Augustini Triumphi Anconit. ... In salutationem, et annunciationem angelicam Deiparae praestitam commentarius a M.F. Angelo Roccha a Camerino e tenebris erutus, auctus, & illustratus. ..

발행: 1590년

분량: 208페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

71쪽

M: L vel Io v . IN s At v ΥΑτI ONEM vicit per Mariae singularem humilitatem : et hoc est quod dicitur in Genesi: Cum enim dixisset Deus serpenti, vel di holo in forma serpentis apparenti: Quia fecisti hoc, scilicet

quia mulierem decepisti, maledictus eris inter omnia anu' mantia, & bestias terrae. Et postea subdidit: Inimicitias p nam inter te, & mulierem, & semen tuum, & semen illius, di ipsa conteret caput tuum . . Planum est autem quod talem victoriam non fecit de diabolo, vel de serpente prima mulier Eua , quod esset inimicitia inter eam , & serpentem, re ipsa caput eius contereret: immo cum serpente amicitiam copulauit, & suggestioni eius ex toto obediendo,& caput eius seruauit: & praecepta Dei propter eu transgredien- - do,nec alia mulier hanc victoriam iecit de serpente, vel dia- i,.. , bolo, quod inimicitiam cum ipso haberet, vel caput eius

et ... contereret. Soli ergo Mariae seruabatur haec victoria fienda,

quia ipsa ista,& sieme eius Christus,cum diabolo habuit inumicitias,& cum semine eius omnia vitia instigata interemit eo quod tam in matre, quam in semine eius Christo primceps huius mundi non habuit quidquam & caput eius v

nenatum confregit . Interfectrix ergo fuit beata Virgo i omnium vitiorum , quia carnales concupiscentias a dia-holo instigatas interfecit propter suam perpetuam virgunitatem . Ipsius mundi cupiditates, &auaritias inters cit per sui fructus foecunditatem . satis enim est auarus , cui fructus beatae Virginis Mariae non sussicito. Sed dia-holi elationes , superbias, & iactantias interfecit per suam singularem humilitatem i. Vt de victoria beatae Mariae com

tra diabolum, & vitia instigata ab ipso, intelligatur quod

Mit. rvi stribitur in persisna eius: Una mulier Hebraea fecit confusi nem in domo Regis Nabuchodonosor, quia caput Holose nis non est in eo. Vt dicatur Virgo Maria mulier Hebraea, per eius victoriosam impugnationem. Interpretatur enim Hebrara, Victoria, vel Vincens. Vt dicatur fecisse confusione in domo NabuchodonoQr per vitiorum interfectionem a. Interpretatur enim Nabuchodonoλr, angustia, vel ang

status. Et multum est angustiatus, qui est inuolutus in peccatis.

72쪽

Ετ ANNvNC. ANGELICAN. ες eatis. Sed dicitur abstidisse caput Holofernis, id est diab Ii per ipsius diaboli effugationem, per ipsam enim primceps mundi huius eiectus est foras, qui illi dominium mum di abstulit. Deipara Virgo singulariter fueris donoram Spiritus sancti

armarium.

Α D quintam est dicendum,qubd Augustinus in quodam

sermone de natiuitate Virginis, determinat hanc quaesionem , pertractans illud verbum in Prouerbijs : Sapicntia aedificauit sibi domum, & excidit columnas septem . Dicit quod domus Virginalis thalami, per diuinam sapientiam aedificata septem columnis suffulta extitit, quia venerabilis mater septem Spiritus sarieti donis dotata fuit . Ad cuius .intellectum est ciendum quod beata Virgo perfecta fuit in vita activa, & contemplatiua , . Vnde in eius Assumptione legitur illud Euangeliu de Marta di Maria , per quas duas mulieres,persectio utriusque vitae datur intelligi, ut dicit Augustinus luper Lucam: In perfectione autem vitae Dontemplativae, tria sunt necessaria. Primum est diuinorum supra humanum modum intellectio, & ad hoc requiritur donum intellectus, quia in tam excellenti luce, mentis humanae acies non figitur inualida, nisi per donum intellectius illustretur. Secundum est diuinorum supra humanum mindum sententiatio, ut de diuinis homo iudicet, & sententiet supra modum humanum, & ad hoc requiritur donum sapientiae, quia ut dicit Apostolus: Sapiens&spiritualis homo iudicat omnia, &ipse a nemine iudicatur. Tertium est humanorum, supra modum humanum prudens, & discreta conuersatio. Et ad hoc requiritur donum scientiae,quia sicut sapientia est de diuinis, ita scientia est de humanis. Ad perfectionem ergo vitae contemplativae,tria dona requirumtur , scilicet donum intellectus, donum sapientiae, & d num scientiae. Vita vero activa versatur inter duo, prospera scilicet, & aduersa. Aduersorum supra modum humanum I causae

