장음표시 사용
511쪽
LIBER IL 97 quamquam quia per animalia fiunt, in animalibus esse ac ipsorum potestate dicantur , cum hoc solo discrepent ab aliis motibus , quod hi per impetum sive appetitum , ceteri per gravitatem , leVitatem,
frigus, calorem , aliasve causas edantur. EX qua sententia jam error ille manifestissimus consequitur , nulla ratione tolerandus , ut neque inanimatis animalia bruta, neque his homines ulla ex parte persectiores habeantur. Quid enim refert, gravitate an appetitu seu Voluntate res moveantur, si tam haec , quam illa ministra dumtaxat est, et merum instrumentum fati Z Nisi sorte quod nemo sanus di ceret ) inter fabrorum instrumenta malleum incude , vel hanc forcipibus nobiliorem , aut persectiorem esse putamus. XI. At sentiunt animalia , cum cetera sint hujus facultatis e
pertia , intelligit homo , quod aliis animantibus non datur. Et quid
tandem hoc est praerogativae , si cum multa et varia intellexeris, in
oppositum fati conari nihilo magis queas, quam lapis in sublime
conscendere t Atque adeo nostra conditio hoc esset, quam non intelligentium, deterior, quo sumus in rebus dignoscendis perspicaciores cum cetera ea tantum via ingrediantur , quae ab ipsis sola cognoscitur ; nos cum multas et diversas cognoscamus, una tamen ,
et ea pessima plerumque ingredi fatali necessitate compellamur. Neque enim refert, qua nos ratione fatum cogat, volentes an invitos ; cogit certe : ut nihil interest, blanditiis imperiosis quisquam , an minis ad praecipitium deducatur. Constat autem hoc esse falsum , et animalia muta inanimatis esse potiora , hominem utrisque: non igitur fiunt omnia necessitate , scilicet quoniam multa sunt in potestate animalium , non hominum tantum , sed etiam brutorum , quamquam non proprie , nec ita , ut in ipsis liberum arbitrium intelligamus. Errat enim siquis putat canem verbi causa , cum ad bivium pervenerit, necessitate naturali, qualis est in motibus inanimatorum , alterutra via procedere, quin sit quodam modo in ipsius potestate, consistat, an pergat, hanc, an illam viam ingrediatur; nisi quod , quemadmodum homo rationis, sic propemodum ille judicio sensus
obsequitur , ut indicat saepe ipsius in talibus locis cunctatio , et vagi nonnumquam discursus recursusque investigantis. Atque hoc quidem mihi potissimum animalia a non animatis differre , et ipsis praestantiora esse videntur. Quandoquidem lapidem ita semper moveri notamus, ut, nisi re quapiam externa cum descendit excludatur, cursum teneat ad perpendiculum , nec ante consistat, quam sit na- Tom. IV. Rrr ctus
512쪽
Pudentiores Stoici, quam LutheruS.
