Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

491쪽

LIBER I. 677 rogata. Ad quod facinus perficiendum , cum omnium in forentissima quaque republica turbulentorum civium artes ac insidias ex Veterum monumentis conquisisset, et multis saepe servitia spe

libertatis atque praedae concitata magno fuisse usui ad seditiones concitandas reperisset: utilissimum videlicet exemplum , quatenus libcuit , imitatus , ut illi servos, sic ipse plebem operasque Germaniae coepit specie religionis ad libertatem vocare adversus Antistites et Principes, quorum opes conatibus suis, et quam moliebatur tyrannidi obesse posse intelligebat atque eos in primis asserere, quibus

monachorum religio , cui se aliquando consecrassent , gravis esset atque molesta , sanctiorem vitam turpem SerVitutem appellans, ipsaque monasteria , hoc est, sacra et sanctiSsitata loca , non aliter, quam prostibula et lupanaria Vocans. Non Solum ut multorum scelere suae apostasis ac desectionis flagitium , ut levius videretur , etiasiceret , neque enim ignorabat, eam conditionem pessimum quemque monachorum accepturum , Sed etiam ut ex tam egregia futura phalange facultas esset primipilos et antesignanos educere , quOS ceteris tardioris ineptiorisque turbae cohortibus legionibusque praeficeret. Quae vox cum latius per Germaniam emanasset, scelerati omnes, omnes damnati legibus, seditiosi, turbulenti, novarum rerum studiosi undique certatim accurrerunt. Qui hominem cupidissime complectentes et adorantes , ut pergeret audacter , currentem adhortarentur, ac religiosum ejus animum sanctimoniamque apud vulgus miris laudibus esterentes, a caelo demissum esse Lutherum clamitarent vindicem tenuiorum adversus gravem Pontificum Romanorum atque Principum tyrannidem et impotentiam. Omnes enim Principes , uno excepto, quem maxime videlicet metuebant, tyrannos esse confirmabant. Unde quanta seditio exorta sit in Germania, quanta calamitas, quot urbium direptiones, quot caedes, quot stra, ges consecutae , quiS valeat Sine magno dolore commemorare ZXII. Ad hunc ergo modum , sumtis spiritibus et majore auctoritate Lutherus, cum novam tyrannidem , quam sibi praeteXtu religionis pepererat, eo fore firmiorem existimaret, quo plurium ipse rerum auctor fuisse videretur , et statim religionem Christianam aperto conflictu totam demoliri difficile factu reputaret, novam rationem commentus est ad eam paulatim , sed funditus evertendam, ut omnes ecclesiasticas caerimonias e medio tolleret, omnia sacrificia commutaret, peccatorum confesSionem aboleret, Omnes majorum

492쪽

g DE FATO ET LIBERO ARBITRIOrum mores atque instituta conciliorum Sanctorumque patrum antiquaret. Itaque tot sceleribus patratis, tot fabricatis dolis, cum praeclare tyrannidi suae fundamenta jecisse arbitraretur , Omnia monachorum monacharumque coenobia demoliri, nullum jam imperium recusantibus imperat. Et cum utrumque sexum ab omni votorum et sanctarum institutionum vinculo solutum esse jussisset, contrahendi matrimonium facultate permissa , nec enim dubitavit, ne-firium incestum sancto nomine , ut cetera flagitia solet, appellare: ipse sibi pulcherrimam adolescentulam ex sacris virginibus, si tamen virgo erat, et non ab ipso jam ante quatuor annos, ut quosdam Germanos dicere audio , polluta , sanctissimo connubio copulavit. Et miror , si non est usus Christi verbis ex evangelio , quod toties impio ore contaminat: exemplum meum do VobiS, et quae sequuntur. Quo in loco profiteor me Martini imprudentiam etiam atque etiam demirari , et in Luthero Lutherum magnopere requirere : de cujus moribus et animo quid sentirem , satis supra , nec aliter , quam res habet, explicavi: hominem esse factiosum , audacissimum , rerum novarum cupidissimum , natura impium et intemperantem : sic tamen semper de ipsius ingenio existimaveram , ut ei magnum acumen , astutiam singularem , calliditatem egregiam attribuerem. Ita cum ejus insidias atque fraudes probe novissem, Subverebar tamen, ne versutus homo , ut dolos, sic mores turpissimos diligenter occultans , honestatis specie, non modo religionis, parum perspicacibus imponeret. Nunc ipsum video non solum esse sceleratum et impium , sed plane bardum ac stultissimum. Nam te hoc in loco, te, inquam , interrogo , Martine , esiae adeo mentis inops, tanta scabie libidinis obcaecatus, ut te non videas, vel hoc uno facto , tuas artes tuasque insidias prodidisse ' et quod nihil aliud , nisi peccandi