73쪽

6 LECT. vI. IN SALvTAT. ET ANNUNC. ANGEL. causa inuestigatio est per donum consilii. Nam inuestiga re ex qua causa Deus permittit aduersa hominibus euenire. ad donum consili j pertinet, an eX peccatorum correctione, vel patientiae probatione. Sed praedictorum aduersariorum, supra modum humanum fortis toleratio, pertinet ad donum fortitudinis. In prosperis vero dupliciter homo supra humanum modum potest se habere. Primo ut omnibus limmo compatiatur, talia prospera omnibus communicando, di ad hoc requiritur donum pietatis. Secundo, ut homo in talibus propter timorem Dei omnibus subijciatur, & ad hoc requiritur donu timoris. Quattuor ergo dona requirum, tur ad perfectionem vitae activae, scilicet donum consilii, de sortitudinis in aduersis, de dQnum pietatis , & timoris in prosperis. Vere ergo beata Virgo fuit armarium, & sacrarium Spiritus sancti donorum, quia in vita contemplativa fuit supra humanum modum persecta, per donum intellectus, sapientiae, & scientiae. Et in vita activa, per donuma consilij, & fortitudinis in aduersis, & per donum pietatis ,& timoris in prosperis, ut signanter secundum Augustinum rem, in persona eius dictum sit:Sapientia aedificauit sibi domum. per eius corporis miraculosam formationem: excidit columnas septem, per mentis eius septem donorum Spiritus --cti inhabitationem a

74쪽

LECTIO VII.

De gratiae Dei parae Virginis pleni

tudine .

GRATIA PLENA . O s I T o verbo salutationis, ac verbo per nae salutatae nominationis, in parte ista Eua- gelista ponit verbum diuins gratiς impleti nis. Et tunc respodet illud verbia.Gratia lena. Per quod facta est nostra redemptio:Tertio operi creationis, de quo scribitur in Genesi: Congregentur Gen. aquae in locum unum,& appareat arida. In quibus commendatur beata Virgo ex tribus. Primo ex gratiae copiositate, cum dicitur: Congregentur aquae. Secundo,ex suae animae recipientis singulari capacitate, cum additur: In locum Vnum. Tertio ex sui ventris benedicti foecunditate,cum se infertur: Et appareat arida . Nam per aquas copiositas diuinae gratiae intelligitur, iuxta illud: Qui credit in me λ υ-.Kcut dicit Scriptura numina de ventre eius fluent aquae vius:& postea subdit: Hoc aute dicebat de spiritu,quem accepturi erant credentes in eum. In Virgine aute gloriosa omnes gratiae, & omnes aquae copiosae congregatae sunt: quia ut dicit Hieronymus in termone de Assumptione:Ceteris virginibus mstan. Per partes gratia praestatur: Mariae vero se simul tota infudit plenitudo gratiae. Per unu locum autem,in quo tales gratiae vim a o. Congregatae sunt . singularis capacitas animae Virginis ad ' ρ gratiam recipiendam intelligitur: quia nullus locus, & nul-.

I a la

75쪽

Ia anima alicuius creaturae posset esse tantae, & talis gratiae capax, sicut fuit anima Virginis gloriosae, de quo loco di- με. 3. ctum fuit Moysi: Solue calceamentum de pedibus tuis,& no appropinques hic: quia locus, in quo stas, terra sancta est. In tantum enim locus iste fuit sanctificatus, di virtutibus,&gratijs repletus, quod nullus Sanctorum, nec Angelorum, ad eius sanctitatem, & bonitatem potuit appropinqua . Sed per aridam terram, foecunditas ventris beatae Virginis designatur . Verum namque est, quod terra illa ante Spiristus sancti iuxta verbum Angeli superuentionem,arida erat, quia expers virilis consoriij. Sed Spiritu sancto veniente, in UI . ea facta est illa terra, de qua dicit propheta: Veritas de te ra orta est, & terra nostra dedit fructum suum. De illa ergo plenitudine gratiae beatae Virginis, quinque dubitationes esse possunt 1.

