Augustini Triumphi Anconit. ... In salutationem, et annunciationem angelicam Deiparae praestitam commentarius a M.F. Angelo Roccha a Camerino e tenebris erutus, auctus, & illustratus. ..

발행: 1590년

분량: 208페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

Quaest. a

g LECTIO v I II. IN sALUTATIONEM virtutem, omnia prospiciens, per prolis formationem&quae capit omnem spiritum, per donorum diffusionem.

cum Deipara Virgine fueris Dominus antequam Angelus

ad eam missus fuisset. AD quartam est dicendum, quod Deus est cum qualibet

creatura , per diuinitatis praesentiam, potentiam, α essentiam, quia caelum & terram ipse implet. Fuerat igitur Deus cum beata Virgine istis tribus modis, ab instanti suae creationis. Fuerat umiliter cum ipsa, antequam nascere tur, per gratiam sanctificationis. Cum ergo Virgo esseti, annorum quindecim, quando Angelus Gabriel missus est ad eam, oportet dicere ante istam missionem Dominum fuisse cum Virgine. Soluamus ergo istam quaestionem modo consimili, sicut soluit Augustinus de Trinitate quaestione de missione Spiritus sancti: An scilicet fuerit missus antequam Christus caelum ascenderet. Nam expresse dicit Ioa nes Euangelista quod nondum spiritus erat datus, quia nondum Christus erat glorificatus. Et tamen planum est Pr phetas , & Patriarchas veteris testamenti Spiritum sanctum

habuisse, quia Spiritu sancto inspirati, locuti sunt sancti Dei

homines. Ad hoc ergo respondet Augustinus quod ant quam Christus ascenderet in caelum, Spiritus sanctus datus fuit patribus veteris testamenti: sed taliter post Christi Α-scentionem fuit datus, qualiter nunquam fuerat antea , . Nunquam enim fuit minus in linguis igneis,sicut in die Pem tecostes missus fuit , Habitura ergo erat missio Spiritus sancti quandam nouitatem post Ascensionem Christi,secundum Augustinum, qualem nunquam habuerat, Propteαν quam dictum est: Nondum Spiritus sanctus erat datus, quia Iesus nondum erat glorificatus. Sic dicere possumus, quod ante missionem Angeli, Dominus cum Virgine fuit modis supradictis. Sed taliter post missionem Angeli fuit cum ea, qualiter ante nunquam fuerat. Nam nunquam fuerat cum Virgine per receptionem humanae naturae de utero eius ia

92쪽

ET ANNvNC. ANGELICAM. gs in unitate persenae, sicut tunc fuit: nec unquam fuerat, verum dicere ante I Deus factus est homo, Dominus factus est seruus Creator, factus est creatura, sicut verum fuit dicere post nunciationem Angeli. -

nobiliori modo Deus fuerit eum H qua erratura, quam cum Beata tauaria semper Virgine.

AD quintam est dicendum, quod dicere Dominum aes .f.

tuisse esse nobiliori modo cum aliqua creatura , quamcu beata Virgine,potest habere duplice intellectum. Primo, quod fuerit & potuerit esse nobiliori modo per modum personalis unionis. Sic planum est, quod nobiliori modo Dei filius fuit cum nostra humanitate assumpta, quam cum beata Virgine , quia ex diuinitate Dei filii, & beatae Virguois non fuit facta una persona. ita quod esset verum dicere: beata Virgo est Deus, sicut dicimus, quod ex humanita assumpta , & ipsa diuinitate facta fuit una persona, ut sit verum dicere: Verbum caro factum est: vel squod tantum va- D. v. t. Iet) Dei filius factus est homo. Sed, si quaeratur,an nobiliori modo fuerit vel esse potuerit cum aliqua creatura quam eii Virgine per modum filiationis, dicendum est quω non rquia non posset fieri quacumque potentia, eo quod non est,actibile, quod aliqua mulier , vel aliqua creatura essetis . mater nobilioris filii, quam fuerit beata Virgo. Nam cum

ipsa fuerit mater filii Dei, sicus est impossibile esse nobili rem filium Dei filio, sic non esset possibile quod aliquais

creatura esset mater nobilioris filii , quam Virgo Mari fuit, & ideo nobiliori modo Deus filii cum Virgine quamia possit esse cum aliqua creatura . -

93쪽

De Beatae Mariae semper Virginis, benedictione.