licentiam, et luxuriosam tyrannidem per tot fraudes affectaveris, declarasse ' Salax vetule, et cunctis scortatoribus impurior. Qui si omnes bonarum sectarum auctores non dissimulanter odisti ; ipsum saltim Epicurum , cujus dogmata incertum doctrina , an moribus magis reserre gaudes, fuisses imitatus. Qui cum voluptatem cunctis rebus anteferret, ipse tamen a voluptatibus abstinebat. Aut si fructu , quemi tantis laboribus petieras, aequo animo carere non poteras , secretis saltim et domesticis libidinibus suisses contentus, et quas posses verbo tenus inficiari. Xlli. Neque vero solum mores et instituta majorum Lutherus

493쪽

LIBER L q79 arrogantissime contemnit, sed praeter vetus et novum testamentum , quidquid viri sanctissimi , doctrina et auctoritate praestantes, quod litteras sacras seu religionem attingat, conscripSerint, meraS nugas atque ineptias esse contendit: non ignarus, videlicet, salva horum auctoritate , dogmata Sua nefaria gravissimis testimoniis scriptisque prudentissimis in promtu esse refutari. Prius enim quam

verecundiae terminos tam longe Lutheranus furor esset praetergressus , sacrorum doctorum admittebat auctoritates. Sed cum voce divinas litteras se tueri profiteatur , tam falsis interpretationibus ipsas contaminat , ut si fidem illis Simpliciter derogasset, multo minus suerit piis mortalibus nociturus. Nunc enim sacrarum litterarum perverse interpretata verba, novis monStris, quae nullo tempore cessat

parturire , praetendens, facilius animos imperitorum eludit, et securos interdum ad omnis impietatis praecipitium inducit: quod mea quidem sententia , nulla re alia manifestius apertiusque tentavit es. sicere , quam illo impudentissimo libello et omnium maxime pernicioso , quem proxime de SerUo arbitrio inscriptum emisit. Nam cum ceteris dogmatis Christianam religionem per partes adortus, velut machinis impugnaverit, hoc uno de arbitrii servitute , et omnium rerum atque actionum necessitate , Omni prorsus religioni divinoque cultui bellum mihi videtur indixisse : ut jam, quoniam I sitheranas insidias satis quodam velut praeludio videmur aperuisse , in quo me partim miseratio quorumdam caecitatis, partim justissima tanti sceleris indignitas longius provexit, quam putaram , ad propositam de

fato et libero arbitrio quaestionem veniamus. Quam Sic ego tractare constitui , ut non solum quid ratio Christianae religionis poscat, explicetur , sed etiam , ut remota religione, veterum philosophorum argumenta quantum valeant, intelligatur. Quod neque ab re, nec praeter causae necessitatem mihi videor esse facturus, tum quoniam qui fati necessitatem inducunt, iis consentaneum est,ut tollant Omnem religionem : tum etiam, quia nonnullos Mideas tam praepostere in studio litterarum ambitiosos, ut in philosophia mathematicisque disciplinis eo se doctiores esse intelligi velint, quo minus Scripturae sacrae testimoniis moveantur. Quorum cum quidam hoc Lutheri mendacium , quasi naturae astrorumque rationi conSentaneum, per Summam stultitiam tueantur , sic cum utrisque agendum esse videtur , ut etiamsi religionis auctoritatem aspernentur , manifestis tamen , et a natura ductis argumentis, ipsorum error conVincatur, et hos ap