Prima, virum ipsa fuerit magis plena gratia,quam aliqua creatura esse posset . . Secunda, virum fuerit plena gratia sicut Christus. Tertia, virum fuerit in gratia persecta, statim in sua n tiuitato. Quarta, utrum ipsa habuerit omnia dona gratis data. Quinta, virum ipsa habuerit omnem gratiam gratin

iacientem a

n Dripara Virgo serit magis pira grauia, quam aliqua alia creatura esse possit. Α D primam est dicendum, quod gratia datur a Deo ad

xx quattuor effectus principaliter. Primo, ad diuinae gratiae copulationem: nullus enim potest Deo colungi,& cop δε- y lari,nisi per gratiam ipsius. Vnde dicebat A postolus: Per gratiam recociliati sumus Deo, cum essemus inimici,in sangui, ne eius. Secudo ad remissione peccatorum, quia cum non sidconuentio lucis ad tenebras,gratia,quae est quaedam lux ania mae, tenebras peccatoru habet tollere. Tertio ad salutis com secutiori

76쪽

secutionem , quia salutem nullus potest consequi nisi mo gratiam. Vnde dicebat Apostolus: Gratia Dei saluati estis:

α hoc non ex vobis , donum enim Dei est. Quarto ad cor- pporis illustrationem . Valde enim magnum est, quod gratia illustret, & repleat animam . Sed quod lux gratiae tanta sit, quod etiam redundet in corpus, vel in faciem, vel in carnem, hoc est maximum. Vnae dixit illa sancta Hester: si is Vidi te Domine quasi Angelum Dei, valde enim mirabilis ea , & facies tua plena est gratiarum. Possumus igitur dic Gratium, quod plenitudo gratiae beatae Virginis, in istis quattuor '

excessit gratiam datam, & possibilem dari cuilibet creaturae ria. Angelicae vel humanae. Primo, in diuinae gratiae copulatione , quia alij homines, vel Angeli sunt Deo coniuncti . vel copulati per gratiam filialis adoptionis. Sed beata Vi go fuit Deo coniuncta per gratiam naturalis filiationis , quia ipsa fuit vere mater Christi naturaliter,dc corporaliter. Vnde non potuisset maiori glatia repleri illo, qui Creator

erat & dator omnis gratiae. Excessit ergo omnes in gratia coniunctionis, & copulationis ad Deum . Secundo excessit omnes in gratia peccatorum remissionis, quia peccatu orbginale licet contraxerit, statim tamen fuit ab illo purgata per sanctificationem in utero: peccatum vero actuale, vel

personale nunquam contraXit, nec veniale, nec mortale

contrahere poterat. Sed alij sancti saltem venialiter peccauerunt. Tertio excessit omnes in gratia saluationis, quia , potest gratia alicuius sancti impetrare, vel operari salutem aliquorum , vel alicuius, & praebere remedium in tali periculo, vel in illo : sed beata Virgo salutem omnium hominum de mundo, & omnium Angelorum operata est, Christum generando. Et potest remedium conferre in omni periculo, & in omni angustiaia. Vnde dicitur in persona eius:

Mille clipei, idest mille remedia contra pericula occurretia, Cantici Φpendent ex ea, & omnis armatura fortium . Quarto excessit omnes in gratia corporis illustrationis, quia gratia animae redundabat in corpus, interius & exterius. Interius quidem, ventris Decundatione. Vnde dicit Hugo quod qui

77쪽

o LECTIo v II. IN I At vΥATION Tu in corde Virginis Mariae ardor gratiae spiritus sancti singula

riter ardebat: ideo in corpore eius mirabilia faciebat, in tantum, ut de ea nasceretur Deus, & homo. Exterius vero, fa-fiem eius ,& om nia membra eius radiando, & illustrando, Mo.-- in tantum, ut dicit Dionysius in quadam epistola,missa be DB. Ioa. to Ioanni, custodi Virginis , a quo cum petiuisset, matrem Domini sibi ostendi, & obtinuisset, quod petebat, visa ea, ait: Si diuinis litteris eruditus non essem , & fide illumina . tos oculos non haberem, aliud lumen non esse crederem, propter irradiationem, & splendorem eius. Ratione cuius