BENEDICTA TU IN -ULIERIBVS. sito verbo diuinae habitationis , in parte ista Euangelista ponit verbum benedictionis, & r spondet illuci verbum,per quod facta est nostra redemptio, quinto operi creationis. Nam quinto die data est benedictio omnibus vivemtibus, ut se inuicem propagarent, & generarent. Licet enim ista die plantae & herbae fuerint productς, benedictione tamese inuicem generandi, & propagandi, quinta die omnia a ceperunt iuxta illud Genesis : Benedixit eis Deus dicens: Crescite. & multiplicamini. Et post septem dies, postm dum in opus exierunt. Vnde de ista benedictione Virginis, post qua est nostra redeptio facta, potest intelligi illud, quod Gen. t. scribitur in Genesi: Germinet terra herbam virentem, relignum faciens fructum, ut dicatur Virgo fuisse terra germinans , per receptam benedictionis fisecunditatem, quia sicut quinto die omnia fuerunt benedicta, per quam benectione sic fuerunt foecundata , ut se inuicem possent propagar post diem septimum . . Sic benedicta Virgo, in quinto ve bo, & salutationis Angelicae fuit benedicta, per quam facta est suecunda , ut pareret Dei filium. Et sicut benedictio d inest creaturis, ut se inuicem Propagarent, vel produceret, in

94쪽

LE . IX. IN sALVΤΑT. ET ANNUNC. AN L. sain mense Marti j, quia in Martio Deus creauit mundum s Mosequo tempore omnia pullulant,& dant operam propagati acni. Tunc enim in vernali versione Deus creauit uniuersa, tur piusicut dicit Damascenus: Sic beata Virgo in vernali versi ne, hanc benedictionem recepit. Dicitur ergo, Virgo fuis- ea .ra. se terra germinans herbam virentem, per fructus generoitatem. Tunc enim impleta est illa figura, quae Ponitur inis ereatus LNumeris, quod virga Aaron germinauit,& flores emisit:&dicitur fecisse lignum faciens fructum, per hominum copio. sia, sam utilitatem: sicut enim Eua per fructum ligni omnibus ver maledictionem intulit: sic beata Virgo per fructum ligni M ocrucis Christi sui benedicti Fili j, omnibus benedictionem a Contulit. Germinet ergo terra, per receptam benedictionis fiscunditatem, herbam virentem,per fructusgenerositatem, πυαμ .& lignum facies stuctum,percopiosam omnium utilitatem. De sita igitur benedictione Virginis quinque dubitationes via. ριν

Prima, virum beata Virgo super omnes mulier fue- R OMrit benedictata. Hί a Secunda, utrum sila Virgo a maledictionibus mulierum Ti. ' fuerit liberat . q. νον. ω Tertia, utrum per eius benedictionem omnes mulieres sint benedictae . ait, Quarta, utrum per talem benedictionem super omnes Angelos sit exaltat . i fui se MaQuinta, virum per talem benedictionem sit ad caelum

An Beata incaria semper Virgo super omnes mulures fueris benedicta.

AD primam est dicendum, quod sicut dicit Augustinus

in quodam sermone de Virgine, decem benedictiones beata Virgo habuit super omnes mulieres, quas ipsame narrat sibi & toto humano generi, per fructum eius fuisse collatas. in Cantico illo prophetico, quod cecinit in domo

95쪽

Helisabeth. Nam primo, ipsa de Dei beneficiis a Deo re

ceptis, fuit singulariter grata, & hanc exprimit, cum ait: -.r. mea Domin m , ac si diceret , : Quanto maiora miracula, & beneficia a Deo habeo, tanto magis teneor glorificare, & magnificare in me mirabilia operantem, ut dicit Augustinus. Secundo, in suo conceptu fuit singulariter laetificata . Et hanc exprimit, cum dicit: Et exul-rauit spiratus meus, in Deo salutari meo : Eua enim luxit diris. in Maria in suo conceptu exultauit. Eua lacrymas : Maria

gaudium in ventre porrauit, ut dicit Augustinus. Tertio,ia. in sua humilitater fuit singulariter approbata. Et hanc e primit cum dicit , eis uia respexis humilitatem ancilia se Multorum namque humilitas non respicitur a Deo , quia a Deo non approbatur, eo quod est qui nequiter se humiliat: μαλ rs & interiora eius iunt plena dolo, ut dicit piritus sanctus. Quarto, in omnibus gentibus fuit laudata. Et hanc exprimit cum dicit: Ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes. generationes. Si enim beati dicuntur,qui habitant in domo

Dei, quantum laudis praeconium decet dare sacrosanctis Virgini, quae secundum carnem genitrix Verbi est effecta, ut dicit Athanasius. Quinto, in tua Virginitate fuit singi