98 DE FATO ET LIBERO ARBITRIOctus locum sibi naturalem : cui similis est ratio ceterorum inanimatorum humana vero voluntas hoc plus habet, quam impetus animalium , libertatis, quod licet voluntas ab intellectu, sensu, aut viso, bonum vel boni speciem ostentante moveatur , nihil tamen horum est causa , quae ipsam cogere Sic valeat, ne integrum ipsi reservetur , rem propositam rejiciat, an amplectatur. Nam etsi voluntas semper spectet ad bonum , identidem tamen intellectus in eadem reduplex et diversum bonum ostendit: exempli causa , utile si petatur, si fugiatur honestum : quod cum accidit, in potestate voluntatis est, utrum bonum prosequi malit , utile asciscendo , an honestum rejiciendo ut dubium esse non possit , quin facultatem habeat oppositorum. Ad summam tam vaga est atque libera voluntas ne quis eam trahi semper majore bono, aut ipsius specie cavilletur) ut in re, quam utilem simul et honestam , adde etiam, si placet, jucundam intellectus judicaverit, possit, ut edere Volendo , Sic actionem suam
non volendo continere. Si non valet rem etiam aversari, omni bono fastidito, ut dicat secundum poetam : Video meliora proboque, δε- teriora sequor. Cujus rei siquis confirmationem requirit, experiatur in se ipso , nullum argumentum praeterea desiderabit. XII. Sed isti cum rerum omnium fatalem necessitatem inducerent , tamen velut metuentes invidiam, ne si incredibilia et cum hominum consensu pugnantia praeciperent, in eam impudentiam inciderent , quam Martinus, ut est mortalium impudentissimus, ne minimum quidem reformidavit, liberum arbitrium tueri, quacumque poterant ratione , conabantur. In quo illud constanter in primis adjiciebant est enim huic opinioni maxime consentaneum ) liberum arbitrium non magis hominum , quam ceterorum animalium naturam attingere. Eos igitur motus in potestate animalium esse dictabant,
quibus fatum per animalia fungeretur : et cum ab ipsis quaeritur, qui fieri possit, ne sit liberum arbitrium sublatum , si res omnes fatali
necessitate fiant, tergiversantur, et incommoda, utcumque possunt , effugere tentant. Sed nihil proficiunt, nam praeter nomen arbitrii nihil animalibus praecipui relinquitur. Ajunt enim liberum ambitrium positum esse in appetitu et assensione, atque id demum esse animalia libero arbitrio fungi , non citra sensum in sublime vel deorsum serri pronitate naturali, ut ignem aut terram , sed appetitum et assensum , quacumque is vel ducat Vel revocet, assectari: quod
513쪽
LIBER II. q99 est haud dubie falsum. Neque enim libero arbitrio tunc animal utitur , cum speciem seu visum Objectum insequitur , et in id , quod videtur , impetit, sed hoc esset fortasse munus libenter obire. At non si quid est libens, id protinus a libero arbitrio proficiscitur. Est enim libens , quod ex assensione non violenta procedit in nobis autem nostroque arbitrio id esse dicitur , quod cum ratione et consilio administratur. Ita quamquam sit libens, quidquid est in potestate nostra , non tamen licet reciprocare, ut vicissim omne libens sit in nostra potestate. Nam quidquid animalia rationis expertia im Petu et A . .
assensione taciunt, libenter raciunt: liberum Vero arbitrium nomini esse
peculiariter est a natura tributum. Quid est enim hominem esse ra- ticiPein.
tionis participem , nisi rationem in se obtinere judicem, et objectas
rerum agendarum fugiendarumque species discernentem atque eli- .gentem ' Itaque cum animalia rationis expertia , qualiscumque rerum facies objicitur , his obsequantur, et easdem cauSaS aSSenSionum a
que impetus habeant, homo ratione praeditus est, qua rerum agendarum visa extrinsecus allata dijudicat , taliane sint , qualia esse videntur , ut falsis imaginibus rejectis veritatem rerum complectatur.
Quo fit, ut saepe a rebus jucundam speciem praeserentibus cohibens, quo in ipsas agitur , appetitum abstineat, ratione videlicet hujusmodi viso refragante , et multa perinde, quae videntur utilia, rejiciar. Ut plane intelligatur , liberum arbitrium in assensione rationabili
consistere , quae a consultatione proficiscitur, magno istorum errore , quibus esse placet in assensione atque impetu animali. Nam quid aliud est esse rationis particeps, quam esse principium actionum Quemadmodum ergo esse animalis in eo consistit, ut impetum habeat animalem , ignis, ut calidus sit et calefaciat si recte hoc a quibbusdam traditur:) sic hominis esse in hoc , ut rationabilis sit, id est, in eo quod tam agendi, quam non agendi principium obtineat, prorsus ut qui liberum arbitrium ex nobis tollunt, eos hominem ex homine tollere , non possit dubitari. XIII. Nam quod ajunt, quae per hominem sunt, ea non posse aliter quam per consultationem fieri, propterea quod homo consultandi facultate censeatur, id quidem probari non potest , quia non quae facimus, omnia consulto facimus. Sed plerumque instante gerendae rei occasione, consultationem omittentes ad munus obeundum properamus. Saepe etiam negligentia aliave causa quapiam con-
Hominem tollit, qui liberum arbitrium tollit.