494쪽

8o DE FATO ET LIBERO ARBITRIO pareat qua in re philosophiae doctiores haberi cupiunt, in ea maxime prodere suam ignorantiam , et quantum a philosophiae institutis abhorreant, demonstrare. Neque enim haec proprie in Lutherum scribimus, cujus furor et pertinacia eo processit, ut sit sanitas desperanda : sed communiter in omnes, qui volunt quacumque ratione sententiam olim damnatam revocare. ἡ XIV. Qua in parte Aristotelem sequemur , eiusque diligentis-oPhyψβjk simum et gravissimum interpretem Aphrodisiensem Alexandrum , Graecos philosophos, et in eruenda ex naturae abditis veritate , et arcanis ejus perscrutandis, ut est captus hominum, perspicacissimos ;non quidem ut interpretes, sed ut illorum ex fontibus haurientes, nostrum et judicium et ordinem exemplo doctissimorum hominum adhibeamus. Sic enim fiet, ut Lutheri menti impietate ac flagitiis obcaecatae nihilo minus, quam verborum captionibus Occurratur. Errat enim si quis Lutherum , sacrarum litterarum testimoniis perperam scilicet intellectis, in hunc errorem putat incidisse, qui, moriar,

si non tacitus eodem loco habet utrunaque testamentum , quo decreta conciliorum , sanctorumque patrum , quae meraS eSSe nugaS prO-Qua ratione fitetur. Sed cum priscorum quorumdam philosophorum auctorita- fati necessit. tem et momenta rationum secutus, ratum haberet quidquid ab il-

lis de rerum necessitate Iuisset iudicatum : ne tamen a Specie reΝglo

nis praetenta suis fraudibus discederet, artificiosum consilium inivit, ut ad tollendam religionem religionis potissimum scripturis abuter tur. Qui certum habet, futiles et commentitias eorum esse opiniones, qui providentia et consilio , et non potius fatali necessitate res humanas administrari somniarent, nec ullam vim divinam praeter legem naturalem agnoscit. Non ignarus videlicet, si hoc semel hominibus persuaserit, omnem religionem , quam pio Dei cultu contineri certum est, funditus esse perituram. Quis enim Votis, quis precibus , quis sacrificiis locus relinquitur, si homines cuncta inevitabili necessitate, nihilo secius futura esse crediderint i ut accuratius suo loco disseremuS. XV. Neque vero mirum , aut praeter hominum consuetudinem cuipiam videri debet, Martinum Lutherum , tot patratis sceleribus, Dogma sa- in hanc sententiam sibi et humano generi perniciosissimam processis-

tat.conscien Se. Hoc enim fere ab nominibus scelerum conscientia pronigatis Vl

conveniens. UemuS factitari, ut pOStquam in profundum peccatorum delecti,

coeperint saluti suae desperare; et regressum ad sanitatem , sine ingem

495쪽

LIBER Ι. 48igentibus laboribus sibi negatum viderint: in solatium talarae calami tatis pravis opinionibus perniciosa remedia quaerant. Videas igitur, alios, cum luxu atque turpitudine viribus corporis et judicio animi corruptis viam honestatis arduam et difficillimam intelligant, virtutes vana nomina commentaque philosophorum esse , dictare , ad summam nihil aliud quam venditationem et ostentationem quamdam, dum felicitatem summumque bonum sola voluptate metiuntur: lios, ne scelerum poena sibi sit post mortem extimescenda , animorum aetatem eisdem, atque corporum angustiis definire : quosdam , ut Martinum Lutherum , suorum flagitiorum culpam , quam neque Sibi, neque ceteris hominibus paulo modo oculatioribus excusare queunt , adfati necessitatem transferre. Sed prosecto opiniones hujusmodi hoc sunt reipublicae nocentiores , quo major est ejus, in quem inciderit, audacia dicendi viribus non destituta. Quo magis est Lutheri audacissimi et loquacissimi hominis temeritati viis cunctis Occurrendum, sententiam jampridem mortalium consensu damnatam atque eXplO

Sam revocanti.

