장음표시 사용
501쪽
LIBERI. 48 Manifestissime docens et fatum nihil esse aliud quam naturam , et quaedam praeter fatum praeterque naturam fieri. Quid enim aliud
est non fato perire , nisi quod ipse exponens ait, non merita morte , id est, non ea , quae naturae praesertim muliebri debebatur, sed accersita et praeter naturam. Non peribat autem fato , aliquid ergo praeter fatum efficitur : non igitur omnia fatali necessitate sunt. XXII. Atque hae quidem sere sunt rationes, haec argumenta
certissima ab usu rerum ipsaque natura profecta , quibus apertissime fatalis necessitas refellitur. Quibus cum sacrarum litterarum testimonia quadrent ex amussim, ac plenissime consentiant, efficitur, ut una sit eademque constantissima sententia in hac causa dijudicanda philosophorum et theologorum , quotquot hactenus, sive sub lege, sive sub gratia recte senserunt de vera religione. Loquor autem de rebus , quae moraliter, ut ipsi loquuntur, vel bonae vel malae sunt.
Nam de iis, in quibus gratia desideratur , dicam in argumentorum
Lutheri confutatione. Sunt enim testimonia sacrarum litterarum , non ancipitia , non dubia , non obscura , sed quae luce clarius humanae voluntatis liberam esse facultatem contestantur, et quidem tam multa, ut ea molestum Sit annumerare. Cujusmodi est illud Ecclesiastici: Deus ab initio constitati hominem , et reliquit illum in manu consilii sui: adjecit mandata et praecepta Sua : Si volueris mandata Servare , conServabunt te , et in perpetuum Mem placitam facere. Apposuit tibi aquam et ignem : ad quod Solueris , porrige manum tuam. Ante hominem Tita et mors, bonum et malum, quod placuerit et , dabitur illi. Qui locus tam aperte , tam sine circuitione , tam simpliciter arbitrii libertatem explicat, constituit atque tuetur , ut si quis nostrum sibi velit testimonium ex industria confingere , non tamen apertius aliud excogitare posse videatur. Simile huic est illud Deuteron. Considera , quod hodie proposuerim in con- Spectu tuo Titam et bonum , et e contrario mortem et malam , ut dit gas Dominum Deum tuum, et ambrues in Tits ejus, et custodias mandata illius , et caerimoniaS , atque judicia, et vivaS atque multiplicet te , benedicatque tibi in terra , ad quam ingredieris possidendam. Si autem averSum fuerit cor tuum, et audire nolueris , atque deceptus adoraveris deos alienoS, et ServieriS eis, praedico tibi, quod te essS, et parvo tempore moreriS in terra , ad quam Jordane transmisso ingredieris possidendam. Testes inboco hodie caelum et terrum , quod propoSuerim vobiS vitam et mortem, benedictionem et
502쪽
88 DE FATO ET LIB. ARB. LIB. Lmalediotionem. Elige ergo vitam, ut et tu Vibas , et semen tuum. Quae verba , si motus animorum in alteram partem ferrentur necessario , non solum essent supervacanea , sed etiam ridicula et indigna prorsus homine sano , nedum eo , in quo spiritus Dei eloqueretur. Sed ne singula reseramus, quae sunt propemodum infinita , his adde praecepta et exhortationes , quibus resertum est Vetus et novum testamentum. Quae proculdubio , si nihil sit in nostra potestate , omnia non dico essent inutilia , sed stultissime traderentur. Ac altissima quidem , ut spero , fundamenta jecimus causae nostrae , eamdemque gravissimorum testium auctoritate, et magnis argumentis confirmavimus. Nunc quia satis hujus libri crevisse videtur magnitudo , ne continens lectio possit intentionem tui animi longitudinis taedio defatigare , reliqua in altero Volumine persequemur.
