Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

531쪽

LIBER III. IT morata , quae tibi objiciuntur , respondeas quomodo , cum apertissime libertatem arbitrii constituant, possint cum necessitate Omnium rerum agendarum cohaerere i quomodo non pugnantissime dissentire hoc fac ut doceas, ut praeter ' eos, qui in tua verba jura- .runt, cuipiam paulo modo doctiori et cordato persuadeas: jam ma- hesinus dabimus. Jam te plus effecisse fatebimur , quam si non dico claudum equum Sanasses, quod te tuosque negat ut modo dicebam Erasmus facere umquam potuisse , sed mortuum hominem ad vitam post quatriduum restituisses. Quo in loco, Mariime, memento, causae nobis susceptae in quo versetur status, ne mihi respondeas, quasi hoc in praesentia quaeratur quod tamen obiter perstringere erit fortasse necessarium ) utrum homo per liberum arbitrium absque propriore Dei gratia praestare possit officia , quibus dignum aut congruum sit, ut pro praemio sempiterna beataqlle Vita tribuatur, aut saltim ad ea conari, quod tu dum pernegaS EraSmo , Omnem prorsus voluntatis humanae tollis facultatem ; haec enim civilis quaestio esset, et quae sine discrimine totius religionis inter pios et catholicae fidei assertores posset agitari ; mihi autem est tecum , Luthere , id est, cum homine impio et sacrilego quid enim dicam haereticum et Christianae religionis hostem l) non pro sortunis, ut a-junt, et levibus praemiis certamen , sed pro aris et focis, pro summa religionis, denique pro cunctorum mortalium libertate, quos ab indignissima servitute , quam generi humano imponere moliris , asserere constitui, et ope divina me asserturum esse confido. VIII. Respondebis igitur mihi, prout ratio cauSae nobis susce- .ptae postulat, ut actionum cunctarum necessitatem , quam tuo deservo arbitrio toto ferme libello inducere laboras , tuearis. Et primum ad illud , quomodo Deus reliquit hominem in manu consilii sui , hoc est, in libera sua facultate, si nulla est hominis libera facultas , sed quidquid facit, necessario facit. Per manum , inquit, consilii intelligitur non liberum arbitrium, Sed id, quod habetur GeneS. I. et 2. homo ConStitutuS ESt dominus rerum ut libere illis δε- minaretur. Ibi enim homo potuit in rebuS Suo arbitriatu agere. Rogo te , Luthere, intelligis, quae dicis ' Aut tam caecuS CS ac fit, Luthesi re-rens, ut tuorum Verborum non videas repugnantiam ' Qui simu q. δμ' --

negas arbitrii hominis libertatem , simul affirmas, datum esse homini , ut libere rebus dominetur , et in ipsis agat arbitrio suo. Quid est enim aliud rebus libere dominari , quam eisdem pro suo arbitratu

532쪽

ue18 DE FATO ET LIBERO ARBITRIO tu uti , non uti, asciscere , dimittere , et posse utcumque , in quam libet partem vocare, et vicissim revocare t Quod ipse paulo post vel apertius confiteris, cum duo regna diversa facis: unum , quo fertur homo suo arbitrio et consilio, alterum, in quo non relinquitur in manu consilii sui, sed arbitrio et consilio Dei fertur. Quo priore regno quid magis potest cum rerum omnium agendarum necessitate pugnare t At illa parva sunt, dices, et in quibus non admodum Versetur summa rerum. Parva quidem , sed ejusmodi, ut sint maximorum certissimum argumentum. Qua enim ratione positum est in hominis potestate atque optione, equo invectus rus invisat , an non : hac, ut pauperi amico munuscula summittat, et laboranti opituletur, an non. At hoc officio , nisi adsit gratia , non proficitur ad vitam aeternam. Neque id ego nunc laboro , quantum hoc valeat ad felicitatem ; satis est ad susceptam causam , utrumque esse in hominis potestate , quod tu hoc in loco concedis, dum homini datum esse dicis, ut in rebus suo agat arbitratu. Nam ut tibi largiamur , ex se arbitrium sine gratia , praeterquam ad peccandum , nullam habere facultatem, non protinus effeceris, ut ipsius non sit oppositorum aequa potestas. Si enim quidquid efficitur sine gratia, peccatum est, haud dubie multa peccata sunt ex diametro