, α,. disi x Hylartu super Matthaeum , quod Ioseph sponsus Vi

ginis non cognouit eam, donec peperit filium suum primogenitum . Plena ergo fuit beata Virgo, gratia diuinae copulationis, gratia peccatorum expurgationis, gratia omnium saluationis, & gratia corporis illustrationis. Vt sela ipsa signanter possit dicere,quantum ad ista quattuor,quod Eul. 1 . scribitur in Ecclςsiastico: In me omnis gratia vitae,& verit 'tis: in me omnis spes vitae, & virtutis.

t Deipara Virgo fuerit plena gratiae sicur

Quaest. i. Α D secundam est dicendum, quod de capite nostronis. i. - Christo legimus, quod fuit plenus gratia: Vidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a Patre, plenum gra-.ε. tiae,& veritatis. De beato Stephano legimus, quod erat ple-'ALI.,. nus gratia, & sortitudine. Et de omnibus Apostolis scribitur, quod repleti fiant omnes Spiritu sancto. Qualiter autem beata Virgo fuerit plena gratia differt ab istis.Est sciendum, quod Christus fuit caput Omnium hominum, & Angeloru, e . r. iuxta illud Apostoli: Ipsum quide dedit caput super omnem Eccleuam,quae est corpus eius. A capite autem debet derivari in membra sensus cognitionis,&virtutis. Ideo in Christo fuit plenitudo gratiae laqua in capite, quia gratia, & veritas per Dan. r. Iesium Christu facta est. Et tamqua in Creatore, dc datore gratiae: quia de plenitudine gratiae eius omnes nos accepimus

Zeti

78쪽

gratiam pro gratia: &, ut dicitur ibidem, fuit ipse Christus ibidem. dator, & creator gratiae, effective quidem, & principaliter

per diuinitatem,& instrumentaliter,& meritorie per humanitatem, quia humanitas, secundum Damascenum,erat in- si 'strumentum diuinitatis: mediante quo, quae erant hominis supra naturam, in hominem operabatur. In beata autem

Virgine fuit plenitudo gratiae, quia auctore gratiae generauit, & portauit. Vnde fuit plena gratiar, sicut mater plenitudinis gratiae. Sed beatus Stephanus ,& Apostoli, fuerunt pleni gratia, sicut fideles , & dispensatores gratiae. Vnde di- dogratietcit Apostolus: Sic nos existimet homo, ut ministros Christi,& dispensatores mysteriorum Dei r Christus sicut Fons, Maria fluuius, Apostoli rivuli. Dicamus ergo, quod Chrisus fuit plenus gratiae quia ipsam plenitudinem gratiae po- ζ. ''

tuit creare, & omnibus condonare. Beata Virgo fuit plena 1.On

gratiae,quia plenitudinem gratiae potuit generare. Sed Stephanus fuit plenus gratiae, quia gratiam Christi potuit dispensare, & praedicare, & sic plenitudo gratiae fuit in uno aliter, quam in alio. fueris in gratia perfecta ubi primum nata fuit. AD tertiam est dicendum, quod in rationibus naturat, Quaest.I. bus inuenitur quadruplex persectio. Prima, dispensationis. Secunda, formae introductionis. Tertia, operationis. Quarta, finis adeptionis. Vt si ex aqua debeat fieri ignis. Primo videmus quod est ibi idonea aispositio, quae est aquae calefactio. Secundo est ibi formae ignis introductio. Tertio est ibi isnis operatio, puta sursum ascensio. Quarto est ibi finis consecutio, ut ignis in proprio loco quietatio. In beata igitur Virgine successive quadruplex gratiae fuit perfectio . Prima fuit dispositionis , quam recepit in sua sanctificatione in utero, &in sua Natiuitate , in qua fuit a peccato originali mundata, & sic sanctificata, quod

ad recipiendum Dei filium facta fuit disposita, & praeparata. Secunda fuit formae introductionis, & hanc recepit in

eius

79쪽

Siemquadruplex perfectio tratiae tingula

ris sula in beata Virgine, se sancta

mater Ec

lit sesta.