XVI. Ρrimum igitur in hac quaestione, tum philosophorum, ibis i 'tum theologorum rationibus causam nostram confirmabimus. Deinde adversariorum philosophorum argumenta secundo libro proponemus , eademque ut philosophi refutabimus. Tum in tertio incommodis , quae ejusmodi errorem communiter consequuntur, explicatis, Martini captiones privatim , ut ratio poscit Christianae religionis, refellemus. Quamquam profecto , si hac in causa dijudicanda auctoritas quoque prudentium et eruditissimorum virorum spectari debet, cum fati necessitas ex philosophis Democritum et Heraclitum atque Empedoclem , et, si Ρlutarcho credimus , Parmenidem , priscorum atque rudium temporum homines auctores habere feratur, et his posteriorem Chrysippum Stoicum, sophistam et captiosum hominem; nos Socratem habemus, qui habitus est mortalium sapientissimus, Platonem, Aristotelem , Xenocratem , Speusippum. Et, ne singulos persequar, universam Academicorum Peripateticorumque familiam , qui omnes libertati mortalium patrocinati, cunctos animorum motus, qui quidem a ratione proficiscantur , a fatali necessitate constantissime vindicarunt. Jam vero ut ad eos veniamus, qui sacrarum litterarum testimonia secuti, sententiam suam hac in causa pronuntiarunt ) stant pro libertate voluntatis Chrysostomus, Damasce-

496쪽

8 1 DE FATO ET LIBERO ARBITRIO nymus, Augustinus , Gregorius, Ambrosius, Cyprianus, Tertu

lianus patrocinantur , viri sanctissimi, et qui suam aetatem in sacrarum scripturarum lectione consumserunt: his adde sententiarum auctorem , Petrum Longobardum , Scotum , Henricum , breviter omnes theologos Graecos Latinosque , quicumque post Christianorum memoriam hanc quaestionem attigere , praeter Manichaeum, Jo. Wiclesum haereticos , et his longe detestabiliorem Lutherum, qui hoc solo causam suam probabilem efficere posse videtur , quod homo semissis, flagitiosus atque nugator, et nulla ex parte cum aliquo memoratorum comparandus, Sic quorumdam hominum mentes potuerit infatuare , caecasque reddere , ut apertas ipsius technas , nec admodum latentes insidias non percipiant , et meritis poenis prosequantur. Sed cum tot tantorumque virorum sententiis damnatum errorem argumentis persequi supervacaneum esse videatur, nolo tamen cujuspiam auctoritas nobis quidquam in hac causa prosit , nisi rationum momentis simus superiores, et apertis argumentis errorem istius haeretici , et quos sequitur , philosophorum coim

Confirmatio XVII. Illud igitur ante omnia positum sit in hujusmodi rationum

ionii Q. examine, quod eSt in conieSSO Verum, et Omnium prudentium ac eruditissimorum hominum consensu et auctoritate confirmatum ', quidquid homines in omni aetate , in omni regione , in omni civitate, docti pariter et indocti communiter opinantur , id legem esse naturae. Utitur Aristoteles identidem hoc principio , utuntur omnes, qui ratione atque via philosophantur. Est enim hominibus multarum rerum insita cognitio, quam nullo praeceptore , nullo humano inst, tuto , sed ipsa natura duce atque magistra didicere. Nihil est autem majore consensu omnium mortalium judicatum , quam esse multa in potestate hominum , quae ut agendi, sic omittendi liberam atque integram habeant facultatem , ut leges et instituta declarant: quibus

quamquam aliis alios, omnes tamen coetus hominum, omnes nationes, omnes civitates, cunctos denique mortales semper usos fuisse constat.

