Epistolarum orationumq. liber, Hieronimi Nigri Veneti, canonici Patauini, & I. C. omnium æloquentiss

발행: 1579년

분량: 127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

qui parentes plus anni, quam Christum; alio quoq; loco seriaptum accepimus nolite uobis uocare patrem super terram, unus est enim pater uester,qui in caelis est . Pater noster Deus est,qui nos creauit ex nihilo, creatos conseruat extinctos peccati labe sacro baptismo regenerat, renatos sempiterni regni sui coheredes facit,si cum iis beneficiis, ea conseras,quae a terrenis parentibus accepisti,ne quidem digna illa siunt, quae beneficia nuncupentur. Quanquam est, quod illis plurimum debeas, quod in te gignendo ad ministri Dei fuerint,quod te aluerint optimis exemplis atq; institutis,neq; illo dixerim sore abs te derelictos, quibus multo plus in coenobio, quam domi AEdesse possis.Nam & praelianti populo Israelitico, plus Mosis&Aaronis preces , quam militaria arma prosuere. Dices somtasse cur tu quoq; uiam non arripis,quam tantopere extollis Certe si istuc uocari me a Deo opt. Max. persentirem , non possem, neq; deberem diuinae resistere uoluntati, sed me alio uocatu sentio, nullumq; est uitae genus, in quo non pi sancteq: uiuere ualeamus. Nonne& militibus armatae militia: pcepta salutaria Christus dedit,quae utiq; non dedisset, nisi & illi Beatae

uitae compotes extitissent . Illi tamen censendi sunt omnium Beatissimi,quos Deus peculiari quodam munere,ad perlectam vitain euolauit . Sed illud imprimis accurate custodiendum

est,ut in ea uocatione,qua uocati fuimus,perpetuo maneamus.

Nam & Iudas ad Apostolatum uocatus cst uiua Christi uoce . quem tamen Iudeis prodidit crucifigendum . Nemo inquit Christus,manum admouens aratro& aspiciens retro aptus est regno Dei. post aratrum respiciunt, qui ad ea, quae relique runt, animum reflectunt , ante aratrum prospiciunt, qui non confectum iter, sed conficiendum considerant.Crandis adhuc tibi restat uia priusquam peruenias ad monte Dei oreb, quae tamen non grauis, neq; molesta tibi sutura est, si cum Davide frequenter dixeris. Vias tuas Deus demonstra mihi,& semitas

tuas edoce me. Quamobrem, te hortor ac moneo, ut recti

istius propositi sis tenacissimus, tempusq; omne,quod tibi diuinae laudes reliquum facient,in studiis literarum libenter impendas, quinquum adoleveris,diuinae possis incumbere lectioni,quam qui uere adamant, amare uitia non poasint. Vale. 'Hier.

72쪽

Hier. Niger Ant. Patauino Monacho Montis oliveti.S. D.

Posteaquam renunciatum mihi est Cenobitam te esse factu,

sane aeque ac debui gauisus sum, cum alias ob cautas tum uero quod existi uiarim te adolescentem secundo ingenio praeditum, isto in octo non possit rum diem unum sine linea praeterire, atq; id facturum te mei etiam exemplo apud quem bienio didicisti quam calamitosum censerem tempus Omnium praeciosissimum nobis e manibus elabi non sentientibus . Uerum quum post discessum hinc tuum nihil ad me literum dederis, etiam altera mea lacessitus epistola quam ad te de religionis constantia praescripseram, eae pi sub uereri , ne aut in tatalici, uitae statu esses, ut nos pernihilo duceres,aut in tam misera conditione fores, ut nullum tibi respirandi spacium daretur. Quod si in alterutro uersandum tibi esset malem equidem te quod opinior in statu esse isticissimo,fieri.n.minime posset, quin nostri memoriam reteneres. Quidem &eosfacere credimus quorum animi cauesti generalia perfruuntur, quum .n. illi persectius nos diligant quam in mortali uita dilexerint,