503쪽
TIL Atalis necessitas, praesul gravissime , quantopere non solum cum religione Christiana , sed etiam cum sensibus , atque usu rem rum , omnique ratione naturali pugnet, abunde , ut Videmur , superiore libro demonstravimus. Sed quoniam veritas in quaestione
quaque tunc maxime dignoscitur , Si argumenta cum argumentIS sententia.
conferantur, in hoc volumine explicabimus primum , deinde refellemus rationes, quibus ducti prisci quidam philosophi , omnium eventorum necessitatem induxerunt. Nam qui Aristotelem in hac sententia fuisse tradunt, maximo ii quidem in errore versantur : nihil enim magis a dogmatis Aristotelicis , quam fatalis necessitas ab horret. Cum ipse libro de futuris contingentibus a curatissime disputet, funditus tollens ipsorum certitudinem , et in locis prope dixerim infinitis de possibili et contingente mentionem si,
ciat , ubique constantissime naturam ipsorum asserens, quae funditus tollitur omnium actionum necessitate. Ad summam cum ipse in sexto libro ejus operis, quod est de prima philosopbia , non obscure , aut paucis Verbis, sed palam et accurate testimonium dicat in talem agendarum efficiendarumque rerum necessitatem , atque eam pronuntiet sententiam , quam nos in hac quaestione , ut Verissimam, et tum cum Sensibus atque usu rerum , tum cum religione Christiana eXamuSSim congruentem latius explicantes tuebimur, ut facile appareat, qui de Aristotele talia memoriae prodidere , hos Aristotcilica prorsus ignorasse , aut certe perquam leviter attigisse. II. Veteres igitur isti philosophi, ut ipsorum opinionem, qua' Vetffum tenus ad hanc quaestionem pertinet, explicemus, Velut consessum et indubitatum assumunt, mundum hunc , qui unus esse intelligitur , et cuncta in se ab animali natura , ratione ac intellectu vigente, gubernatus complectitur , omnium rerum dispositionem et gubernationem sempiternam obtinere, consensu quodam certoque ordine ita
504쪽
9o . DE FATO ET LIBERO ARBITRIO procedentem , ut priora sequentibus, ut efficiantur, sint causae, cunctis rebus tam arcte mutuo connexu colligatis, ut nulla effici queat, quam Velut causam non alia Statim consequatur , atque eidem adhaerescat nec rursus aliqua dissolvi, ut non Secum quampiam ex posterioribus trahat, velut sibi colligatam ; ad summam ut sit necesse, quidquid fiat, post hoc aliud , quod ab ipso velut a
causa pendeat, consequatur. Nihil enim eorum , quae in mundo Sunt , nec esse, nec effici sine causa posse , utpote in quo nihil a cunctis prioribus absolutum et sejunctum habeatur , fore namque ut mundus distrahatur , nec in unitate , quam propter unum ordinem unamque gubernationem habet, persistat, siquis motus citra causam inducatur: induci autem , nisi omnia, quae sunt, quaeque fiunt, causam habeant antecedentem , quam necessario consequantur. Itaque non magis fieri posse , ut quidquam sine causa , quam ut ex nihilo efficiatur. III. Deinde omnia , quae in mundo extra intraque lunarem globum fiunt , virtute quadam caelesti gubernari ; multarum rerum,
atque ipsorum sensuum argumento nituntur confirmare.Constat enim aestus maris reciprocantis constanti vicissitudine lunarem motum assectari : Solis vero accessu arbores frondescere , campos floribus herbisque vestiri ; eodem regrediente , cuncta in diversum communi notaque causa commutari: cum alia sint , quae peculiari et ignotiore , sed procul dubio caelesti. moveantur, ut pulegium , quod ipso die brumae florescere gravissimi auctores prodidere. Quod ipsum in animalibus nihilo secius exploratum esse contendunt, cum pleraque omnia ad venerem , ad pugnam garritus , locorum mutationeS, tempora causis praescripta caelestibus observent. Jam homines quosdam iracundos nasci, alios ingenio mitiore, nonnullos in libidinem pronos , et alios ad alia natura procliviores ', sed omnes ea conditione vel felici vel adversa procreari, quam cuique astra , ipsaque natura
