Epistolarum orationumq. liber, Hieronimi Nigri Veneti, canonici Patauini, & I. C. omnium æloquentiss

발행: 1579년

분량: 127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

a qua si quod spero nunquam deflexeris , maiorum tuorum gloriam facile superabis. Vale.

EX literis Antonii Florebelli, quas proxime accepi,faciale perspexi quam prudenter,amanterq; me moneas , ut post habitis commodorum meorum rationibus primo quoq; tempore exeam in prouinciam , facturus pergratum non tam Farnesio Cardinali summo uiro,quam Deo Opt. Max. cui nos imprimis nauare operam decet. Equidem si ad eiusmodi uiruscriberem,cui non omnis anteactae uitae meae ratio atq; institutio satis cognita,perspectaq; foret , conarer ei planum facere nunquam me ossicium ac pietatem priuatis meis commodis

posthabuisse , atq, utinam non ingrati erga me extitissent ii, apud quos meam ipse operam ,atq; industriam posuissem, sed

quid ego hac ad te , cui totum praeteritat uita meae spacium atq; curriculum aeque, ac mihi est exploratissimum, quiq; fortunam,qua usus sum durissimam& iniquissimam non modo aegre tulisti semper,uerum etiam consilio authoritate & opera quantacumq; in te fuit lenire studuisti.Quo quidem studio te nunc incitatum atq; incensum puto id mihi oneris imponendum curauisse, sic er im malo dicere quam muneris.Nam quis non grauissimum appellet onus homini iam exacta serme aetate laboribus sesso, in pacatissima Italiae ora quiescenti, in externa&longinquam regionem commigrare, in qua non dubitet multa sibi pericula & incommoda fore subeunda . Sed ut spero uincet iter durum pietas,nam ut Apostoli uerbis utar noui satiari & esurire, abundare & penuriam pati, omnia possum illius ope,qui omnia potest,pro cuius dignitate & gloria si moriendum mihi sit,non uitam cum morte,sed potius mortem cuuita con mutauero.Quamobrem quum primu a Farneso literas accepero,proficiscar ad uos cetera omnia, quae ad priuatas rationes meas attinent,uoluntati arbitrio m tuo permittam. 1Vale.

62쪽

Her.Niger Antonio florebello.S.I Ibrum tuum de auctoritate Ecclesiae nuper mihi a Paulo Sacrato traditum perlibenter legi;quo quidem libro causam religionis, ita pia diligenterq; defendis,ut nihil amplius

desiderari posse uideatur. Atq; ut caetera praetermittam, quae me in ea lectione magnopere delectarunt,miris modis placuit mihi tua in increpandis hereticorum moribus modestia. Ruorum ego impurissimam uitam, dum in Germania essem, cospiciens,demirabar eorum insaniam , qui doctrinam hominum tam flagitiosorum sequuti suissent . Tu uero parce admodum ac leuiter hunc locum attigisti,ne incideres in eam procacitaterum aledicentiam,quam aduersariis non iniuria obiicis. In quo nisus es mihi egregius imitator Iacobi Sadoleti uiri sapientissimi ac modestissimi,qui scibendo dicendoq; aut neminem carpit umquam,aut si quis ei reprehendendus occurrit, ita redarguit,ut offitii&charitatis eius, plena uideatur esse reprehensio. Neq; uero dubium mihi est, quin hoc libello partem hoc tempore maxime necessariam tractaueris , cum aduersus impietatem & petulantiam eorum,qui ecclesiam tandiu uexant, nihiI habeamus, quod authoritate ipsius ecclesiae firmius,& ualidius possimus, opponere. Atq; utinam multi ex nostris contenti hoc

ueluti,primo principio singula religionis mysteria in disceptationem & controuersiam non reuocassent. Dum enim ea quaeia pride sancita&costituta sunt plurimis uerbis coprobare studet,authoritati Ecclesiae plurimu detraxerunt. Sed haec tu melius. Pergratum mihi fuit ex sacrato cognosse uos istic ualere. Verebar enim ne quirinalis iste uidetur offensionem aliquam uobis intulisset, sane coelum istud ab hominum frequentia s motum aestate praesertim non satis probo , sed iamiam ut audio in Vaticanum commigrabitis. Utinam possem &ego apud

