장음표시 사용
521쪽
Fundameniatum tertium Stoicorum refutat.
LIBER II. I 07 vel si Medea narretur alienis filiis consuluisse , suos propter pelli catum Obtruncasse ; aut Thyestes quidam pro cibo filiorum carnibus
usus, tam lautas epulas fratre Atreo ministrante. Quos aequius erat
et philosophi gravitate dignius, haec subularum argumenta ut coin- mentitia propter incommoditates , quae consequuntur , refellere , quam propter argumenta tot difficultatibus atque incommodis implicari. Quo fit magis istorum perversitas insignis, qui non modo absurdissimis quibusque fidem habent, sed causas etiam, cur ratione
fiant , reddere conantur. Sed de his hactenus, satis est enim semen . tiae absurditatem , in quaestione quaque demonstrare.
XXI. Restat ut aliud argumentum , quod isti ad tollendam liberam hominis facultatem excogitarunt, quam vim habeat, explicemus , et quam nihil procedat, exponamus. Nam si ea , inquiunt, in nobis sunt, quorum perinde opposita efficere positum est in nostra potestate, et haec sunt laudationum Vituperationumque materia , in quae homines adhortari solemus, et a quibus deterrere, denique pro quibus mortales tum suppliciis, tum vicissim honoribus afficiuntur; nimirum neque prudentia valere , neque ceteris virtutibus praeditos esse , situm erit in hominum potestate : quoniam qui virtutem habet, non valet idem simul oppositum Vitium excipere, non magis quam virtutem contrariam admittere, qui jam vitio aliquo teneatur , nec qui vitiosus est , huic jam licet non esse vitioso. Atqui absurdum dictu est, neque virtutes neque Vitia esse in nostra potestate , ac proinde nec in ipsis laudationes et vituperationes versari. Non igitur liberum arbitrium ejusmodi esse , ut vulgo homines opinantur, sed virtutes et vitia aliter esse in hominum potestate, scilicet quia, quamvis effugi vel declinari nequeant, per ipsos tamen obeuntur. Quod argumentum refellere, atque ejus imbecillitatem aperire in promtu est parvique negotii, si habitus hujusmodi, quomodo sint in nostra potestate , explicuerimus. Habitus enim non ob id fissi I,' hi dicuntur esse in nobis , postquam fuerint ingenerati , quia et non
habere aeque sit in nostra potestate : sed quoniam , antequam ingenerentur virtutum aut vitiorum habitus, optio nostra e t, hunc , an
oppositum habitum induamur. Quae ratio perinde valet in artibus et disciplinis, quibus cum fuerint artifices instructi , non est jam in
ipsorum potestate earum habitibus non esse praeditos , ante tamen quam edocerentur , haberent ipsos, an non haberent, integrum eis
erat atque permissum : ut intelligatur, longe: dissimilem in suturis,
522쪽
xia laudis. Iliad. I. F. 178. Natura est
' so8 DE FATO ET LIBERO ARBITRIO atque in praesentibus et praeteritis esse rationem. Nam quae sunt, quaeque fuerunt, haec non esse vel non fuisse minime licet : quod vero futurum est, non esse idem potest. Quoniam igitur ante virtutem obtinendam verum fuit dictu posse hunc, qui obtinuit, non obtinere , idcirco virtutem obtinere in potestate ipsius esse dicitur :quod si prudenti virtus, qua censetur , in ipso protinus ortu natura contigisset, neque ejus opera fuisset diligentiaque parta , nimirum prudentem esse, non esset positum in prudentis potestate, non magis quam bipedem esse, rationisve participem , nec ullam laudem, quod
talis esset , mereretur. Sed homines sortasse in admirationem sui converteret, quod a natura fuisset tam praestanti munere donatus. Eos enim laudibus prosequi consuevimus, qui cum essent tenui valetudine et imbecilli natura, ut Valentes ac firmi essent , cura et exercitatione fuerunt consecuti, studium videlicet ac providentiam commendantes. Nam si quos nullo suo labore ac solicitudine , sed sponte naturae firma et robusta valetudine conspexerimus , felices
eos et fortunatos appellamus , quod sponte his citraque laborem suppetat, quod alii boni consulunt, si per magnos labores atque
curas consequantur. Hoc enim tantum abest, ut materia sit legitimae laudis, ut saepe ad imminuendam gloriam usurpetur , si, quo excellere quispiam existimatur , hoc ei beneficio naturae contigisse, non cura industriaque ipsius comparatum fuisse dici possit, quemadmodum carmen illud Homericum docet, quo Agamemnon Achillis insolentiam superbiamque coercet.