iure optimo arbitramur, eos orare pro nobis, cupereq; ut, &nos beatae illius uitae participes simus. Quamobrem, si uis nos de te bene sentire ac propositum tuum plene laudare,opus est, ut tuae istius uitae testimonium aliquod perseras, imiterisq; ueteres illos monachos ,Egypti & Thebaidis incolas,qui quanc in solitudine degerent non desistebant tamen quotidie legendo scribendoq; se ipsos,& amicos in remotissimis agentes locis consolari, ac iuuare is est enim iucundissimus monasticae uitae fiuctus. o dempto,nihil est seia quod non in eci fasti dium pariat, scio te nondum per aetatem ad eam peruenisse frugem,ut magna concipere,& moliri possis, at si madolescentia non elaboraueris, exercuerasq; ingenium tuum, frustra ma turiore euo messem expectabis. Reliquum est, ut te certiore faciam,constitutum nobis esse quum primum erit commodum uenire istuc, diemq; tu tegrum mutuis collocutionibus non

dicam absumere,sed lucrari.Tu interea Vale dinos arma.

73쪽

C. Vum post urbis Romae calamitosum excidium, nudus

rerumq; omnium egenus in patriam confugissem,nihil' duxi anticuius,quam ut ad te scriberem, non quo tibi hac iampridem ut reor notissima significarem , sed quo tecum communes deplorarem miserias,iudiciumq; exquirerem tuum, quid nam ipse futurum censeas , quam praeterita re Ia, atq; praesentia, multo ante quam fierent, praevidisti.Memini enim te cum saepe alias , tum uero sub tuum ex urbe disceL sum multa mihi de impendenti urbis excidio,de Italiae uastitate atq; immineti totius sere Christiani orbis ruina, diuinitus praedixisse, explicatis causis propter quas haec sieri necesse sciret. Simul etiam me amice monuisse , ut ced crem tempori . neq: tepestatis latam ingruetis uim diutius expectarem. Ouibus ego monitis si continuo paruissem, auditor tantum Romanae Cladis, non spectator N particeps extitissem ,sed obstiterue fata hoc est Dei uoluntas, qui me in eadem naui esse uoluit, in qua essent hi, qui naufragii auctorcs sucrunt. In quo & si Iacturam seci maximam,non tam fortunarum mearum , quae infra mediocritatem erant, quam uigiliarum omnium , quas incommunibus nostris studi is posueram,tamen immortaleis habeo gratias Immortali Deo,qui me ex tanta cede tantisq; gurgitibus cruoris emersutu ad patrium littus adnatare permiserit.Itaq; est quod grauiter doleam, est etiam quo laeter plurimum, laetarerq; magis,si hoc uulnus aliquando illis esset salutatare,quibus est inflictum ,neq; ille Leonum more uerberati fierent serociores. Iam nemo est sere, qui non palam dictitet nos erratorum nostrorum poenas lueres, quae res auget dolorem, quum nullus misericordiae. locus nobis relictus esse uideatur.

Quem putas actum de nobis triumphum non modo ab hosti hus, qui singulo quoq; uerbo sese uindices ad ministro'; diuinae iustitiae suisse praedicabatsed etiam a cuncta Italia , ab omnibus Transalpinis N Trasimarinis nationibus,quae nos tuetis urbe profugos,bonis omnibus dispoliatos ac fame penὸ coci sectos non uiodo nulla humanitate exceperunt sed etiam Iudi

74쪽

hrio, probrisq; affecerunt,quasi ea dignos fortuna , in quam miserrime concideramus Quae si molestissima suerunt his,qui

tantorum malorum causa extiterant , quanto molestiora putes fuisse nobis Innocentibus, nisi sorte in ea re nocentes fuimus, quod Romae hoc est in sentina omnium rerum atrocium& pudendarum deprehensi fuerimus. A quo quidem crimine tu sapienter admodum ac feliciter abfuisti, nam quum uideres consilia tua non satis probari rerum gubernatoribus ,

Paulo ante quam omnia tumultu bellico mi icerentur, sic ab urbe recessisti,ut tecum modestia, probitas, religio recessime uideretur . Atq; ego certe tantis in malis uoluptatem coepi maximam, non modo quod publica illa calamitas te non corripuisset, sed etiam quod audirem passim omnes de tuo iudicio. deq; optimis tuis in Rem p. sensibus praeclare colloquentes. Tibi uero quid poterat euenire felicius, quam non uidisse illius urbis interitum , in qua tot annos, tanta cum laude floruisti.Cum tuis autem Carpeiactoratensibus actum certe est selicissiime, quod te istam laboribus tanquam tutissimo inportu exceperunt, cuius monitis & exemplis ad religionem more', optimos inuitabuntur . Vtinam liceret & mihi istius otii particeps esse,quo tu beatissime seueris,at iter est hoc tepore impeditissimum terra mariq; redintegrato iam bello,&occupata passim tot clasibus,toq; exercitibus italia. Quam brem manebo in patria,donec sereniorem nobis uultum sertuna ouundat. Interea pergratum feceris , si dolorem nostrum tuis ad me literis &salubri aliquo consilio minues .Vale.

Hier.Niger Car. Crescentio Legato Pontificio. S. D.

AΝtequam in prouinciam exires, respondi Santacrucii literis quibus me certiorem fecerat constitutu tibi esse mea opera uti uelle, egiq; tibi ingentes gratias meis ad te literis, quod tu ea dignitate, capientia &auctoritate uir haberes me eiusmodi,qui praestare quicquam possim , quod Rei p. non inutile sit futurum Quanquam enim Caipare Colareno Cata uita suncto, cui in omni sere publicarum rerum administra

75쪽

dum recepissem, non illum quidem itacensem saxis arietum

asperis,sed in ora Italiae positum florentissinra,tamen in omni uitae meae ratione&curriculo illud meum semper fuit propcifitum atq; institutum,ut me totum summi Dei permitterem uoluntati, nulluinq; laborem aut periculum reformidarem,quod cum publica utilitate coniunctum fore uideretur . Neq; uerosum nescius quam exiguum sit illud quod de me polliceri sibi quisquam possit, uerentamen imitabor Dyogenem philosophuqui quum tumultuantem patriam uideret, suum & ipse doliolum uersare coepit,ratus sibi turpe esse, quum caeteri ciues, hac atq; illac circuncursarent, se unum ex omnibus conquiescere tuum est igitur statuere de me tanquam de tuo aere. Et Robe to Magio qui has tibi literas reddet,explicare , quid me facturum censeas, nam quod ad me attinet si caetera mihi desutura sunt,certe fides,& mea in te obseruantia non deerunt, nec dubito quin abs te ea uirtutis, ingenii & doctrinae sim petiturus exempla,quae me promptiorem,& peritiorem, e mea sponte sim,faci te sint redditura.Vala. Hier.Niger Petro Cita dellae. S. D.

ACcepto reconciliationis tuae nuncIo, pro uetere mea In te beneuolentia,uoluptatem caepi niaximamcque enim dolebam deceptum fraude antiqui serpentis In tot miserias incidisse , aliquando tandena diuina ope subleuatum ac pene ab inferis reuocatum fui sie,magnopere sum laetatus, neq; uero hoc factum miraculo adscribendum putaui,non ignarus quanta sit Dei Opi Mamuis & potesta cuius proprium est id emeere,quod humana mens ne cogitare quidem potest. Quid enim negotii suit illi qui iundamenta montium conmioue qui coelum incredibili celeritate conuertit, unam animulam, quam ipse creauit ex nihilo,& mobilitate obnoxiam fecit, ad se retraxi Ke,eamq; iisdem clementiae suae oculis respexisse, quibus Petrum Apostolum abnegantem respexitp Sed praedicada a nobis ac perpetuis laudibus efferenda est ipsius Dei prouidentia,& benignitas erga nos, P hoc potissimum tempore , id factumsit,quo multi a pietate aversi homines in tua illa pertina

