ostendatur , hos ferre nequeat, hos minime serendos appellitet, quid captet, quid moliatur , cui rei tendat insidias, ne patitur quidem nos dubitare. Non odit pravos mores Lutherus, qui ipse mortalium omnium est flagitiosissimus, non ducitur religione , quem sanctissime jurarem , non magis Deum esse credere , aut non aliter , quam Diagoram vel Epicurum , quem debeate timescere, ne vindex adsit aliquando tanti sui sceleris ac impietatis ; sed opibus , auctoritati , imperioque potentiorum invidet. His ut par fiat , vel superior, si fieri possit, elaborat , hoc agit , hoc machinatur. Quo una dumtaxat via ingredi sibi posse Videtur, si auctoritas ecclesiae Romanae suis fraud biis fuerit ab