514쪽
soo DE FATO ET LIBERO ARBITRIO
homines fiunt, perabsurdum dictu est, haec esse in hominum p testate , quae consulto efficiuntur, propterea quod nihil per ipsum aliter fieri, quam per consultationem possit. Porro si quaedam consulto facimus , quaedam inconsulto , nimirum quae per nos fiunt, ea
falsum est quod isti tradunt sic fieri simpliciter , ut quae per alias
naturas efficiuntur : quod si nobis per naturam licet quidpiam incon- sulto facere , eisdem haud dubie aliud per consultationem efficere licebit, non id tantum, quod citra consultationem facimus. Sed neque illud verum est , idcirco ab hominibus obiri diversa munera , quod externae causae eaedem genere tum sic , jam aliter impellant, ut homo nequeat oppositum ejus, quod agit, efficere. Neque enim quae per causam fiunt, ea semper ab externa efficiente causa promciscuntur , cum aliquid in nobis nostraque potestate ob eam rem esse dicatur, quia nos ipsi in haec , quae sic efficiuntur , liberam facultatem habemus, atque eorum velut arbitri et domini sumus, non causa quaepiam , quae necessitatem extrinsecus afferat. Quapropter tales motus absque causa facti esse dici solent , scilicet quia praeter nostrum arbitrium a nulla externa causa proficiscuntur , homo enim principium est et causa suarum actionum. Et prosecto esse hominem,
nihil est aliud , quam agendi principium in se ad hunc modum obtinere , ut globus causam in se continet , ut per declive volutando deseratur. Quare cum cetera externis causis Obsequantur, homo unus animalium immunis est ab hac obediendi necessitate , quoniam hoc est ipsius esse , ut principium in se atque causam obtineat suarum
actionum , et ne prorsus causas extrinsecus circumscribentes assectetur. Quod ni ita esset, profecto semper in unum scopum intuentes ferremur , et semper eodem modo judicaremus: quod falsum in primis esse magno argumento est, quod rem jam propter sui honesta tem petimus, tum propter jucunditatem , nonnumquam quia commoda nobis est et fructuosa , ut non relinquatur dubitatio , nullas causas externas esse hujusmodi actionum auctores et effectrices. Quare ut qui novit terram pondere suo descendere , animalia per impetum agere , quod talis sit ipsorum natura , is nullam causam praeterea requirit ; sic nulla causa investiganda est cur , quae sint in hominis potestate, variis modis efficiantur , animadvertentibus id demum intelligi hominem esse, principium esse et causam liberam Suarum actionum. Sed neque illud verum est, homines inito consilio, ei, quod ipsis videtur, assentire, ac perinde rerum Visum non SecuS at-.que
515쪽
LIBER II. 3OIque ceteras animantes consectari. Neque enim quidquid videtur , est visum , cum visum simpliciter et citra rationem a rebus externis suggeratur : quo fit, ut in animalibus rationis eXpertibus plurimum do-ininetur . At quaedam , inquiunt, per rationem ESSe talia Uidentur: certe: sed cum causam, ut hujusmodi esse videantur, a ratione mutuentur , nemo recte visa haec , faciesque rerum nuncupaverit. Nam
qui perpensa examinataque re per consultationem ipsi ac ratiocinationem astipulatur , is sibi causa exsistit assentiendi. Ac liberum quidem arbitrium rerum necessitate deleri, et qui liberum arbitrium ioblit , hunc hominem omnino tollere , satis est a nobis eXplicatum. XIV. Venio ad illud argumentum de deorum vaticiniis et praecognitione rerum suturarum , quo isti philosophi putabant cauSam doci hi a suam vel in primis confirmari, et cui confidit maxime omnium Lutherus. Sed hic locus aliter tractandus erit , cum hujus haeretici ca ptiones separatim refellemus , aliter nunc , dum physicos ratione naturali deorum praescientiam , et Chaldaeorum praedictiones, quibus similiter occurritur , allegantes refutamus. Deos enim futura praescire non solum esse probabile confirmant, sed dictu etiam nefas ab ipsis