inter sese opposita, ut in Judaeo nunc vel Saraceno suggerere, non suggerere necessaria pauperi , temperare, non temperare a libidine ; est autem arbitrii aequa ad peccatum omne potestas : nam cur hoc magis, quam illud vetetur efficere , cum utrumque malum

sit 8 Est igitur arbitrio par facultas oppositorum. IX. Sed videamus, si placet, perpetuam Ecclesiastici ora ionem , quam apte et commode Martinus interpretetur. Verba sa- e. r. is. pientiae sunt haec : Deus ab initio constituit hominem , et reliquit illum in manu consilii Sui, adjecit mandata et praecepta: Si dolueris mandata congerUare , conserSabunt te : quorum intellectus simplex est et apertissimus, sic hominem a Deo relictum in arbitrio suo fuisse , ut si mandata servare vellet, hoc praemium reciperet, ut ab ipsis conservaretur : haec est enim Augustini aptissima verissimaque

expositio. Martinus autem more suo invertens et sensum , et cohae

i. ii 2bo: rentia verba dilacerans, ad hunc modum exponit: Reliquit hominem in manu consilii sui, id est, fecit ipsum rerum dominum. O pulcherrima et quadrantissima interpretatio : Adjecit, inquit, mandata , nou ea , tu quibuS con ilium , et voluntaS bumana verSatur , Sed

533쪽

LIBER IIL 119 ea , in quibus homo absque suo arbitrio alterius praescript m et Poluntatem sequitur. Si haec expositio proba eSt, inquit, et Clara, e P cimu S. Ista expositio si proba est , Martine, atque clara, nox est illustrior meridie : Sin minus, inquit, clara, locuS redditur iambiguus, ut in neutram partem magis Salere debeat. Specta perditissimam hominis impudentiam , cujusmodi expositionibus velit soli tenebras os

fundere , ne ignorare possis, qua mente , qua rectitudine cetera Sacrarum litterarum loca adversus receptam doctissimorum et Sanctis-Simorum virorum sententiam interpretetur. Sed ad proxima verba

procedamus, pejora , et longe turpiora reperiemus. X. Cum a Martino quaeritur, si servare mandata , non est in hominis potestate , qui possint non esse supervacanea illa verba, Si SolueriS mandata Servare , quae aperte potestatem servandi in eo , cui dicuntur, significant ; respondet: Si TolueriS Uerbum eSt pue=11lf ρε. Subjunctivi modi, quod nihil asserit, sicut dialectici dicunt, conditionalem indicativi nihil asserere : ut si diabolus egi Deus , merito adoratur : Si asinus bolat, asinus habet alaS. Aspice rursus quo veterator aestuans confugiat, et quibus tricis implicetur. Ergone uam tinus in rebus gravissimis, ubi vertitur summa religionis, a sophistarum captiunculis praesidium petit, et sustinet homo vanissimus theologos et philosophos , graves et sapientes Viros , sophistas passim in contumeliam appellare. Hoccine est spiritu Dei sacras litteras interpretari, fallentium sophistarum praestigiis, aut ludentium hominum jocis similes efficere ' Nam hujuSmodi, ait , Sermone utu tur parentes , quando cum Suis Diolis ludunt. Ergo simile est, inquit , Si SolueriS consei Sare mandata, congerTabunt te: et Si asinus

Eoiat , asinus habet alas. Quam seriatus esse debebat Spiritus sanctus, cum ad hos jocos, ad has nugas descendebat, quam oblitus divinae majestatis. Nam quis umquam sic est serio locutus ad caecum ne ab exemplo conveniensissimo discedamus si volueris videre , rem tibi gratissimam indicabo 8 Ad summam constat in illo sensu numquam ejusmodi orationem extra ludum , nisi in rebus, quae fieri nequeunt , temere ad illum modum usurpari: ut cum ita loquimur , si probatum fuerit, meridie non lucere , quamquam ne haec quidem oratio a joco prorsus abhorret. Nisi stulte Solon Atheniensis a viris prudentissimis laudatur , qui, cum suis civibus per summam sapientiam leges condidisset, in terrogatus cur non legec Vi..et, qua poena mulctandus esset, si quis patrem occidisset t