Iariter a Deo conseruat . . Et hanc eX primit,' cum dicitis:

PQuia fecit mihi magna qui potens ea, o sanctum nomen eius Quo modo namque magna, ut dicit Augustinus, nisi quia intacta, & illibata permanens mater essici meruit, non cuiuscumque, sed Unigeniti, Saluatoris,& Creatoris ca Ii , & terrae . Sexto , in suo fructu fuit salutem omnium - operata. Et hanc exprimit, cum dicit: ει misericordia eius a progenie in progenies, qua scilicet unigenitum filium eius ex meo utero fecit nasci, a progenie in progenies timemtibus eum. Non enim ad unam gentem solum, sed ad omnes gentes ista misericordia se extendit. Septimo, per eius partum superbia, & potentia daemonum fuit singularite conculcata. Et hanc exprimit, cum dicit: Fecis potentia in brachio suo , dispersu siverbos mente cordis sui : per tales enim superbos, caterua daemonum beata Virgo intellexit, quos

96쪽

quos quientes in terra, filius eius , qui est brachium patris, adueniens dissipauit, & compeditos ab eis, suae obedientiae restituit, ut dicit Cyrillus. Octauo, per filium eius, humilitas Apostolorum fuit singulariter exaltata. Et hanc exprimit, cum dicit: Deposuit potentes de sede, ct exaltavit humiles .

Magna enim sapiebant philosiophi gentium, & sapientes mundi, quos Christus deposuit, quia dicente Apostolo EO' perdidit sapientiam sapientum ,& homines piscatores lim miliantes se sub potenti manu Dei exaltavit, quibus dedit

.potestatem calcandi supra serpentes, & scorpiones, ut dicit glossa . Nono, per doctrinam eius filij esuries omnium fidelium fuit singulariter satiata. Et hanc exprimit, cum ait: Esurientes impleuit bonis, er diuites dimisi inanes. Qui enim aeterna desiderabant, saturari non poterant nisi per Christum, qui dedit eis panem de caelo, habentem omnem

saporem,&omne delectamentum suauitatis, ut dicituris. Sap. ig. Decimo, per eius singularem consensium, promissio omniupatrum fuit uniuersaliter terminata. Et hanc exprimit, cum dicit : Suscepit Israel puerum sum, recordarus miser cordia suae. Sicut locutus est dcc. Semen namque Patria charum appellat genitos ab eis, non Elum carne , verum etiam fidei eorum vestigia imitantes, quibus aduentus Saluatoris est promissus, & per consensum Virginis impletus, ut dicit glossa. Istas benedictiones Qta Virgo habuit , dc

acquisiuit toto humano generi: super omnes mulieres, voin persona eius intelligatur dictum, quod scribitur: Benedi- Iudiriri. cta tu a Domino Deo excet , quantum ad benedicentia celsitudinem, prae omnibus mulieribus super terram,quam tum ad comparationis multitudinem, qui direxit te in vulnera capitis principis inimicorum nostrorum, quantum ad utilitatis magnitudinem. tr Bene eitur dixit Angelus: B nedicta tu in mulieribus . quia quidquid virtu, tis. er gratia cy probitatis fuiι particulariter in M,s inulieribus, potaliter . omnes benedictione ι fuerunt ire Virgina. Vnda in Scriptura sacra primo com mendatur Sara quia fidelis. Heb. ar. Fide Sara . ura floritis concepit filium. a. Rebecca , quia prudens. t, instruxit Iacob , ut haberet benedictiou. . 3.Racbellaia Drmosa, Gen. as. Da quia facunda Gon. 3o. Dauora qui

97쪽

sapiam tu die. 4. Filia te te quia obediens patri. Iudie. ε r. Ruib, quia o=rofa . Ruth a. Anna. quia deuota. r. Ru. r. Regina Saba quia studiosa. Mare. .aa. venit ab ultimis finibus terra, Iudιto . quia animosa, interfecit Holofernem . PMdieb .. Susanna quia eana . Dan. ε 3. Hestes quia humidima . O uia obedinit Mardochao . postquam fuerat Regιna. Virgo Maria fuist Sara fidelior. quia illa crediit s parituram fleritim. icta se parituram Virginem. Rabeeca prudentior, Lue. a. Luomodo fiet istuc. Rachele formosior.Sap. r. est enim sole splendιdior, luci comparata inuan ' ' νuν prior νωριεν virium. Da secundior , quia unus quem genuit praua- ' Iure toti mἀndo. Dalbora sapiensior. quia in domo Sapientia Dia od e ra. Filia Iepte sbedientioν . quia prolem ex obedientia concute Luc. a. Ecea Antista Domini. Rue, operosior, quia in Aeoptum fugit. Anna deuotior .