uos uiuere tribus mensibus, eam enim ueram & in terris pe

beatam uitam ducerem, sed nescio quo pacto me nihil studiosius si otium appetentem in dies magis magisq; domestica implicant negotia,qui bus si aliquando tandem explicabor, constitutum habeo ad uos proficisci, quod quando futurum si uia

huc mihi est incomperium,faciam tamen antea uos certiores.

63쪽

De sacrati studiis nihil aliud ad te scribo , quam quod sepe

scripsi,hoc est summa ope hunc niti,ut avunculi cognatione &gratia dignus habeatur. Vale & Cardinali nostro amplissimo multam,te obsecro,meis uerbis dic salutem. Antonius Florebellus Hier.Nigro.s.

PRobari tibi editum a me de auctoritate ecclesiae librum Itbenter cognoui ex tuis literis,&si enim laudas eum multo uberius,quam laudandus meo quidem iudicio esse uideatur . tamen iucunda mihi & suauis approbatio haec accidit tua,q. pe quae studii & amoris erga me tui iudicium ac testimonium est,atque ego quidem uehementer cuperem uera esse quae scribis,e'q; qua oportuit grauitate & rerum copia id a me argumentum tractatum atque explicatum fuisse , idq; non laudis meae cupiditatesed publicae utilitatis. Certe enim ut tu ueri . sine iudicas ad resutandam eorum,qui his temporibus prolata sunt dogmatum impietatem nihil auctoritate ecclesiae grauius firmiusq; afferri potest,sed ego in eo opere haud praestare plus potui,quam quantulum mihi a Deo facultatis impartituac tributum est,existent fortasse id quod uehementer opto

alii,qui tanta de re grauius scribent& ornatius. Quod uero deprauis aduersariorum moribus, & flagitioso uitae genere non plus attigi,quam quantum causa poscebat, in quo modestiam meam tibi probatam esse scribis planὰ ita faciendum suit,ut &Iocum attingerem maxime necessarium,& id sine ulla petulantia facerem,praesertim cum is admodum lubricus sit locus, ac si uehcmentius egisscm,maiorem illis licentiam uicissim a cusandi mores & praua instituta nostrorum suerim Iagiturus , qui nunc si in respondendo, ea qua solent male dicendi libidine efferrentur,eorum sutura est insignior petulantia & procacitas. Sed de libro hactenus.Qtiae de Sadoleti Patroni mei ualetudine ex meis ad sacratum literis cognouisse te scribis,ea tibi

iucunda siti se minime miror. cque enim quanti tu illum iam pridem facias, ignoro mutuiq; amoris eius erga te testis ipse sum optimus, ut quum a me salutatus esset uerbis tuis, de tua sui nacmoria uehementer delaciatus est,ti multa mecum de te

64쪽

amicIssime est locutus. Atq; ut i Ilius tui augendi, ornandiq; studium agnoscere possis paucis ante diebus de te cum amplissimo &Clariss Viro Alexandro Farnesio accurate Iocutus in, egitq; ut quoniam is de mitte do Auenionem homine idoneo cogitat, qui illa in ecclesia ipsius sit Vicarius,te ad id honestissimum munus, si uideretur, deligeret, quo quidem in sermone tibi eiusmodi dedit testimonium, quod perpetuum ipsius de tua uirtute , probitate, doctrina iudicum postulabat.

hoe ut ad te scriberem, mandatum mihi ab eo est, quo uoluntatis tuae certior abs te fiat, nam si ab ea curatione, suscipienda te minime ab horreri cognouerit, de ea tibi mandanda accuratius etiam acturum esse se ostendit, omnino ut facillux deliberare de hac re possis, munus id multo honestius est, quam quaestuosius,sed uitaeqtrae illis in ocis degitur quies, regionis amoenitas, eorum quae ad uictum pertinent copia,imprimisq; hominum hospitalitas, quae laus eius gentis , ut mihi quidem uidetur,propria est, quouis quaestu homini praesertim a lucri cupiditate & ambitione remoto potiora , optabilioraq; esse debent, sed quid consilii tibi capiendum putes,pro tua prudentia ipse statues. De studiis sacrati nostri, eiusq; ad uirtutem , doctrinamq; progressu quae scribis, ea nobis iucundissima fusrunt. Sadoletus tibi, reliqui'; qui istic sunt amicis suis. Matthaeo Dandulo, Lazaro,Rulloq; optimis doctissimisi hominiabus salutem plurimam ascribit. Vale. Hier .Niger Ioanni Persicino.S.

MVnusculum tuum fuisset mihi iucundius si nuncius eo

mecum uesci uoluisset,neq; enim est Papinianus conuicia , qui una coenula penum omne exhausisset,nemo unquam

mihi grauis est hospes,adeo sum uenientibus cut scis familia

ris,nos hic tecti pellibus,&armati ocreis laneis pugnamus cum frigore pene germanico,qui putas agi nunc cum tuis Bellunensibus. Nupcr Vicarius praetorius ad me uenit, mihiq; omnia illinc pacata, di laeta nunciaiait, credo eo praetore dedissent a

ma ferre,ut iam bellu nenses dici non debeant. Post discessum hinc tuum Iudus literarius aedituorum nostrorum maxime fri

65쪽

E p I S T. get hodie in sacris annuis episcopelli nosti hunc morem ora

tionem habuit nescio quis tam ineptam ut nihil unquam suerit auditam ineptius , & tamen non desunt qui haec probent ac probari a caeteris uelint, euilcen, sacrificulum alestinum, Baptistam Pharmacopolam , atq; imprimis medicum istum perpolitum hominem saluere iubeo,tu ualetudinem curatum familia uniuersia,ne secerdotis,.Pharmacopolae,aut medici opera indigeas. Vale. Hieri Niger Antonio Florebello. s. D. PErgratum mihi fuit ex Sacrati nostri sermonibus cognos se incolumem te in patriam reuertisse, sed mentio internos habita de te, deq: Sadoleto ipsius auunculo qui proxime est mortuus auxit dolorem nostrum,comuni'; calamitatis memoriam renouauit.Nam si alienis hominibus,atq, inuidis,talis uiri interitus non potuit non esse luctuosus atq; acerbus, praesertim hoc tempore , quo illius sapientia di probitas afflictis rebus opem aliquam afferre potuitat, quanto luctuosior, ace biorq; esse debuit nobis amicissimis, quibus multae eximiaeq; illius uiri uirtutes diuturna familiaritate, & quotidiano usiuexploratiotes erant quam caeteris. Amisimus breui tempore quattuor insignes uiros,eiusdem ordinis , eiusdem in rep. sensus &uoluntatis, eosq; inter se summa necessitudine coniunctissimos, Fregosiu,Contarenum,Bembum, Sadoletum , qua tuor Clarissima aetatis nostrae lumina, ueluti columnas qua tuor Christianae pietatis et quod ad priuatam meam calamitatem pertinet omnes beueuolo erga me animo atq; egregia

uoluntate,quam ego cladem Reip. quoties considero id autem fit sere quotidie toties ira in nos Dei Opt.Max. perhorresco,cuius gladiu ia districtu atq; evaginatu eductu in pernicie saeculi nostri talibus nudari presidiis facile animaduerto. Nam quod ad illos attinent gratulandum potius est illis,quos mortis ut ita dixerim opportunitas,tot iam imminentibus ma- Iis, ruinisq; subtraxerit', nobis uero deploranda est calamitas nostra quod tu praecipue subsederint fundamenta militantis

ecclesiae, quum ea maxime tot arietibus, tot machinis quatiatur,ut nihil aliud iam quam totius structurae uastitas & ruina