Ruod est Latine: Robore Si praestas , dedit indulgentia divum. XXII. Quod perinde , ac multo etiam magis in virtutibus, si
cui natura contigissent, eveniret. Ut Deum immortalem non laudamus propter partas Virtutes, quae in eo nullae sunt, sed propter insitas et coaevas, ac , ut theologi loquuntur , consubstantialeS, ipsiusque praestantem naturam admiratione prosequimur : quod cum nequeat hominibus suppetere , ne postulandum quidem est a natura.
Natura enim possibile atque impossibile philosophi metiuntur. At cum Virtus propriae cujusque naturae persectio sit, nec fieri pos-
5it , ut quod imperfectum est, ad perfectionem pervenerit, ne fieri
523쪽
quidem Valet, ut homines, qui, ut cetera , nascentes imperfecti sunt, cum Virtutibus procreentur. Neque tamen inficias eo , naturam hominibus ad virtutem obtinendam opitulari, quibus constat quaedam Velut Semina virtutum cum mente ipsarum capaci naturae beneficio suppeditari , quae si studiose curentur , et accuratius excolantur, more frugum adolescunt, et fructum uberrimum ferunt: eadem neglecta jacent, interdum etiam funditus exstirpantur. Quae vis ceteris animantibus negata facit, ut homo, licet corporis viribus a plerisque animalibus Superetur , natura tamen praestantior ceteris omnibus habeatur. Nam si homines cum virtutibus nascerentur , aut Virtutum illa semina crescentibus hominibus , et ad persectionem tendentibus ultro augescerent, suaque sponte provenirent , ut ingrediendi robur , ut dentes, ut barba , et cetera , quae nulla nostra cura Suo tempore per naturam contingunt: prosecto Virtutes non magis in nobis essent, quam singula, quae modo memoravi. Ita prudentia , fortitudine, ceterisque id genus virtutibus mortales omnes omnino , vel certe magna ex parte praediti essent: nec laudibus, vituperiis, praeceptis, adhortationibus locus relinqueretur : nec superesset aliud , quam ut virtutum divinitatem admiraremur , et has sortitos felices esse diceremus. Sed quia res longe aliter habet, neque mortales cuncti, vel magna ex parte quod signum esse solet rerum per naturam suppetentium) virtutibus instructos esse cernimus , sed boni consulimus, si unum aliquem nacti sumus, qui praesidium a meditatione disciplinaque petens, dum ferret deficienti naturae suppetias , id consecutus fuerit, ut quantum bellitis homines
antecellant, possit esse documento: satis intelligitur virtutes con parare , situm esse in nostra potestate , nec immerito laudari bonos, aut vitiosos injuste vituperari, nec eXhortationeS esse SuperVacaneas,
aut nequidquam leges adhiberi, quas ad recte beateque vivendum
XXIII. Neque vero virtutes et vitia ob id tantum sunt in nostra potestate , quod antequam nobis ingenerarentur , hoc ipsum erat optionis studiique nostri, verum etiam quia hujusmodi habitibus in- generatis , superest etiamnum facultas in nobis eosdem abjiciendi, et in Oppositos per oppositam consuetudinem commutandi. Quamvis enim qui sortis est, is timidus simul esse non possit, potest tamen sortitudinem , quam sibi subeundis periculis assuescendo pepererat, conSuetudine rerum oppositarum amittere. Eadem ratio liberalitatis
524쪽
et avaritiae , ceterarumque Virtutum et Vitiorum, quae mores attingunt , reperietur. Nam quod natura cuipiam adest, id nulla cura, nulla consuetudine in diversum agas : ut saxum , quod naturali atque insita gravitate defertur , nemo quamlibet saepe in sublime jaciendo,
sic afliciat, ut assuetum aliquando ipsum sua sponte Superiora capessat , cum interim mores hominum alii et alii pro discrimine consuetudinis efficiantur. Ad haec in rebus naturalibus primum habitus a natura mutuamur, deinde officiis per ipsos muneribusque fungimur , ut videndi habitum non nobis ipsi peperimus, sed cum nobis sponte naturae suppetat, videndi fungimur officio. In iis autem, quae
non natura proveniunt, ex operibus et actionibus habitus nobis comparamus : neque enim secus artifex quis efficitur , quam si artis munera saepe ad praescriptum docentis obierit. Cum igitur virtutes per curam nobis ac meditationem contingant , saepe enim a Voluptatibus temperando temperantes efficimur, ut fortes, pericula identidem subeuntes, dubitari non potest, quin virtutes nobis studio curaque nostra , non sponte naturae contingant.