vel mater vel noverca nascenti tribuerit. Quae cum sint in comperto Vera , et usu rerum explorata , ad eumdem modum de ceteris rebus esse statuendum , quarum causae sunt nobis occultiores. Cuncta enim velut catenatis causis, a caelestibus proficisci, atque inde velut a fonte perenni latenti fluxu dimanare. Ita cum causae primae sint necessariae, sunt enim caelestia quaeque necessaria)fieri ut quaecumque opera , quaecumque actiones, etiam in caducis rebus edantur, inevitabili necessitate procedant. Prorsus ut ipse
505쪽
LIBER II. 'Iquoque rationis siVe expers, sive compos appetitus quidquid velit, huc impulsu quodam, necessario seratur. Nam appetitum ab intellectu verbi causa moveri , hunc a viso , sive imaginatione , visum a SenSu, porro Sensum a rebus quibusdam externis, ipsas ab aliis,
donec sit ad caelestes causas perventum quae cum necessariae sint et aeternae , ut ceteris rebus, sic et appetitui necessitatem impartiantur. Eadem ratio est, si appetitum ab ipso protinus sensu , vela viso moveri facias, cum semper initium a caelesti quasi capite repetatur. Nec enim fieri posse, ut causa omni ex parte eodem modo sese habente, res jam sic, jam aliter eveniat, futuro alioquin motu quopiam sine causa. Item fatum ipsum naturamque et rationem , qua universum gubernatur , Deum esse ajunt, qui cunctis in rebus insit, quae sunt, quaeque efficiuntur. Ita res singulas ad normam gubernationemque universi propria natura , suoque fato fungi: ex hujusmodi enim rerum observatione natam esse ajunt Chaldaeorum doctrinam , quae astronomia nuncupatur,
qui ex cujusque genitura mores hominum ingeniumque mirabiliter identidem praedicant. IV. Quod si Chaldaeorum praedictiones contra io rerum eventu nonnumquam refelluntur, tribuendum id esse partim ipsorum, qui praedixerint, artis ignorantiae , partim communi hominum imbecillitati , cui non datur ad rerum caelestium cognitionem praeterquam tenuissimam , quamlibet magno studio atque diligentia pervenire: quae si mortalium cuipiam perfecta contingeret, dubium non esse , quin is omnia , quae sint cuique hominum eventura , praedictione certissima esset vaticinaturus: cum omnia conSerta contextaque sint naturali causarum colligatione.Quam sententiam deorum oraculis atque vaticiniis vel in primis confirmant. Nam ne deos quidem , quorum sint certissimae praedictiones, futura posse cognoscere , nisi ad ea spectarent, quorum Sic cauSae natura continentur, ut ipsa fieri sit necesse. Itaque vidisse Apollinem necessariis causis contineri, ut ab Oedipo Laius pater necaretur , et Jocasta mater duceretur uxor, ac idcirco futurum id multo ante praedixisse: quod si posset aliter evenire , certum esse deos Saepe mentituros , et falsa fore ipsorum vaticinia. Atque hae quidem sunt rationes, quibus nonnulli philosophorum , ut fati necessitatem assererent , ducti esse videntur, et quas Lutherum secutum fuisse certum habeo. Ipse tamen ne parum religiosus appareat, ac ut
506쪽
92 DE FATO ET LIBERO ARBITRIO lupus rapacissimus, Vestimento ovis indutus, securiores Christianorum animas invadat, nulla philosophorum facta mentione , simulat se sacrarum litterarum auctoritatem ac testimonia sequi, quas suis dolis et portentis ut servire cogat, cunctis rationibus elaborat. Sed cum hoc in tertio libro , quo ejus argumenta , ipsorumque
refutationem reservamuS, complura.
