Augustini Triumphi Anconit. ... In salutationem, et annunciationem angelicam Deiparae praestitam commentarius a M.F. Angelo Roccha a Camerino e tenebris erutus, auctus, & illustratus. ..

발행: 1590년

분량: 208페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

61쪽

s LEer Io v I. IN sALvTATI NIMfuit immunis, quia concepit sine libidine, grauida sine n

uamine, dc peperit sine dolore. Item in omnibus hominibus& mulieribus est triplex vae, culpae scilicet originalis, momtalis,&venialis,& triplex vae poenAstilicet poenς infernalis, poenae purgatorij, & poenae mortis,aquibus omnibus Maria fuit praeseruata : ideo Aue nouam salutationem Angelus nunclaui .

De nomine personae salutatae.

Maria sella maris.

osito verbo salutationis, in parte ista Euam gelista ponit verbum personae salutatae n minationis, dicens,quod per na illa vocata est Maria, quod nomen interpretatur stella maris, ut supra dictum est. Et conuenit id nomen, per quod factum est opus nostrae redemptionis, firmamenti institutionis, & fundationis, quod fuit opus creationis factum secuda die, ut de tali firmame si . t. to intelligatur quod stribitur in Genesi: Fiat firmametum in medio aquarum, & diuidat aquas ab aquis. Ita quod Maria dicatur firmamentum fidei fundatione : & dicatur positu

in medio aquarum virtuosa operatione: & dicatur diuidere aquas ab aquis, bonorum a malis separatione. Fuit namque Maria fundamentum,seu firmamentum fidei fundatio-e δ ne: quia generatio Sanctorum ante aduentum Christi pra . terijt:

62쪽

teriit: & generatio Sanctorum post eius aduentum aduenit, non stando firmi in fide . Sed beata Virgo tamquam firmamentum firmum stetit in aeternum. Vnde ipsa fuit vere illud sanctuarium& illud firmamentu,quod firmauerunt manus Domini, qui regnat in aeternum,& vltra, ut dicitur in Exo--IDdo. Fuit autem illud firmamentum positum in medio aquarum virtuosa operatione. Nam stare in medio aquarum, est stare in medio diuersorum populoru, quia aquae multae, pinpuli multi, ut scriptura testatur, non declinando a dextris Apstc.I vel a sinistris,sine operatione virtuosa esse non potest. Maria autem semper in medio stetit, scilicet Iudaeorum prauaei &perueris nationis , & tamen semper stetit recta ad modunia quadrati, lucens inter eos sicut vera maris stella. Fuit enim timplex,sine querela, & sine reprehensione in medio prauae& perueris nationis, inter quos remixit sicut luminare in mundo, ut dicit Apostolus de ipsa ad Philippenses: Sed db Phili uisit aquas ab aquis, per bonorum a malis sequestrationem. Ante enim beatam Virgine commixtae erant aquae superi res cum inferioribus, id est boni cum malis : cum nullus posset bonus apparere tyrannicae potestati subiectus. Sed Maria

fuit mediatrix & sequestrix inter istas aquas, quando deposuit potentes de sede, & exaltavit humiles, sicut ipsa cecinit in suo Cantico. Et quia superius quaesitum fuit de isto nomine Maria quantum ad eius interpretationem , nunc quaeratur de tali nomine quantum ad litteras, quibus tale nomeintegratu . Nam constat, quod hoc nomen integratur

quinque litteris,scilicet M , Α, R, I, A. Quinque igitur dubitationes possunt fieri. Prima, virum Maria fuerit singulariter mater omnium

sanctorur .

Secunda,virum fuerit singulariter aduocata omnium pec

catorum.

Tertia, virum fuerit singulariter regula omnium viri. tum d morum . Quarta, virum fuerit interfectrix singulariter omnium vitiorum.

Quinta

63쪽

s6 LECTIO v I. IN SALvTATIONEM Quinta, virum fuerit singulariter armarium donorum

Spiritus sancti.

An Deipara Virgo fuerit singulariter Marer omnium '

si' Sanctorum.