66쪽

supersit. Quo fit,ut aequiore animo serendat sit non solum amiacorum mors, uerum,etiam nostra,si quando eandem quam illi uiam sunt ingressi& nos percurremus, antequam Praecipitas nos tempestas absorbeat . Memoria teneo Contarenum nostrum supremo uitae die quum a fami laribus suaderetur,ut eo animo perserret mortem qui philosophu &Christianum homunem deceret. Exhilarata fronre respondisse,agi secum selieissime, quod tum uita excederet, quum plurima, & maxima uniadiq; circunstarent pericula, nec longe abesse tempus, quo posteri paeclare actum cum mortuis essent arbitraturi . Quam Abrem te hortor & amice moneo,ut si quis adhuc animo res

dit tibi dolor ex patroni amantissimi interitu , eum penitus abiicias,praeste in te cum uirum,quem tua singularis eruditiciti disciplina a sapientiss. Viro tradita postulat, incumbas au- . tem toto ut aiunt pectore, ut quae Sadoletus ad usum posteritatis elegantissime sapientissimeq; conscripsit,ea ne pereant, sed primo quoq; tempore proferatur in lucem, hane existimo non postremam sere curam Pauli Nepotis,quem si tua diligentia adiuueris,non tam Sadoleti gloriae quam ille modo, ut opinoo contemnit, quam offitio& publice conssiles utilitati. In quo meum quoq; ipse operam pollicerer,nisi uos abunde satisfacturos putarem. Cetera autem , quae pertinebunt ad mea erga te beneuolentia declarandam, ita polliceor,&praestabo, ut maiore studio polliceri& praestare non possem, si Sadoletus uiuere meumq; ipse officium exposceret, cui omnia debebam. Vale. Hier. Niger Ioanniantonio Salcio. S. D.

CVas a te proxime accepi literas eae mihi suere quam

gratissimae,cum quod ex eis prospexerim uigere apud te nostri memoriam abientis, tum facile cognouerim non parum te in dies proficere in studiis bonarum literarum quo quidem nihil aut praeclarius aut mihi gratius efficere potes, uicissim autem minime est quod dubites eadem mihi erga te esse ac semper fore ,uoluntatem. Quod scribis cupere te in hoc

florentissimo orbis terre Cymnasio Iuri Pontificia operam da

67쪽

- Γ P I s T. re,sed angustIam rei familiaris esse tibi impedimento, &de Mderium probo tuum, & doleo eam mihi non esse facultatem, qua tua possim incommoda subleuare. Maior enim mihi est alenda familia , quam mearum tenuitas sortunarum serre possit, quantulaecumq; tamen eae sunt amicis communes uo Ioasse. Nec tibi unquam mea uel authoritas, uel opera est de stitura, modo in eodem uirtutis N pietatis uestigio perstes. Interea dabis operam ne iacturam facias temporis, quae ut est omnium grauissima ita est irreparabilis,eloquentiae studiis ae petuo incumbas, ipsumq; dicendi magistrum. M. Tulium nunquam de manibus deponas, nam siue Philosophiam , siue legum disciplinam tibi proposueris perdiscendam,fidelis N periucundam comes erit eloquentia sine qua insuavis N arrida est omnis doctrina, imprimis autem cura ut quotidiana reruscriptione exerceas ingenium sic.n.fies ad dicendum paratiorti promptior, malos latinitatis authores tamquam peste deuita,ea enim lue insecta adoletentum ingenta, uix possunt nitorem latini sermonis excipere. Sed totam studiorum ratio ianem cum ex ipso Cicerone & Fabio Quintiliano grauissimis authoribus tum uero ex aureo dialogo Sadoleti de liberis recte instituendis petere potes , quem libellum uelim omnino perlegas,& familiarem habeas. Vale. Hier. Niger Tyberio Deciano IureconsS.D.