534쪽

uero DE FATO ET LIBERO ARBITRIO Respondisse fertur , quia neminem eo Sceleris putasset processurum. Cujus vel facti vel dicti quae potest alia esse causa laudandi, nisi quia , quod lege cavetur , id fieri homines non solum posse putant, sed etiam solere ' Valeant igitur aliquid istae nugae in ludo litterario , et quaestiunculis et progymnasmatis, quibus ingenia puerorum exercentur ab scriptis non dico sacris, in quibus inest summa dignitas et gravitas, sed omnino seriis facessant, quae non ad laqueos et decipulas sophistarum revocanda sunt , sed ita interpretanda , ut postulat non improborum hominum malitia , aut insipientium stultitia , sed sanorum ac prudentium communis intellectus. A quo cum istius interpretationes tantopere dissentiant , nonne stultum videri potest, contra insanientis hominis furorem longiore sermone disserere , cum sit satis insana ipsius verba , adhibita quantulacumque explicatione, commemorare t Sed audi portenta superioribus etiamnum absurdiora.

XL Cum objiciuntur Luthero tot praecepta , tot exhortationes,

consilia , exprobrationes, quibus scatet Vetus et novum testamentum , quae inutilia prorsus sint et supervacanea , si nihil potestati . ... hominis permittatur: una est ipsius et ea brevis ad omnia responsio, ibi , isb dictiS o terii b0mini, quid facere debeat, non praecipi quaetione. in .. . possit es cere , ut Uideat, inquit, quam nulla Sit sua lux , et nulla Voluntatis virtus, ut cognoscat peccatum , non ut credat sibi inesse aliquam Ῥim e Vciendi: breviter, ut tali cognitione nostrae imbecillitatis humiliemur. Minas autem et promiSSiones huc pertinere , ut homines erudiantur , moveantur , excitentur atque terreantur. Hic

ego quid dicam ' Aut quid insecter tam profligatam hominis impudentiam ' Qui injuriam prosecto mihi videor esse facturus prudentibus hominibus, si tam cunctis aperta mendacia stultissimae inter- ad Ruis. e.3. pretationis nitar ipsis accuratius explicare. At Paulus per legem di

cit cognosci peccatum. Quid ni dicat cum sit hoc legis maxime proprium , non solum divinae , sed etiam humanae , ut agenda simul doceat, simul agere praecipiat: per legem igitur cognoscitur peccatum , quoniam nisi lex sit, ignorari necesse est, quid sit peccatum , quid virtus, quid officium : quod in eadem epistola docet

' Paulus his verbis, concupiScentiam nesciebam esse peccatum , niSi lex diceret, non concupiSces. Immo vero nisi lex sit, peccatum esse non Ε, 1.m .h potest: est enim peccatum legis transgressio, in quo eumdem Pau-- ψἰδ μγ Α , habemus auctorem , qui ubi nou eἷt HX, inquit, ne praevari'

535쪽

LIBER III. 32 Ioatio quidem. Sed quoniam isti tuo , Luthere , tam impudenti mendacio sumis occasionem ex verbis illis Pauli, per legem cognitio peccati , quae re vera pugnantissime dissident a tua sententia , non gravabor hoc in loco verba illa Pauli, quam brevissime potero , quo pertineant, plane et aperte , et quam vim habeant, explicare , ut te Pauli sensum vel ignorantem doceam intelligere, vel ex industria , quod magis credo , pervertentem, manifeSta Veritate redarguam.

XII. Dico igitur Paulum illic longiore orationis, perpetuoque tractu id agere , ut Christi adventus quam fuerit ad cunctorum hominum salutem necessarius, edoceat: hoc autem Ostendit, dum pluribus verbis peccata hominum acerrime , neglectumque Dei cultum insectatur. Homines enim clamat repletos eSSe omni iniqurtate, malitia , fornicatione , avaritia, nequitia , et ceteris omnibus peccatis , quae nominatim persequitur. Ne quis autem verba sua Sic acciperet , quasi in gentes dumtaxat dicta , et eos, qui legem ignorarent , non etiam in Judaeos, quibus per Mosem et prophetas lex data esset, et voluntas Dei manifestata , prorsus ut illis Christi ad- Ventus esset necessarius, Judaei cum legem haberent, tali beneficio nihil indigerent: testatur Judaeos pluribus etiamnum et majoribus flagitiis obligari, qui cum legem haberent, quid rectum , et vicissim peccatum sit ostendentem , et recte agere praecipientem , inutiliter tamen eam atque adeo cum suo detrimento retinerent. Nimirum quia lex tum demum est hominibus fructuosa , cum quae lege facere jubentur , exsequuntur. Contra vero qui per legem peccatum cognoscit, et quae in ceteris accusat, haec ipse patrat non inscienter , is eo gravius delinquit, quo minus potest ignorantiam excusare , hoc est enim quod ipse ait: Propter quod inexcusabilis eS , o homo omnis , qui judicas : in quo enim alterum judicus , te λpsum condemnas. Et illud : Lex subintravit, ut abunda et delictum.

Lex igitur, inquit Paulus, Judaeis inutilis est , quoniam lege abutuntur , et scienter ea facere omittunt, quae per legem jubentur efficere: cognitio enim legis rectum a peccato discernentis prorsus est non recte agentibus inutilis, quod ejusdem proxima verba declarant , dicentis: Gloria , honor et pax omni operanti bonum , Judaeo primum et Grasco, nou enim ESt acceptio p21 Sonarum apud Deum : quicumqus enim Sint lege peccaverunt, Sine lege peribunt:

et quicumque tu lege peccaverunt, per legem judicabuntur. Non

Tom. IV . V v v enim

536쪽

Cap. 3

ue 2 DE FATO ET LIBERO ARBITRIO

enim auditores legis justi Sunt apud Deum , sed factores legis justi abuntur . Potuitne apertius Suam mentem Paulus explicare 'Non , inquit, auditores legis justi sunt, sed factores legis justificabuntur : hoc est, cognitio legis absque Operibus nullius est prorsus emolumenti, sed hic est legis fructus, ut per ipsam edocti legitima faciamus. Ut sit multo satius, qui legem ignorat, hunc recte agere sponte naturae , quam si quis cum legis cognitione a recte agendo cessaret, quod Judaeis accidebat, in quos ad hunc modum invehitur : Si autem tu Judaeus cognominaris , et requiescis in lege , et gloriaris in Deo , et nosti Voluntatem ejus , et probas utiliora , in- Structus per legem , conmiS te ipsum eSSe ducem caecorum , lumen eorum, qui in tenebris Sunt, eruditorem inSipientium, magistrum infantiam, habentem formam Scientiae et Ueritatis in legs r qui ergo alium doces, te ipsum non doces qui praedicas non furandum, furariS qui dicis non moechandum , moechariS : qui abominaris i ta , Sacrilegium facis. XIlI. Quae omnia huc spectare , ut lex invitilis et supervacanea esse intelligatur sine operibus, nec ad cognitionem , sed actionem legem pertinere , vel apertius subjectis statim verbis declarat: Circumcisio quidem prodeat , inquit, Si legem observes ; Si autem praevaricator legis Sis , circumciSio tua praeputium facta est. Quorum est sensus apertissimus , lex prodest legis praecepta servantibus , praevaricatoribus autem perinde est inutilis , ac si nulla sit. Judaeorum igitur peccata multis verbis insectatus , testatusque omnes homines in peccato versari , non quod numquam recte agerent, Sed quia perquam raro , non quod non possent recte agere , et praecepta legis servare , assistente videlicet gratia Dei , quam frustra nemo umquam imploravit hoc enim pugnaret, cum eo quod dixerat : Gloria et honor omni operansi bonum , Judaeo primum et Graeco , et factores legis justifcabuntur ) sed quia servare negligerent, partim ob pronitatem ad malum, quam per peccatum primi parentis,

