Joannis Genesii Sepulvedae ... Opera, cum edita tum inedita, accurante Regia Historiae Academia ...

발행: 1780년

분량: 626페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

541쪽

LIBER IIL Iz7 ante alterum esse multorum stadiorum intervallo , sed esse multo excellentior. Sed quid verbis opus est , aut quid agimus rationibus humanis, cum testimonium producere possimus Spiritus sancti, qui hunc locum ore Pauli scribentis ad Romanos apertissime interpretatur his verbis: Prope , inquit, Verbum CSt in oTe tuse , et in corde Mnom.α1o. tuo , quia Si confleariS in ore tuo Dominum JeSum , et credideris in corde tuo, quod Deus ipSum SuScitaSit a mortuiS , Samus eris. Corde enim creditur ad juStitiam , ore vero confesSio si ad saltitem. Etsi enim Paulus verba Mosis ad Christum relata interpretetur , ita tamen interpretatur , ut apertissime doceat , Supra et juxta, quae locorum alioquin praepositiones sunt, facultatem significare , quae in ore hominis atque corde consistit. Quam expositio. nem Pauli si Lutherus aspernatur , nihil est quod miremur ceterorum doctrinam ab eodem contemni, aut Hieronymum et Origenem tam nihil scire videri, ut nihil aliud eos facere dicat, quam ore sacrilego scripturas depravare, qui nugis totum Orbem repleverint . Nam nemo est, inquit, qui ineptiuS et absurdius diet inas litteras tractaverit, quam Origenes et Hiero mus. O furciferi profligatam impudentiam i o nebulonis audaciam inauditam i Tune de viris elo- u i h i b,

quentissimis, omnis disciplinae doctissimis, Sanctimonia praeStant1S- Origene.

simis, quae vix in sophistam aliquem semissem convenirent, tam fricata fronte jactare sustines t qua fretus facultate ' homo , ut de libidine perditissimisque moribus, et impietate taceam , sola inepta loquacitate potens, et praeter nonnullam Sacrarum litterarum corruptam et praeposteram cognitionem , qua Vel major , cuivis paulo modo diligensiori, nec tardo tribus aut quatuor annis facile contingat, omnis philosophiae ac bonarum artium expers, nisi nugas dialecticorum imputes , quae nihil grave, nihil Aristotelicum sapiant, qua tantum supellectile te instructum , sed cum majore quam ceteros arrogantia et loquacitate ad sacras litteras contaminandas accessisse constat. In quem illud epigrammatarii commodissime tranferri pos-

Dispeream , si tu Origeni praestare matellam DignuS eS, aut porcoS paScere Hieronymi. XVIII. Sed quamquam nefarium dogma Lutheri de cunctarum

actionum necessitate , in quo status causae nOStrae versatur, vel hoc ipso statim corruit, si ad oppositas actiones, etiam malas et vitiosas

542쪽

Liberum arbitrium poteSt Sine gratia praecePinefficere , sed non mereri.

118 DE FATO ET LIBERO ARBITRIO sas homo habeat ex aequo potestatem , quod ipse in rebus homini

subjectis immemor sui, secumque pugnans confitetur , tamen antequam ejus argumenta refello , de libero arbitrio quid affirmare sacrarum litterarum testimoniis consentaneum mihi esse videatur , jam paucis explicabo : simul ne nostra in incerto Vagetur Oratio , si quo feratur , et spectet hac in parte non habeat , Simul ne Lutherus putet, quidquam se tam stulta garrulitate profecisse. Neque enim dubitabo multo plus etiam libero arbitrio, quam Erasmus, quem ipse ferre non potest, attribuere. Dico igitur liberum arbitrium absque Dei peculiari gratia non solum conari in bonum posse , sed etiam efficere bonum. Ne tu interim, Martine , illud nobis opponas, quo toties Erasmum eludere , ipsiusque argumenta frustrari malitiosa inprimis cavillatione conaris , dum loca sacrarum litterarum , quae ille citaverit, ut conari in bonum, positum esse concludat in nostra potestate ; aut nihil arbitrio nostro tribuere calumniaris, aut plus etiam quam conatum. Quasi vero qui plus effecerit, is non minus etiam effecisse censeatur. Illa igitur sacrarum litterarum loca libero arbitrio non conandi solum , sed etiam faciendi potestatem largiuntur. Illud enim furor est affirmare , praecepta , adhortationes, praemium , poenam cuipiam proponi , cui facultas absit efficiendi. Quid ergo volumusne Pelagianis suffragari, qui liberum arbitrium per se, quidquid velit, efficere posse contendebant' Nihil profecto minus, neque enim ipsum per se absque Dei peculiari gratia valeat

hominem ad felicitatem perducere : sed eam sententiam probamus, in qua plerique fuerunt viri ingeniosissimi, et in sacris litteris perspicacissimi , posse homines per liberum arbitrium non solum velle et nolle , sed etiam efficere et non efficere , quae divinis praeceptis imperantur, licet ut perficiant, et sic praemio aeternae Vitae pOtiantur, ipsis a se non suppetat, sed a divina liberalitate , quam gratiam peculiarem nuncupamus: posse denique fortiter , liberaliter,

temperanter agere , et secus , hoc est, muneribus fungi, quae moram liter bona vel mala nuncupantur. XIX. Numquam ego committam , ut Socratem vel Aristidem Athenienses, Curium aut Catonem Romanos, SenecamVe Cordubensem , cum vitia hominum insectabantur , cum a Voluptatibus abstinebant, cum justitiam et ceteras virtutes studiose colebant,

non recte fecisse jactem , qui tamen neque Judaei fuerunt, neque Christiani, sed naturae legem sequebantur. Cum autem homines di-

543쪽

LIBER III. 129

dico per liberum arbitrium quidquam vel posse , vel efficere , non

excludo universalem Dei efficientiam , qua cum singulis posterioribus causis velut prima causa concurrh: hac enim cessante , homone aget quidem omnino , nedum recte aget. Sed nec momento quidem temporis conservabitur , nec ignis calefaciet, nec refrigerabit glacies. Cum igitur de singularum rerum natura deque secundarum causarum efficientia dicimus, universales , et priores non excludemus. Nam si solis actiones sustuleris, numquam homo valeat ex se hominem generare , nec arbor ferre suum fructum , nec ex elephanto procreabitur elephantus. illud addo , quoties homo per liberum arbitrium efficit quod est in ipso , toties suffundi ea gratia , cum qua

valeat Dei mandata perficere , et ad selicitatem pervenire : hoc est enim quod testantur tot loca sacrarum litterarum , ex quibus tu, Luthere , aut nihil concludi jactas, aut plus effici, quam petat Erasemus , qui conatum asserit. Quale est illud : Si quis audierit vocem meam, et aperuerit mihi januam , intrabo ad illuni, et coenabo cum illa , et ipse mecum. Quid est enim aperire domino januam, nisi hominem facere quod est in ipso , ad Deum et Dei gratiam admittendam i Et: Convertimini ad me , et ego convertar ad UOS. Et: Appropinquate Deo , et appropinquabit vobis. Quorum intellectus simplex et clarus hic est : facite quod est in vestra potestate erga me, et ego vicissim vobis meam gratiam condonabo. Quibus dictis tot alia

scripturae sacrae loca consentiunt, ut ea molestum Sit annumerare.

Quoties igitur homo per Christi adventum reparatus, etiam cum peccaVerit, velit praecepta servare , toties servare potest. Nam Velie , quod ipsa praestat voluntas, cum sit per Se remiSSum et tenue, Vires adquirit ex gratia, quam vocat Augustinus operantem et quod homo viribus naturalibus imperfecte et frustra ad potiundum sum

mo bono efficeret, hoc per gratiam cooperantem perfecte facit et cum lucro felicitatis. Sed quia in utroque longe major est gratiae di-Vinae , quam virium nostrarum efficientia , et vires praeterea naturales donum quoque Dei sunt: idcirco scriptura sacra , quae nonnulis in locis, certe quoties praecepta dat vel exhortatur , facultatem liberi arbitrii, qualis et quantulacumque ea est , haud dubie testatur , in aliis cuncta divinae gratiae refert accepta , et ipsius opera facit , et merito facit: quoniam ut homo sit, ut liberum arbitrium habeat, ut aliquid possit efficere , beneficium est a divina libera litate proficiscens. Nam siva vivimus , Sive morimur , domini SumuS, Tom. IV. XXX ut

544쪽

cor. 3 Cor. 4. Phil. 4

13o DE FATO ET LIBERO ARBITRIO ut scribit Paulus ad Rom. et ad Corinth. Nemo glorietur in hominuehus , omnia vestra Sunt, SOS CbriSti, ChristuS Dei. Item , suid hahes quod non accepisti Et, Omnia poSSum in eo qui me roborat. Si

ad hunc enim modum talia scripturae loca interpretabimur, omnia inter se cohaerentia , et examussim quadrantia reperiemus, et communem prudentium hominum intellectum ipsumque rerum usum

retinebimus sin aliter , dissidium necesse fuerit in divinis litteris

excitare , et contra sensuum argumenta et cunctorum hominum

iudicium multa paradoxa confiteri. Quibus explicatis, in promtu est et expedito ad argumenta Lutheri respondere , eademque refutare: quae omnia fere ab Augustino et Hieronymo , ubi errorem Pelagii nimium arbitrio tribuentis refellerunt , est mutuatus; nequis forte putet Lutherum vel ingenio vel doctrina priores philosophos aut theologos superasse. Non est ingeniosior Martinus, sed furiosior; non doctior , sed impudentior , qui dubia pro certis citra cunctationem asseverat, falsa pro veris fricatissima fronte pronuntiat, tenuissimam eis et adumbratam speciem Veritatis praetendens. Fit enim nescio quo pacto , ut nihil propemodum tam falsum sit , quod nequeant importuna ingenia malitiosis interpretationibus inficere falso

colore veritatis.

Quidquid XX. Quid enim hactenus excogitavit Lutherus, quod ante i-

cit, vetus est PSum a pleriSque non ruerit animadVerSum primum , deinde ma ano

damnatum. consensu damnatum ' Virgilium ferunt , cum rudia Ennii carmina lectitaret , interrogatus quid ageret, respondisse , aurum Sese ex Stercore Ennii colligere. Martinus Lutherus e diverso , cum Augustini vel Hieronymi aut ceterorum doctrina et sanctitate praestantiumvirorum scripta legit, si, quid agat rogatus, Verum respondeat, commodissime dicat, stercus se colligere ex auro Hieronymi vel Augustini. Qui pravo animo perversoque ingenio majorum scripta versat , ut damnatas opiniones excitet, et quae alii excogitata velut veris obstrepentia , ut fieri solet, sibi objecerint, ac deinde refutaverint , haec ipse cogat in diversum , eisdemque ad impia dogmata quasi novis inventis asserendum impudenter abutatur. Non igitur ignorabant ea loca EIieronymus et Augustinus , non legerant oscitanter , non negligenter dispexerant; sed omni cura et diligentia accuratissime trutinarant: viri tamen sanctissimi, ingeniosissimi, in sacris litteris eruditissimi, etiam in eo loco , ubi vel studiose in liberum arbitrium disputarent , nefas esse puta 'erunt, et contra Omnem

545쪽

LIBER III. 13 itum religionem , tum philosophiam arbitrio in totum libertatem abrogare. Qui mihi ad liberum arbitrium , etiam in iis rebus, quae Sum

mum bonum attingunt, asserendum hujusmodi rationem secuti esse videntur. Homo per vim suae voluntatis, cum est Suffusus gratia,

recte et vicissim prave agere potest: habet igitur liberum arbitrium. Quae argumentatio quam probe concludat, tum magis intelligemus, si hoc idem in moralibus virtutibus velut philosophi considerabimus. Nam quemadmodum nostrum animum gratia , quae qualitas est supernaturalis, insormare , non est in nostra potestate situm , sed

in Dei munificentia : sic ne illud quidem ut virtute , exempli causa, temperantia, quandocumque , libuerit afficiamur : nimirum quia repente nemo fit temperans, nec sine longa consuetudine temperandi. Fac igitur neminem , cui absit haec virtus, posse agere temperanter: quod fortasse verum est, si exactum officium requiras: tunc igitur a te petam , utrum temperantem hominem privatum eSSe puteS temperandi potestate, et vicissim non temperandi, et certe negabis. Nam posse temperanter agere, certum est et positum: intemperanter autem , et Sensus et ratio testificatur. Neque enim aliter quisquam ex temperante intemperans efficeretur. Si tum ergo in petendis et

fugiendis voluptatibus liberum arbitrium habere dicitur , cur negetur

in ceteris rebus, si gratia affectus recte agere potest et secus t Nam licet homo gratia suffultus, nequeat tunc peccare , et in gratia simul persistere tamen est in ejus potestate, peccet, et gratiam amittat , et ' sic mortis fiat reus; an retenta gratia, recte agat, et Summum bonum commereatur. Quae ratio tam efficax mihi esse videtur , ut non satis intelligam , qua possit calumnia Martinus eam ludificari , ut liberum arbitrium inane nomen , atque nullam Vim , nullam naturam eSSe tueatur.

XXI. Sententia nostra ad hunc modum explicata , superest, ut argumenta captionesque Lutheri , quas homo levissimus et idem gloriosus invictas copias, et inexpugnabiles phalanges appellat, refellamus , ac insidias, et eas nec admodum occultas et infirmas esse doceamus. Non quod ipsas putem parum acute ab Erasmo , Vel non satis eleganter in libro , quem de libero arbitrio scripsit , fuisse rei utatas , aut quas postea Lutherus edidit, posse parVo negotio refutari: sed quia sic ratio suscepti nobis operis deposcit, nec est

praeter morem veterum , aut recentiorum conSuetudinem , ut eamdem causam complures interdum patroni adversus unius accusatoris

animus mortem Incurrat.

546쪽

ssimum caput argum I tuli. solvi turo Cap. I. cap. 3.

131 DE FATO ET LIBERO ARBITRIO calumnias tueantur. Sed hujusmodi argumenta et sacrarum litterarum testimonia , quamquam homo loquacissimus Lutherus per inanem garrulitatem sine fine multiplicet atque dilatet, omnia tamen in pauca velut capita referuntur. Quorum est unum eorum , quae omnes homines in tenebris et peccatis versari concludunt, Omnes

injustos , omnes esse malos, sed per gratiam Dei justificari. Huc enim pertinet illud Pauli ad Romanos: Revelatur ira Dei Super omnem impietatem et injustitiam hominum. Et illud : Non est justus quisquam , non eSt intelligenS. Et paulo post: Justificati gratis per gratiam ipSius : et cetera , quae in hanc sententiam a Luthero congeruntur. In quod caput illud , quod in promtu est et apertum , respondebimus , Omnes homines ignaros esse et caecos, nisi doctrina et luce evangelica doceantur et illustrentur: sed edoctos et illuminatos ad cognita bona niti, eademque per libertim arbitrium , quemadmodum exposuimus, posse capessere. Nam quid stultius dici potest , quam quod assirmat Lutherus , qui rem quampiam ignorat, hunc ipsam efficiendi privatum esse facultate : et quia voluntas nihil appetit incognitum , idcirco ad appetendum nullam vim esse vOluntatis' Quasi vero milites, qui saepe, sua consilia imperatore illis occultante , num sibi sit cum hostibus confligendum , ignorant , vires amiserint cum hoste dimicandi. Non colit quisquam Deum , qui Deum prorsus ignorat , at cum cognoverit, colet, si velit, et adorabit juxta illud Davidicum : Docebo iniquos vira tuas, et impii ad te conUsi tentur. Non est quisquam malus, et recte agit: at fiet bonus, si velit, et recta operabitur , declinabit ut psalmo praecipitur ) a malo , et faciet bonum. Dabimus igitur omnes homines esse malos , quia sunt omnes ad malum proclives: quia divina gratia destituti, nihil ex se persectioris officii praestare possunt, ut vitam aeternam promereantur : quia bona hominis, ut hominis, tam impersecta sunt, ut peccata esse videantur, et sic interdum appellentur, nec quidquam ad salutem sine gratia proficiant. Ita cum in gratia multo majus momentum sit, quam in nostro vel conatu , vel opere , sit, ut qui recte operando conservantur , hos quoque gratis Paulus dicat justificari , cum ait: Juatificati gratis per gratiam ipsius ' In quem sensum illud quoque liceat non incommode interpretari, ex operibus legis non juStricabitur omnis caro : quoniam etsi praecepta legis

- Quae hic leguntur ab his verbis : in quem seruum felicitatem , restituta sunt erietatione Romana. In reliquis deount.

547쪽

LIBER III. 33 exsequamur , tamen nisi Dei peculiaris adsit gratia , frustra nitemur ad felicitatem : non quod opera nostra nihil faciant ad summum bonum assequendum , sed quoniam , hoc ipsum ut faciant, Dei est liberalitatis, qui volentes adjuvat, recte agentes praemio meritis infinito majore prosequitur , quae ne merita quidem forent, nisi Dei

munificentia praemium eis proposuisset. Ad summam quia nemo vi vit sine crimine: Nam Si dixerimuS quod peccatum nou habemus, ipsi nos seducimus , et Ueritas non eSt in nobis. Sed qui dicit omnem hominem esse malum , is non affirmat omnem hominem esse omnis bonitatis expertem, sicut nec omnis improbitatis , qui bonum. Sed quia nemo est undique persectus, bonum appellamus, qui licet paucis interdum aut parvis criminibus obligetur, cetera tamen studiosus

est atque probus: malum , qui ut recte nonnumquam agat, magna tamen ex parte versatur in peccatis: et hoc est, ne videar sine auctore loqui, quod Hieronymus ait in libro contra Pelagii haeresim, cujus haec verba sunt: POSSibilia praecipit Deus , Sed haec possibilia cuncti simul habere non possumuS , non imbecillitate naturae, sed animi lassitudine , qui cunctaS Simul et Semper non poSSit habere SirtuteS.

XXII. Sed redibit ad ineptias Martinus, et hanc loquendi consuetudinem hominum esse , dictabit : in sacris litteris qui loquitur,

Deum esse, non hominem. Scimus, Luthere , divinas scripturas non esse hominum voces, aut mortalium inventa : at illud quoque scimus, quod tu non debes ignorare , licet impudentissime soleas tergiversari, Deum mortales ut mortales, non ut deos, alloqui solitum , et cum hominibus non nisi humano more disserere : qui,

cum mundum posset Solo verbo conservare , non est tamen dedigna-

. tus sibi hominem induere , ut homines , qui Deum divina formane intelligere quidem satis possunt, nedum corpore sentire , non Solum verbis et more hominum , sed etiam factus homo ipse doceret evangelium, et praecepta daret; quod prius per Mosem et prophetas, hoc est, per homines effecerat. Ut pudeat aliquando Martinum suis

nos praestigiis eludere tentare , Vetantem Sacras ScripturaS sive praecepta dent, sive adhortentur homines, seu minis et exprobrationibus conterreant , pro sanctorum et prudentium hominum sensu ac intellectu interpretari, et nos ad sua somnia , quae Bacchus suggerit vigilanti, revocare. Cum igitur homines docti pariter et indocti sic loquantur, ut malos et impios dicant eos, non qui numquam, Sed

Lib. I. Deus homines Iinmano more alloquitur.

548쪽

1 3 FATO ET LIBERO ARBITRIO

sed qui raro virtutes colunt et pietatem , et frequenter in peccatis,

impietate , sceleribusque Versantur, nimirum Sacrarum litterarum verba non sunt aliter interpretanda. Qui autem bene raro agit, sed agit , hunc nemo recte agendi facultate privatum esse diXerit. soeuhdum XXIII. Alterum caput est testimoniorum , quibus homo sine

u ιθ bi. Deo quasi ex se nihil efficere posse concluditur , quale illud est Joan I. Sine ipso factum est nihil, apud quem alio in loco Christus, sine nie , nihil potestis facere. Sed hujusmodi dictis, quibus est

scriptura divina referta , abunde puto explicanda nostra sententia respondimus, et quid valeant, exposuimus. Est autem Summa, quia sine Deo , qui rerum omnium est auctor, primaque causa , nullus, ne minimus quidem motus exsistit. At non si causa inferior nihil efficit absque superiore , statim nulla est inferioris facultas , aut haec agit necessario. Neque enim quia Philippus sine sole non genuit, nec potuit Carolum , idcirco Philippus nihil effecit, aut necessario Carolum procreavit. Ad haec quia perfectum officium nullum esse potest, quin ab animo suffuso gratia Dei peculiari proficiscatur. Postremo quoniam homines Dei beneficio et sunt, et vivunt, idcirco quidquid agunt suis viribus , id totum tribuitur virtuti ejus, a quo

vires et esse ipsum acceperunt. Huc enim spectabat Paulus , cuma. Cor. a. diceret: Non sumus Sus cientes cogitare aliquid a nobis , quaSi e Nnobis , Sed omnis nostra su cientia ex Deo est. Quasi dicat , si quid

efficimus, aut possumus efficere, non est quod nobis magnoperetribuamus, cuncta enim referre accepta debemus munificentiae divinae , quae nobis eam facultatem liberaliter impartitur. - . XXIV. Tertium caput versatur in Pharaonis obstinatione et

SerVitute , et eo quod regis cor in manu domini ScripturIS UI-vitur. vinis esse traditur. Si Deus , inquit , cor Pharaonis induravit, quis locus est libero arbitrio relictus ' aut quid est in nostra voluntate , Si cor Regis , ac proinde cujusvis hominis est in manu dominii Si Jacob Esau nullo alterutrius merito praefertur ' Respondeo Deus cor Pharaonis induravit, ut Moses ostenta omnia perficeret coram Ρharaone , quae dominus posuerat in manu ejus, et poeta sgaeo . .. d rent Aegyptii, et populus crederet, quod Gisitasset dominuS IS-rael , et respexisset afflictionem illorum , et proni adorarent, MO-Semque ducem a Deo missum sequerentur. Potest enim Deus hominis non solum cogitationi, sed, quod multo majus est, vim afferre

Voluntati, et eam, quocumque velit , impellere , ac vicissim reVO

549쪽

LI BER III. 13s

care : quod in iis potissimum usurpat, quorum imperio et auctoristati parent regna et civitates. Hoc est enim quod testatur Scriptura , Sicut divisiones aquarum , ita cor Regis in mβΠu . mini, pybyὸL Latiquocumque doluerit, inclinabit illud. Nimirum quoniam his ministris et tamquam instrumentis utitur providentia divina ad hominum coetus et civitates gubernandas. Sed qui Regis voluntatem aliquando cogit, dum grande aliquid parat, et res maximas molitur , is non protinus videri debet liberum arbitrium in reliquum tempus, aut ce-

teris in rebus huic , et in universum hominibus sustulisse. XXV. Age vero si unius aut paucorum exemplum , si Pharaonis induratio debet ad ceteros omnes mortales transferri, cur Mosis itidem miracula ad ceteros omnes homines non transferantur ' Cur non Joannis in utero sanctificatio Non est acceptor personarum

Deus, ut quod in hoc afficit praemio , id in illo vindicet atrociore

poena sed neque est ulla lege tam arcte constrictus, ut cum hominibus nihil nisi ex pacto voluntario debere possit, ut quasi aes alienum persolvat , sed omnia gratis, ut exposuimus, largiatur , ne queat suam liberalitatem largius quibus visum fuerit, impartiri. Ita cum Pharaonis cor superiora peccata graviore crimine squod Deus

interdum usurpat) ulciscens induraverit, Mosem scientiae et miraculorum claritate voluit esse commendatum. Mariam Virginem , antequam in lucem ederetur, gratia imbutam , ne peccare posset, confirmavit. Joannem Baptistam sanctificavit in utero matris. Paulum tunc cum Christi discipulos gravissime ac severissime insectaretur, Spiritu sancto percussit ac illustravit. Ad summam, ut idem Paulus ahis. b.6 testatur, cujuS Tuli , miSeretur , quem Tult, indurat, quia nihil ex debito agit, nec ad alterius praescriptum , et quasi coactus. At quorumdam praerogativa non tollit legem universalem , quae officia cu-Jusque praemiis remuneratur, scelera poenis ulciscitur et animadversione. Nisi sorte , quod regibus ac hominum principibus permittimus , ut quosdam sola sua benevolentia sine ipsorum merito liberaliter habeant, et honoribus auctos esse velint, nonnullorum interdum crimina ad ceteros exemplo deterrendos acrius etiam puniant, quam lege universali caveatur: id Deo optimo maximo tam seVere

negatum volumus, ut faciendi privilegium nullam ei prorsus facultatem relinquamus: indignaturi si pater familias operas , quae serius ad vineam colendam pervenerint, liberaliter tractet, nec eas ad legem Falcidiam revocet horarum calculis. At ipse respondet in evan-

550쪽

Luth. argum latum de Praecognitione Dei. Eodem ar

probatur.

DE PATO ET LIBERO ARBITRIO gelio maledicorum calumniis, se suo id jure, et sine cujuspiam iniuria facere, qui, cum neminem fraudet mercede pacta , quos velit liberalitate prosequatur. De Jacob et Esau post paulo responde

XXVI. Nunc ad argumentum venio ductum a Dei suturorum praecognitione , quod propius nostram de fato et libero arbitrio causam attingit. Neque enim jam huc spectat, ut opem Dei peculiaremque gratiam recte agendo necessariam esse demonstret, quod pudoris nimirum plus haberet , plus etiam pietatis ; sed ut rerum omnium necessitatem inducat, cuncta vi quadam inevitabili fieri concludens, ac fatali necessitate. Quod quia Lutherus opere toto id maxime , et, si mihi creditur , solum petit, ut artificio machinae hujus omnem religionem evertat: idcirco idem argumentum Op

portunis in locis, in principio et medio calceque libelli disponit,

dum sibi tam occultas insidias in eo collocasse , tam inextricabiles plagas tetendisse videtur , ut nemo non possit incidere , nemo cum inciderit, sine magno negotio sese valeat explicare. In quo argumento tanta se levitate jactat, quasi a nemine prius id fuisset umquam animadversum , sed caelitus ipsi divino quodam oraculo demissum. Cum interim in ludo litterario inter prima dialecticorum exercitamenta , hoc vel in primis puerorum auribus inculcetur. Ergo Si Deus , inquit, futura praecognoscit, nimirum futura nece Sario ebdniunt, alioquin Deus sua praecognitione , quod nefas est dictu) falleretur: Deus autem praecognoscit futura igitur ex ne CS-sitate res omneS edeniunt.

XXVII. Respondeo, Luthere, mendose colligis. Nam et Deus

futura praecognoscit, et pleraque futura contingenter eVeniunt, nec protinus error sequitur in cognitione Dei. Ut autem intelligas, quam recte conclusio ista procedat, jam aperte docebo meram esse decipulam , et captionem ex intimo sophistarum artificio depromtam, dum manifesto sophismate idem eodem modo , ac per Dei praeco'gnitionem concludo. Non minus mihi certum est post factum , rem fuisse futuram , quam ipsi Deo , antequam fieret: talis autem mea cognitio neque probat, neque inducit necessitatem : ergo ne prae cognitio quidem Dei. Fac enim nullam esse Dei praecognitionem, ut vis argumentationis intelligatur , nunc cum certo scimus , eXempli causa, Regem Fernandum Granatam a Mauris recepisse, quaero a te, utrum antequam reciperet , haec enuntiatio: Recipiet Fernandus

SEARCH

MENU NAVIGATION