horum quidquam ignorari: hoc si verum sit, effici procul dubio, ut cuncta fiant necessitate , et fato quodam inevitabili procedant. Quid quid enim futurum esse praecognoscant, nisi necessario , ut ipsi praecognoverint , eveniat, sed fieri aliter possit, consequens esse , ut sua saepe dii opinione fallantur, vanaque sit ipsorum praecognitio, rebus in diversum , atque ipsi praeviderint, recidentibus: hujus porro praecognitionis caput ad cognitionem reserunt fatalis causarum connexionis. Neque enim potuisse Apollinem La jum ab Oedipo filio
obtruncandum , et matrem Jocastam uxorem ducendam esse praevidere , nisi prospexisset connexione causarum necessaria contineri,
ut Lajus Oedipum procrearet primum, deinde servo eXponendum daret, tum hic alteri pastori, et sic Regi Corinthiorum Polybo traditus, apud ipsum ignoratis parentibus ad multam aetatem educaretur , et cetera quae poetae tradiderunt : nota est enim fabula , quam Sophocles in Oedipo tyranno accuratius exsequitur, ut rediens ille ab oraculo Pythio ignotum patrem exasperatus in Via conficeret, et postremo Thebis Jocastam duceret. Sed hac difficultate, quae maxime omnium quibusdam videtur inexplicabilis, Se AleXander Aphro the telis ibdisiensis superstitiose minime patitur implicari ; sed negans talem deorum praecognitionem , inextricabilem nodum abscindit magis, quam
516쪽
so1 DE FATO ET LIBERO ARBITRIO quam dissolvat, ut Macedo ille Gordianum. Nam si hoc , inquit, rerum natura patiatur, et fieri posse permittat, utique sutura a diis potissimum praecognosci dictu fas est, et maxime rationi consentaneum. Sin autem hujusmodi praecognitio, ut impossibilis a natura renuitur, prosecto ne diis quidem futura praescire datum esse putare convenit. Nam quae sua natura fieri nequeunt, ea nihilo secius apud deos suam naturam retinere , cum diameter lateri fieri commensurabilis , ne a diis quidem immortalibus possit, nec ut bis duo sint quinque, aut praeteritorum quidquam non sit elapsum. Sed ne velle quidem deos , quae natura fieri nequeunt , efficere. Itaque res, quarum est ea natura , ut fieri perinde atque non fieri possint , deos omnino futuras, aut vicissim non futuras praescire non posse: quoniam talis facultas hujusmodi praecognitione tolleretur. Quare qui velit, inquit, eam potestatem retinere , is deorum certam
praecognitionem negabit: quod ipsum adversariorum Sermone confirmat , qui deos idcirco futura prospicere dicunt , quod ita sint futura necesSario ', non praecognituros, si res sese aliter haberet: ut
appareat diis eamdem imbecillitatem ipsorum sententia conferri , si facere impossibilia non posse , debet imbecillitas ac impotentia nuncupari : per hanc enim praedictionem nihilo majorem vim numinibus
attribuunt , sed hoc praesumto , talem rerum naturam inducunt, neque sensibus consentanea dicentes, neque usui rerum conSentientia. Siquidem eadem via liceret, multa impossibilia fieri posse concludere , ut si quis ad hunc modum colligeret : Absurdum est dictu deos ignorare , quot mensuras, exempli gratia , quot ulnas pateat infinitum : infinitum igitur certis atque definitis ulnis absolvitur , diis aliter ignoraturis, quot ulnis illud mensuretur. Sed quoniam futura praecognoscere datur , et talia qualia sint, praecognoscere , dubium esse non debet, quin contingentia qui praecognoscit, hic ea ut contingentia praecognoscat. Neque enim praecognitio facit, ut contingens necessario sit eventurum , quod ipsum licet ex divinis praedictionibus intelligere. Nam qui ita praedicunt, ut simul consulant et
exhortentur ad electionem ac tionemque rerum opportunarum , ii profecto res non quasi futuras necessario praedicunt.
XV. Ad summam , inquit, si diis isti cuncta possibilia esse dicant , sintque etiam impossibilia diis possibilia , numquam tamen demonstrabitur , propter futurorum praecognitionem , ut quaecumque
fiunt, necessitate efficiantur: sin autem impossibilia diis quoque talia
517쪽
LIBER II. σοῖlla esse concesserint, primum eorum partes sunt, hujusmodi praecognitionem haberi posse docere , deinde compotes deos illius esse
demonstrare: quoniam neque manifestum est, neque rerum usui
consentaneum , deos ad hunc modum res futuras praevidere. Neque enim se divinationem tollere , neque sutura a diis praecognosci inficiari , sed ita praecognosci contendere , atque hominibus per vaticinia praedici, ut sese habet rerum ipsa natura, ne mortaleS ea commoditate fraudentur , quae maXima ex divinatione contingit, ut albqua incommoda caveamus, in quae , nisi Deus consuluisset, incidissemus. ' Quam Alexandri sententiam , tametsi pias Christianorum aures hoc ipso statim offendere posse intelligerem , quod certam Deo rerum suturarum praecognitionem abrogare videatur ; idcirco tamen silentio non putavi hoc in loco praetereundam, ut ingeniosus lector
etiam atque etiam consideret , Iaturn haec a nostrorum .iheologorum
decretis non longe , si aeque interpretentur , abhorreat, qui Deo tradunt futura , qualia ipsa sunt, praecognosci. Hoc est, contingenter futura , si contingentia sint: si ex necessitate , necessario. Ceterum de veri Dei praecognitione , cum privatim Martinum refellemus , accuratius disputabimus.
XVI. Nunc ad Apollinis et ceterorum daemonum, qui falso dii
esse putabantur, vaticinia , quibu6 mentes mortalium eludebant, id quod verissimum est, respondeamus: ignorasse illos res futuras, et ut vera quaedam , sic multa falsa praedixisse ; sed partim ipsorum dolis, partim hominum levitate factum esse , ne illorum mendacia contrariis rerum eventis apertissime deprehenderentur. Illi enim . ,ἡ responsis flexiloquis , ambiguis, obscuris Oracula reddebant: hO- ,hbit,dmines vero quidquid evenisset, sic interpretabantur, ut ipsum oraculo praedictum esse videretur. At nonnulla Vere, atque adeo mul ta Pythius Apollo , quae rei certissimus eventus confirmaret , pra dicebat , nisi libeat mendacii omnes propemodum veterum historiarum scriptores condemnare. Certe multa , sed quae tum casu evenirent , tum ordine naturali quidem , minime tamen necessario. Daemones enim quid causae caelestes ipsaque natura vel efficiant, vel moliantur, multo exactius, quam sapientissimus quisque mort
In editionibus Parisiensi Colinaei, et Coloniensi desunt quae Sequuntur usque ad sp necessario, desumta eX editione hujus operis principe ; et post Verbum incidissemus Statim sequitur : Sed Alexandrum cum sua de praecognitione deorum sententia dimit ramus. Ceterum de veri Dei , cet.
518쪽
hum cognoscunt. Cum igitur constet naturae conatus magna ex
parte procedere , quod signa naturalia portendere intelligerent, id
fore praedicebant. Sed quod est nostrae sententiae sane magnum argumentum) non ignari coepta naturae nonnumquam cauSis externis , atque casibus impediri, praesertim ubi locus sit humanae voluntati , omnibus responsis noctem , quam maXime poterant, offundentes , latebram obscuritatis adhibebant.
XVII. Eadem fere cadunt in Chaldaeorum praedictiones. Neque enim dubium est, quin Mathematici non dico casu quamquam id saepius efficiatur) sed ex arte , quae plurimorum et hominum et
annorum observatione confecta est, quid natura moliatur cognoscentes, vera praedicant , sed plerumque falsa , non solum ob artis ignorantiam, qua ipsi caecutiunt, aut ejusdem imperfectionem, quam isti causantur , Verum quia non semper naturae molimina, ne que pariter ubique procedunt. Unde fit, ut saepe, cum pluviam fore certissimis signis portendentibus ex arte sua praedixerint, tamen pro ratione materiae , hoc est, vaporum exhalantium, qui solent in
aquam concrescere, hic abunde pluat, ubi copiosi sunt et idonei ; illic materia parce suppetente guttae cadant rariores ', alio in loco , ubi haec penitus defecerit, ne nubila quidem appareant. Quod profecto Mathematicis non deberet esse fraudi, qui pluviam non quasi necessario in illo tractu futuram esse praedixerint, sed ita demum , nisi causis caelestibus obstiterint impedimenta , quominus, quod petunt,
assequantur. Porro ut in hujusmodi rebus materia et aliae quaedam externae causae naturae fatique conatibus interdum obsistunt, sic in rebus agendis hominis vaga et libera voluntas pronitati naturali, quam solam Mathematicus ex motibus astrorum potest praedicere. Hanc enim siquis natus parum felicibus astris, velit evincere , potest rebus oppositis assuescendo in tantum superare , ut in Oppositum
confirmatum habitum , hoc est, alteram naturam illi, qua fuit in lucem editus, contrariam nanciScatur.
XVIII. Nam quemadmodum aleatori, ut divinus Plato dicebat, optimus quisque jactus exoptandus est, sed quidquid ceciderit, eo, quam commodissime fieri possit, utendum: quorum alteriisti, hoc est, feliciter jacere, non est in lusore positum , alterum est in ipsius
industria, ut dexter jactus aptissime ad vincendum accommodetur, sinister ut quam minime possit officere: sic expetendum cuique homini est, ut optimam habitudinem a natura sortiatur , quod est surpra
519쪽
LIBER II. Fospra ipsius facultatem: ut autem rectam confirmet ac augeat, vel pravam vicissim emendet et corrigat, non est votis aliunde petendum , sed a prudentia cuique sua , modo velit, per consuetudinem
et studium suppeditabitur , quod Socrati et Stilponi accidisse supra
memoravimus. Quos si Martinus Lutherus suisset imitatus, profecto numquam eo malorum processisset, neque se tot tantisque flagitiis sibi et Germaniae perniciosissimis obligasset. Nunc cum pronitati naturali, quae pessima huic monstro nascenti contigerat, non modo non restiterit, sed etiam sacrilego et depravato animo per summum
studium indulserit, quali sua ruina multos homines involverit, difficile est sine magno dolore meminisse. Natus est enim Martinus, ut Genitura
ab hominibus fide dignis accepimus, astris tam incommodis et importunis , ut ex ipsius genitura natalitiisque sideribus, si quid veri ratio habet mathematicorum , facile appareat, ipsum ad talia scelera patranda maxime fore propensum et accommodatum. Habuit enim horoscopum capricornum , qui, nisi aliorum astrorum benigniore aspectu temperetur, falsa religione solet nascentium animos imbuere , et homines facit simulatores, mendaces, inconstantes, loquaces, infidos, libidinosos. Oppositio Martis et Mercurii vanitatem rursus et mendacitatem Martini confirmat, quatuor planetae in nona caeli regione magnas eum turbas falsa specie religionis concitaturum esse portendebant. Quam vitiosissimam proclivitatem ratione corrigere, usque adeo numquam tentavit , ut Omni studio et opera alere et augere contenderit, et cunctis animi viribus fovere perseveret.
