Catilina Iugurtha: ex Historiis orationes et epistulae

발행: 1891년

분량: 173페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

46 c. SALLUSTIAERISPI

mittebat. sed ea res longe aliter, ac ratus erat, evenit.

nain Iugurth ut erat inpigro atque acri ingenio, ubi naturam . Scipionis, qui tum Romani imperator

erat, et morem hostium cognovit, multo labore multaque cura, Praeterea modestissume parendo et saepΘobviam eundo periculis in tantam claritudinem reri pervenerat, ut nostris vehementer carus, Numantinis maxumo terrori esset ac sane, quod dissicillumum inprimis est, et proelio strenuus erat et bonus consilio, quorum alterum ex providentia timorem, alterum ex audacia temeritatem adferre plerumque solet igitur imperator omnis sere res asperas per Iugurtham agere,

in amicis habere, magis magisque eum in dies amplecti, quippe cuius neque consilium neque inceptum ullum frustra erat huc adcedebat munificentia animi et ingeni sollertia, quis robus sibi multos ex Romania familiari amicitia coniunxerat. Ea tempestat in exercitu nostro fuere eonplures novi atque nobiles, quibus divitiae bono honestoque potiores erant, actiosi domi, potentes apud socios, clari magis quam honesti, qui Iugurthae non mediocrem animum pollicitando accendebant, si Micipsa rex occidisset, fore uti solus imperi Numidiae potiretur: in ipso maxumam virtutem, Romae ininia venalia esse sed postquam Numantia doleta . Scipio dimittero auxilia et ipse revorti domum decrevit, don tum atque laudatum magnifice pro contione Iugurtham in praetorium abduxit ibique secreto monuit, ut potius publice quam privatim amicitiam populi Romani

coleret neu quibus largiri insuesceret periculos npaucis emi quod multorum esset si permanere vellet in suis artibus, ultro illi et gloriam et regnum emturum: si properantius pergeret, suamet ipsum pe-9cunia praecipitem casurum sic locutus cum litteris eum, quas icipsae redderet, dimisit earum sententia

haec erat:

Iugurthae tui bello Numantino longe maxuma

72쪽

BELLUM IUGURΤmNUΜ c. 7-10. 47 virtus fuit, quam rem tibi certo sci gaudio esse. nobis ob merita sua carus est ut idem senatui et populo Roman sit, summa ope nitemur tibi quidem pro nostra amicitia gratulor en habes Virum dignum te atque avo suo asinissa. Igitur rex, ubi ea, quae fama acceperat, ex lit 3 teris imperatoris ita esse cognovit, cum Virtute tum gratia viri permotus flexit animum suum et Iugurtham benificiis vincere aggressus est, statimque eum adoptavit et testamento pariter cum filiis heredem instituit. Sed ipse paucos post annos morbo atque aetate consectus cum sibi finem vitae adesses intellegeret,

coram amicis et cognatis itemque Adherbale et Hiempsal filiis dicitur huiusce modi verba cum Iugurtha

habuisse: Farvom ego, Iugurtha, te amisso patre sine spe 10 sine opibus in regnum meum accepi, existumans non

minus me tibi, quam liberis si genuissem, ob benificia carum fore neque ea res salsum me habuit. nam, ut alia magna et egregia tua omittam, novis 2 sume rediens Numantia meque regnumque meum

gloria honoravisti tuaque virtute nobis Romanos ex amicis amicissumos fecisti in Hispania nomen familiae renoVatum est postremo, quod difficillumum inter mortalis est, gloria invidiam vicisti. Nunc, quoniam mihi natura finem vitae facit, per 3 hanc dexteram, per regni fidem mone obtestorque te,

uti hos, qui tibi genere propinqui, benificio meo fratres

sunt, caro habeas neu malis alienos adiungere quam sanguine coniunctos retinere. non exercitus neque thesauri praesidia regni sunt, Verum amici, quos neque remis cogere neque auro parare queas officio et fide

pariuntur quis autem amicior quam Dater atri saut quem alienum fidum invenies, si tuis hostis fueris γequidem ego vobis regnum trado firmum, si boni eritis, sin mali, inbecillum. nam concordia parvae res emacunt, discordia maxuma dilabuntur.

