Augustini Triumphi Anconit. ... In salutationem, et annunciationem angelicam Deiparae praestitam commentarius a M.F. Angelo Roccha a Camerino e tenebris erutus, auctus, & illustratus. ..

발행: 1590년

분량: 208페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

81쪽

Quaest. s.

το LECTto G I. IN sALvTATIONEM fuit, quia illis selum miracula faciendi dona data sunt, peri. quos erat doctrina Christi confirmanda, dc manifestanda. Vnde Ioannes Baptista non legitur fecisse miracula, ne alubi homines fidem ponerent qu*m in Christi doctrina: post mortem tamen, gratia faciendi miracula magis in Virgine viguit, & viget, quam in aliquo sanctorum, & sanctaru.

Deipara Virgo habueris omnem gratiam gratum facientem.

AD quintam est dicendum,quod gratia gratum faciens

est illa, quae habentem Deo facit gratum, dc charum,& quae diuidit habentem a filiis perditionis aeternae,& numerat ipsum cum filijs regni aeterni, & hoc est proprie ipsa est ritas . Vnde dicit Augustinus de T rinitate,quod nullum do. num gratiae est charitate excellentius , quia ipsa sola diuidit

inter filios regni aeterni, dc filios perditionis aeternae. Sunt autem tria, quae faciunt hominem praecipue Deo gratum,&charum o Primum est, vitatio peccatorum. Secundum est, Operatio bonorum. Tertium est, sedatio, dc quietatiocingitationum. Deus autem separat se a cogitationibus, quae sunt sine intellectu. Ista autem tria tangit propheta cum ait: Declina a malo, quatu ad peccatorum vitationem :& fac binnum, quantu ad bonorum operationem: inquire pacem, de sequare eam, quantum ad cogitationum sedationem. Et

uod ista faciant hominem Deo charum ,& gratum aci um, patet per illud quod sequitur: Quia oculi Domini si

per iustos, de aures eius in preces eorum. Haec autem tria singulariter fuerunt in Virgine gloriosa, magis quam in aliquo sanctorum :r Primo, vitatio omnium peccatorum, quia nullum pec catum incurrit, nec veniale, nec mortale, quod de nullo sanctorum potest dici. Et hoc multum congrue propteω eius puritatem , quia ipsa electa fuit, vi csset mater sapientiae increatae, de qua scriptum est: Quia non intrat in malevolam animam, nec habitat in corpore subdito peccatis.

82쪽

Deinde fili; dignitatem. Nam sicut honor ex gloria fili

rum, sunt parentes eorum, ut dicitur in libro Prouerbiorus sic opprobrium, & verecundia filiorum est indignitas parentu: macula ergo & ignominia matris Domini redunda siset in filium. Tertio propter finis incarnationis Dei congruitatem. Nam Dei filius carnem assumpsit de Virgine, ut . peccata tolleret, iuxta illud Ioannis: Ecce Agnus Dei: Ecce si . t. qui tollit peccata mundi. Et si carnem mundam , & inno. centem de Virgine non accepisset, Agnus non fuisset,& peo,

cata non tuli flet .

t Maria semper Virio nec mortalitνη , nee renialiter pecrare poterat. Ide ricte Didius Romanus a.sent. . s.; . . t. arca. Et alis Doct. Eo vide ibi scholium nostrum. Sed non posse percare eontisui quattuor modis.' Prim. . . , do per se . ut Deur tantum eum habear nasuram in uertibilem , istima-utabilem ἰ ct non posse peccare per se sequatur naturam invertibilem., ευν ait Albertus Magnus . Secundo modo Christus non poturi peccare propterram eoniis.ctam Carbo inuertibili. Tertio modo Sancti in Patria eat e si non pus ut Decara propter coniunctionem. o conuersionem au naturam te artibilιm ριν media m. quod natura sua eo inseparabitiis ust aa habi astoria. Quarto modo Maria semper Virgo non poterat peccare propter com- iunctionem ad naturam tauertibilem per medium . quod fuit plenitudo grai sia. non inseparabile da fui natura . δεά omnino separatam a suo contra rio repugnanto . vel impediento . Et per plenitudinem gratia peccara . inon poterat mortaliter. nae venialiter c etsi omne creabiti est variibile δε- cundum esse . ut corporalia, i, secundum electionem . vo rationalia. Vnde Iob d. Angelis dixit: non esse stabiles θ quia fomes, ut ait S.Th . 3. . . a r.erae ligatus r vel secundum alios omnino extinctus. Et quando dixit Ioan. Ch fost. super cap. Mat h. r a. homiI. s .is super Ioan. a. homil. ao. beatam Virgi-n.m inani gloria Uectam fuisse. intestigitur quantum ad exsimationem alio rum . vel quantum ad fratres . Et quod dixit S. Augustuus q. ν 3. Veιον. θNovi Tenam. Virginem dubitasse in mortὸ Christi. intelli Dur da dubii riona admirationis, is stuporis, ve inferius colligitur . Vel dicitur. illum librum non esse Auguaini, ut ait Alpho . e Castro propter haresim ibi eonten-ram da Melchisadae, . oe ab eodem Augustino damnatam, is in Retractation

bus non repertam.