Quaest. t. Α D primam est dicendum, quod beata Virgo male ia L fuit omnium sanctorum quattuor modis. Primo,quia omnibus sanctitatem fundauit. Secundo, quia omnibus sanctitatem generauit. Tertio, quia omnibus sanctitatem manifestauit. Quarto, quia omnibus sanctitatem impetr ''l μ' xiit. Nam super illo verbo Psalmi: ' Mater Syon dicet γ HO- . L fa- mo, & homo' natus est in ea ,& ipse fundauit eam Altissi- - .u. . mus, dicit Augustinus in libro de symbolo, quod quia do-M S mb. mum Dei decebat sanctitudo in longitudine dierum, ideo okn prius Dei filius voluit Virginem suam matrem sanctitate n.ρ. fundare, quam in ea corporaliter habitare, & eius sanctitatem tanquam fundamentum omnibus sanctis voluit ordinare , quia in tempore plenitudinis gratiae fundata. Nullius enim sanctitatem sancta mater Ecclesia colit, vel celebrat , quam beatae Virginis: ita quod celebratio sanctu A talis beatae Virginis fundamentum primordiale est celebrationis sanctitatis omnium Sanctorum. Verum namque est, quod in veteri Testamento multi fuerunt sancti viri Patriarchae , & prophetae: sed quia illi non fuerunt tempor plenitudinis gratiar, ideo sanctitatem eorum sancta mater E elesia non sollemni Eat. Sed sicut tempus plenitudinis gratiae initiatum fuit in Virgine, quia prius fundanda erat domus Dei, quam Dei filius ipsam inhabitaret: ideo sanctitas beatae Virginis fundamentum sanctitatis omnium Sanctorum est, qui tempore plenitudinis gratiae sollemniZantur per Ecclesias. Vnde per suam natiuitatem ,& per sanctitate eius d his natiuitatis,beata Virgo omnibus sanctis sanctitatem fund

bolo eoia uit. In eius vero Annunciatione, omnibus sanctis sanctit

i /ρ ε μ aggenerauit, quia tunc secundum Augustinum in libror' ta symbolo, quando Gabriel Angelus ipsam salutauit, tunc

ima eam

64쪽

ET ANNUNC. AN GLI re A M: r fream Spiritus sanctus foecundauit, tunc illa femina viru sine

viro concepit, tuc repleta est gratia,tunc Dominu suscepit.

ut esset in ea qui fecerat ea. Haec Augustinus. Scribitur enim in Daniele quodcu Daniel existeret in captiuitate Regis Babylonis cum alijs Iudaeis, de quorum populo Christus erati, nasciturus, & continue orationibus, & ieiunijs postularet a Deo, ut liberaret eos de captiuitate illa, peccata, quibus illam rinam meruerat, remittendo, & Saluatorem Christum eis promissum mittendos responsum est sibi per Angelum

dicente ei:Quia vir desiderioru tu es,ideo ego veni,ut indica-- rem tibi quq ventura sunt.Tu aute animaduerte sermonem,

α intellige visionem. Septuaginta hebdomadae abbreviatae sunt super populum tuum, & super Urbem sanctam tuam Hierusale, ut consummetur praeuaricatio, & finem accipiat Peccatum, & deleatur iniquitas, & adducatur iustitia sen Piterna, & impleatur visio, & prophetia,& ungatur Sanctus sanctorum: id est nascatur Christus, qui sua conceptione unctus fuit oleo sanctitatis, &laetitis prae omnibus participi- - , ,hus suis. Si ergo Sanctus sanctorum fuit Christus, quemia cheata Virgo generauit, bene dictum est ergo, quod ipsa fuit

Mater omnium Sanctoru,omnibus sanctitatem ipsam gen rando,id est Christu. Tertio sanctitate beata Virgo omnibus Sanctis manifestauit,& prssentauit,& hoc in sua Purificatio. De,quia tunc sanctitatem omnes sanctos sanctificantem manifestauit mundo. Vnde sanctus Simeon accepit eum, &dixit: Nunc dimittis seruum tuum Domine in pace. Quiata Luc. a. viderunt oculi mei, salutare tuum. Tale, inquit, salutare, quod est lumen ad reuelationem gentium , & est gloria plebis tuae Israel. Quarto omnibus sanctitatem impetrauit,&hoc in sua Assumptione, unde dicit Gregorius in collecta et sot.λSubueniat plebi tuae, quaesumus Domine,Dei genitriciS Ora

tio, quam idcirco de praesenti seculo migrare iussisti, ut ipsam pro nobis in caelesti gloria, intercedere sentiamus. Sunt enim quattuor quae homines sanctos faciunt. Primum est' dilectio proximorum, quia qui proximum diligit, legemia m. is. impleuit . secundum est timor trasgressionis diuinorum

65쪽

Quaest. .