73쪽

48 C. SALLUSTIAERISPI Ceterum ante hos te, Iugurtha, qui aetate et a pientia prior es, ne aliter quid Veniat, providere decet. nam in omni certamine qui opulentior est, etiam si accipit iniuriam, tamen, quia plus potest, facere Videtur. Vos autem, Adherbal et Hiempsal, colito observate talem hunc virum, imitamini virtutem et initimini, ne ego meliores liberos sumpsisse videar

quam genuisse.

11 Ad ea Iugurtha, tametsi regem ficta locutum intellegebat et ipso longe aliter animo agitabat, tamen

pro tempore benigne respondit. 2 icipsa paucis post diebus moritur postquam illi more regio iusta magnifice fecerant, reguli in unum conVenerunt, ut inter se de cunctis negotiis discep- tarent sed Hiempsal, qui minumus ex illis erat, tura ferox et iam antea ignobilitatem Iugurthae, quia matem genere inpar erat, despiciens, dextra Adheribalem adsedit, ne medius ex tribus, quod apud m midas honori ducitur, Iugurtha foret dein tamen, ut aetati concederet, fatigatus a fratre, vix in partem alteram transductus est ibi cum multa de admin, strando imperio dissererent, Iugurtha inter alia res iacit oportere quinquenni consulta et decreta omnia

rescindi, nam per ea tempora consectum annis ib cipsam parum animo valuisse tum idem Hiempsal placere sibi respondit, nam ipsum illum tribus pro- xumis annis adoptatione in regnum pervenisse quod verbum in pectus Iugurthae altius, quam quisquam ratus erat, descendit itaque ex eo tempore ira et metu anxius moliri parare atque ea modo cum animos habere, quibus Hiempsal per dolum caperetur quRe ubi tardius procedunt neque lenitur animu ferox, at fuit quovis modo inceptum perficere. 12 rimo conventu, quem ab regulis actum supra memorari, propter dissensionem placuerat dividi in a auros finisque imperi singulis constitui itaque tempus ad utramque rem decemitur, sed maturius ad

74쪽

BELLUM IUGURTHINUΜ o. 10-13. 49 pecuniam distribuendam. reguli interea in loca propinqua thesauris alius alio concessere. sed Hiempsalis

in oppido hirmida sorte eius domo utebatur, qui

proxumus lictor Iugurthae carus Rcceptusque ei semper suerat. quem ille casu ministrum oblatum promissis onerat inpellitque, ut tamquam suam visens domum eat, portarum claris adulterinas paret nam verae ad Hiempsalem reserebanturi ceterum, ubi res postularet, se ipsum cum magna manu Venturum. Numida mam data brevi conficit atque, uti doctus erat, noctu Iugurthae milites introducit qui postquam in aedis inrupere, divorsi regem quaerere, dormientis alios alios occursantis interficere, scrutari loca abdita clausa effringere strepitu et tumultu omnia miscere, cum interim Hiempsal reperitur occultans se tugurio miteris ancillae, quo initio pavidus et ignarus loci pedi fugerat. Numidae caput eius, uti iussi erant, ad Iugur otham reserunt.

Ceterum fama tanti lacinoris per me Africam 13 brevi divolgatur. Adherbalem omnisque, qui sub imperio icipsae fuerant, metus invadit. in duas partis discedunt Numidae plures Adherbalem secuntur, Sed illum alterum bello meliores igitur Iugurtha quam

mammas potest copias armat, urbis partim vi alias voluntate imperio suo adiungit, omni Numidiae imperare parat. Adherbal tametsi Romam legatos miserat, qui senatum docerent de caede fratris et fortunis suis, tamen laetus multitudine militum parabat armis comtendere. sed ubi res ad certamen venit, victus ex proelio profugit in provinciam ac deinde Romam contendit tuin Iugurtha patratis consiliis, postquam omni Numidia potiebatur, in otio facinus suum cum animo reputans timere populum Romanum neque advorsus iram eius usquam nisi in avaritia nobilitatis et pecunia sua spem habere. itaque paucis diebus cum auro et argento muli Romam legatos mittit, quis praecepit, primum uti veteres amicos muneribus ex-