Secundo, in Virgine suit operatio omniu bonorum: nam

gratia data est a Deo alicui sancto ad operadum aliquod bonum, quod fulgeat omni virtut . Vnde de quolibet iam cto conse re dicimus: Non est inuentus similis illi, quod N. irida subintelligitur in aliquo dono singularis gratiae: Nam secun- p pul- dum Augustinum, nullum enim hominem videmus sic pri h μ 'uatum virtute, & gratia, quod in aliquo gratiae dono no K a debe-

83쪽

γε LE T. vII. IN.sALMAT. ET ANMNC. ANGEL. deberemus ipsum arbitrari nobis superiorem. Sed gratia data beatae Virgini fuit operativa omnis boni, & omnis vi tutis. Vnde ipsa datur in exemplum omnium virtutum, &omnium bonorum. Alij vero sancti in exemplum istius vi tutis, vel illius: ut Iob in exemplum patientiae, Tobias in exemplum misericordiae, Iudith in exemplum castitatis, Hester in exemplum humilitatis, di sic de alijs, propter quod ipsa comparatur soli, & lunae: alij vero sancti, stellis tquae a sole, & a luna recipiunt lumen. Tertio, fuit in Virgine sedatio, & quietatio omnium fimctuantium cogitationum. Si enim secundum Augustinum, ille sanctus Simeon , dixit se fuisse dimissum in pace, solum quia oculi eius viderant salutare Dei, quo modo non dicemus Virginem sanctam fuisse in pace quieta, & terminata, quae pacem omnium portauit in ventre, quietem omnium generavit, & terminum omnium terminauit Fuit ergo beata Virgo valde formosa, in peccatoru vitatione, & in i credibili pulchritudine, in virtutum, & bonorum operatim ne, & Oculis omnium gratiosa, in cogitationum sedatione, di quietatione. ut in persona eius scribitur in libro Hester.

84쪽

ECTIO VIII.

De diuina habitatione.

r a T E C U M. ni ou T dicebatur supra, posito verbo gratiae impletionis. Hic Euangelista ponit verbum diuinae habitationis & correspondet illud

Verbum Dominus tecum, per quod facta est nostra redemptio,quarto creationis operi, de quo dicitur in Genesi, quod quarto die po- Gen. r. sitit Dominus duo luminaria in firmamento caeli , ut luc rent super terram, α praeessent diei , &nocti, ut dicat quod Dominus primo fuit cum Virgine per duarum naim rarum in utero eius personalem unionem: & quantum ad hoc dicitur: Posuit Dominus duo luminaria in firmamento celi,nam Iuminare maius fuit natura diuina, quae dicente Apostolo, habitat lucem inaccessibilem: & luminare mi. 1. εn fuit natura humana. Istae duae naturae, & ista duo i minaria posita sunt in firmamento caeli, di in utero Virgi. nali' per personalem unionem, non Per confusionem nat rarum , quia Dei filius quod erat permansit, & qutas non erat assumpsit, non commixtionem passiis neque diuisione. Vndo in extrau. de fide Catholica scribiturona in duabus MDνευ naturis persona viam vitae manifestius demonstrauit . Se- f. cundo cicitur fuisse Dominus cum Virgine per humanae mentis illustrationem ,& quantum ad hoc dicitur: Vt lucerent super terram, id est super terrenos homines. Nam si