Quae prosecto numquam tam solerti hominum diligentia conditae suissent, si actiones nostras, non humano consilio atque voluntate libera, sed fatali quadam necessitate geri atque administrari mortales credidissent. Quod si ita est, ut esse palam est, atque res ipsa demonstrat, liberam esse nostram voluntatem,multaque hominum arbitratu,sine ulla necessitate fieri teste ipsa natura concluditur et confirmatur. Praeterea

497쪽

LIBERI. q83 si, quae sensibus atque usu rerum nobis cognita sunt, ea vera esse statuendum est: quid est usu frequentiore nobis exploratum , quam quod multa quotidie pro nostro arbitrio facimus, omittimus, revocamus , nulla prorsus externa necessitate nostram impellente voluntatem , aut vicissim retrahente ' Sed quoniam ad fatalis necessitatis constitutionem eadem ab istis via procedi posse videtur, qua nos mortalium consensu arbitrii voluntatisque libertatem confirmavimus, quandoquidem in omni saeculo multorum hominum sermone , fati

nomen usurpatum fuisSe constat, ut eam vocem vanam omnino dicere constanter a nobis dici non posse videatur; occurrendum est

huic loco, et haec fati vulgaris usurpatio quam vim habeat, explicandum. Neque enim ibo infitias res plerasque fato fieri , multaque fato hominibus evenire , et recte quosdam fato peremtos esse dici, fato

divitias consecutos, fato in miseria et omnium rerum inopia versari:

modo fatum quid sit, et quibus in rebus versetur , intelligatur: quod factu vel facillimum fuerit, si quis ipsam hominum loquendi consuetudinem , qua fato quidpiam fieri dicunt, paulo diligentius animadvertat. Nam cum fato aliquis in aqua periisse dicatur, alius serro sublatus esse, quidam laqueo strangulatus, nemo tamen sic umquam loquitur , ut fato se dicat lyram temperare , fato librum scribere, fato scabellum fabricare : jam illud multo etiam minus, fato se vi tutes colere , et officiis fungi boni viri. Nisi si quis praejactam sententiam tam pertinaciter tuendam susceperit, ut non sit recusaturus, quominus vel his absurdiora confiteatur. XVIII. Ex quo intelligitur, fatum consensu hominum in rebus, quae naturam consequuntur , versari, non in artificiosis, et in iis, quae a ratione proficiscuntur. Prorsus ut fatum nihil aliud sit, quam ipsa natura , et quod natura fit, id fato fieri dicatur. Neque enim homo ex homine , elephantus ex elephanto natura procreatur, fato non item ; sed cum re fatum et natura consentiant, solo vocabulo distrahuntur , quae nihil aliud sunt, quam primae causae generationis naturalis singulorum efficientes: hoc est, corpora caelestia, et ipsorum rata constansque vertigo. Omnis enim generationis initium est habitudo quaedam divinorum corporum per motum ad haec nostratia mundi circumterranei. Quae si essectus habeat in rebus caducis necessarios, dubitari non debet, quin fatalis quoque necessitas in

rebus etiam mortalibus versetur : sin opera naturalia non eX neceS-

Quid satum sit, et quibus

in rebus versetur.