75쪽

50 C. SALLUSTI CRISPIpleant, deinde novos adquirant, postremo quaecumque possint largiundo parare ne cunctentur sed ubi Romam legati venere et ex praecept regis hospitibus aliisque, quorum ea tempestate in senatu auctoritas pollebat, magna munera misere, tanta conmutatio incessit, ut ex maxuma invidia in gratiam et favorem nobilitatis Iugurtha veniret quorum pars spe alii praemio imducti singulos ex senatu ambiund nitebantur, ines gravius in eum consuleretur igitur ubi legati satis confidunt, die constituto senatus utrisque datur tum Adherbalem hoc modo locutum accepimus: 14 atres conscripti, icipsa pater meus moriens

mihi praecepit, uti regni Numidiae tantum modo procurationem existumarem meam, ceterum ius et imperium eius penes Vos esse; imul eniterer domi militiaeque quam maxumo usui esse popul Romano, Vos

mihi cognatorum, vos adfinium loco ducerem: si ea secissem, in vostra amicitia exercitum divitias muni menta regni me habiturum quae cum praecepta arentis mei agitarem, Iugurtha, homo omnium quos terra sustinet sceleratissumus, contempto imperio vostro asinissae me nepotem et iam ab stirpe socium atque amicum populi Romani regno fortunisque omnibus expulit. Atque ego, patres conscripti, quoniam eo miseriarum Venturus eram, Vellem potius ob mea quam ob maiorum meorum benificia posse me a vobis auxilium petere, ac maxume deberi mihi benificia a populo Romano, quibus non egerem, secundum ea, si deside- randa erant, uti debitis uterer sed quoniam parum

tuta per se ipsa probitas eat, neque mihi in manu suit, Iugurtha qualis foret, ad os confugi, patres conscripti, quibus, quod mihi miserrumum est, cogor prius oneri quam usui esse ceteri reges aut bello victi in amicitiam a vobis recepti sunt aut in suis dubiis rebus societatem vostram adpetiverunt familia nostra cum populo Romano bello Carthaginiensi ami-

76쪽

BELLUM IUGURTHINUM . 13. 14. 51eitiam instituit, quo tempor magis fides eius quam

fortuna petunda erat. quorum progeniem Vos, patres conscripti, nolite pati me nepotem, inissae frustra a vobis auxilium petere. Si ad impetrandum nihil causas haberem praeter miserandam fortunam, quod paulo ante rex genere fama atque copiis potens, nunc deformatus aerumnis, inops alienas opes expecto, tamen erat maiestatis populi Romani prohibere iniuriam neque pati cuiusquam

regnum per scelus crescere. Verum ego eis finibus eiectus sum, quos maioribus meis populus Romanus dedit, unde pater et inos meus una Vobiscum expulere

Syphacem et Carthaginiensis vostra benificia mihi erepta sunt, patres conscripti, o in mea iniuria de- Epecti estis. heu me miserum hucine, icipsa pater, benificia tua evasero, ut, quem tu parem cum liberis tui regnique participem fecisti, is potissumum stirpis tuae extinctor ait numquamne ergo familia nostra quieta erit sempem in sanguine ferro fuga vors bitur dum Carthaginienses incolumes fuere, iure 10 omnia saeva patiebamur hostes ab latere, vos amici procul spes Omnis in armis erat postquam illa postis ex Dica eiecta est, laeti pacem agitabamus, quippe quis hostis nullus erat, nisi forte quem vos iussissetis. ecce autem ex inproviso Iugurtha, intoleranda audacia 11

scelere atque superbia sese ecferens, fratre me atque eodem propinquo suo interfecto primum regnum eius

sceleri sui praedam fecit, post ubi in isdem dolis

nequit capere, nihil minus quam vim aut bellum expectantem in imperio vostro, sicut Videtis, extorrem patria domo, inopem et coopertum miseriis effecit, ut ubivis tutius quam in meo regno SSem. Ego sic existumabam, patres conscripti, uti prae 12 dicantem audiveram patrem meum. qui vostram amicitiam diligenter colerent, eos multum laborem Suscipere, ceterum ex omnibus maxume tutos esse. quod 13