85쪽

νη LECTIO v I I I. IN IALvTA TIONEM Mat. s. cut secundum Augustinum:cum Dominus dixit:Vos estis sale sis, terrae : non terram,quam pedibus calcamus,sed terrenos limsunctois mineS,quorum eXtinguendis putoribus, & condiendis moribus , Apostolicum 1alem Dominus misit,debemus intelligere; sic cum dicitur: Vt lucerent super terram, homines habitantes in terramtelligere debemus. Vnde dicit Ioannes,quod ipse Christuserat lux veracilluminans omnem limminem venientem in hunc mundum . Tertio dicitur D minus filisse cum Virgine, per uniuersalem dominationem,& quatu ad hoc dicitur:Vt prcesset diei,& nocti,idest uniue saliter fideli, & infideli, vel Iudaeo, & Gentili. Sicut secun-NU. 18. dum Augustinum cum dicitur: Dies diei eructat verbum, id est Christianus Christiano: & nox nocti, id est gentilis gentili, vel iudaeus iudaro, indicat scientiam . ' Illam namqui scientiam, de qua dicit Apostolus:Scientia inflat, charitas

a.Con1. vero aedificat. Igitur Dominus fuit cum Virgine, per duarum naturarum per nalem unionem, per humanae mentis

illustrationem, & per uniuersalem dominationem . Et quia .r Dominus dicitur de Patre, & de Filio, & de Spiritu sancto, fuit & Dominus cum Virgine ante quam Angelus eam salutaret, & diceret a Dominus tecum. Ideo quinque dubitationes hic quaeri possunt. Prima,virum singulariter fuerit cum ea Dominus pater. . Secunda, utrum singulariter fuerit cu ea Dominus filius.. Tertia, utrum singulariter fuerit cum ea Dominus Di,

Quarta, virum fuerit cum ea Dominus ante quam miti rei ad eam Angelum . Quinta, virum nobiliori modo Deus esset cum aliqua i eatura, quam fuerit cum Maria.

An cum Deipara Virgine singulariter seris Domi

AD primam est dicendum, quod Augustinus in libro depraesentia Dei, istam quaestione determinat dicens: Alb

86쪽

ET ANNUNC. ANGELIeAMἰγνter Deus dicitur esse ubique, aliter in se ipso, aliter in sanctis,& in beata Virgine. Nam ubique dicitur esse, per diuinitatis Deu eri Praesentiam: cum enim attingat ubique per suam infinitam , i' st, ςi virtutem , numquam absens est alicui rei. In se ipse vero diacitur esse propter nullius rei continentiam , non enim conti- do intel netur a rebus,qui praesens est. Ideo dicitur esse in se ipse, pro ijs' ' 'pter nullius rei continentiam vel indigentiam. In sanctis a tem uiris dicitur esse per inhabitationis gratiam . Multis modis dicitur esse in sanctis viris, quia secundum gratiam maiorem & minorem, & secundum plura dona, & potiora. Nam cum non agat ex necessitate, sed ex libera voluntate sua, diuidit singulis sua dona, sicut vult. Sed in beata Virin 1.Co.ia. sine, Dominus pater fuit singulariter, per sui fili j inseparabilem substantiam. Cum enim Filius sit eiusdem substantiae, & naturae cum Patre:Quia ego, & Pater unum sumus. EX Dan. i quo filius erat cum Virgine, & pater similiter erat, secunduquem modum Dominus pater non fuit cum aliqua creatura, homine,nec Angelo,quia non fecit, quod aliqua creatura esset mater illius filii, cuius ipse pater erat. Singularia ter autem Dominus pater fuit cum Virgine, quia in eodem filio, in quo beata Virgo erat ut mater: in eodem erat D minus pater, ut pater: licet enim in Christo fuerit duplex natura, diuina, & humana, & secundum diuinam sit eiusdesubstantiae cu Patre aeterno., & naturam humana acceperit ex matre temporaliter,persena liter tamen non est nisi unus ius filius, aeternaliter genitus a patre, teporaliter genitus a Virgine matre.Et quia generari & nasti est per hypostasim, ideo unus, & idem filius, est Christus aeterni Patris, & Virginis matris. Et illum eumdem filium, quem Dominus pariter genuit aeternaliter,beata Virgo genuit temporaliter. Vnde dicit Damastenus: Hypostasim, & personam genuit sen- pcta Dei genitrix in duabus naturis : diuinitatem quidem ex M- μ λ patre genita in temporaliter: humanitate aute sub tempore, lex se ipsa incarnatam, & carne genitam dicimus. Dicat er-so Angelus Virgini Mariae: Dominus pater tecum, quia est pater tui fili; aeternaliter, cuius tamen naturae esseda eS ma- .i

87쪽

go LECTIO VIII. IN I ALUTATIONgMter temporaliter. Et Virgo benedicta respondeat,quod scri--.18. bitur in Genesi: Vere Dominus pater est in loco isto, scili,cet in utero meo, per sui filij inseparabilem substantia mi de

ego nesciebam eum, per carnis eius assiimptionis de utero meo ignorantiam . Nam qualiter illa benedicta caro in utero Virginis formata, & animata, ac Dei filio persona liter copulata fuerit,ut ipsa benedicta Virgo esset vera mater illius,cuius caelestis Dominus erat pater.Et quod natura non habuit, usus nesciuit, ignorauit ratio, humana mens non capit, canum pauet, stupet terra, creatura omnis etiam ca Hi.ν. in testis miratur, hoc totum est, quod per Gabrielem Mariae dia' uinitus nunciatur , & per Christum adimpletur cum ei diciis ture Dominus tecum, sicut dicit Hieronymus in sermone do in. Assumption . toga eum Deipara Virgine fueris sngulariter Domi-o se

,. A D secundam est dicendum, quod Augustinus in libro in s i ii ride symbolo, loquendo de aduentu Domini, ostendita,' 'g' quod Dominus filius tribus modis singulariter cum beat

Virsine fuit,quibus non fuit cum aliqua creatura Angelio. vel humana. Primo', sicut filius cum vera matre. Secumdo,sicut sponsus cum sua sponsa. Tertio, sicut nutritus cum sua nutrice. Nam sicut Dei filius accepit de Virgine, quid. quid verus filius debet habere a vera matre, quia carnem animatam anima rationali cum omnibus sitis naturalibus & proprietatibus, de eius benedicto utero accepit, sic fuitia cum matre omni modo, quo verus filius, & bonus debet es se cum sua matro. Debet autem filius bonus esse cum Thibu, matre, tribus modis. Primo, cum reuerentia, & subie- modis de ctionG. Sicut dixit sanctus Tobias filio : Honorem ha-ιόhrs bebis matri tuae, Omnibus diebus vitae tuae. Secundo, cum lius cum eius petitionum exauditione, praeceptum namque fuit in i h 'r' ge Moysis, filios contemnentes parentes, debere lapidari. . Tertio, cum necessariorum subuentione, quae de exteriori

88쪽

ET ANNvUC. ANGELICAM. ' Tireuerentia intelligitur. Omnibus autem istis modis, Dei selius fuit cum matre, sed filius debet esse cum matre: Primo, cum reuerentiae subiectione, nam super illo verbo: Descen- Ge. 3.dit Iesus cum eis,& erat subditus illis. dicit A mbrosius quod ab ipsa primaeva aetate Dei filius putatiuo patri,& verae ma- ι,..tri fuit obediens, labores corporales, in stando, in eundo,&necessaria procurando, humiliter, & reuerenter manda non repetum eorum substinendo. Secundo, cum petitionis exauditione, petiuit enim mater, ut aquam mutaret in Vinum in meis. nuptijs. Et quamuis hoc non conueniret ei secundum naturam illam, secundum quam erat mater eius, Filius tamen

noluit matrem de hoc erubescentiam pati in conspectu multorum, sed humiliter ipsam exaudiuit, ut dicit Augustinus. Tertio, in necessariorum subuentione, quia non oblitus de cura, & custodia eius, in cruce.existenS, ipsam curae, & cin εν. p. stodiae beati Ioannis recommendauit. Fuit igitur Dominus filius cum Virgine, sicut filius cum vera matro. Secundo,

sicut sponsus cum sua sponsa, quia sicut mulier coniungitur spon , & vir sponsae, & efficiuntur una caro: sic humana γ' natura in utero Virginali copulata est diuinitati:& pers,naliter facta est unum cum ipsa, in signum quod tota E clesia fidelium copulatur Christo, & efficitur unus spiritus cum ipso. Vnde dicit Augustinus in libro supradicto quod Dei filius in corde patris, & hominis filius in utero matris, idem ipse unus Christus, qui praecessit in utero Virginali, tamquam sponsus de thalamo suo, in quo utero spirituales P . nuptiae celebratae sunt: quia Deus coniunctus est carni, &caro adhaesit Deo: ut esset unus Christus Deus , & totus homo. Si ergo in utero Virginali celebratum est spiritualomatrimonium, benedictum est quod Dei filius fuit cit Vidi gine sicut sponsus cum sponsa. Tertio, Dominus filius fuit cum Virgine, sicut nutritus

cum sua nutrice. Nam super illo verbo: Pannis eum inum Hierem

Iuli, & reclinauit in praesepio, dicit Hieronymus quod nubia in parturitione Virginis fuit obstetrix, nulla muliercula ε Ρ-rio . rum sedulitas intercessit: Sed ipsa Virgo infantem pannis L inu

89쪽

22 LECTIO v I rL IN SALUTATIONEM inuoluit, ipsa mater, Sc ipsa obstetrix. In eius vero edin catione nulla nutrix, nulla lactans, sed ipsa nutrix, & ipsa mater. Multi namque sunt filis alicuius mulieras generatione , sed non nutritione. Sed beata Virgo, Dei filii materis M. is, esse meruit,& nutrix. Vnde dicit Augustinus in quodam uernaone de Assumptione: Lacta Maria Creatorem tuum Lacta panem caeli, lacta pretium mundi, praebe lambentimamillam, ut pro te ipse praebeat percutienti maxillam. Tu illi, ut mater,temporalem ministra substantiam , ut ipse nobis, & tibi vitam tribuat aeternam . Dominus ergo i, Iius fuit cum Virgine tribus modis, quibus non fuit cum aliqua creatura . Primo per veram filiationem. Secundo, si dum Per spiritualem desponsationem . Tertio, per temporalem virgine, nutritionem. Vt de istis tribus intelligatur quod scribitur in ch. EZechiele: Dominus Deus Israel ingressus est peream, per non fuit supernaturalem filiationem: nam virtute Spiritus sancti,no. .' ἡ natura Dei filius infrestus est per uterum Virginis , humatura. nam naturam eX ipsa assumencio. Et princeps sedebit in ea, EA . 49 Dex spiritualem desponsationem, qua perknaliter natura humana fuit copulata diuinitati, & spiritualiter tota Ecclesia ipsi Christo , ut comedat panem per spiritualem n

tritionem .

cum Deipara Virgine singuiariter fueris Domisus Spiritus stactus. Quaest 3. D tertiam est dicendum, quod sicut ex dictis Ambr ais; . ., 6 L si ,in libro de Virginibus colligi potest, Dominus Spiab: ut rixu Gnctus singulariter fuit cum Virgine, in mente eius, is τ' per uinctificationem: in ventre eius, per prolis informati

nem:in opere, per donorum diffusionem. Quamuis sanctificatione omnium Sanctoru operetur Spiritus sanctus, quia ipse in animas sanctorum se transfert: amicos Dei consti- ruendo, & prophetas faciendo, ut dicitur. Cum quadam , tamen singulari magnificentia operatus est sanctificati

nem Virginis gloriosae, iuxta illud Psalmi: Sanctitas, α

90쪽

magnificentia in sanctificatione eius. Ista autem singularis magnificentia sanctificationis Virsinis apparuit singulariter in duobus. Primo, ut per eam sic mundaretur, quod i tam vitam suam duceret, non solum sine peccato mortali . verum etiam sine veniali. Secundo, ut sic mundaretur,quatenus filium pareret sine peccato originali. Primum numquam fuit concessum in sanctificatione alicuius sanctorum. Secundum numquam fuit concessum alleui sanctorum et singulariter ergo Dominus Spiritus sanctus fuit cum Virgia ne in mente per sanctificationem, in ventre vero singulam ter cum ea, per prolis formationem. Verum namque est.

uod totam illam substantiam inc totum illum purisumum inguinem,ex quo corpus Christi benedictum est formatu. Virgo beata administrauit, sicut vera, & naturalis mater. Sed virtus illa, qua tale corpus in utero Virginali formatuest, vel organizatum, sicut in alijs mulieribus, est virile tamen . Sie in beata Virgine fuit virtus Spiritus sancti: vnde Damascenus dicit, quod Spiritus sanctus in formatione corporis Christi fuit diuinum semen, propter quod in sym' ,h.d. diabolo Apostolorum dicitur quod Christus est conceptus de Spiritu sancto. Igitur singulariter fuit Dominus Spiritus sanctus cum Virgine per prolis formationem . Tertio fuit Dominus Spiritus sanctus cum ipsa in conuersatione,& opere, per donorum diffusionem, quia talis fuit beatissima Maria, ut eius vita omnium sit disciplina : et hoc ideo, ut dicit 'Ambrosius in supradicto libro,quia ipsa corde humilis, ese Ambr. λbiS grauis, animo prudens, loquencti peritior, legendi strudiossor, incerta Operi, verecunda sermoni, vexillum fidei, ' deuotionis obsequium, Virgo intra domum, ad pium mysterium comes, mater ad templum omnium, omnia virtutum opera Beata Virgo in se complexa est. Fuit igitur D minus Spiritus sanctus cum Virgine in mente, per sanctificationem: in ventre, per prolis Ormationem: in opere, per

donorum diffusionem,ut signanter dicatur de ipsa quod scribitur in libro Sapientiae: Est in ista, scilicet beata Virgine , Sap. . Spiritus sancti virtus, per sanctificationem, omnem habens

SEARCH

MENU NAVIGATION