iii basi otio V. Nunc ad ' Stoicos et, qui porticum ipsorum fulcire puta- ἡ es . sit , Chrysippum i hoc enim nemo fatalem necessitatem pertinacius tibi ti a Seruit, laeque id quidem praeter ipsorum consuetudinem, quos vj nihil nisi paradoxon et praeter hominum fidem loqui solitos esse,
testantur veterum scriptorum monumenta, Plutarchi in primis, cujus exstat opusculum , cui titulum secit, quod incredibiliora Stoici tradunt, quam poetae. Quorum Stoicorum rationibus dum sic plane et aperte respondeo , ut nihil dissimulatum , nihil inexcussum relinquatur, te pater amplissime, et in te omnes prudentes atque pios, quibus haec nostra legere libuerit, attento animo neque enim opus est dicere non repugnante ) adesse pervelim. Quamquam prosecto falsa istorum et incredibilis opinio ejusmodi est, ut ad refellendum nullis rationibus extrinsecus allatis indigere videatur , cum ipsa se procul dubio conficiat, secum pugnet, abnesbii tui omni rerum usu diSsentiat: Nam quod primo loco ajunt, res o-R .hium sepse SteriorὶbuS esSe cauSAS, quae mutuis quaSi Tinculis sic inconnexae sint, ut a primiS pendeant Secundae, et proximae quaeque cum praecedentibus cohaerescant, atque id fati tamquam Substantiam esse interpretantur , hoc quis non videat, quam longe ab usu rerum et sensibus nostris abhorreat ' Nam cum patres filiorum causae sint oportet enim ut causae per proprietatem repetantur , ut hominis homo, equus equi sit in causa) qui liberis
numquam operam dedere , sunt tamen cujuspiam filii , aut ante procreandi aetatem decessere , eos quorum tandem posteriorum causas esse dici convenit ' Multi enim debilitantur , aut penitus abolentur , antequam vires indepti fuerint procreandi, quos prosecto
non video cujus rei causas esse dici oporteat. Age vero eXcrementa , quae per nonnullas corporis partes egeruntur, item monstra , quae praeter naturam eveniunt, et Saepe adolescere nequeunt, sed protinus abolentur , quarum tandem rerum cauSaS QSSe putamus ' quod si cortex in amygdalis, exempli causa , testae gratia generatur, teSta rursus propter nucleum , et stirpes idcirco irri
507쪽
gantur , ut crescant, et fructum serant , plurima tamen in eisdem invenias, quae nullam hujusmodi rationem habeant , ut corrupti fructus, sive nuclei, vel qui prorsus exaruerunt. Quos prosecto nullius rei posterioris causas esse dici potest. Ut si verum quaeri, mus , facile appareat, quemadmodum non omnia possunt efficere, sic non quidquid fit, causam habere , nisi forte ex accidenti, neque esse vel sore rei cujuspiam alterius causam. Nam quod isti talibus victi rationibus ad causarum effectuumque ignorationem confugiunt, quid aliud agunt, quam rebus difficillimis i facilitatem praetendunt, latebram mendacio fabricantes ' Hac enim ratione, vel absurdissima quaeque liceat defendere , et specie commentitia praeteXere , Velut causas quasdam , easque probabiles, sed nobis ignotas obtineant.
VI. Quae si vera sunt, multa nimirum citra causam efficientur , quamquam ne Oratio quidem illa, vel si maxime veram esse condonemus, magnopere urget, alienum videri quidquam effici, quin causam habeat antegressam , nec id sententiam nostram labefactat. Nam et nobis , omissa hujusmodi resolutione , et consequentium causarum necessitate , conStanter tamen hoc ipsum tueri licet. Atque adeo si proprie rerum efficiendarum causas libeat investigare, nihil umquam sine causa effici reperiatur. At non protinus quidquid suturum est, id omnino fatali necessitate procedet. Neque enim si Philippus sit, statim ut Carolum aut Fernaadum aliumve filium generet , sitque posterorum causa neceSse est. At si Carolus fuerit genitus, ut a patre tamquam a cauSa genitus sit, oportebit. Nam ut jacto fundamento , domum fieri non est necessitas , sed domo aedificata , jactum fuisse fundamentum , est necessarium : sic de causarum necessitate in operibus naturalibus opinari convenit, ut non prioribus posteriora necessario succedant, sed posterius essecta aliquam ex necesSitate causam antecedentem Obtineant. Tametsi quaedam hujusmodi sunt, ut habeant illa quidem causam , non tamen propriam , atque huc , dum ageret, spectantem , sed quam accidentariam nuncupamus. Thesaurus enim si cui serendi gratia fodienti repertus est, causam , ut reperiretur, fossionem habuit, non tamen propriam , nec hoc ipsum agentem, ut thesaurum inveniret. Nam causae, quae propriae intelliguntur, necessario et semper , vel certe magna ex parte , quod petunt, assequuntur: accidentariae Viciosim raro. Atque hac quidem ra
508쪽
9 DE FATO ET LIBERO ARBITRIOtione simul absque causa nihil fieri confirmare licet, simul casum et fortunam , possibile item atque contingens tueri, quarum rerum istis solum vocabulum retinetur.