Patum idem quod natura

498쪽

8 DE FATO ET LIBERO ARBITRIO mili modo de fato rebusque fatalibus statuendum eSt: non procedunt autem ex necessitate , quamquam fiant magna eX parte , cum interdum naturae, causa quaepiam eXterna , quominus Opus suum perficere valeat, obsistat: ut cum ex homine non homo , sed monstrum aliquod generatur: quae igitur fato fiunt, non fiunt necessitate. Itaque ut in quibus rebus natura versatur , in his aliquid efficitur praeter naturam: sic in quibus fatum , cujus eadem est vis, aliquid praeter fatum exsistit: ut merito dicas suam cuique naturam, suumque fatum principium et causam esse ordinis earum rerum , quae in ipso natura fiunt, cum videre liceat homines pro sua quemque natura et vivere et interire. Sed ut haec magna ex parte fieri notantur , sic non eX necessitate fieri certum est. Huic enim naturali ordini cura saepe aerisque mutatione Occurritur, et praeceptis medi

corum.

Voluntas XIX. De voluntariis autem animorum motibus atque actioni- idestibus mo- S longe aliter statuendum est. Neque enim animi voluntas ullo

tita. Vinculo caeleStibus corporibus ac ipSOrum motibuS alligata tenetur,

sed libera est et absoluta contra omnem pronitatem. Cum tamen homo ex corpore et animo consistat, et corpus , quemadmodum diXimus, naturam suam assectetur , plerumque animum allicit ad

suas appetentias: qui propter societatem , quam habet cum corpore , raro naturalibus affectibus reluctatur. Ita fit, ut qui natura pro nus est ad luxuriam , is vitam in libidinibus et ganeis traducere gam deat , et talibus vitiis consentientem mortem occumbat, eX magna parte. Hoc enim genus hominum cruditate , cum qua bellum continens gerunt, ad extremum solet aboleri, cum calor naturalis libidinibus exhaustus facile copia ciborum , qui neque famem , neque sitim exspectaverint, obruatur. Jam qui natura iracundus est et animosus , is ita sere vivit, ut injuria quam plurimos afficiat, vulneret aliquos, nonnullos interficiat: quae perraro quisquam commisit, ut non vi allata fuerit e medio sublatus. Sic quos natura pronos ad rapacitatem effinxit, horum vita in latrociniis plurimum atque rapinis versatur, postremo gulam strangulante laqueo , sic legibus crimen vindicantibus finitur. Ad eumdem modum de ceteris vivendi moriendique generibus disserendum est. Quas vitas et mortes merito fatales nuncupamus, quod affectus naturales conSequantur, et consentaneae sint pronitati naturali. Non igitur quod ita necessario eveniat , sed quia sic efficitur magna ex parte. Vitiis enim naturalibus,

499쪽

LIBER L 8ssi proclivitas ad vitium debet vitium appellari, ratio sic interdum

occurrit, ut cura et consuetudine mutet ea in contrarios habitus. In

cujus rei testimonium Stilpo et Socrates nobilissimi philosophi commodissinme citantur de quibus notum eSt, quid Cicero memoriae si hol fidk mandaverit , sic enim scripsit lib. de fato: Stilponem Megaream phi- ymPψμm DSophum , acutum Sane hominem et probatum temporibus illis accepimus : hunc scribunt illius familiares , et ebrioSum et mulierosum fuiSSρ , neque hoc Scribuni Tituperantes , Sed potiuS ad laudem. VitioSam enim naturam ab eo Sic edomitam et compreSSam ESSE doctrina , ut nemo umquam Tinolentum illum, nemo in eo libidinis sestigium Uiderit. Duidi Socratem nonne legimus , quemadmodum notarit Zo-p3r us p Siognomon , qui Se prostebatur hominum mores naturaSqueeX Corpore , oculiS , Tultu , fronte pernoScere ' Stupidum dixit esse Socratem et bardum; quod 'gula concaet a non haberet, obStructas eas partes , et obturataS ESSe dicebat: addidit etiam et mulierosum :in quo Alcibiades cachinnum sustulisse dicitur. Sed haec ex naturalibus causis vitia nasci poSSunt, exStirpari autem , et funditus to si , ut is ipse , qui ad ea propensus fuerit , a tantis vitiis aBocetur Mn est id positum in naturalibus causiS , Sed in voluntate , studio , duoiplina. Nam et illud quoque traditur , cum Zopyrus risum astantibus excussisset , quod de Socrate tam aliena vitae ipsius instituto judicaret, affirmasse Socratem , nihil esse mentitum Zopyrum. Nam Socratem talem esse natura , sed philosophiae consuetudine meliorem fuisse factum. Sed quid veterum exempla repetimus, cum uti liceat quotidianis, et hoc ipsum sere usu veniat in hominibus liberaliter educatis ' Quos a vitiis, in quae proclivis erat ipsorum natura, saepe cura parentum et magistrorum disciplina revocavit, atque ita revocavit, ut oppositis virtutibus praeditos effecerit. XX. Atque haec quidem est praestantissimorum philosophorum de fato et libero arbitrio paucis collecta sententia : quam, quia Lutherus auctoritatem nobis opponit Veterum poetarum , quos fatum necessitatem rebus afferre, sensisse contendit in quo viderit ipse quam constanter faciat, ut qui philosophos rejicit velut profanos,