LxCTIO VI. IN SALvTATIONEM mandatorum,quia si volumus ad vita ingredi,oportet sera re mandata , Tertium est cognitio credendorum, sine fido namque impossibile est placere Deo. Quartum est, expectatio praemiorum , ut firmiter expectet quis se praesentat rum ante tribunal Christi, recepturum praemium, siue po nam,quam meruit. Omnium istorum mater est Virgo Maria . Vnde ipsa dicit: Ego mater pulchrae dilectionis,scilicet proximorum: timoris, scilicet transgressionis mandatorum,& agnitionis, scilicet credendorum, & sanctae spei, scilicet expectationis praemiorum, propter quod omnibus sanctis potest ista condonare, & impetrare. Et ideo beata Virgo est mater omnium sanctorum, quia omnibus sanctis sanctitate fundauit in sua Natiuitate, & in utero suae matris sanctificatione, omnibus sanctis sanctitatem generauit in sua Annum ciatione, omnibus sanctis sanctitatem manifestauit in sit Purificatione,omnibus sanctis sanctitatem impetrauit in sua Assumptione. Vt sibi ab omnibus sanctis intelligatur esso dictum, quod scribitur in Iudith: Nunc ergo ora pro nobis, quantum ad orationum suffragium:quoniam tu mulier sam cta es, quantum ad eius potestatis & sanctitatis patrocinivit si Deipara Virgo fuerit singulariter Advocara om

nium peccaIorum.

AD secundam est dicendum, quod secundum Isidorum

volens aduocare pro alijs, quinque conditiones debeti, habere . Primo Iudicis confidentiam, unde prima cautelaia,

quam Philosophus ponit in Rhetoricis est quod homo fociat sibi iudicem fauorabilem , & beneuolum. Secundo, pietatis clementiam. Nam per Spiritum sanctum dicitur I dici, & Advocato: In iudicando esto pupillis misericors, ut pater: & pro viro matri illorum, & eris tu velut filius Altis. simi obeciens. Tertio rei indigentiam, quia aduocatus necessarius est impotentibus, & oppressis, & molestatis a sertioribus eis. Quarto importunam perseuerantiam. Nam

perseuerantia est multum uecessaria inp etendo, potissimo,

66쪽

Chrysostomus: Petentis negligentia reprehenditur, quando de dantis misericordia non dubitatur. Quinto aliorum reuerentiam. Cum enim aliquis aduocatus habetur in reuerentia, & timore ab alijs, non accipiunt illi causam, & quaestionem contra ipsiun , sed potius eum in causa illa iuuant. Ista autem quinque per ordinem habet Virgo Maria,ex quibbus merito dicitur aduocata peccatorum. Primo iudicis confidentiam. Nam filius est iudex vivorum, & mortuoru, cuius confidentiam tantam habet beata Virgo de omni re, quam petit, ut etiam si sibi negare videatur, non dubitata exaudiri. Vnde dicit Augustinus super Ioannem, quod quando Virgo dixit Christo: Vinum non habent ; & Christus respondit: Quid mihi & tibi est mulier: nondum venit hor mea , non propter hoc mater dubitauit exaudiri. Sed alta Ministris: Quodcumque dixerit vobis, facite: ac si diceret, ut ait Augustinus, licet negare videatur quod peto, finaliter tamen non patietur filius meus coram tot astatibus me confundi: ut in mea petitione erubescentiam habeam. Haec Augustinus. Firmiter namque credendum, quod de omni eo, quod petit mater Filio, hoc sibi respondet quod Salomon respondit matri: Pete mater mi a me quod vis, neque enim fas est, ut auertas faciem tuam a me. Secundo habet pieta. tis clementiam , & hoc ex natura. Quia mulier naturaliter clementior est viro, & magis pium cor habet, & passivum , quam homo. Ex gratia, quia sicut omni gratia, sic omni pietate, ili clementia plena fuit. Et ex doctrina, quia memor doctrinae filii semper est, qua dixit: Misericordiam volo, &non sacrificium. Vnde quilibet experitur, quod in omni tribulatione positus, magis inclinatur ad auxiliu matris quam ipsius Filii, vel alterius Sancti implorare, dicendo: Sancta Maria iuva me: ac si innatum esset cuilibet ad illam Dominam recurrere, cui proprium est misereri,& de afflictis &tribulatis compassionem habere. Tertio, habet rei indigentiam,quia signanter ipsa aduocata extitit pro peccatoribus,

di oppressis a diabolo,& semper est, ut dicit Bernardus: H a apud

cta leguntur , sed

alia non reperiuntur.

67쪽

Te Trour. IN sALvTATrouasi 'apud filium suum inducit illud verbum Euangelicum: Me mor esto fili verbi tui, in quo peccatoribus spem dedisti. Non

est opus valentibus medicus, sed male habentibus. Et: Non veni vocare iustos, sed peccatores ad poenitentiam. Quarto' habet importunam perseuerantiam . Interfuit enim, ut ait Augustinus, illi sententiae, & parabolae, quam Filius eius i . in Luca induxit: Oportet semper orare, & non deficere. Et postea addidit: Iudex quidam erat in quadam ciuitate , qui

nec Deum timebat, nec hominem reuerebatur. Et accessit ad eum quaedam vidua, petens ab eo, ut vindicaret eam de aduersario suo,qui ipsam opprimebat. Et nolens ipsam audi, re per multum tempus, finaliter ait: Etsi Deum non timeo, nec hominem reuereor: tame quia mihi importuna est, vim dicabo ipsam. Vnde firmiter credendum est, quod numquam cessat beata Virgo pro peccatoribus aduocare donec a Filio suo exaudiatur, ut dicit Anselmus. Quinto, habet omnium Sanctorum reuerentiam. Omnes enim Sanctos in auxilium peccatorum introducit, ut multiplicatis intercessoribus la giatur . Ita quod ipsa petente, omnes petunt cum ipsa. Et alijs petentibus pro eorum deuotis, sine patrocinio matris Regis obtinere non possunt. Igitur Virgo sanctissima aduocata est omnium peccatorum,propter Iudicis confidentiam, propter suae pietatis clementiam, propter peccatorum indigentiam , propter importunam perseuerantiam, et propter Sanctorum reuerentiam. Vt merito omnes peccatores sibi dicant quod dixit Adonias,qui interpretatur seruus moerens scieri x. matri Salomonis: Loquere pro nobis Regi, quia in te est pietatis, & mi sericordiae clementia: neque enim quidquam

tibi negare poterit, quia apud te est regis familiaritas, α

confidentia.

Quaest. 3.

ri De aera Virgo fuerit fluuiariter reguia omnium vi

. tutum, o morum . . e

AD tertiam est dicendum, quod Ambrosius hanc quaestionem determinat in libro de virginibus dicens, quod

a o . beata

68쪽

be ta Virgo potest considerari secundum quattuor differentias temporis. Prima, quando fuit templo Dei per parentes

dedicata, usque ad Angelicam salutationem. Secundata,

quando fuit Ioseph sponsis sociata , usque ad Christi incarnationem . Tertia, quando fuit cum tilio suo nato conue Tata,vsque ad eius passionem. Quarta, quando fuit collegio Apostoloru,& specialiter fuit curς B. Ioannis commendata, usque ad eius assumptione. In quolibet autem istorum temporum beata Virgo fuit regula virtutum , & morum. Singulariter tamen tempore, quo fuit templo dedicata, floruit virtute puritatis, & honestatis, in tantum , ut totum illud tempus occuparet in diuinorum contemplatione, & orati

ne, & librorum legis, & prophetarum lectione, & Angel

rum collocutione , ita , ut talibus delectata Comitibus, Omnino esset ab omnibus mundialibus separata , & t ta caelestis facta: nec mirum, quia quanto plus aliquis com iungitur spiritualibus, & caelestibus, tanto plus separatur acarnalibus, & terrestribus 3 eo quod secundum August, num in libro de Trinitate, cum aliquid aeternu , secundum Aut δε quod mente possumus, capimus, non in hoc mundo sumus. Beata Maria coniungenda erat caelesti Regi, & essicienda ,

eius corporalis Mater. Vnde mente,& corpore erat illo tempore ab omnibus carnalibus , & corporalibus separata, α tanta puritate, & honestate repleta, qua maior sub Deo non 'i a posset intelligi. In tempore, quo fuit eius sponsb sociata , , specialiter Virgo floruit virtute humilitatis. Et hoc singui riter apparuit in eius responsione , quando vocata in Regbnam, & Matre Regis caeli & terrae, se ancillam nominauit, dicens: Ecce ncista Domini. Super quo verbo dicit Hieronymus,quod Virgo fuit repleta doctrina filii antequam ipsum filium generaret. Doctrina namque Christi fuit: Discite a Dan. t sme,quia mitis sum , & humilis corde. Non enim beata Vidigo a Christo didicit mortuos suscitare, super aquas siccis p dibus ambulare , aquam in vinum transmutare: sed didicit hoc : Mitis sum , & humilis cord . Secundo apparuit imi e cognatae Helisabeth obsequiosa administratione: qui

69쪽

sa L EeTIo vr.: IN I ALUT AT IONEM tribus mensibus, postquam fuit ab Angelo nunciata, de m ter Domini facta, stetit in obsequio Helisabeth, cuius h Ge. t. militatem videns Helisabeth, ad mirans alta Vnde hoc multi ut veniat Mater Domini mei ad me i 3 Tertio apparuit

eius humilitas in obsequio, & obedientia sponsi sui Ioseph ,

cui laqua sancta, & humilis conlucta, in omnibus seruiebat,&obediebat secundum Deum, & legem matrimonij: unde cum ipsb in Bellehem iuit, ut professionem faceret cum alijs, Imperatori Augusto. Tempore vero, quo fuit cum suo genito conuersata, singulariter floruit virtute fidei firmitatis: quia omnia miracula, omnia dicta, omnia facta filii sui semper conferebat, & di sputabat in corde suo. Super quo verbo dicit Ambrosius, quod virgo licet esset mater Domini, tamen praecepta, dicta , & facta eius in carne assumpta de ipsa scire cupiebat, & discere volebat, non quod in illis dubitaret . In virtute pietatis tantam curam habuit sui Fi- iij, ipsum nutriendo, & sequendo per mundum, & tunc filii Maria ministrans filio, & praecipue in passione patientiae virx . tute resplenduit fidei firmitate: sed ut magistra effecta,alios informare. Sed tepore, quo fuit collegio Apostoloru,& curaebeati Ioannis recomendata, singulariter resplenduit virtute -ardentis charitatis: quia, secundum Ambrosium, toto illo tempore diuinus amor, & desiderium perueniendi ad filium pὲμ in tantum ipsam accenderat, ut sicut ferrum in igne missum

non est aliud quam ignis, sic Virgo ardore dilectionis sui fi-- lij accensa, non erat alium quam ardor. Ergo cum beata Virgo fuit templo dedicata, regula fuit virtutis, puritatis , . & honestatis. Cum fuit suo sponsb sectata, regula filii vi tutis humilitatis. Cum fuit cum eius filio conuersata, regu-- . Ia Rit veritatis fidei firmitatis. Cum fuit collegio Apostol

r. . r. c. rum secomendata, regula fuit virtutis charitatis. Et sic fuit regula omnium virtutum,& morum, quia quaelibet istarum -virtutum effective est omnis virtus , omneq. virtutem efficitaneniis puritas: humilitas vero est omnis virtus conseruat, .ue,quia humilitas omnem virtutem conseruat. Fides autem

est omnis virtus mdatiue, quia est fundamentum omnium

70쪽

virtutum . Sed charitas est omnis virtus informatiuer quia est forma omnium virtutum: Vnde dicit Ambrosius , m squod sicut beata Vi implebat omnia virtutum officia, ut non tam disteret, quam doceret, ut merito de laude virtutucius dicatur in persona eius, quod scribitur: Non est talis mu- AI lier in aspectu puritatis, & honestatis in pulchritudine, in , mansuetudine mansuetae humilitatis: & in sensu verborum doctrinae firmitatis, & charitatis. An Deipara Virgo fuerit singuiariter interfectrix omnium

AD quartam est dicendum, quod Bernardus super Micsus est, istam dubitationem soluit dicens:Quonia dia ,--iabolus per mulierem, humanam naturam perdidit; congruu homil. erat xvi Dei filius per mulierem humanam naturam fatu rei. Devicit autem diabolus , & prostrauit t*tam naturam malia . humanam, mediante muliere se specia liter propter tria vi- -' tia, ad quae reducuntur omnia alia. Primo per carnis concupiscentiam, quando ait: Cur praecepit vobis Deus, ne co- Gen. 3. mederetis de omni ligno paradm 8 Comedere autem ineffrenate de omni cibo, pertinet ad concupiscentiam gustus, sicut luxuriari cum omni femina pertinet ad concupiastentiam tactus . Secundo per cupiditatis auaritiam Aurri

quando dixit: Scietis bonum , & malum. Nam auaritia secundum Augustinum, non solum est inordinatus appetitus ' V pecuniae, sed etiam inordinatus appetitus cuiuslibet rei.Te tio per elationis superbiam, quando dixit: Eritis sicut dii. Velle autem esse sicut Deus, planum est , quod pertinet ad superbiam . Igitur Dei filius mediante Virgine totam nat ram humanam seruauit, & recuperauit, ac ipsum caput vitiorum debellauit per tria arma opposita istis, quia carn lem concupiscentiam a diabolo instigatam uicit per Mariae perpetuam dignitatem. Eius cupiditatis auaritiam vicit per Mariae fructus foecunditatem, per quem totus mundus dit

tus est, de diuitijs repletus. Sed ipsius elationibus superbiam vicit

SEARCH

MENU NAVIGATION