Non possum non summopere probare inusitatum apud

nos Turcharum more iudiciorum anfractus auersandi, controuersiasq; omneis paucissimis uerbis e medio tollendi , quis est enim mortalium tam deprauato ingenio , tam expers humanitatis cui non stomachum moueant tot libelli,. tot exceptiones, tot interdum parua de re ingentia uolumina , ut uerissimum sit maximam de nihilo historiam , immo uero sa-hulam nasci,quis non demiretur astu tabularum litem ex lite quasi uitem propagari, atq; una uexilum extincta altera ueIuti hydrani procreari attollentem iras & cerula colIa tumentem, quod monstri genus non Hercules, ne ipse Iuppiter HercuIis genitor perdomare posset,praetereo clamoreS, Hiiuia, deS,Pa

68쪽

trimoniorum, ciuitatum & regnorum euersiones, quae ex hoe fonte omnium pestilentissimo quotidie manant, quae profecto pestis& si iam totum sere terrarum orbem miserrime depopulatur, in nulla tamen prouincia saeuius grassatur, quam in no-sra.Nam ut de Turcis taceam, quorum mores & instituta non aliter quam ex aliorum testimonio mihi praecepta et cognita sunt, uidi ego Germaniae populos quos nostri barbaros appellant, miro silentio N perpaucis uerbis de maximis controue sis iudicare, eorum curiae litigantium uociserationes non seniatiunt,neq- Volusiani annales ad scribarum saginam disiunctis literis, & spaciis quam latissimis conscribuntur.Vnum admiror in Italia Cosinum Medicen Florentiae principem,quem si

uera est fama serunt lege cauisse, ne ultra Semestre ciuilis causa indefinita pendeat,non esset, mea quidem sententia indocorum aut turpe Regibus & gubernatoribus ciuitatum petere exemplum ab eo, qui licet patria libertatis occupator uulgo censeatur,ita tamen iustitiam& pietatem colit ut Florentinis ciuibus libertas non erepta, sed reddita , non sublata,sed conseruata esse uideatur Contra memini me uidisse locum Perusiae inter duos priuatos domuu parietes, ex quo Eneus olim anser

prominebat, de quo cedium illarum domini annos triginta Iitigauerant, quum eorum quisq; signum illud ad se pertinere

diceret, consequutae inde fuerant multorum hominum caedes. exilia, publicationes bonorum, nec dum finiri lis poterat,donec Paulus Secundus Ponti Max. ut erat uir pacis & otii studiosissimus,quum in eam urbem uenisset , in faustum ex eo loco anserem deturbari iussit, controuersiarnq; diremit. Sic auem servatricem capitolii,&custodem Romanae libertatis uitilitiagatorum pertinacia infamem reddidit, quorsum ego haec ad te uir praestantissiliae,qui haec omnia non solum nosti,sed etiam singulis horis non sine stomaco ut arbitor experiris. Quippetit intelligas me quoq; tu eadem esse naui , di i i idem iactari suctib.Bernardo Naugerio praetore optimo ac doctissimo,teq; ille assidente uiro sui audio) probitate, ingenio , & doctrina

singulari. Quanquam enim meus ordo eaq; ab ineunte aetatae uite ratio di institutio me a litibus &ab omni forensi stre- ritu longe alienum atq; abhorrentem reddunt, cogor tameta