idem poetarum commenta cum mysteriis sacrarum litterarum commisceat ) ne pigeat nos cum ipso disserentes, poetarum testimoniis confirmare , simul ut veteres mortales multa praeter latum fieri cr didisse demonstremus, simul ut Martinum suos poetas intelligere

aliquando doceamus. Erimus autem duorum , Homeri atque Vir-

500쪽

8s DE FATO ET LIBERO ARBITO gilii, Graecorum Latinorumque facile principum auctoritate contenti quorum Homerus omnium poetarum antiquissimus, et idem sapientissimus, in Odysseae libro primo Jovem hominum atque deorum patrem ceteros superos sic alloquentem facit:

Quae carmina nos sic convertimus:

Heu facinust stulte mortales numina damnant, Et referunt nobis quidquid sensere malorum ;At praeter fatum mens Stulta est causa doloris. XXI. Poteratne apertius Homerus fati tollere necessitatem Qui non homunculorum quempiam, qui saepe solent de fato sententiam cum fortuna commutare, non aliquem vulgarium deorum, qui sorte posset, quid sit verum , ignorare , sed Jovem ipsum optimum et maximum deorum , cui par sit in propatulo esse quidquid aliis arcanum esse videri possit , inducit, qui sic de fato sententiam pronuntiet, ut immunes prorsus ab omni fatali necessitate mentes humanas constituat. Virgilius autem non ex alicujus infirmioris dei, aut laborantis hominis persona , cui dum serviunt poetae , saepe aliter loquuntur , quam sentiant sed ex animi sui judicio totam de fato sententiam uno illo versiculo , de Didonis morte locutus,

complexus est:

Nam quia nec fato, merita nec morte peribat.

- Hunc locum totidem omnino verbis , atque est in editione prima , excudendum curavimus. Ρarisiensis tamen et Coloniensis eum aliter exhibent. In illis enim post Verba illa: sic alloquentem facit, sequitur statim : dicam enim, si potero , Latine zsuam temere incusant mortales numina , nosque Auctores iaciunt, si quid sensere malorum :Cum praeter mutum his pariat mens stulta dolores. Poteratne apertius, cet. Quoniam primae hujus operis editionis mentionem fecimus, monitum lectorem Volumus , eam a nobis hic innui , quae hane praefert inscriptionem zyoannis Genesii Sepulve e Cordubensis artium et theologiae doctoris ue fato libero arbitrio libri tres. suo in opere dogma nefarium Martini Lutheri de cunctarum actio num, eventorumque ne PsSitate tum naturalibus, tum theologicis rationibus doctissime ac elegantissime confutatur. Hoc opus ut legitur in sine , prodiit in lucem Romae anno Μ. D. XXVI. Hancce editionem utpote omnium copiosissimam prae oeulis habui mus, ac cum aliis diliSenter contulimus , ut ea notulis no4tris dilucidius apparebit.

SEARCH

MENU NAVIGATION