quia Dis precibus ealiam disrupit. Regina Saba studiosior , quia conservabas omnia in corde suo. Iucis animosior , quia ista Holosernem, ista Gabolum interfecis. Susanna eastior. quia floruit puritate, qua maior sub Deo no uio intellio. Hoster humilior. quia seruiuit Elisabeth. ct Iosepώι idoo d. ιρ aicitων Proua νλvlι.Multa filia congrisauerunt sibi diuitiar . - δεριανείμ

. σι uniuersas.

sia Beata Maria semper Virgo a maledictionibus mutuo, Derit liberata. Quωst. 1. Α D secundam est dicendum, quod propter peccatum P 'P ςr primorum parentum mulieres per se quattuor mal phimo fu dictionibus fuerunt suppositae. Et mulieres simul cum viris

is.1 qu riuor alijs, ita quod computatis omnibus malediction, a bus, communibus & proprijs, octo maledictionibus suppo

quat uor sitae fuerunt mulieres. Nam concipere cum corruptioni , esion bis, portare cum grauedine, & oneratione, parere cum angu- fuerunt stia , & dolore, conuersari cum viro cum timore, & subietiis uti ctione sunt quattuor maledictiones quς proprie conueni ut meu vi- mulieribus, de quibus scribitur in Genesi : Multiplicabo iub ,sj, aerumnaS tuas, & conceptus tuos: in dolore paries filios, Ma quibu, sub viri potestate eris. Sunt & aliae quattuor communes L .. . .' mxilieribus, & viriS. Quarum prima est, filiorum in mem- ui bris defectus, &diminutio. Potest autem esse defectus ex Π, x parte seminae . de ex parte viri. Secunda est, antiqui se pentis impugnatio, quia pugnare cum antiquo serpento conuenit homini, & mulieri. Tertia est in sudore vultus,

vitae graesenti. substentauo. Nam sicut in sudore vultusu in transir

98쪽

LM ET ANNvNC. ANGEL te Α.M: si transit mulier vitam suam, sic & homo. Quarta est in puluerem resolutio, quia esse & in cinerem conuerti, sicut conuenit homini, sic & mulieri. Ab omnibus igitur istis maledictionibus liberata fuit Virgo Maria, & sola ipsa, &non alia. Nam ipsa sine corruptione concepit, quia in eius conceptu nulla libido fuit . Sine onere, & grauedine portauit, quia quod alijs ad sarcinam , sibi fuit ad gloriam &laetitiam . Sine angustia & dolore peperit, re Virgo post partum permansit . Et sub viri potestate non fuit , quia secundum Augustinum non viro, sed Spiritui sancto intege rimis visceribus eius, Christum concepit , & peperit: filio ergo liberata a maledictionibus proprijs, muliebribus . SL militer liberata fuit a maledictionibus utriusque. Nam liberata filii, a prolis defectu, & diminutione, quia sponsum speciosum forma prae filijs hominum generauit. Α se p

pentis impugnatione , quia sibi seruabatur haec victoria , quod conteret caput suum . A sudore vultus in educatione, quia non solum beata Maria , sed etiam omnis mulier in nupta, & virgo cogitat, quo modo placeat Deo. Et liberata est a solicitudine mundi, ut dicit Apostolus. Et liberata . r. Corinfuit a pulueris resblutione, quia in corpore &. anima est

in caelum assumpta, ut infra ostendetu . Praevenit ergo ε. εω

Deus matrem suam in benedictionibus dulcedinis, quia ab omnibus maledictionibus fuit liberata, & posuit in capit eius coronam de lapide pretioso, quia decem benedictionis γιbus supra positis, fuit dotata, & decorata.

per benedictionem Beata inaria semper Virginis omnes alia mulieres sint benedictae .

