Augustini Triumphi Anconit. ... In salutationem, et annunciationem angelicam Deiparae praestitam commentarius a M.F. Angelo Roccha a Camerino e tenebris erutus, auctus, & illustratus. ..

발행: 1590년

분량: 208페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

111쪽

g. δε- . per illud

Ib4 LECTIO:x. IN SALVTATIONEM Virginis sine operatione humana, & ista omnia regna comfregit , occidendo in eis errorem, & suscitando fidem. Si gulariter fuit benedictus in humanae naturae assiampliora , quia totam humanam naturam Dei filius accepit, anima, Sc carnem , & omnes naturales proprietates. Nam secum dum Damascenum, quod est inassumptibile, est incurabile. Si igitur aliqua particula fuisset non astumpta, incurabilis illa fuisset: ideo totum hominem assumput, ut totum sanaret . Tertio fuit singulariter benedictus, quia singularister ortus, sine matris corruptione, ut sicut secundum Augustinum Verbum Dei sine corruptione mentis aeternaliter o tum est a Patro : sic sine corruptione ventris nasceretu temporaliter ex matro . Quarto fuit singulariter benedictus , quia singulariter edoctus, sine magistri instruction .

Inuenerunt enim eum parentes eius cum esset annorum xij. in medio doctorum audientem .dc interrogantem eos.

Vnde super illo verbo: Quo modo hic litteras scit, cum non didicerit ρ dicit Augustinus, omnes quidem quantum arbi

tror mirabantur, sed non omnes conuertebantur ..Et subdit: Mirabantur autem , quia multi nouerant, ubi natus, qualiter fuerat educatus, numquam tamen viderant eum

litteras discentem . Audiebant tamen ipso de lege displitantem , & testimonia legis proferentem, quae nemo pintuisset proferre, nisi legisset, &nemo legere , nisi litteras didicisset. Vnde dicit Chrysostomus: Ex hoc Iudaei optime poterant cognoscere talem doctrinam, non humanitus, sed diuinitus esse in eo. Sed quia hoc nolebant reuelare, ideo in 1ola admiratione stabantis. Benedictus ergo fuit iste fructus, quia venit in nomine Domini, per suae conceptionis singularem productionem, & illuxit nobis, per suae doctrinae tingularem instructionem . .

112쪽

fructus uteriVirginalis benedictus, fueris causa benedictionis in omnibus . .

Gen. It

AD tertiam est dicendum, quod sacra scriptura tripli- Quaest.s.citer ostendit hunc fructum benedictum Virginis gloriosae fuisse causam benedictionis in omnibus. Primo ex Prophetica pronunciation . Scribitur in Genesi dictum fuisse Abraae : In semine tuo benedicentur omnes gentes: quod exponens Apostolus ad Galatas dicit quod Abraae dictae sunt promistiones & semini eius. Et subdit quod non dicit ex seminibus , quasi in multis, sed quasi in uno, & s mini tuo, quod est Christus. David similiter in Psalmo dicit quod in ipso,scilicet Christo benedicentur omnes gentes. Ex beneficiorum largitione. Nam super illo verbo in Genesim : Numquid unam benedictionem tantum habes p uri dicit glosia, quod tot benedictionibus nos benedixitis

- Deus, quot beneficia nobis tribuit: Christus autem nobis donat dona, vel beneficia naturae,beneficia gratiae, & beneficia gloriar. Vnde super illo verbo Ioannis, de plenitudia me eius omnes nos accepimus, & gratiam pro gratia, dicit Origenes quod pro gratia donorum naturalium, quae est gratia gratis data, accepimus gratiam gratum facientem. Secadum vero glossam Chrysostomi pro gratia data, in veteri Testamento, accepimus gratiam datam in nouo. Nam fuit lex illa mosaica data in veteri Testamento quaedam ν- gratia, sed imperfecta, quia nihil ad perfectum deduxit lex: pro illa ergo gratia data nobis per Christum, accepimus aliam persectiorem gratiam in nouo Testamento. Secun- dum expositionem Augustini, pro gratia hic in praesenti in- cohata,quae est gratia viae, accepimus gratiam patriae, quae, erit gratia contummata. Quia igitur omnis gratia,& omnis . modus gratiae datur nobis per fructum Mariae Virginis, ex - quo tot benedictionibus nos benedicit, quot beneficia trisbuit, sequitur, quod omnium benedictionum sit causan strarum, sicut est causa omnium nostrorum beneficiorum .

