Jo. Bernardi Derossi ... De praecipuis caussis, et momentis neglectae a nonnullis Hebraicarum litterarum disciplinae disquisitio elenchtica

발행: 1769년

분량: 227페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

. . . . . 33Ι

lis ipsi nostris intueamur. Quis ignorat impudentiores esse Hebraeos, &. Haereticos, quam ut aliquis mente assequi valeat ' Atque Hebraei quidem suam ipsi impudentiam fatentur in Tractatu Belga I), ubi tres enumerat R. Scimhnon hen Lahist res impudentia celebres , Israelitas inter populos, ranas inter animalia, regalium inter volucres. Quare ergo adeo dubitabimus, quin sint ipsi nos etiam quum primum non Cogitamus , asgressuri ' Aggrediuntur heu l nimium, &eo facilius, securiusque, quo Hebraicarum litterarum inscientes nos magis intelligunt, ut fucum nobis faciant, & malam caussam in nostra ignoratione felicius patrocinentur. In una linguae sanctae peritia adeo hostes nostri gloriantur, ut unum eorum, siVe Rabbinum dixeris, sive Ministrum, millenos Romanos Theologos facile superaturos aperte, di saepe Clamitantes audiverim. Unde bone Deus i tanta fi- dueia, nisi ex nostra linguarum inscitia, & despectui Quid miramur haereticos suum in hac re auctorem, & parentem sequutosὸ Lutherus ob unam cum . hostibus suis, nobis praecipue, ineundam dis, putationem adeo in hac lingua fidebat, ut aperte nolle se ea carere infinitis aureorum millibus fateretur. Audi, si placet, Haeresiarchiae verba a) : saliqui futuri sunt Theologi, scut neces se es, . . . oportet eos esse munitos contra Papam, o aliud odiosum homi-

si Pag. as. apud mis in observ. Misceli. de Iudaeis Toni. II. Biblio. in

pag. II S.

142쪽

I3 anum vulgus, qlli cum linam hebraeam locem sonare didicerunt , satiri putant se magi ros huius sanctae linguae. Ibi nis eam nos renuerimus, tanquam Unis illudent, insultabunt; s autem nos quoque muniri fuerimus cognitione huius linguae, poterimus eis impudens os obfruere. . . . . Ibi certe cognitione lingvae Hebraeae opus erit; scio enim quantum mihi contra boses meos profuerit, quare hac quantulacumque cognitione in nilis aureorum millibus carere nolim. Quod nunc igitur observare juvat, scientia linguae sanctae quandam adversariis nostris in disputanso fiduciam, & securitatem tribuit, quae eos allicit ad ineundam eo frequentius pugnam, quo securiorem Victoriam expectant. Quod si etiam raro eiusmodi controversiae Contingant, parum ne

erit vel semel nobis, sanistissimaeque fidei nostrae tu pissimam ignominiam parare t An parum hanc hostibus gloriam , hoc falsae sectae subsidium, atque

emolumentum adquirere, quae omnia fiant illis vel ex uno eventu perpetua, nobisque aeternum eXprO-hrandat Si raro jam contingit cum Gentili, Cum Haereticis disputare, quare ergo adhuc ipsi Gentilium, Hebraeorum, Haereticorum confutationi si, demus t Itaque si in hoc, non eius, quod accidit, rationem habemus, sed eius potius, quod aliquando accidere potest, quare idem in pari caussa sentiendum non est, etiamsi raro, etiamsi nunquam pugna ipsa, & concertatio contingati Christophorus Cellarius hanc eandem quaestionem instituens in praefa-

143쪽

tione ad suam Sacrae Philologiae Sciagraphiam, qua

illius necessitatem persequitur. Ego vero, inquit, sompis me dixerim, re roso die Jheologo viro cum adiersariis, non viva quidem semper voce, attamen muto congressiu depugnandum es se. Legenda, interpretanda, examinanda , refutanda sunt adversariorum scripta. Qui hoc digne praes abit linguae ignarus, ex qua uti sua fund menta depromferunt tQuod attinet autem ad ea, quae subiiciuntur, quis in primis omnes Hebraeos, aut Haereticos eiusmodi esse asseverare audeat, cuiusmodi sibi fingunt, qui ad vitandam harum litterarum disciplinam superius ratiocinabantur' Et Iudaeorum quidem conversorum catalogum nobis plurimi auctores Contexuere, quOSCommemorat Christophorus Wolfius 1). Nihil ne ad eorum Conversionem Contulerunt disputationes, quas cum illis clarissimi viri habuerunt ' Nihil Philebratorum nostrorum Conciones, &sermones, qui Commendabili Pontificum, & Principum gelo, & solertia in praeclarissimis Europae urbibus factae sunt, & jugiter hunt i Immo omnes alii Conversionum modi miri sunt, & singulares,' hi autem per Concionem, aut disputationem crebriores sunt, quotidiani, Consueti, quibus in Judaeis convertendis eorum salutis promotores communiter utuntur. Pertinet porro ad Theologum eos confutare, os occludere, momenta dissolvere ; convertere autem quis nescit totum esse

144쪽

verticordis gratiae opus ' Esto ergo nunquam etiam

Convertere diur:

Corpora magnanimo satis est prostrasse leoni: Pugna suum snem, cum Jacia bosis, habet I .

Victores semper erimus , sive convertantur illi a

stultitia sua, sive luci obstinatissimi resistant. Possumus nos intellectum suadere, productisque momentis convincere. Si in eis voluntas rationi reluctans huius dictamen sequi nolit, reluctantem trahere solius Dei est, cuius est hominum conversionem, &salutem operari. Interim vero quis divinae gratiae, ac voluntati limites, oc modum ponati Deus eorum mortem non vult, sed potius ut Convertantur, &Vivant. Et si nunc, ut testimonio nobis sint, & codices veritatis in eorum, quae profitemur, Confirmationem nobis portent , pravis eorum sensibus, doctrinaeque relinquit, tamen sperandam Hebraeorum Conversionem plurimi ex scripturis praecipue scriptores confirmant, quorum nomina idem, quem supra Commemoravimus, Wolfius exhibuit a . Iam ve-TO .quamquam nolit modo Deus universalem illam eorum conversionem ultimis diebus eius dispositione reservatam , quid nihilominus vetat , quominus a divina miseratione, & Clementia particulares Comversones expectemus ' Non coepit nunc Deus erga Israeliticum populum immitiorem se ostendere. Am

145쪽

tea tamen plurimae, eaeque insignes Hebraeorum conversiones Contigere. Non est ergo , cur debeamus Conversionum media negligere. Relabantur nonnulli ; quot ExJudaei sinceri, bi constantes in Eccle

sia, susceptaque fide perseverant f i ) t Sed mali,

inquis, Christiani sunt. Bonorum utique copia erit jugiter longe minor. Sique pauci sunt, nec tu miraris, ex Christianis ipsis, qui optimos se, & perfectos Christi sectatores gerant, an in exiguo ConVe forum Iudaeorum numero multos expectast Mali sint; in luce tamen sunt, & via, qua possunt, si velint, salaari, quod in Iudaismo non poterant. Quod nemo dubitat , quin maximum sit benefi- Cium, unde omnis eorum beatitudo, &. salus, si poeniteat illos, & Conterantur, expectari queat. Verum utut obstinatissimi hostes fingantur, qui convertantur difficulter, aut si Convertuntur, redeant ad pristinam superstitionem, illud tandem Certo eorum confutatione obtinemus, quod nequit non duci gravissimum impensis operae emolumentum; ut fideles nostri, si qui sunt nutantes , in fide firmentur , arguantur Contradicentes, impudentia mentientium ora obstruantur, sanctissimaque demum religio,& fides ab obtrectatorum dicteriis, & contumeliis vindicetur. Quo quidem officio quid Theologo dignius, tuendaeque Ecclesiae dignitati, fideique honori accommodatius excogitari potest t

i) V. Scudi. Memorab. Iud. Par. IV. Contin. II. p. 187. seqq. Par. II. Lib. 6. c. 29. apud πOlf ib. p. IPI 8.

146쪽

Vix sola Biblia reperiri lingua sancta exarata ; caTere autem Hebraeos libris in vario scientiarum genere

impressis, aut si quos habent, putidismis

Iantum commensis scatere.

Equidem, ut apposite omnino superiori Capite m nebat Cellarius, etsi exterius ulla cum Hebraeis fidei Concertatio non contingat, tamen eorum scripta legenda nobis sunt, quo ipsorum sive sententia, sive momenta dignosci a nobis, ac refutari queant. Quod quamquam non contemnendum sit, usus nihilominus Hebraicorum librorum multiplex adhuc est, &latius patens, ut inferius Constabit ; unde alterum Hebraicar. litterar. emolumentum repetitur. Verum quod olim universim de linguis Orientalibus asseruit Hottingerus vix eas habere hostem periculosiorem, quam vanismum paupertinae suppellectilis Opprobrium i , nec vulgus tantum, sed ipsos quandoque eruditos aegre capere, quod in illas operam, fluatumque nostrum impendamus, cum non si operae pretium, ob

unius, alteriusque libri examen tempuS πολυτελέ ςατον αναλωμἀaliis subtrabere occupationibus, utinam in Hebraicis litteris locum non obtinereri Sunt enim, qui ab his abducuntur, proptereaquod vix sola Biblia reperiri putant lingua sancta exarata, carere autem Hebraeos

libris

i) Bibliot. Orient. Cap. I. sub init.

147쪽

libris in vario scientiarum, ac literaturae genere ii pressis; cuiusmodi plures extant apud Ceteras nationes Hebraeorum gente longe cultiores. Aut si qui extant, existimant tamen nonnisi putidissimis com

mentis scatere. Quotussusque fere es, inquit Carbvvrightus i , qui s de Rabbinis mentionem faciat,

non de iis ita se sentire sendat, quas praeter commenta, ac fabulas frusra quicquam in eis quaerereturi NeC obscuros tantum, sed & clarissimos viros id sentire dolebat olim vehementer Petavius scribens ad Volssinium ca). Sunt plerique nec obscuri, nec contemnendi ceteroquin homines, quibus Hebraismi sudium vel omnino displicet, vel tantum in eo collocari operae minus profecto placet; quod ipsum . . . sentire illos animadverti . . . quod ita persuasum habent nihil in reconditiore Rabbin rum suppellectili praeter commentitias res, re aniles, ac ludicras contineri fabulas. Porro ad primum quod a tinet, quot, & quam optimi ab Hebraeis libri prodierint , quin longam hic teXam eorum seriem, abunde, & praeclare demonstrant, quotquot Hebraicas,& Rabbinicas Bibliothecas ediderunt. Bibliothecam ea multo ampliorem, quam Buxtorsius reliquerat, vulgavit commemoratus Hottingerus 3), quam Hebraicae, & universim Orientalis literaturae exprobra

148쪽

gentiore navata opera immensam adeo Hebraicorum librorum, atque auctorum segetem oculis nostris Ohiecerunt, ut prorsus mirari subeat, Hebraeos durae servituti subiectos, & miseros tot, & tanta, quae non solum legi, sed nec Commode numerari queunt, Conscribere potuisse ; quidem potuisse in omniliterarum, ac scientiarum genere. Ut de Hebraeis Mdem faciamus, con denter dicimus, nullum es se genus li-rerarum , quod Judaei suis aetatibus, ct gradibus reliquerint intactum; verba sunt Commemorati nuper Ho

tingeri ), qui id, quod dixit, plenissime demon

stravit, incipiensque ab iis, qui in Theologia B, blica, Talmudica, vel Traditionali, Didactica, Elen-ctica, Leiturgica, Practica, & Catechetica, tum demum in Kabbalistica floruerunt, distinctis classibus, rectoque ordine ad enumerandos aliarum scienti, Tum auctores, & libros processit. Et nisi insignis esset Iudaicorum scriptorum numerus, unde, quaeso , tot ubique terrarum Hebraicae Typographiae etiam a primis huiusce artis temporibus, quarum

i in Ita hunc suum scop. explicat Cap. I. Bibliot. 1) Post Flori leg. Rabbinic. exhibet Bibliot. Auch. Hebr. 3ὶ Bartoloce. edid. Biblio. Rabbinie. Mag. Romie IV. Uol. BI., cui Im. natus supplement. addidit, quod incit Volumen v. volfius Ham. burgi edidit I a 3-3 3. 4. IV. TOm.

149쪽

loca innumera idem olfius enumeranda suscepit i)t Quod si sola Hebraica Biblia extarent, negligendane haec lingua propterea foret ' Nisi negligenci sint

sacrosancti Bibliorum fontes, ut nulla eos ratione in tanta versionum dissensione, & obscuritate consulere, nec adversus Ecclesiae hostes solis fontibuς addictissimos uti iisdem teneamur. Nec nos porro in Hebraeorum scriptis intelligendis, sed in sacris eorum Codicibus praecipuum , ac potissimum huius

linguat usum CollocaVimin.

Quoad alterum Vero, quod obiicitur, siquae e tant Hebraeorum scripta, nonnisi putidis ea commentis statere, mirandum adeo non est ita sentire

eos, qui hebraice imperiti in illis pervolutandis, legendisque operam nullam, nullumque studium po-1uere. Μiror potius, quod iniquiorem adeo ceteris omnibus in ea se prodiderit Forsterus, qui erat in

Hebraicis litteris versatissimus, atque hebraicorum ibbrorum contemptum is foverit, & auxerit, cuius intererat quam maxime illorum usum vindicare. Nam non solum asserit Rabbinos, quod ad sacrae scripturae intellectum, atque etiam linguae Hebraicat cognitionem attinet, praestitisse, quod laudem mereatur,

omnino nihil a , sed Christianorum insuper incogitantiam , & socordiam in iis legendis admiratur, in quibus nulla lux, nulla notitia Dei, nullus spiritus, nulla ullius d seiplinae , seu artis Tera, ac solida scientia,

si in Biblio. Heb. Vol. II. p. 's'. la Praef. ad suum Lexic. Hebr.

150쪽

14omilla linguarum, ac nequidem Hebraeae linguae est cognitio. At merito Forsterum inscitiae , temeritatisque eruditorum plerique, & quotquot ullam in Rabbinorum lectione exercitationem obtinuerant, accusarunt. Etsi enim Hebraei a fabulis excusari nequeunt, quod in ipsis jam suo tempore reprehendebat Apo- 1 totus i), tot tamen, & tanta utilia, & sana, quae in usum nostrum trahamus, in eorum scriptis deprehenderunt, ut haud ipsi intelligerent, cur laboris in horum lectione insumpti poenitere eos oporteret. Quot sunt scripturarum loca, dissicillima sane,& obscurissima, quibus maximam lucem afferunt Rabbinorum Commentaria, & optime explicant 'Norunt id, si For flerus ignorat, qui iis utiliter usi sunt , Lyranus , Burgensis , Masus , Walabius , Munsierus, Iunius, Leo Iuda, Malvenda, Drusus,Grotius, De Dieu, Genebrardus, Steuchus, Serratius, Bonherius, Vitalpandus, sexcentique alii tum ex nostris, tum ex heterodoxis sacri critici a), &interpretes, qui, quod maximi sibi usus fuerint I daeorum scripta, 1ummis propterea ea elogiis, aClaudibus extulerunt. Ita Masius Iudaeos acutos scripturae explanatores appellat 3 . Cunaeus q) eorum per

i in Ad Tit. I. I 1ὶ Vide , si lubet, magnum, He cet. Sacrorum Criticorum opus, in quod curarunt Angli plerorumque Iabores exegeticos congerere, qui ad sacram exegesin linguarum peritiae, & Rabbinicae lectionis gravissimum subsidium attulerant. 3ὶ Comm. in Ioc cap. XIV. confer eum & in Cap. I. p. 14. De Rep. Hebraeor. Lib. III. Cap. III.

SEARCH

MENU NAVIGATION