AD tertiam est dicendum quod in humani generis

creatione, mulier facta fuit dupliciter in adiutorium Quaest. . viri. Primo ad diuini praecepti obseruationem i. Nam solitudo multum est periculosa, & Propter malarum co- . -nhiagitationum superuentionem , propter diaboli ina pu- gnationem i. Facilius ergo homo per secietatem seminae, & femina propter societatem viri potuisset diuinum M

-- ail praece

99쪽

pNceptum seruare, quam quilibet per se. Vndedicit quae-

ω D. i dam glossa in Genesi, quod Diabolus obseruauit tempus, ut mulierem sine viro inuenire posset, eo quod si cum viror . inuenisset, nequaquam fuisset ausus ipsam lic tentare. Vae enim soli dicit scriptura, quia si ceciderit non habet subleuantem se. Si autem fuerint duo, fovebuntur mutuo. S cundo, ad prolis generationem. Nam secundum Augustinum super Genesim . Subtracta prolis generatione, non

inuenio ad quid facta sit mulier, nisi in adiutorium viri. De istis duobus antequam eligeretur Virgo beata Mater Dei fili), poterant insultare, & culpare homines, & Angeli contra mulieres. Nam homo poterat dicere, & insultar mulieri Tu fuisti facta in adiutorium meum , ad diuini praecepti obseruationem , ut per mutuam societatem dia- . boli impugnationem possemus vitare, & tu fuisti mihi camsa diuini praecepti transgressionis. Vnde postiam merito te incusare, & me excusare, dicendo:Mulier,quam dedisti mihi sociam', dedit mihi de ligno, & comedi. Angelus vero poterat insultare mulieri, & dicere : Tu data fuisti viro, ad prolis generationem , ut per honorabiles nuptias , &thorum immaculatum, fieret filioruni generatio,& nostrae

. . ruinae reparatio. Sed propter tuum peccatum , non generantur filii, per quos nostra ruina repararetur: sed magis per quos ciuitas diaboli augumentetur,quia omnes nascum tur filij digni morte aeterna . Vnde erant mulieres omnes

ante ortum Virginis Mariae suppositae insultationi, & opprobrio hominum & Angelorum,quia tam homines quam Angeli allegabant contra ipsas. Sed per hanc benedictione Mariae, quae electa est in adiutorium viri, & ipsius Christi ad humani generis redemptionem , benedictae sunt om- .: O nes mulieres per homines de per Angelos . Nam homines dicunt: Dedit nobis lignum vitae, & salui facti sumus .

Eae riti Et sicut per mulierem mors nobis fuit primo nunciata, sic per mulierem usta est nobis primo nunciata. Vnde diciora./G.ra Cyrillus: Femina, quae quodam modo fuit mortis min,' ε stra, venerandu resurrectionis mysterium primo percepto

100쪽

dc ai nunclauit Apostolis , ex quo femineum genus' lade- 'Maoptum est suae ignorantiae absolutionem,& maledictionis repudium, Angeli vero dicant: Mulier genuit nobis unum gmoto.a. filium, qui est ipsa vita , in quo omnes nati per muliereS, s

regenerantur, & vivificantur, per quos non solum nostraia Luca as. ruma reparatur, verum etiam nostra superiora ciuitas augumentatur, ita vero, quod secundum Gregorium nume- sistra seu rus salvandorum secundum numerum Angelorum remanentium, non secundum numerum candentium erit. Et 3 Huis ase planum est , quod plures fuerunt remanentes,quam caden-ltes, quia non ceciderunt nisi tot, qui si remansissent, fecis lud D.is

sent decimum ordinem, signatum per decimam drachmam 3 perditam ut habetur. Per Virginem ergo Mariam , & per benedictionem eius mulieres sunt benedictae,& per homines intem.& per Angelos, ut non amplius per eos eis inlultetur, Vel δε α improperetur, sed magis honor exhibeatur, & gratiarum ρογώ actio referatur. Et hoc est quod dicit Hieronymus in ser- mone de Assumptione: T alibus sinquit) decebat Virginem ρ.lorum oppignerari muneribus , ut esset gratia plena, & benedicta

in mulieribus, quae dedit caelis sid est Angelis) gloriam, dc M. terris id est hominibusὶ Dominum fidem gentibus, finem

viiijs, vitae ordinem, moribus disciplinam, Vt omneS mu- in ostiga lieres insurgentes in gratiarum actione, merito dicant cum propheta : Benedixisti Domine terram tuam, per tuae ma x x-

tris singularem benedictionem: auertisti captiuitatem Iacob quantum ad nostrae maledictionis supplantationem . E. ' c

De ara Virgo per benedicrionem Isbi praenitam fueris Mino. . super omnes Angelos exaltata.

AD quartam est dicendum , quod Hieronymus in se

mone de Assumptione, hanc dubitationem determi- sumnio. 'nans, dicit beatam Virginem super omnes choros Angelo. rum esse exaltatam. Et subdit quod de nullo aliorum sanctorum fas est credere, ut victa Angelorum, atque Archaim gelorum merita transcende it , sicut de Beata Virgine indubitanter, & confidenter canit Ecclesia. Sed cum dicamus

SEARCH

MENU NAVIGATION