XIX. Sed redeamus ad Chrysippum et fati patronos Stoicos, et
eorum pertinaciam , quia coepimus, propriis suisque dictis refellamus. Nam licet res in fabulis, quas illi sequuntur , more veterum agatur, ratio tamen nihilominus valebit in Martinianos. Illi enim cum multi sint in laudanda divinatione, quam se solis auctoribus stare profitentur , & hanc in fidem adducant fatalis necessitatis, non solum a vero longissime abhorrent, sed prodigia quaedam , et prorsus aliena de diis comminiscuntur. Rogati enim cur , si necessitate fatali resmnes eveniunt , responsa deorum sciscitantibus oracula in consilii exhortationisque morem reddantur, quasi accepto responso, quaedam homines et cavere valeant, et efficere : ut responsum , quod in te
stimonium adduci solet, Lajo Pythium consulenti redditum declarat. Cui Apollo: Ne oommittas, inquit, ut Alium quempiam progenereS : Si procreaveris, obtruncaberiS ab ipSo , et tota domus tua cruentabitur.
520쪽
ueo 6 DE FATO ET LIBERO ARBITRIO Ad hunc igitur modum interrogati respondent, idcirco deum sic respondisse Lajo , ut quae fato futura erant, adimplerentur. Nam quae de Lajo atque Oedipo commemorantur , non fuiSSe eventura, nisi Apollo eo modo respondisset. Neque enim Lajus filium , quem ebrius genuerat, exposuisset, nec ille a pastore traditus Polybo Corinthio , adulta aetate patrem , cui ignoto ignotus obviam factus est, interemisset, neque parentes domi educatus ignorasset , ut propter
ignorationem alterum in via occideret, alteram uxorem duceret. Ut
haec igitur adimplerentur , totaque fatalis fabula perageretur , deum tradunt per hujusmodi responsum speciem Lajo praebuisse , quasi
quae portenderentur, effugere atque evitare posset. Ita procreatum per ebrietatem filium exposuisse, dum putat se venientibus malis ad hunc modum occurrere , quae quidem expositio Oedipi, caput fuit et fons, unde scelera omnia, omnes impietates et incestus tragici manarunt. Quae qui ad hunc modum edisserunt, quo pacto divinutionem ejusque commoditates, ac deorum in homines pietatem tueantur , ipsi viderint : mihi certe tali sententia cuncta haec everti atque corruere videntur. Nam divinatio quid esse aliud intelligitur, quam futurorum praenuntiatio ' At isti non praemonitorem Apollinem , sed eorum, quae praedicit, causam et auctorem faciunt. Nam quae non aliter futura erant , quam si deus eo modo respondisset, immo quae ut perficerentur , deus ita respondit , ea prosecto a deo non praenuntiata praedictaque fuisse, sed consecta ab eodem peractaque fateri convenit. XX. Quod si deos ceteris vatibus aliquo praestare par est, ut certe est, in eo prosecto praestant vel in primis, quod mortalibus, ut fiant etiam votorum compotes, Opitulentur, non quod eos in
aerumnas et calamitates inducant. Cum istorum interim sermone
tantum absit, ut Pythius Lajo fuerit opitulatus , ut omne studium
omnemque conatum eo contulerit, ut nullum esset scelus, nulla
tanta impietas, qua ipse ipsiusque domus non pollueretur. Quae si vera sint, haud equidem video , quomodo sententia Epicuri, qui deorum tollit providentiam, non plus habeat pietatis , aut cur Omnis temeritas tali providentiae non longe debeat anteferri. Sed istos jam cum suis figmentis omissos faciamus, quorum studio vincendi eo processit pertinacia , ut si quam aliam fabulam nacti fuerint ex tragicis portentis poetarum, nihil sint recusaturi, quominus et fidem adhibeant, et inde fatalem necessitatem confirmare conentur. Non Vel