laeso et imminuto , non sublato libero arbitrio, contraxerant, partim sua ipsorum nequitia : hoc igitur testatus, ut concluderet, nihilo minus Judaeis, quam gentibus opus esse reparatore Christo , ait: Ex operibus legis non justificabitur omnis caro coram illo, per legem enim cognitio peccati. Quasi dicat, praecepta legis pravis hominibus nihil prosunt , quia quae facere jubentur , non exsequuntur Si

enim facerent, justificarentur, et, si qui faciunt , justificantur: dixerat

537쪽

LIBER III. 23rat enim paulo ante , factores legis justificabuntur. Cum autem praepostere agant, et sola cognitione peccati , quae inutilis est, contenti legem frustrentur , legis praecepta observare negligentes, non justificabuntur ex operibus legis, quippe quibus non funguntur. Concludit igitur, dicens: Nunc autem sine lege Iustitia Dei mansistata est , testificata a lage et prophetis : justitia autem Dei per Mevi Jesu Christi in omnes et super omnesS qui credunt in eum : non enim est distinctio , omnes enim peccaverunt et egent gloria Dei. Atque hic quidem intellectus est verborum Pauli facilis , apertus , dilucidus , quem si quis paulo intentiore animo perpendere non gravabitur , malitiosam Lutheri simul et stultam interpretationem luce clarius deprehendet. XIV. Sed clamitat hoc in loco versutia Lutheri, Christo , quem corde et opere crucifigit, verbo tenus patrocinantis: Si possunt bomines praecepta legis observare, quid est opus Christo crueil ol Hoc opus est, Luthere , ut ipsa facilius servare possimus, quod prius sine magna difficultate non dabatur : ut ipsius meritorum magnitudine genus humanum , quod peccatis obrutum erat , sublevetur: ut qui recte egerint, sempiterna felicitate fruantur : prius enim justi etiam sanctique patres in limbo quasi in custodia Christum exspectantes tenebantur, ante quem obtrusa erat janua vitae beatae , quam ipse omnibus justis etiam superioris temporis reseravit, hoc est, cunctis hominibus , qui virtutes et praecepta legis ante ipsum

coluissent, vel in posterum essent Observaturi: legem autem appello vel naturalem , vel Mosaicam , vel evangelicam. Opus est Christo , ut ejus beneficio non solum ratio minus a concupiscentia superetur, sed etiam homines praeceptis servandis magis proficiant, et praesentius praemium assequantur: ut quae prius data erant in aenigmate , jam clara luce teneamus, et pleraque alia compleantur, quae generi humano Deus fuerat per prophetas pollicitus. XV. Sed redeamus ad praeclaram Lutheri responsionem : Praecepta , inquit , et exhortationes non ad actionem psi tinent eorum , quae praecipiuntur Sed ad peccati cognitionem. Stultus es, Martine , an stultos putas summos philosophos, qui praecepta virtutum esse prorsus inutilia clamant, si propter cognitionem petantur, non

ob actionem : dementes omnes mortales, qui ne praeceptum quidem esse putant, quod non pertineat ad actionem : et tu Solus exstitisti post hominum memoriam , qui sapias, qui recte sacras litte-

Cur Christi

adventus necessarius.