in familia nostra fuit, praestitit, ut in omnibus bellis

77쪽

52 C. SALLUSTI CRISPIadesset vobis nos uti per otium tuti simus, in voahrai manu est, patres conscripti pater nos duos fratres reliquit, tertium Iugurtham benificiis suis ratus est coniunctum nobis fore. alter eorum necatus est, altea rius ipse ego manus inpias Vix effugi quid agam 2 aut quo potissumum infelix adcedam generis in sidia omnia extincta sunt pater, uti necesse erat, naturae concessit. Datri quem minum decuit propincus per scelus Vitam eripuit adfinis amicos propinquos ceteros meos alium alia clades obpressit: capti ab Iugurtha pars in crucem acti pars bestiis obiecti sunt, pauci, quibus relicta est anima, clausi in tenebris cum maerore et luctu morte graviorem vitam exigunt.1 Si omnia, quae aut amisi aut ex necessariis advorsa facta sunt, incolumia manerent, tamen, si quid ex inproviso mali accidisset, Vos inplorarem, patres conscripti, quibus pro magnitudine imperi ius et im1 iurias omnis curae esse decet nunc vero exul patria domo, solus atque omnium honestarum rerum egena quo adcedam aut quos appellem nationesne in reges, qui omnes familia nostrae ob vostram amicitiam infesti sunt an quoquam mihi adire licet, ubi non maiorum meorum hostilia monumenta pluruma sint 2 aut quisquam nostri misereri potest, qui aliquando 18 vobis hostis fuit postremo Masinissa nos ita instituit, patres conscripti, ne quem coleremus nisi populum Romanum, ne societates, ne foedera nova acciperentus abunde magna praesidia nobis in vostra amicitia ore si huic imperio fortuna mutaretur, una 1 occidundum nobis esse virtute ac dis volentibus magni estis et opulenti, omnia secunda et oboedientia sunt quo facilius sociorum iniuria curare licet. 20 Tantum illud vereor, ne quos privata amicitia Iugurthae parum cognita transVorsos agat quo ego audio maxuma ope niti ambire fatigare vos singulos, ne quid de absente incognita causa statuatis fingere

78쪽

BELLUΜ IUGURTHIN o. o. 15. 3mo verba et fugam simulare, cui licuerit in regno manere quod utinam illum, cuius inpio acinore in 1 has miserias proiectus sum, eadem haec simulantem videam et aliquando aut apud vos aut apud deos immortalis rerum humanarum cura oriatur ne ille, qui nunc sceleribus suis sero atque praeclarus est, omnibus malis excruciatus inpietatis in parentem nostrum, fratris mei necis mearumque miseriarum graris Oenus reddat iam iam, hater animo meo carissume, quam 22

quam tibi inmaturo et unde minum decuit vita erepta est, tamen laetandum magis quam dolendum puto

caSum tuum non enim regnum, sed agam exiliun 23 egestatem et omnia has quae me premunt aerumnScum anima simul amisisti. at ego infelix, in tanta

mala praecipitatus ex patrio regno, rerum humanarum spectaculum praebeo, incertus quid again tuasne imiurias persequar ipse auxili egens an regno conSulum, cuius Vitae necisque potestas ex opibus alieni pendet. utinam emori ortunis meis honestus exitus esset neu 24 iure contemptus riderer, si defessus malis iniuriae concesSiSSem nunc neque Vivere lubet neque moritiee sine dedecore. Ρatres conscripti, per vos, per liberos atque a 25rentis Vostros, per maiestatem populi Romani, Iubvenit mihi misero, ite obviam iniuriae, nolite inpati regnum Numidiae, quod ostrum est, per scelus et sanguinem familiae nostrae tabescere.'/Ρostquam rex finem loquendi fecit, legati Iugurthae 15

largitione magis quam causa freti paucis respondent: Hiempsalem ob saevitiam suam ab umidis infe sectum, Adherbalem ultro bellum inserentem, postquam superatus sit, queri, quod iniuriam sacere nequivisset.