7a LECTIO VII. IN sALVTATIONEM eius Annunciatione: tunc enim in suo utero recepit Dei Glium , quem concipiendo, ab omni semitis inclinatione , fuit totaliter eiuscaro separata, & in bono confirmatata. Tertia fuit Operis manifestationis, & hanc ostendit in eius Purificatione: tunc eius Opus, & fructum suum templo praesentando, omnibus manifestauit. Ostendit enim tunc se esse matrem Christi, quia hoc officium matris erat. Sed legis praeceptum fuit eum oblationibus in templo praesentare. Quarta fuit finis consecutionis, ut aeternae fruitionis, & ab omni miseria liberationis, & hanc recepit in sua Assumpti ne, quando exaltata fuit super choros angelorum ad cael stia regna. Secundum ergo quod sancta mater Ecclesia colit de Virgine quattuor festa, sic in ea fuit quadruplex pertactio gratiae singularis. Quia festum alicuius Sancti non coibtur diuersis vicibus, nisi propter diuersitatem singularis D tiae, quia perfectio gratiae dispositionis in beata Virgine fuit

in eius Natiuitate, & in eius sanctificatione in utero, tunc enim sufficienter fuit disposita, & praeparata. Perfectio v ro gratiae formae introductionis, fuit in ea, in eius Annum ciatione. Tunc enim Dei filio fuit ingrauidata, & foecunda. ta. Perfectio autem fructus manifestationis fuit in ipsa ilia eius Purificatione. Tunc enim quod fuerit eius mater Chrissti, omnibus fuit declarata. Sed perfectio gratiae finis adeptionis , & aeternae quietationis, fuit in eius Assumption . Tunc enim super omnes caelos est exaltata super choros Angelorum , & ab omni miseria liberata, ut de istis quattuoOPersectionibus gratiae intelligatur quod scribitur in Isaia: Implebo splendoribus animam tuam, in tua sanctificatione per idoneam dispositione: α eris quasi hortus irriguus in tua Annunciatione, per Dei filij in utero receptionem: & subsollam te super latitudinem terrae, in tua Purificatione per tui partus in templo praesentationem: & cibabo te hereditate Iacob patris tui, in tua Assumptione, per aeternae seu,

80쪽

ET ANNUNC. ANGELICAM.

Deipara Virga habueris omnia dona gratis

AD quartam est dicendum,quod inter dona gratiae grain maest. . tis datae,& gratum facientis,triplex disserentia,quantuad praesens,potest assignari. Primo, quia dona gratiae gratis datae, sunt communia bonis, & malis: multi namque dicent Christo in die iudici j e Domine in nomine tuo prophe- Mati. r.

tauimus, daemonia eiecimus, & miracula multa fecimus. Quibus tamen respondebit: Nescio vos. Sed dona gratum

facientia istum dantur bonis: charitas autem,& gratia non datur nisi solum diligentibus Deum. Secunda est, quia dona gratiae gratis datae, dantur non Elum pro utilitate illius,cui dantur, sed etiam pro utilitate aliorum. Dona vero gratiae gratum facientis,tantur principaliter pro utilitate illius,cui dantur. Tertia est, quia dona gratiae gratis datae possunta. dari alicui sine operatione & usu eorum: quia forte ille, cui dantur, non est in statu ut possit vel debeat talia dona ad utilitatem aliorum exequi Sed dona gratiae gratum facientis semper dantur cum usu, & operatione ipsbrum . Cum ergoquaeritur, an beata Virgo habuerit omnia dona gratiae gratis datae, dicendum est quod praedicta habuitis . sed differenter ab Apostolis, & ab alijs, quibus data sunt i lia dona. Nam donum sapientiae dc scientiae perfecte habuit : di dona & operationem donorum per modum cui usidam familiaris exhortationis,non autem per modum publicae praedicationis, sicut Apostoli, quia sic publice docere r Pugnat sexui semineo . Donum vero loquendi diuersis limguis, credendu est quod habuerit etiam & donum, & v sum: ruia hoc non repugnat conditioni persbnae eius. Similitet onu prophetiae habuit,&viam,sicut patuit in Cantico eius:

Magnificat anima mea Dominii. Sed donu faciendi miracula , vel in curatione infirmorum, vel in expulsione daemonum , in vita eius congruum non erat ipsam habere. Maxime Quadiu doctrina Christi confirmata, & manifestata nou

ra Κ fuit,

Luc. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION