Augustini Triumphi Anconit. ... In salutationem, et annunciationem angelicam Deiparae praestitam commentarius a M.F. Angelo Roccha a Camerino e tenebris erutus, auctus, & illustratus. ..

발행: 1590년

분량: 208페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

121쪽

ri4 LECTIO: IN SALvTATIONEM uadabile sit, Mulierem esse timidam. A D secundam est dicendum,quod mulier quattuor m dis considerari potest: primo ad suam rationem: secundo ad suam operationem: tertio ad suam conuersati

nem: quarto ad viri subiectionem. Primo namque ad suam rationem, debet esse consiliatiua, quia cum mulier habeat consiliatiuum inualidum, & communiter deficiat in rati ne, si sapienter vult aliquid ratiocinari, & prudenter vultis aliquid cogitare, indiget consilio, quia ibi ponendum est romedium , ubi est defectus. Consilium autem inuentum est in supplementum defectus rationis. Vnde Deus, & Angeli , in quibus est rati nullum defectum habent, ideo consilio non indigent. Secundo ad sua perationem mulier debet rectitudinem, & prudentiam haber . Sicut enim arist. lib. mulier est mas occasionatus, & infectus homo secundum corpus, ideo communiter deficit in operatione, nisi hona prudentia, quae est recta ratio agibilium, sit sibi coniuncta. Tertio ad suam conuersatione mulier debet esse honesta, pudica, & casta,verbo, & opere:quia propter sexus fragilitate citius inducit,& inducitur ad inhoneste loquendum,& operandum, quam homo. Quarto ad viri subiectionem mulier

debet habere debitam reuerentiam, ut non habeant in comtemptu viros suos, nec parvipendant suorum maritorur

ν imperia. Vnde legitur, quod Regina Vasthi hac de causa de consilio sapientum deposita fuit de regali solio,quia comtempsit praeceptum viri sui, ne sui ibi dicitud ex eius exem

plo aliae mulieres parvipenderent suorum imperia marito rum . Possumus ergo colligere tam ex dictis sanctorum i , quam prophetarum, quod propter ista quattuor laudabilo est multum, mulieres communiter moderato modo esse tismidas , & decet viros ipsas mulieres sub moderato timori tenere . Plinio , quia talis timor facit eas esse consiliatiuasis Hist an ratione et dicit enim Philosbphus in Rhetoricis: Timoris. facit personas consiliatiuas. Ex hoc enim quod aliquis ib

122쪽

ET ANNUNC. ANS ELICAM. hismet,consiliatur,quo modo possit vitare,& fligere illud malum , quod timet incurrere. Secundo facit eas prudentes , non ociosas in operatione: dicit enim Philosophus quod timor facit quod diligentius, & auidius exequamur, & operemur illa quae agimus, per quae credimus posse fugere iulum timorem. Tertio facit eas esse honestas,pudicas,& castas in conuersatione, quia postposito omni timore, natura declinante ad illicita, faciliter in earum conuersatione ag rent inhonesta,& lubrica . Vnde dicitur: Noli esse sine metu, quia si sic eris, semper adijcies peccatum super peccatu. Quarto facit eas reuerentes in viri subiectione . Ex quo

enim timent, non contemnunt viros, nec parvipenduntamaritorum imperia. Moderate ergo tenere mulieres sub

timore, & ipsas esse timidas ex se ipsis, laudabile est, & viris expediens. Et dico moderate tenere, quia immoderatus timor facit contraria supradictis. Nam facit eas incomsiliatiuas in ratione. Immoderate enim timentes quasi stinpefacti, non consiliantur, nec sciunt quid agan . Vnde Discipuli in passione Christi immoderate timentes, ignorabant quid responderent Christo loquenti cum eis. Secum do facit eas otiosas, & immobiles in operatione. Cum enim quis immoderate timet, calore toto currente ad cor, membra exteriora sic remanent frigida, & immobilia,quod nublatenus persona potest moueri, vel aliquid operari. Tertio facit eas inhoneuas in conuersatione, quia semper cogitant qualiter possint hunc immoderatum timorem effugere, vel Procurando mortem viri mediante alio, vel absentando se ab eo, & alteri se supponendo, & alijs modis. Quarto facit eas irreuerentes in subiectione,quia ex quo immoderate timent, quia talis timor non procedit ex virtute,& ex bona radice: reuerentia, quam exhibet, non est reuerentia, sed

dolositas ; α nequitia.