Iugurtham ab senatu petere, ne se alium putarent, ac Numantiae cognitus esset, neu verba inimici anto facta sua ponerent deinde utrique curia egrediuntur. senatus statim consulitur fautores legatorum, praeterea senatus magna pars gratia depravata Adherbalis

79쪽

M C. SALLUSTI CRISPIdicta contemnere, Iugurthae virtutem extollere laudibus gratia voce, denique omnibus modi pro alieno scelere et flagitio sua quasi pro gloria nitebantur ut contra pauci, quibus bonum et aequom divitiis carius erat, subveniundum Adherbali et Hiempsalis mortem

severe Vindicandam censebant, sed ex omnibus maxume

Aemilius Scaurus, homo nobilis inpiger factiosus, Vbdus potentiae honoris divitiarum, ceterum Vitia sua callide occultans cis postquam videt regis largitionem famosam inpudentemque veritus, quod in tali re solet, ne polluta licentia invidiam accenderet, animum a com16sueta lubidine continuit Vicit tamen in senatu tara illa, quae vero pretium aut gratiam anteferebat

cretum fit, uti decem legati regnum, quod icipsa optinuerat, inter Iugurtham et Adherbalem dividerent cuius legationis princeps fuit L. Opimius, homo clarus

et tum in senatu potens, quia consul C. Graccho et M. Fulvio Flacco interfectis acerrume Victoriam nobi- litatis in plebem exercuerat eum Iugurtha tametsi Romae in inimicis habuerat, tamen accuratissum Tincepit, dando et pollicendo multa perfecit, uti fama

fide, postremo omnibus suis rebus commodum regis anteferret reliquo legatos eadem is aggressus pleroS-

que capit, paucis carior fides quam pecunia fuit in vivisione quae pars Numidiae auretaniam attingi agro Virisque opulentior, Iugurthae traditur, illam

alteram specie quam usu potiorem, quae portuosior et aedificiis magis exomata erat, Adherbal possedit. 17 Res postulare videtur Africae situm paucis exponere et eas gentis, quibuscum nobis bellum aut amb citia fuit, attingere sed quae loca et nationes obcalorem aut asperitatem, item solitudines minus frequentata sunt, de eis haud facile conpertum narra-Verim. cetera quam paucissumis absolvam.

In divisione orbis terrae plerique in parte tertia Ahicam posuere, pauci tantum modo Asiam et Euro pam esse, sed Africam in Europa ea finis habet ab

80쪽

BELLUM IUGURTHINUM . 15-18. 5b occidente fretum nostri maris et Oceani, ab ortu solis declivom latitudinem, quem locum Catabathmon imcolae appellant mare aevom inportuosum ager frugum fertilis, bonus pecori, arbori insecundus caelo terraque penuria aquarum. genus hominum salubri corpore, Velox, patiens laborum plerosque senectus

dissolvit, nisi qui ferro aut bestii. interiere; nam

morbus haud saepe quemquam superat, ad hoc mali

fici generis pluruma animalia i sed qui mortales initio et

Ahicam habuerint, quique postea adcesserint, aut quomodo inter se permixti si ut, quamquam ab ea fama, quae plerosque optiuet, diVorsum est, tamen, uti ex

libris Punicis, qui regis Hiempsalis dicebantur, ute

pretatum nobis est utique rem sese habere cultores eius terrae putant, quam paucissumis dicam. ceterum fides eius rei penes auctore erit.

Africam initio habuere Gaetuli et Libyes, asperi 18

incultique, quis cibus erat caro ferina atque humi pabulum uti pecoribus. ei neque moribus neque lege aut imperio cuiusquam regebantur: agi palantes quas nox coegerat sedes habebant. sed postquam in m aspania Hercules, sicuti Afri putant, interiit, exercitus eius, conpositus ex Variis gentibus, amisso duce ac passim multis sibi quisque imperium petentibus brevi dilabitur ex eo numero Medi Persae et Armenii navibus in Ahicam transvecti proxumos nostro mari locos occupavere, sed ersae intra Oceanum magis, eique alveos navium invorsos pro tugurii. habuere, quia neque materia in agris neque ab Hispanis emundi Δαδ- - ἡ aut mutandi copia erat mare magnum et ignara lingua commercio prohibebant ei paulatim per conubia Gae 7tulos aecum miscuere et, qui saepe temptantes agros alia, deinde alia loca petiverant, semet ipsi Nomadas appellavere. ceterum adhuc aedificia Numidarum agrestium, quae mapalia illi vocant, oblonga iucurris lateribus, tecta quasi navium carinae sunt. Medis autem

et Armeniis adcessere Libyes inam ei propius mare

SEARCH

MENU NAVIGATION