I . . o. .

113쪽

xo6 L E C Τ Io X. I N , S M F π A TI - ΜEx potestatis dominatione. Nam secundum Apostolum ad Hebr. 7. Hebraeos, absque ulla contradictione, quod minus est, maiori benedicitar. Cum sit caput omnium hominum,& Angelorum , & sub potestate eius flectatur genu, sequitum, O quod ad eum pertineat, omnes tam Angelos, homines benedicer .

Sed quare nos benedicimus Deum, iuxta illud Thobiae rTορθ- Benedi et te Deu caeli :&confitemini omnia mirabili/ eius . . n.3. Lin Daniele narratur omnes benedictiones omnium cream. turarum, quae Deum benedicunt. Ex quo minor non debet benedicere maiorem, planum est quod Deus est inaioz

omni creatura .

Ad quod est dicendum , od benedictio, qua creatur benedicit Deum , non es aliud quam reuerentiae exhibitio,& receptorum beneficiorum gratiarum actio,&manifest tio. Benedictio, qua Deus benedicit nos, & suas creaturas, est suorum donorum beneficiorum invisio, & grata d natio,quia, ut dictum est, tot nos benedictionibus benedicit Deus,quot beneficia impertitur. Igitur ex prophetica prinnunciatione, ex beneficiorum largitione, .& ex potestatis dominatione, Patet fructum Virginis gloriosae benedictior nis causa in omnibus ess .

An fructas uteri Virginalis benedictus, Guatrem suam feceris

Quaest. .. Α D quartam est dicendum quod Bernardus super Misy est , hanc dubitationem determinat, dicens: Non quia benedicta fuit mater, puta bcata Virgo inter omnes δ hq mulieres, ideo benedictus fuit fructus ventris eius: sed ma-οῦ , quia ille praeuenit eam in benedictionibus dulcedinis, ideo ipsa fuit benedicta. Et hoc probat tribus rationibus. Prima est, quia iniseuctu ventris Virgiuis . benedicendae

ferant omneS genteS,- onmes creaturae. Cum ergo Visego beata includeretur inter gentes, S alias creaturas,simul

cum alijs ab isto fructu benedictionem accepit. Secunda,

114쪽

quia beata Virgo fuit benedicta singulari benediction , era z.

quia inter mulieres itum. Sic ei dixit Angelus: Benedicta sis,

tu in mulieribus: sed fructus ventris eius fuit benedictus in , rara. b.

uniuersali benedictionO . Ideo non est dictum: Benedictus fiuctus ventris tui in hominibus, vel in Angelis, aut in terra, vel in caelo, quia nos benedicimus: Benedictus homo, vel benedictus Angelus,vel bene dicta terra, vel caelum. . Istae tamen sunt benedictiones singulares. Sed Angelus posuit eas indefinite dicens: Benedictus fructus ventris tui, quia di-eente Apostolo 1 Iste fructus est super omnia benedictus inis Rom. λtacula. Et est talis fructus, in quo non solum mulieres, &non solum homines, sed Angeli, α omnes uniuersalite creaturae debebant benedici,& particulare clauditur in uniuersali. Ideo beata Virgo fuit benedicta, quia fructus ve tris eius fuit benedictus,& non econuerso. Tertia est, quia sicut videmus in alijs, quod partus in poenalitatibus, & in iis, quae desectus sunt, & contumeliae, sequitur ventrem. In benedictionibus vero, & in ijs,quae honoris sunt,& reuerentiae partus sequitur patrem. Sic Christus poenalitates, famem, sitim, laborem,& posse mori,& pati,atque alia, quae

pertinent ad contumelias,ex ventre habuit,quia ex ipsa humana natura in ventre Virginis concepta,& formata:secundum enim Augustinum, nec mortuus, nec illusus, nec pas-- , crucifixus,& sepultus fuisset, nisi fuisset verus homo. unde in cruce videns matrem ex qua sibi talia inhςserant recognouit, & ipsam discipulo commendauit. Sed benedia f. ctio, in duodecim annis doctrinae perseino, miraculorum operatio, & omnia, quae erant honoris, & diuinitatis, & reuerentiae inhaeserant 1ibi ex patre caelesti, non eX matrω , ideo dictbati Doctrina mea non est mea, sed eius, qui misit Dan. nixae patris. Et aquam in vinum conuersurus , dixit: Quid Dan. i.

mihi& tibi est mulie In talibus ergo perscctionibus,&dignitatibus, & benedictionibus,quia fructus ventris Virginis filii benedictus,& perfectus, ideo matrem perfectam benedictam, & sanctificatam fecit. Non autem quia ipsa sanctificara,i benedicta,& perfecta,ideo fructu benedictu secit.

115쪽

An per fructum uteri Virginalis benedictum,s nobis porta

ctus in utero Virginali porta paradisi dicitur fuisso clausa propter duplex obstaculum ibi positum. Primum , ,

uniuersale, &istud fuit peccatum Primorum Parentum , . quo peccato rea uniuersaliter natura humana , erat aeternar. morti damnata, paradisi introitu priuata. Secundum fuit particulare, & istud erat peccatu personale actualiter perpetratum a quolibet homine, & quo peccato quilibet 1ei' sum aeternae morti damnabat,& introitu paradisi priuabat. Poterat enim homo per seipsum in peccatum, & in foveam cadere, sed per se ipsum non poterat resurgere. Primum obstaculum uniuersale positum fuit ad claudendum nobis portam paradisi,diaboli procuratione, quia inuidia, & pr curatione diaboli mors introiuit in orbem terrarum. Sed secundum obstaculum quilibet apponebat sua propria op ration . Fructus ergo iste benedictus Virginis gloriosae, pro tanto nobis paradisi portam aperuit, quia gustatus a diabolo remotum fuit primum obstaculum. Voluit enim diasolus gustare, & experiri de isto fructu, an esset verus homo procurando eius passionem, di mortem. quo gust to, mortua fuit illa mors, qua tenebat ligatos, αqua pri- 3 uabat nos introitu paradisi.6Vnde ipse dixit: Οmors ero

mors tua, morsuS tuus ero inferne, gustatus vero, a quot, bet peccatore , remouetur. secundum obstaculum , quo

seipsum homo priuabat, ne posset paradisum intrare. Nam

omnes peccatores gustando istum fructum, incorporando se morti eius per sacramentorum eius perceptionem,ab illo obstaculo absoluuntur, & ad caelestem patriam admittuntur . I ste ergo fructus gustatus a diabolo, sibi venenum fuit,&causa mortis,& priuatio suae vitae, qua vivebat in toto mundo. Et gustatus ab homine, fuit sibi theriaca causa vitae, dc acquisitio regni,quo erat Privatus. Nec mirum,quia ut

116쪽

sicut idem cibus, qui est nutrimentum, & causa vitae alicui animali, alteri vero venenum& causa mortis, ut saliua serpentis, est theriaca, & conseruatita & nutritiua vitae se pentis:& tamen est venenum, & causa mortis complexioninumanae: nihil enim est venenosum uniuersaliter. Sed quod est contrariu, & venenosum uni complexioni, est quaia th riaca , & causa vitae alteri complexioni. Sic idem fructus Virginis gloriosae, gustatus a diabolo, fuit sibi venenum , α causa mortis : gustatus tamen ab homine, fuit sibi theriaca, & causa vitae. Per fructum ergo Virginis nobis eis aperta ianua paradisi, quia remotum obstaculum ibi opis positum diaboli procuratione , & remotum obstaculum ibi appositum, hominis operatione . Vnde Ecclesia tria

laudem Virginis cantat , & dicit et Paradisi portae per te nobis aperta sunt . quae hodie gloriosa cum Angelia

117쪽

De rei nunciatae certificatione, vel probatione.

- .cia eum audisset , es in sermone Has , o gitabat , quatis esset ista salutatio. Et ait Angelus ei. Uostquam Euangelista posuit personae sali tantis conditionem, & loci, in quo facta est

salutatio, notificationem, ac personae sal tatae nominationem, necnon ipsius salutationis formationem , seu expressionem , in parte ista. ut supra dicebatur, Euangelista ponit rei certificatae,vel nunciatae certificationem, vel probationem . Ostenditur autem certificatio, & probatio rei nunciatae per Angelum octo modis. Primo, eX Mariae admiratione . Secundo, ex Angeli assertione. Tertio, ex irsius rei particulari expressione. Quarto, eX magnifica comnominatione. Quinto, ex modi flendi diligenti inquisiti n . Sexto, ex Dei immediata operatione. Septimo, ex exempli introductione . Octauo, ex singulari consensus acceptione. Secunda pars incipit, ibi: Ne timeas in aria. Tertia ibi: Ecce concipies. Quarta, ibi: Et vocabis nomen eius imm . ininta, ibi: Euomodo flet istud. Sexta, ibi: Spiritus sanctus superueniet in te. Septima, ibi: Ecce Helisabet. Octaua ibi: Ecce ancista Domini. Ad intellectum autem primae partis

118쪽

salutatione Angelica, fuit ex timore turbata, di fuit admurata . Nam fuit turbata de corporali visione, in specie enim viri Angelus locutus est Virgini. Et quia cui dicit Bernardus semper Virgines,quae verae Virgines sunt, sellant timς-

re, & numquam esse securae cum viris: ideo Virgo timore fuit turbata, non perturbata. immo, ut caueant timenda, etiam tuta, dc secura pertimescunt verae Virgines, considerantes se thesaurum pretiosum in vasis fictilibus portare. Vnde super locum istum dicit Ambrosius . Trepidare Virginum est, & ad omnem viri ingressiam pauere, & omnes viri affatus vereri. Admirata autem fuit de eius nunciati ne . Nam nuncia uerat Angelus, quod Dominus esset cum ea,& quod esset benedicta in mulieribus. Utrumque autem istorum poterat Virginem ducere in admirationem. Nam quod Dominus esset cum ea, vel poterat esse nunciatio facta sibi a viro, qui cum ea loquebatur, vel a Deo. Si ab homine , suspectum erat, & causa deceptionis dictum, quia bonum potest dici ab homine libidinosa intentiope, sicut verum a diabolo deceptiua cogitatione. Si vero a Deo, sa- . lutiferum, & cum gaudio receptum. Similiter benedictio: mulieribus in veteri lege non dabatur, nisi causa prolis, propter ventris Rcunditatem. Sicut econuerse,maledii soeis propter sterilitatem. amuis ergo nondum Angelus dixisset Virgini aliquid de conceptu,& partu fili), eo tamen ipse quod ipsam nunclauit benedictam in mulieribus, mi-r ri poterat. Vnde mihi ista benedictio nisi ex prole, et . quia Virginitatem voverat, positafuit in admiratione, &quia de re incerta , mirae prudentiae est cogitare causas eius, ideo subditur,quod Virgo beata cultabat qualis esset ista salutatio. Turbatio ergo Virginis fuit timoris,& vere-cudiae,admiradio vero,& non perturbatio, fuit fortitudinis, di constantiae: turbata enim fuit non perturbata, tamen admirata : sed cogitatio fuit prudentiae, & sapientiae, ut Ber- nardus dicit: ita quod commendatur in ea verecundia laudabilis, quia tu bata in sermone eius: dc prudentia mirabilis, Uin - quia

1 Cor. . Ambros

in Lucam

sus eri.

119쪽

DLECTIO skLvTATIONEM 'quia eogitabat qualis esset ira falutatio . Sed hic possunt, esse quinque dubitationes. Prima , utrum verum sit, quod beata Virgo fueric, turbata, & timuerit de visione Angeli, vel de annunciatior

ne eius. . . .

Secunda, utrum laudabile sit mulierem esse timidam . Tertia, utrum laudabile sit, mulierem esse verecundam. Quarta, virum beata Virgo fuerit cogitativa. Quinta, utrum laudabile sit mulierem cogitatium esse An Beata Maria semper Virgo fueris turbata , ac de

Angeli visione, vel de eius annuntia tione ιimueris.

Α D primam est dicendum, quod aliqui dicunt, Virgitarinem non timuisse, vel turbatam fuisse de visione Ameli, sed solum de salutatione eius. Et hoc dupliciter pr

ant. Primo, quia Virgo Elita erat Angelos videre, non tamen erat consueta sic ab eis salutari: & quia inconsueta ,& insolita incutiunt timorem, non autem consueta : ideo Virgo lum de salutatione fuit turbata, non de eius visi no . Secundo, quia Euangelista non dixit, quod Virgo esset turbata de Angeli vitione, sed ait: tauae cum audisset, turbata eLI in sermone eius. De salutatione ergo , & sermone fuit turbata, non de vision . Sed ijs non obstantibus. possumus dicere, quod etiam de visione Angeli Virgo gloriosa timuit, & fuit turbatata. Et hoc Ecclesia dupliciteta, Probatis. Primo ex ipsius Angeli apparitione. Nam ain paritio Angeli, & cuiustibet spiritualis naturae ad hoc fio . t mens illius, cui apparitio tit, ad aliquid spirituale mysterium & arcanum eleuetur. Sed mens hominis eleuari

non potest supra se ,nisi viribus sensitivis quodam modo imsensibilibus factis & in se ipsis debilitatis, quia ex forti a

tentione , &eleuatione animae, impeditur operatio sensus. Sicut videmus, cum quis sortiter speculatur unam rem, non

Percipit transeuntem iuxta se, hoc non potest fieri sine ib

120쪽

ET ANNUNC. ANGELICAM. IIImore, & tremore. Quia sicut videmus, quod calore natu rati ad interiora reuocato, ex frigore membra eXteriora tremunt , sic mente alicuius eleuata ex visione spiritualis naturae, necessario virtutes sensitiuae debilitantur, & infirmantur . Vnde dicit Ambrosius super Lucam : Perturba. mur , & a nostro alienamur affectu, quando restringimu G a. u... alicuius potestatis occursu. Secundo, hoc apparet ex hominis conditione . Nam,sicut dicit Gregorius, humana natura, quae sunt spiritus, capere non valet. Propter quod cum ultra se ad videndum ducitur, necesse est, ut hoc carneum vasculum , quod ferre talentis pondus non valet, infirmetur. Et hoc expresse dicit Chrysostomus super illo verbo: CF .a. Zacharias turbatus est videns Angelum, & timor irruit sin iud L. . per eum, ait enim quod non potest quantumcumque iustus sit absque timore cernere Angelum,nec eius praesentiae aspectu sine timore tolerare, quia sine perturbatione sufferre nopotest eius fiugorem,cum quo semper est consuetus appar re . Beata ergo Maria quantumcumque iusta, & sancta, &solita, & consueta Angelos videre, tamen sine timore, et tremore eorum aspectum intueri non poterat. Quod enim dicitur consiletam fuisse Angelum videre, dicendum secun- .du Gregoriu quodDaniel similiter pluries vidisse legitur Ga brielem, qui apparuit Virgini: & prima vice, quando vidit

eum, ait: Ego Daniel langui, & aegrotaui per plures dies. μη. . Secunda vero vice, ait: Ego solus vidi visionem grandem, & Dan.io. non remansit in me fortitudo, & emarcui, & species meata, immutata est. Tertia vice dixit: Domine in visione tua , m ibi dissolutae sunt compages meae, & nihil in me remansit virium . Potuit ergo esse, quod quoties Virgo vidit Ange- Ium , toties timuit, & turbata fuit. Sicut tamen script ra Euangelica non harrat eius visiones, sic non narrat eius timorationes, vel turbationes. Et per hoc soluitur secum

dum . Quia etsi Virgo selita erat Angelum videre, & d

eius visione timere, nunquam tamen lita fuit sic salutari. ideo pro tanto Euangelista narrat turbationem, quam ha

SEARCH

MENU NAVIGATION