XXIV. Age vero qui virtutes vitiaque mortalium reserunt ad fatalem necessitatem , nec libertati nostrae permittunt , Virtutumne via, an vitiorum ingredi malimus: quomodo ii, si sibi constare velint , hominem, propter quem ceterae animantes gignuntur , et ad cujus salutem conservasionemque pertinent, ab eo queant Vindicare, ne omnium animalium pessimus fuerit a natura productus ' Quoniam, eXcepta virtute, istorum sententia nihil est in bonis , in malis nihil, si vitium excludas. At cum in ceterorum animantium nullum neque virtus cadat neque vitium , homines plerique omnes mali sunt, atque adeo post hominum memoriam unus aut alter bonus suisse ab istis commemoratur, ut admirandum quoddam ac inusitatum animal, ipsaque phoenice rarius. Quod si peccata cuncta . paria sunt, nec malus alter altero pejor est, ut istorum dogmate constituitur, et qui non Sunt sapientes, omnes pariter insaniunt : qui fieri potest , ut homo non sit miserrimus animantium , cui vitium est insitum et insania hereditaria ' Sed quia veterum philosophorum fundamenta nec alte , nec constanter jacta esse , satis, ut quidem videmur , Ostendimus , ac ipsorum rationes refutavimus: quae sequuntur, in tertio libro disseremus.
525쪽
I. IN libro superiore , praesul illustrissime , ad argumenta Stoicorum , qui se fati necessitatis pertinacissimos patronos exhibuerunt, respondimus, ipsorumque decreta tua pugna concidere, aperte, nisi nos opinio fallit, eXposuimus. Deinceps incommoda persequemur , quae communiter omnes consequuntur , qui fatalem necessitatem tueri quacumque ratione conantur , sive fatum appellent conneXarum consertarumque causarum Ordinem , ut Stoicis placet; sive Dei voluntatem aut praecognitionem , quemadmodum Lutherus dicere videtur. Illud enim quaerere omitto , quamquam id bonorum omnium atque prudentium vel plurimi debet interesse. Siquis utramque partem ex aequo dubiam atque incertam esse statuat, necesse magis exploratum multa in arbitratu hominis esse posita , ut ipsi censemus , et rerum natura testatur , quam omnia fatali necessitatefieri, utri opinioni assentiri suffragarique tutius, honestius commodiusque debeat existimari: constat enim ad religionem moderandam, ad coetus hominum conservandos, et respublicas administrandas, ac , ut semel dicam, ad omnia officia , omnesque virtutes colendas longe tutiorem esse sententiam , multoque opportuniorem , quae pleraque hominibus ac ipsorum arbitratui permittit. Nam si cuncta necessitate fieri hominibus fuerit persuasum cujus animus vel ad Deum colendum , vel ad homines virtute demerendos, et officium suum reipublicae praestandum erectus esse poterit Z aut cujus conatus ad res praeclaras gerendas non frigebunt ac debilitabuntur, reputantis , nihilo secius quiescente se, quam cunctis viribus et opibus annitente , rem pro fati necessitate processuram ' ut facile appareat , si neutra sententia altera esset exploratior, indignum esse ta
men eorum gravitate , qui Se magistrOS morum eSSe profitentur,. sequuntur
sententiam de necessitate tueri, et alios in eam inducere conari, Quae quae ex inta-
526쪽
s1 1 DE FATO ET LIBERO ARBITRIO virtutum , ac totius humanae Vitae perniciem cum maximis incommodis, quae jam explicabimus, spectat. Quorum illud est absurdissimum et procul dubio falsum , sed necessitati fatali maxime consen- suphsuhe, laneum, homines frustra de rebus agendis consultare. Nam si con- .h,hu ur' silia frustra nobis ineuntur , nimirum supervacanea est ipsa consultandi facultas , qua homines natura praeditos effecit: quod verum non esse , quis potest dubitare t Cum ut Deum , sic naturam ex rebus , sibi propositis, quasque petit ex professo , frustra nullam efficere et supervacaneam , consensus sit philosophorum theologorumque communis , simulque constet, tali facultate hominem' a Deo ipsaque natura non fortuito, vel ex accidenti, sed consulto et ex industria donatum et instructum eSSe. II. Cunctis autem rebus necessario evenientibus supervacaneam
esSe consultationem , perspicuum fuerit, deliberandi usus quis demum sit considerantibus: constat enim inter omnes mortales, hoc homini praecipui praeter ceteras animantes a Deo et natura eSSe tributum , ne rerum Visa temere bestiarum more consectetur, sed ratione praeditus sit, qua visa , hoc est, rerum species oblatas dijudicet atque discernat, ut facto judicio , si res qualem speciem praebuerint,
tales esse comprobentur, visis, si bona sint, assentiatur, et sic ad obeunda munera procedat: sin aliter , ceteris rejectis, eligat sequaturque quod omnium maxime visum fuerit expetendum. Saepe namque et plurimis in rebus consilia commutamus, ratione priorem Opinionem redarguente , et quae inconsulto fecissemus , haec efficere propter consultationem omittimus: quid ita ' nempe quia nos ipsi deliberationis ac electionis, in quibus rebus consultatio verSatur , domini sumus. Cur enim neque de sempiternis consultamus, neque de iis, quae sunt haud dubie necessaria , nisi quia talem consultationem Supervacaneam nobis et inutilem esse natura demonstrat ' Sed hi, rebus agendis, quae non sunt in nostra potestate , comςQRβψλ - jψ- sissum capimus, deliberationem ejusmodi nullum nobis fructum allaturam esse intelligentes. Qui enim de re aliqua consilium capit, is utrum agenda sibi ea sit, an secus, consultat, et simili modo siquis ad propositum bonum et quasi finem pertinentia conquirat. Qui si forte in rem inciderit, quam vel fieri omnino , vel a se fieri non posse cognoscat, ab ea protinus desistit, sed alia inquirit, hactenusque consultare perseverat, donec id invenerit, quod efficere positum sit in ipsius potestate : hoc enim simulatove nactus fuerit . 6 'in fa-
527쪽
LIBER III. I3cit consultandi, velut inquisitionem ad initium rei gerendae deduxerit, et rem propositam atque deliberatam exorditur. Sic autem inquirit , quasi edoctus a natura sit, esse in ipsius arbitrio , haec , an Opposita persequatur. Quae causa facit, ut prudentes amicos adhibeamus , ne opinionis errore labamur , et post factum male initi consilii poenitentia subeat , quae et ipsa magno argumento est, fuisse nobis facultatem oppositum atque fecimus, efficiendi. Ad summam, ne de iis quidem consilium capimus, quae a nobis aguntur , si praeterita sint, quoniam inutilis esset hujusmodi deliberatio , sed in hoc genere de iis dumtaxat, quae futura sunt, consultamus. Sperantes videlicet ad electionem et actionem ipsorum, fructum nobis quempiam hujusmodi consultationem allaturam. Nam si de iis rebus consilium capere omittimus, ex quorum deliberatione nullum commodum praeter ipsam consultationem capimus, dubium esse non debet , quin de quibus consultamus, ex iis aliquod praeterea nobis cimolumentum pariamus. Quod quid aliud esse censemus, quam ut pro ea facultate, quam nobis Deus et natura tribuit, quidquid velimus in hujusmodi rebus eligendi, ea consectemur, quae ratio nobis commodiora esse demonstrarit, et res ipsas veritatemque falsis rerum visis praeseramus ' Quod citra consultationem non contingit. At si quaecumque agimus, haec ne agamus, non est in no8tra potestate, sed agimus omnia ad superioris causae praescriptum , qua necessitate ignis calore afficit, lapis descendit, si fuerit e sublimi demissus , globus per declive volutatur quae tandem est utilitas, quod emolumentum , cur tam solicite de rebus agendis consultemus, si, quod inconsulto egissemus, hoc inito consilio agamus est necesse, ac praeter deliberandi solicitudinem nullum est operae pretium consultandi ' Supervacanea est igitur , et prorsus inutilis consultatio. Ex quo cum fiat, quemadmodum diximus, ut frustra Deus ipsaque natura vim tribuerit hominibus consultandi, quod dictu nefas est, et magnum in utraque philosophia peccatum furor est, profecto furor , non solum impietas, facultatem oppositorum hominibus in rebus agendis abrogare , et necessitatem rebus omnibus inducere. Quid enim dictu absurdius esse potest, quam a Deo naturaque mortales cunctos eludi studio inani, ac inutili opera consultandi 'ΙΙΙ. Sequitur praeterea ex hoc admirando decreto , id quod omnem Societatem hominum pervertit, omnem civitatem labefactat, leges tum divinas, tum humanas esse prorsus inutiles, nedum mini- To m. IV. Tit me
528쪽
Omnes leges me necessasas. Quoniam Si res omnes ad praescriptum causae sun
les. Noris, quam IStI iatum appellant, necessario nunt , nec hominis
appetitus sive voluntas niti potest in oppositum , non magis quam lapis demissus se a descensu continere, quid tandem causae fuerit, cur leges desideremus t Aut quem fructum possumus ex ipsis eXspectare t Nam quemadmodum lapidem, si deserri non debere dicas, nulla tamen lege , nulla dehortatione descensum ejus cohibeas, naturam Suam necessario consequentis, sic conditores civitatum nihil omnino perferendis legibus profecerint, si homines in sui quemque fati oppositum inducere , aut ab ipso revocare tentaverint. Nulla est igitur legum ac institutorum utilitas, cum leges agenda praecipiant,
IurSUSque Veient non agenda, et nos saepe in diversum fatali necessitate revocemur , aut trahamur eodem , nihilo secius effecturi,
si nihil lege caveretur. Sublata porro legum utilitate, leges stare qui possunt ' His autem sublatis, perit nimirum omne officium, nec dobet quidpiam vel dici vel haberi peccatum , ut neque laudibus praemiisque , neque vituperiis ac poenis locus ullus relinquatur. Nam qui probari potest, ut si quis ignorantia aut vi aliqua coactus deliquerit , hunc venia dignum esse dicamus, eos negemus, qui Scienter quidem peccaverint, causis tamen se cogentibus obsistere non potuerint, cum sic nati et ab ipsa natura affecti sint, ut non magis queant, quae agunt, non efficere , quam saxum ex alto demissum νε tib iusi. in descensu consistere.Quos si quis eo nomine reos faciat, haud Pἰςςxςῆς;My equidem video , cur asino exprobrare non inducant animum , quod
non sit elephantus , aut porco , quod animam , quae illi propter inertiam pro sale data esse dicitur , potiorem non fuerit sortitus, O licere. Quis autem Dionysius aut Phalaris huc furoris ac immanitatis processit, ut propter hujusmodi facta in quempiam animadverteret ' Longe igitur aliter sese res habet. Et cum alii plectantur juste, quidam injuria puniantur , in eos modo juste putant mortales Omnes animadverti, qui consulto nulla cogente necessitate , sed suo sce tere atque nequitia sese criminibus obstrinxere. Quibus a Deo naturaque optione data, factaque copia , utra via mallent, virtutis, an vitiorum ingrediendi, commoda et voluptates officio atque hone-1to praetulerunt, ceteris, qui e recta via propter alias causas des xere , facile veniam per leges et homines impetrantibus. At isti morum pergraves magistri , et praeclarus religionis auctor Lutherus, quid aliud egregio suo dogmate, quam peccatorum Omnium et Oc
529쪽
LIBER m. III casionem praebent et latebram 8 IV. Quo in loco eos philosophos admiror, quorum sunt nec turpes, nec improbandi mores, sed qui virtutis studio ac honestatis amore ducuntur , quod non videant, tali suo decreto flagitiosis et
sceleratis hominibus magnam scelerum excusationem suppeditari.
Qui profecto sibi veniam nihilo minus deberi , possunt magistros convincere, quam iis, qui nolentes et inviti in re quapiam deliquere. Nam si suam causam , hujusmodi necessitatem allegantes , ne
ipsis quidem praeceptoribus assertoribusque fati probare valent, dubium esse non potest, quin et ipsis et ceteris omnibus mortalibus insitum sit ac persuasum , nobis esse rerum agendarum, et Secus, liberum arbitrium a Deo ipsaque natura tributum : quos tamen minus miraremur , si saltim ipsorum vita factaque , cum dictis et prae ceptis aliqua ex parte consentirent. Nam qui persuasum habeant, IA... hominibus diversa quam agunt, agere per fatum non licere , his
consentaneum erat neminem accusare, laudare neminem, nemini
consulere, ad summam nullum officium obire, quod indicium sit liberae in rebus agendis facultatis. Nunc cum ceteros ad quaedam peragenda non modo praeceptis, sed etiam objurgationibus adhortentur, nonne taciti confitentur, posse illos, nisi admoniti fuerint, opposita, atque ipsis praecipiuntur, efficere ' Quin et libros conscribunt ad animos adolescentum institutis atque doctrina insormandos: quod opus non a fati necessitate , sed ab humanitate et benevolentia profectum esse intelligi volentes, sic gloriam pro mercede laboris petunt, quasi dum scriberent, officium lubentes et liberi secuti
sint, non coacti fatalem necessitatem.
V. Nam Marsino Luthero nihil sane est, quod hanc imprudentiam aut inconstantiam objiciamus, qui hoc ipsum agit, hoc elaborat, ut homines a religione , a virtute in omnem impietatem scelusque traducat, quo multorum in flagitiis societate , ipsius scelera minus turpitudinis habere videantur , nec per summum studium aliam viam commodiorem hac , nec magis compendiariam excogitare potuit , ad excusandum sacrilegia et incestus, vel suos, vel eorum, quos habet satellites impietatis, et quos legitime solet fratres suos nuncupare. Ut enim Paulus sui similes , hoc est, viros sanctissimos, et qui pro Christo et Evangelica veritate occumbentes, honestissimum pulcherrimumque testimonium praebuerunt, et miraculis clar quo A., ρει ruere : sic Martinus suos, ut Graece dicam, , compotO
530쪽
s16 DE FATO ET LIBERO ARBITRIO res, collenones, Sacrarum Virginum constupratores, breviter quos fraudum , incestus, sacrilegii, ac omnis sceleris socios habet, sta- tres suos , dum Paulum imitatur , appellat. Quibus cum Paulinis haec est praeclara similitudo, quod illi continentia , castitate, humilitate , sanctimonia ceteros ad Christi Dei religionem adhortatabantur , et auctores non solum doctrina, sed etiam exemplo sui fuerunt, ut multi bona cuncta distraherent, et piis pauperibus impartirentur , postremo oppetita morte pro fide idem , quod vita , testificati sunt: Lutherus autem cum suis fratribus homines libidine, incestu , superbia , sacrilegiis ad omnem impietatem invitant, seque
ad urbes, oppida , fana obsidendum , vastandum , diripiendum
duces et antesignanos praebent. Nequis interim miracula a sicariis et sacrilegis exspectet, aut miretur , quod nemo ipsorum vel claudum equum quod pulchre testatur testis locupletissimus Erasmus)Sanare potuerit.
VI. Sed redeo ad absurda et incommoda, quae tam dura necessitas cogit homines , si fides errori huic habeatur , incurrere : quorum et illud esse constat, quod hominum prudentia fatali tyrannide
funditus excluditur , et pereunt omnes fructus, quos maximos ab ea nos capere putabamus. Est enim prudentia rerum hominibus agendarum fugiendarumque cognitio. Et hoc a scientia differre dicitur, phtidhnii, quod Scientia est de rebus necessariis , et quae aliter habere neque- a deisitate' unt ἰ prudentia de iis, quae aliter et aliter effici, aut vicissim non effici possunt quae si nulla sunt, ut certe non Sunt, Si cuncta necessitate fiant, prudentia nimirum non potest non esse sublata. Ad
haec si injussu fati, hoc est, praeter ejus praescriptum, nihil neque agere neque omittere possumus: quid obsecro talis cognitio potest habere utilitatis ' Ad summam , ne singula persequar , qua ratione leges cum necessitate fati stare non posse docuimus , hac tollitur prudentia, et quidquid a prudentia proficiscitur , hoc est , virtutes Omnes pereunt, omnia officia , laudes, praemia, gloria , et his opposita tolluntur, religio item et pietas, et quidquid coetus hominum conSerVat, et Solet civitates, regna , resque publicas in cultu Dei, atque officio continere. VII. Nunc ad te venio Luthere , hoc est, ad nefarias tuas calu--. 'nanias et sophisticas ineptias perditissimamque impudentiam propalandum. Sed illud prius videamus quod est morum ac ingenii tui clarissimum speculum quid ad sacrarum litterarum testimonia comme-