69쪽

hominum malitia id genus molestias perturbationesq; subire, & quod inuitus lacio )eos accu sere , qui sortasse capti falsa specie humanitatis N Clementiae id mihi negotii exhibueruleos inquam quos uulgo sindicos appellant, magistratum quidem ad publicam utilitatem a maioribus nostris institutum, sed non nunquam ad perniciem priuatorum conuersum. Fuit enim ille priscis temporibus a Sapientissimis Viris Venetae Reip. moderatoribus ad sedandas lites non ad exsuscitandas creatus, ad subleuandos tenuiores locupletum potentia odi pressos,non ad eos ad rapinam concitandos institutus. Veruidem serme nobis accidisse uidetur quod Romanis qui tribunatum ad conciliandos plebis animos ad inuentum postea pestiferum Reip. persenserunt. Sic triumuiri illi nostri prouocationum iudices, qui singulo quoq; lustro Venetam omnem ditionem peruagantur, dum nullo delectu prouocationes recupiunt ac misericordes uideri uolunt,extinctas& pene consepultas interdum controuersias excitant,hominumq; sortunas litibus inuoluunt sempiternis.Id mihi contigisse animaduertes. acta perlegens, uidebisq; consopitam iam sex annorum curriculo controuersiam suisse renouatam . Quae quum uestro demum iudicio sit commissa,non iam oro te ut quicquam contra ius fasq; in meam gratiam facias,nam neq; rogatus id faceres. neq; meus pudor id pateretur,ut peterem, sed tantum moneo,

ut aduersariorum calumnias notes, mutuo accepta testimonia

hominum proditorum mihiq; inimicissimum ac inter se dic. sidentium reiicias demum sic tuo fungaris officio, ut omnI ex parte iudicii tui speciosissima facies aequitatis appareat .

Vale.

Ηier.Niger Aloysio Arseo.S.D. EX Agathopisto medico cognosse te arbitror nullo me Ioco causae tuae defuisse, dum de praeceptore huiusce iuuentutis deligendo ex testamento Regiensis ageretur. Sed res ut uideo in calendas graecas reiecta est . quod haereditas illa acleum censum nondum peruenerit, qui sufficiat impensae , neq; id nisi multorum annorum curriculo confici possit, sane eoru

70쪽

Ienitatem demiror, qui rem proposuerint immaturam , &tot

turbas excitarint intempestiuo admodum tempore. Hunc tamen ipse fructum ex hac re es consequutus, quod beneuolum multorum in te animum egregiamq; uoluntatem sis expertus.

In quo amicorum tuorum ac imprimis Egnatii grauissimu de te testimonium plurimum ponderis habiturum sere uidebatur, istius enim uiri iudicium elusinodi est,ut non illi acquiescere turpe atq; impium esse uideatur . Tu interea fac ualeas, tibiq; persuasum habeas familiaritatem inter nos honestis huiusmodi ortam initiis perpetuam futuram. Meq; hoc nomine Agathopisto &Euphileno debere plurimum, quod conciliandae inter nos amiciciae auctores suerint. Pergratum autemihi seceris , si Egnatio salute dixeris meis uerbis, quem ego hominem semper mirifice colui , & suspexi ueluti patriae atq; aetatis nostrae praecipuum decus. Vale iterum & me ama. Ηier. Niger Antonio Patauino Monacho Montis

Oliveti S. D. TAntum abest, ut cuiquam dolendum sit te in adolescentia tua sanctissimae religionis iuguin subiisse, ut etiam laetandum sit omnibus, qui te diligunt, agendaeq; sint immortales gratiae spiritui sancto, quod tibi in tenebris erranti lumen extulerit , atq; in hoc lubrico humanae uitae calle,uix pedem figenti dextram porrexerit adiutricem . Cogita quaeso quid reliqueris, quid inueneris, hic laqueos , erumnas , Pro cellas reliquisti ; istic ueram libertatem , quietem, portum nactus es. Non enim ueram libertatem appello euagandi licentiam, sed honestum otium,3c recte uiuendi facultatem, quae t n moderata solitudine dubio procul paratior est, quam in uulgi se quentia, strepitu. Legimus in Evangelio Christum orantem non discipulos omnes, sed per paucos secum assumpsisse,& in montem conscendisse, saepe etiam declinasse a turba, ut ostenderet propriores nos Deo fieri Huum ab hominum coetu ad solitudinem corpus atq; animum seuocamus. Nec te moueat quod dulcissimos parentes, fami Iiamq; omnem posth

bueris, memor euagelici illius oraculi non esse Christo dignu,

SEARCH

MENU NAVIGATION