123쪽

laudabile fit, Mulierem esse verecundam. Λ D tertiam est dicendum, quod verecundia , secuniis, it Philosephum , non est virtus , sed est quae-

ι. .. ,. dam nobilis passio, & dispositio quaedam, decorans mul-υ a. tum personam, & potissime mulieres. Et possumus dicere , quod mulieres tria bona consequuntur eX verecundi . . . . , Primo ex hoc sunt honoris, & gloriar, appetitiuae. Secundo, quia ex hoc sunt propriae naturae & propriae virtutis conseruatiuae. Tertio, ex hoc sunt multorum turpium, & via. V.j. xuperabilium fugitiuae. Primo igitur mulieres exivere-c'' '' ' cundia sunt honoris, & gloriae appetititiae: nihil est enim aliud verecundia, quam timor ingloriationis, & inhon rationis . Cum enim quis timet perdere honorem, & fama,& gloriam; tunc verecundatur, & erubescit in facie . Sicut cum quis timet vitam pallescit in faciem : nam est sanguis quasi desen Er, & pugil naturae. Quando quis timet vitam, quia vita est interius in corde, ideo statim sanguis ibi currit ad defensionem, & dimittit omnia membra exteriora pallida. Quando vero quis timet perdere honorem , & fama,

gloriam,quia talia sunt exterius in opinione hominum ideo sanguis tunc currit ad faciem,& efficitur totus rubeus. Cum

ergo laudabile sit mulieres esse honoris, & bonae famae ain Prou. s petitiuas,quia, si cuilibet est cura habenda de bono nomine.& de bona fama, potissime inerit mulieribus: quia quanto in sexu fragiliores, tanto citius in fama, dicto & facto possunt leuius maculari: laudabile similiter est eas esse ver cundas , cum verecundia non sit aliud, quam timor, quem persena habet de amissione honoris, & gloriae. Secundo hoc est in eis laudabile, quia per verecundiam vitant multa turpia, & multa vituperabilia. Sunt enim mulieres eXces.siuae, sicut apparet ad sensum: quia si sunt crudeles, multum sunt crudeles: & si incipiunt loqui multum, multu loquum

tur . Sic etiam cum efficiuntur inuerecundae, nimis inuerecundae essiciuntur, in tantum . quod pauci, vel nulli homi-

124쪽

nes inuenirentur, qui tot turpia, & vituperosa postent nominare & operari, sicut mulieres. Vnde dicitur in Ecclesiastico per Spiritum sanctum: In filia non auertente se, fir- δεα ,s.ma custodiam. Non igitur solum mulieres, propter verecundiam fugiunt turpia operari, & nominari, sed etiam homines. Nam homines propter verecundiam multa mala , & inhonesta fugiunt, tanto tamen est laudabilior in mulieribus, quam in hominibus esse verecundia, quanto haec, puta inuerecundia, est in mulieribus magis periculosa. Te tio, in eis hac est multum laudabile, quia quanto aetas,uel sexus est imperfectior, & fragilior, tanto verecundia est in eis laudabilior. Vnde, quia aetas puerilis , & iuuenilis est imperfecta respectu aetatis virilis, ideo magis laudatur verecundia in pueris, & iuuenibus, quam in perfectis viris. Sic laudabilior est verecundia in seminis, quam in hominibus, quia sicut verecundari conuenit naturae puerili propter . imperfectionem aetatis, sic conuenit naturae femineae propter sexus imperfectionem, & fragilitatem. Et unum quodque laudabile redditur, quod quis agit , vel patitur secunda congruentiam suae naturae igeo nec laudabilius aliquid in muliere inueniri potest, quam verecundia, quae est corona

pudicitiae, & fatus puellarum. Vnde Terentiui bene dixit: Terenti Si erubuit puella, salua est.

An Beata Maria semper Virgo fueris cogitario. AD quartam est dicendum, quod sicut dicit Ambro- inaest. - sius in libro de Virginibus, beata Maria corde fuit cingitativa, ore taciturna, & conuersatione operosa: nam tin. super illo verbo: Maria conseruabat omnia verba haec conferens in corde suo,dicit Ambrosius quod Virgo beata quot D. quot ei retulerat Angelus, quota pastoribus audieraO, Pquidquid in conceptui & partu eius senserat, cuncta comgregabat in mente, & ad inuicem comparans unam in omnibus matrem diuinae sapientiae cernebat concordia, quod

vere Deus & homo erat qui natus erat de ea. Et ideo filio .

125쪽

rrs LECTIO XI. IN sALUTATIONEM. eius iam nato non sicut puero, aut viro, sed sicut Deo vero vacabat: & illius voces, & opera tanquam voces diuinas,&. opera reputabat: nec aliquid ex dictis, vel factis eius incas. sum ibat : sed sicut verbum ipsum prius in visceribus, ita nunc eiusdem mores, & dicta corde concipiebat. In locutione vero fuit taciturna, quod ad primum sequitur, qui semper persona, quae est multum cogitativa, parum loquitur . Vnde dicit Ambrosius: Beata Virgo virginalis pudici-Lae. u.a. tiae iura custodienS, secreta Christi, quae nouerat,nemini di-

ε 3- uulgare volebat, sed conferebat illa, quae facienda legerat, cum ijs, quae iam facta cognouit, non ore pandebat, sed clauso corde apud se ruminabat, quia licet esset mater Dei, tamen praecepta eius, & secreta consilia, quibus humanum genus redimere disposuerat, discere desiderabat . Sed hiaconuersatione fuit operosa, quia ipsa fuit illa fortis mulie 'ea. 3a inuenta in ultimis finibus, quae panem otiosa non comedit. Maria enim Virgo beata usque ad tertia vacabat orationi: postmodum usque ad nonam domestico operi, & honesto operose insistebat, & tunc sumpta corporis resectione, tota diem in oratinem decurrebat . Dormire vero secundum Ambrosium non prius erat in ea cupiditas, quam necessi-- tas, & tamen quando quiescebat corpu s, animus vigilabat , in tantum, ut frequenter in somno, aut lecta in legi, & prophetis repetebat, aut somno interrupto meditabatur,

aut disposita digerebat, aut disponenda pronunciabat. Post vero partum fili; , in eius seruitio cum maxima charitato semper fuit Elicita, ita ut Martha esset, & Maria, utram . que vitam perfectissime amplexando. Duribile si, Maberem esse cogitatiua .

A D quintam est dicendum, quod laudabile est mestu,

in mulieres esse cogitatiuas, ut antequam loquant ,

diligenter examinent quae proferre debeant. Et hoc print i Pxςx-bQn , quae consequuntur ex talicogitatione,ut po--.-,. test haberi a Philosopho in Politicis. Nam primo , si

126쪽

ET ANNvNC. ANGELICAM. I mulieres sunt cogitatiuς, vitant virorum despectionem a. Secundo vitant incautam locutionem. Tertio vitant litem , & garrulationem . Primum sic patetis: Nam inteo cetera,quae desiderant mulieres, hoc potissimum est,ut non despiciantur, nec parvipendantur a viris. Cum igitur nimia familiaritas pariat contemptum, & despectium, eo ipse, quod multiloquium mulierum faciat ipsas esse multum familiares, oportet quod quanto magis sunt taciturnae, α cogitatiuς,magis viris placeant,cum omne rarum charum sit . Vnde dicitur in Politicis, silentium ornamentum PH est mulierum. Initium autem complacentis inter virum.& feminam est locutio, iuxta illud: Vt statim locutus est dile ι.ε. . r. ctus meus, liquefacta est anima mea. Vnde quanto locutio G mulieris est magis rara, tanto reddit ipsam masis placibulem , cum non desideretur nisi res, quae non habetur : secundum sic declaratur: Nam ubi est magis opportunum remedium, ibi est maior defectus. Sed mulier communiter deficit in ratione & abundat in locutione incauta: ergo esse cogitatiuam,& taciturnam maxime est necessarium muli

ri ad vitandam incautam locutionem, iuxta Apostoli semientiam: Nullus sermo malus ex ore vestro procedat . Sed DR ssi quis bonus est ad aedificationem, ut det gratiam audit ribus. Tertium ostenditur sic : Nam frenum ad temperandum, & terminandum lites & garrulationes,est ipsa r tio: mulieres ergo,in quibus deficit ratio, & per consequens frenum terminandi lites, ex quo incipiunt litigare, & ga resare, numquam desistunt. Propter quod ad euitandum t Ie periculum, ut non sint garrulae, & litigatrices, potis,mum remedium est , esse taciturnas, & cogitatiuas.

LECTIO

127쪽

LLeT. xn. IN SALvTAT. ET AMNUNC . ANGEL. I 2IPrima,virum semper bonus Angelus post timorem, qu do apparet, tribuat securitatem. Secunda , virum tutius sit homini esse in timore, quam in securitat . Tertia, utrum Angelus bonus, vel malus, quando ain paret , possit illudere sensus hominis, ut faciat ei apparere unum pro alio. Quarta, virum beata Virgo pro omnibus inuenerit gratiam apud Dominum. i uinta, virum proprium fuerit Virgini, gratiam apud Deum inueniri. - An semper bonus Angelus apparens post timorem securitatem praebeat.

AD primam est dicendum quod hic est facienda du

plex distinctio, una de apparitione boni Angeli. Na, uando bonus Angelus apparet: vel apparet bonis ad gamium, & alicuius secreti reuelationem , seu defensionis protectionem e vel apparet malis ad eorum terrorem ,& eX- terminium ,& correctionem . Si igitur apparet bonis ad gaudium eorum. & protectionem, tunc est verum quod quamuis in principio incutiat timorem ex modo apparendi ,eo quod ut dictum est per Chrysestomum, homo quant cumque bonus, & iustus, Angelum sine timore videre no potest 'tamen statim inseri securitatem, quia ad hoc apparet, ut gaudium nunciet, non terrorem, ut protegat, non ut occidat. Sed si apparet malis ad correptionem, & terrorem, tunc que incutit, perseuerat sicut apparet in Parali- Parabp. pomenon de David, qui vidit Angelum tenentem gladium euaginatum, & timuit valde, dc in timore perdurauit,quia mortui fuerant de populo septuaginta millia virorum , pro δeo quod ipse secerat numerari populum . Vnde in Matthaeo super illo verbo: Ptae timore Angeli, exterriti sunt cust des, & facti sunt velut mortui, dicit Rabanus, quod custo- Rabanisa

des Christi, non pietatis obsequio, sed crudelitatis studio, μ' iἰzia, in facti' '

128쪽

ιM LECTIO XII. IN SALvTATIONEM rLacti sunt velut mortui. Sed mulieribus pie quaerentibus dictu est:Nolite timere vos;ac si diceret: Illi solum timeant. in quibus perseuerat infidelitas, & amoris diuini frigiditas . Sed quando apparet Angelus malus, non oportet similiter quod in apparitione semper inferat timorem , nec in modo apparendi, nec in modo loquendi, nec in modo operandi, quia in omnibus istis potest se transfigurare in Angelum i cis . Nam in modo apparendi potest se transfigurare fulgentem , & lucidum, ac siesset bonus: quamuis enim careat luce spirituali, in luce tamen corporali potest appare- Diabo. re, sicut diabolus in veste fulgida apparuit beato Martinoiμβ δppδ' dicens, Ego sum Christus, & primo me tibi volui demo in Mihia strare, similiter etiam in modo loquendi, quia multa ver ' i' 'ς- potest dicere, sicut bonus Angelus. Et in modo operandi, di .lf quia multa potest operari, & persuadere homini esse ope-sς esse randa, quae sunt indicia boni operantis, & boni Angeli. sh βμ sed verum est quod in intentione malus Angelus intendit semper timorem, & tremorem inferre, quia sicut non dicit vera, nisi ut decipiat, nec bona persuadet, nisi ut maculet alta non dat securitatem aliquam, nisi ut ad timorem , α tremorem inducat. An satius si homini esse in timore, quam in

securitate

Α D secundam est dicendum quod esse in timore po

v I test esse dupliciter,uel in timore confidentiae, vel in timore conscientiae. Esse igitur in timore confidentiar,tutius est quam esse in securitate, quia nullus quamlumcumque bonus,vel iustus, debet de se ipso,& de proprijs viribus com fidere di sed semper cum stat in virtute aliqua, debet timeo .ci. Io. ne cadat . Debet namque homo semper stare in timo transgressionis diuinorum mandatorum, ut semper timeat, ne dixerit, vel fecerit aliquid contra diuina mandata: est D enim ipse per prophetam: Si ego Dominus,ubi timor meus Semper debet stare in timore offensionis suorum proximo

129쪽

rum, quia semper debet timere, ne aliquid dixerit, vel sec rit, in quo proximus fuerit laesus, vel offensus. Secundum Augustinum semper debemus cogitare esse in proximo aliquid, quo nobis maior est,etiam si nos lateat: talis namque, dicente propheta, habitat in tabernaculo Dei, qui lo- Vae t

quitur,scilicet veritatem in corde suo,& dolum, vel malum non agit aduersiis proximos suos. Et semper debet stare in timore receptionis diuinosum iudiciorum. Dicit enim Hie His . m. ronymus: Siue comedam, aut bibam, vel dormiam, semper vox illa timenda est in auribus meis: Surgite mortui, venite ad iudicium . Tutum est ergo homini semper esse in timore suae confidentiae.Sed numquam debet stare homo in timore conscientiae. Nam conscientia est tenenda semper Aa ανεε

secura sine timore alicuius dubij, vel erroris, quia conscien- l 'tiam dubiam, vel erroneam, seu tortuosam homo tenetur ..h. .had consilium sapientis deponere . Semper est tenenda sine metu

timore alicuius peccati, vel facinoris, vel ardoris,quia comscientiam peccatis ponderosam,&onerosam debet quis per te. consessionem purgare, & alleviare. Et semper est tenenda secura, sine timore alicuius livoris, vel rancoris, quia conscientiam ampullosam, & liuorosam homo tenetur placare per proximorum satisfactionem. Ergo esse in timore propriae confidentiae tutum est, & nuquam esse securum, quia tBeatus homo, qui semper est pauidus: & beatus est ille ho- Pisa. iamo, cui donatum est habere timorem Dei. Sed non est i tum esse in timore propriae conscientiae, modo quo dicebat Apostolus Nihil mihi conscius sum.Similiter est tutum,quia t. Gr. .

secura mens iuge conuiuiunui . Progii. si bonus Angelus, vel malus apparens ita possit istudere sensus humanos, ut rem unam pro alia ei an rere facias.

AD tertiam est dicendum quod Augustinus de ciuita

te Dei,expresse dicit socios Diomedis fuisse conueriss Ciui. Usin aues, & in illa insula, ubi erant aves illae, illis,qui eranti, i h

e et ibi

130쪽

lJη 'ibi de stirpe graecorum, quietae erant & blandiebantur, aliis

sula Dio- vero erant molestae. Dicit etiam ibi, quod quaedam gentes transeuntes quoddam stagnum conuersae sunt in lupos. Ettia, hue postmodum transformabantur in homines. Narrat etiam vero dici ibi arte magica quarundam mulierum homines fuisse coim .h uersos asinOSPere sum casei, qui onera portabant, eo ne motis deposito onere, dc finito opere, redibant, & fiebant homu, ... neS. legenda etiam sancti Macharij inuenitur operati

tur habe Ue cuiusdam magi, uxorem cuiusdam conuersam fuisse ii

K b us, ' equam, quam ducens in cellam sancti Macharij, facto sua igneo, ee per eam per ipsum signo crucis & oleo perundia, visa est abiero cor- omnibus hominibus esse mulier, sicut prius. Numquami

men dicerent hoc sancti, vel Philosophi. Ad sensum v

N ad ma- demus sensus nostros posse ludificari, ut quod non est, esse hεὶ ἡ Videatur. Multa namque freneticis videntur propter m serculi & tationem sensuum, & organorum , vel quod lunt sicut eis . I videntur , vel saltem alijs non videntur sicut eis. Similiter 'sula Vi si remus ponatur in aqua, videtur nobis quod sit fractus. , 4ςR My quia videtur per duplex medium. Sed si homo apponeretis oculus iuxta aquam, & solum videret per unum mediumia, non videretur sic esse, nisi sicut est ad sensum. Similiter videtur , quod histriones,& iaculatores ex leuitate manuum , ut ipsi mei testificantur, multa monstrant videntibus, quaeri non sunt, nec sunt talia, qualia apparent. Multo igitu magis daemones,qui vigent subtilItate naturae, acumine intellectus, & experientia temporis i possunt coniungendo activa passivis nostros sensus ludificare, ut talia nobis appareant, qualia non sunt. Et hoc quattuor modis. Primo,per sensuum immutationem . Possunt enim sensus nostros naturali calore ad interiora reuocato sibi sopire, & sic imm tare, ut nobis videatur esse, quod non est. Secundo, pe visibilium mutationem., vel variationem et quia possunt visibilia variare, & transmutare, ut nobis appareant qualia non sunt. Si enim potest columba collum suum sic volue- . re, quod videtur cile alterius, & alterius coloris, multo

fortius bonus, vel malus Angelus hoc facere potest. Te

SEARCH

MENU NAVIGATION