VII. Jam quod esse potest apertius mendacium , quam quidquid aliud sequitur , hoc ab illo exsistendi causam mutuari, et quidquid antecedit, causam esse consequenti l cum in plerisque rebus, etiam quae nullo temporis intervallo inter se consequuntur , constet prius non esse causam posterioris. Nisi sorte putamus, inces-SUS Statum eSSe causam , noctis diem auctorem , quod profecto non magis verum est, quam si quis tempestatem causam esse malaciae dicat, aut aestatis emctricem hiemem. Ut merito demiremur istorum seu inscitiam , seu pertinaciam oportet appellare , qui ut de tempestate et malacia diximus, sic rerum naturalium causas efficiendi tradunt; nimirum ut prius semper posterioris cauSam eSSe contendant : ad hunc enim modum quamdam velut catenam , et perpetuum cauSarum Ordinem connectunt, quo minus quidquam sine causa efficiatur , non intelligentes videlicet compluribus in rebus priora , ut statim dicebamus, nihilo magis esse causas posteriorum, quam statum incedendi. Constat enim nec statum incessui, neque hunc illi vicissim esse causam , sed utrique stantis ac incedentis voluntatem. Dierum autem atque noctium , quibus status est ordo , atque constans vicissitudo , unam eamdemque causam esse , cui potest esse dubitabile ' Exploratum est enim ipsarum et succedentium anni temporum causam esse solis circumactum , qui per obliquum circulum, quem Signiferum nuncupamus , accedendo et recedendo Vagatur, et auctor est plurimarum rerum vicissitudinum. Non igitur nox et dies , hiems et aestas, inter se catenatae consertaeque Sunt, ut alterum alterius causam esse concludatur. Nec ob eam rem periclinium est, ne mundus, et rerum , quae in murrilo sunt vel efficiuntur , unitas dehiscat, et in partes diducatur , cum satis valeat solis hujusmodi motus continuitatem harum rerum conservare. Neque nisi incedendi, status fuerit in causa , protinus temere et citra causam fuerit incessus. Ex quo licet intelligere, hujusmodi causarum connexione ab istis excogitata , non recte causam esse redditam , cur nihil temere efficiatur. Nam ut motus et tempora a quibuSdam causis proficiscuntur , non tamen motus a motu , neque tempuS a proXime antecedenti tempore velut a causa dicitur emanare , sic de rebus statuendum est, quae in tempore et per motum efficiuntur.
509쪽
LIBER II. VIII. At est, inquiunt, rerum efficiendarum aliqua causa , propter quam mundus unus est, atque sempiternus, et Semper eodem modo gubernatur. Est omnino, et hanc quaerere , et quaenam Sit statuere, philosophi vel in primis partes sunt, non tamen sic est accipienda , ut recentius a seniore generetur more naScentium animalium. Adde quod non quivis ordinis excessus dissipat ordinem uni-Versum , nec res ordinatas labefactat. Sed quemadmodum non quaecumque principis imperii transgressio regnum affligit, statumve ipsius evertit, ita si quid tale in ipso mundo committatur , perstat tamen universi selicitas, neque idcirco machina ejus dissolvitur. Nam si res haberet, quemadmodum isti arbitrantur : quid esset mortalium vita , nisi ludus quidam naturae tragicorum aut comicorum fabulis simillimus , personas singulis hominibus, quas nascentes induissent, sic agentibus ad naturae praescriptum in Vita , ut histriones in scena solent ad dictata poetarum ' Et profecto non aliam causam fuisse puto , cur semper vel Democritus cachinnaretur , vel Heraclitus ploraret , nisi quia cum uterque versaretur , ut diximus, in hoc errore, vitam nostram ludum esse putabant, quod alteri ridiculum, alteri videbatur miserandum cum esset magis stultitia ipsorum fidenda et miserabilis, qui putarent hominem tam perfectum animal, et divinitatis particeps, ad ludibrium et jocum Deo naturaeque fuisse procreatum.