538쪽

11 DE FATO ET LIBERO ARBITRIOras interpreteris ' Nonne vides tali tua interpretatione pro veris aia firmari , quae respuit hominum intellectus, quae non Solum natura, sed ne Deus quidem ipse potest efficere , ut praecepta non sint praecepta , eXhortationes non sint exhortationes Quid enim aliud est praeceptum , nisi oratio , qua quid Sit agendum aut secus , praecipitur et imperatur Z Ouid exhortatio , nisi sermo , qui aliquid agere suadeat ' Quae cum Martinus abesse dicat praeceptis et eXhortationibus , perinde facit, ac si neget hominem animal esse rationis particeps , hoc est, dicat hominem non esse hominem. Sed haec , inquit , rationi; humanae sunt argumenta , et haec hominibus viden-ttir absurda ; Spiritui autem diVino longe aliter Sidetur. Macte virtute , Luthere , ista , ista ratio commoda est et conveniens solvendorum argumentorum , non quam mortalium tarditas excogitavit. Perge cum isto tam praeclaro admirandoque invento securus ad evploratam victoriam in omni disputatione, sive res fuerit cum doctissimis theologis vel philosophis, sive cum acutissimis mathematicis nec verearis ratas illas sententias, si ab aequalibus aequalia demas: quae sunt uni et eidem nosti cetera. Sed cum tibi haec axiomata Objicientur , responde , sic homines arbitrantur , sed longe aliter videtur Spiritui sancto. Quis enim cum haec audierit, non Obmutescet ' Quis non succumbet 8 Ouis non manus dabit ' Nisi si quis eo furoris processerit, ut cum Deo pugnare audeat more gigantum , et Spiritus sancti decretis obmurmurare. Sed tamen quia nos homunculi sumus, Martine , et pro intellectus humani tarditate, quae audimus, quaeque legimus, interpretamur , permitte nos in nostra caecitate spiritum istum, qui talia tibi oracula sive ex cado , Sive ex oenophoro sumministrat, quod scire cupimus, sciscitari: si humiliatio nec est in hominis potestate , nec si sit, quidquam faciat ad virtutem colendam , vel peccatum fugiendum ', quid prodest cognitio, quae sola praeceptis ac exhortationibus suppeditatur , et sola per legem petitur ' Si commonendo , erudiendo , excitando , deterrendo nihilo magis homines vel capessunt virtutes et officia , vel ab Oppositis vitiis continentur ; quid juvant minae ac exprobrationes, quibus haec tantum praestari dicis Nonne satius erat, haec tacite ab ipso Deo perfici, quam tot inania verba profundi, et surdo tam longam fabulam , ut ajunt , narrari XVI. Audite responsum admirandum , oraculum divinum auscultate: Deus , inobait, praecepti S , e XbortationibuS , ea probatio-

539쪽

LIBER IIL . 32 nibus, miniS repledit SacraS Scripturas, non quod, excepta cognitione peccati, ac humanae imbecillitatis , quidpiam ad pietatem et Sirtu-teS fungendas , peccataque Vicissim ebitanda haec hominibtis opitulentur , Sed quoniam Sic placitum eSt Deo : SatiS eSt, inquit, noSSs, quod Deus ita Oelit. O nefariam impudentiam Lutheri l o caecas quorumdam Germanorum mentes t Haec quisquam legit, et dubitat, qua mente , quo animo , quo spiritu detestanda ista bestia sacras litteras contaminet Aut se patitur tam fatuis mendaciis tam turpiter eludi , apertisque dolis et manifestis insidiis ab homine furioso circumveniri ' Nam qui tam monstrosis orationibus adquiescit, quomodo is Luthero refragabitur , si forte dixerit, quosdam homines asinorum animis informari, porcorum elephantos, sic enim videri Spiritui sancto , licet aliter humana ratione judicetur Rogato enim cur tali figura mentiatur hominem , qui revera sit asinus : in promtuerit illa responsio , sic Deo placitum esse , satis eSSe Scire , Sic Deum Voluisse : satis autem scire , qui sic audiat Lutherum affirmare. Sed hujus perditissimi nebulonis arrogantia cum nullo non loco sese prodat stultissime , nescio tamen , an usquam fiat manifestior, quam ubi non tam exponere , quam pervertere molitur illud ex Deuter. cap. 3o. Mandatum, quod praecipio tibi hodie , non supra te eSt , nec procul poSitum , nec in caelo Situm , ut poSSiS dicere , quis

nostrum Salet in caelum ascendere ut deferat illud ad vos , ut audiamus et opere compleamus Sed juxta te ebi Ualde Sermo, in ore tuo et corde tuo , ut facias illum. Quorum verborum hic est sensus simplex et lucidissimus. Mandatum , quod tibi praecipio , non est suprate , id est, supra vires tuas, sed juxta , id est, in tua potestate , in

ore videlicet tuo , et corde tuo , ' Si Dominum Deum tuum Soce confessus fueris , laudaverisque et magnis aUeriS , et item toto corde dilexeris, et adoraveris. Sed Lui herus locum in hunc modum pervertit: suid, inquit , MoseS Uult istis Serbis apertissimis et Quomodo clarissimis risi se suo indicio ceu Melem PgiSIiatorem eSSe pfrfunctum ther. l0cum egregie , ut per quem non Stet, quominuS omnia Sciant, et habeant coram posita praecepta , nec locum eiS relictum excuSandi, quod ignorent, vel non babeant praecepta , aut aliunde petenda eis sint tit Si non servaverint ea , culpa nec Sit legiS , nec legiSiatoris , sed

In aliis editt. Si tuam in Deum pietatem profiteberis , eumdemque psalmis et b- mniἷ trorequerir , et item, cet.

540쪽

ue 16 DE FATO ET LIBERO ARBITRIO ipsorum, cum lex ariit , legiStator docuerit, ut nulla ignorantiae

excusatio reli qua Sit , Sed Sola accusatio negligentiae et inobedientiae. Non est, inquit, neceSSe legeS e caelo aut e nnibus nisi amarinis , aut procul affrre , nec poteS praetexere , te illaS nec audi-TiSSe , nec babere , prope babeS eaS , ut quas praecipiente Deo , et ms auctore audivisti, corde percepisti, et ore assiduo per Levitas in medio tui tractandas accepisti , teste boo OSo meo Serbo et libro hoc, tantum reliquum est, ut facias illas. Hactenus Martinus, qui hoc loco exponendo tantum sibi placet, ut vel hoc unum satis esse jactet argumenti, plurima priores ignorasse , quae ipse unus patefecerit et elucubraverit: atque in hac controversia se contra omnes

dissentientes vel puero judice certissimam victoriam eXspectare. Nam quid est, inquit, supra te , quid procul l grammatica enim noStra

istis Socabulis non qualitatem aut quantitatem Pirium humanarum, sed distantiam locorum signimat. O praeceptum novum et admirabile t et nos scilicet rudes grammaticam nesciebamus, et Vim Vocabulorum ignorabamus. Ρutasne, vulpecula nugatrix, quemquam fuisse vel esse tam obtusum et tardum , qui modo litteras Latinas attia gerit , ut nesciat, aut dubitet , quin Supra et procul notae sint

locorum discriminis, ut ubique , sic in hoc ipso loco ' Sed cum hoc omnes sciant, ne illud quidem quisquam ignorat, passim hujusmodi particulas ad vires et facultatem transferri, ut cum dicimus: Supra captum est humani intellectus : supra conditionem humanam. Et Cicero , qui credo non pessime Latine sciebat, quae sunt in nostra potestate, ea in nobis esse dicit: quae vires nostras excellunt, ea Supra nos: ut cum ait: suae supra hominem putanda est, Deoque

tribuenda. Loquitur autem de recta et constanti ratione.

si '- ἄ- XVII. Age vero qui sic est Cain allocutus, sub te erit appetitus ejus , et tu dominaberis illius , is utrum sciebat illud sub notam esse loci, an Deus, quod pueris est notissimum, ignorabat ' Verba tamen sua sic intelligi voluit, non ut sub pedibus stantis, aut sedentis cathedra , cubantisve lecto interpretemur , sed sub volentis imperio et potestate. Ita cum Moses dicit, non est Supra te , non eSt in Gelo, locorum ipsum intervalla loqui , nemo umquam dubitavit ; sed cum loci discrimina dicit , more loquendi in omni sermone frequentissimo, virium et facultatis excessum procul dubio significare, omnes qui sani sunt, arbitrantur ut cum aliquis longo intervallo alteri praestare dicitur, non is intelligitur, ut verba simpliciter sonant,

SEARCH

MENU NAVIGATION