critus stulte rideret. Heraclitus PlO
IX. Quod vero ajunt de caelestibus corporibus, ipsorum virtute res nativas atque mortales gubernari, id in nostrae sententiae confirmatione satis, quam vim habeat, arbitror esse declaratum , gubernari quidem mortalia corpora vel plurimum caelestibus motibus, non tamen idcirco fieri cuncta necessario. At sunt causae caelestes necessariae. Sunt nimirum , nec istud nos inficiamur , si tamen hoc dicis , corpora caelestia ipsorumque motus, quae sunt nostratibus cauSae , Sempiternae ac immortalis esse naturae sed hinc non efficitur , ut ipsorum cuncta opera necessario procedant; tunc fieret, si necessarias diceres, quasi suum opus necessario perficientes. Sed quod ἡ βό - ''sumitur, falsum est in eo sensu , corpora caelestia causaS QSSe neces- RQ .int ne-
sarias, praeterquam in quibusdam rebus, certe in caducarum rerum individuis nihil habet veritatis. Etsi enim sol et Sophroniscus causae fuerunt Socratis procreandi , tamen sole atque Sophronisco exsistentibus, fieri poterat, ne Socrates generaretur. Nam quod, causa eodem omnino sese habente modo , fieri posse negant, ut res tum sic , jam
510쪽
9s DE FATO ET LIBERO ARBITRIO sectis efficiatur , hoc quoniam de causa dumtaxat efficiente squalis est caelestis) loquuntur, probari minime potest , cum sit in ipsa
materia momentum vel maximum , atque pro ejus discrimine magna plerumque varietas operum ab eodem efficiente sine ulla ipsius mutatione manet. Quando ionis eodem tempore ceram liquefaciat, quo
tinent: i ii in lutum concernit, aridum lignum comburat, quo virens et madidum
ne calefacit quidem. Cui similis est astrorum atque motuum caelestium ratio in res nostrates atque caducas. Neque enim semper Arcturus exoriens tempestatem facit. Quid ita ' quia tempestatis materia non semper , aut in omni tractu est quanto , vel quali ad vim caelestem excipiendam accommodata. Quod si a rebus naturalibus fatalis necessitas manifestis rationibus excluditur, quid tandem existimare convenit de humanis actionibus et motibus animi voluntariis Quamquam mirum est profecto , quae isti portenta confingant, dum humanis actibus eamdem , quam rebus naturalibus necessitatem imponere machinantur. Sic enim disserunt: Cum plurimae rerum atque eaedem inter se distantissimae naturae habeantur , siquidem non
argumentuna Solum Inter animata et animae eXpertia naturae discrimen exsistit,
dat. Verum etiam animantium inter IPSA , pro Sua rem quamque natura
officio sibi delegato fungi atque proprium munus obire , ut quae fiunt a terra , natura terrae efficiantur , ignis, quae ab igni, animalium , quae ab animalibus. X. Quod autem pro sua natura cuique rei efficiatur , id ut al, ter fiat, fieri nullo modo posse contendunt; fieri igitur necessitate. Nam hoc esse fieri necessitate, non vi allata fieri , sed aliter effici non posse ; ut lapis si demittatur , nulla incussa vi descendit, sed sponte sua et pronitate naturali: simili modo ignis nullius violentia conscendit, ne tamen sua sponte efferatur , fieri nequaquam potest. Quod cum argumento , ut ipsis videtur , invicto collegerunt, senescire profitentur , cur in animalibus quisquam his animadversis aliter putet evenire : quippe quibus suus propriusque motus sit ab ipsa natura tributus, quem naturalem impetum sive appetitum esse tradunt. Quandoquidem Omne animal, in eo quod est animal, per appetitum moveri ajunt, sic fato per animal illum motum obeunte. Ita cum motus Omnes, et Omnia mundi opera partim per terram exempli causa , partim per aerem , quaedam per ignem , alia denique aliorum ministerio a fato perficiantur , quaedam effici per animalia , quae tamen nihilo minus, quam cetera fatali necessitate fiant,