76쪽

eia prurImum exultabant. te Athletam sertissimum, atq; inelytum Christi martyrem in puris uocibus. Appellantes, ut iam senio consectus non bonorum publicatione,neq, diuturni careeris pedore,a Proposito posses abduci. En tibi in habitaculo

Carceris coeleste luinen affulsit, ceciderunt cathenae de mani-hus tuis,quibus te Princeps tenebrarum uinctum.& conli rictu tenebat,ignorantia scilicet,& durities cordis,potes iam Petremm Petro dicere,nunc scio uere,u, misit Deus Angelum suum,

qui eripuit me de faucibus Orci, & ab omni impiorum hominum expectatione Sed cum eodcm Petro amare tibi flendum est,neq; te pudeat ore simul & corde,publice Palinodiam canere,sic enim honorificum , & gloriosum ages de te ipso trium- Phum quum Christianus redibis in patriam,a qua Christi h nis eiectis fueras, nec dubito sore, ut& caeteri ciues ius, si qui sint in eadem damnatione positi tuo exemplo,ruisi monitis reviscant. Vale.

Hier.Niger Francisco Capitistio Equiti.S.D. V Ereor,ne tibi haee legenti id usu ueniat, quod plerunt

hominibus graui quopiam uulnere auctis euenire soleequi medentis manum resorini dant,neq; tam ipsius medicae arris finem,q principium perhorrescunt,fitenim nescio quo pacto ut oppressis aegritudine animis .nihil interdum uideatur iucundius,si in moerore ipso,cui nullum putant adhiberi posse

remedium,permanere.Sed non ea propter nostra haec,quae muss ad nos ueluti postliminio reuersis cecinimus,repudiare, ac respuere debes,quae non tam consolandi tui gratia, quam deplorandi tecum communem calamitatem conscripsimus. Non enim stoicorum sententiam ualde probo , qui humanos an iamos ab omni penitus exuunt humanitate,nihilq; a Marmoreosgno differre sapientem uerum censent. Ego in acerbissimis casibus dolendum homini esse non negauerimsed dolori modum aliquem ponendum duxerim.Quod & Poetarum eminεtissimus Maro eo carmine luculeter explicauit, quum de Enea.

suo cecinit.Mens immota manet lachrymae uoluuntur inanes.

Neq; nobis Christianis hominibus interdictum eth flere,& cu

77쪽

' A P. I s IV gaudentibus gaudere,nec ipse auctor ae princeps nostrae Telm, Elonis Christus lachrymas in amici I aEari morte continuit osortasse cogitans ad quas ille miserias resurgens s et rediturus. Quicqii id igitur hoc est munusculi,quod ad te,uel consolandi tui uel tecum lachrymandi causa mitto,iubens accipe , ac per lege: ex quo si quid consolationis percapies, habebis immortali Deo gratias, qui pater est totius consolationis,si minus,meum saltem studium , di beneuolentiam erga te meain, quae tua est humani as,non improbabis. Vale. . . . ,

Hier.Niger Aloysio Cornelio Card. S.D.

P Aranti mihi dare ad te lueras moeroris plenas ob patris

tui Viri Clarissimi interitum periucundus Cardina latus

tui superuenit nuntius,qui me iacentcm erexit,afflictumq; reis creauit, non enim nescis pro uetere inter nos necessitudine riplurimisq; offitiis,quibus ego ab ineunte aetate Corneliae sa- miliae sunt da uinctus existimare me omnia tua commoda pariter & incommoda mihi esse communia. Quanquam autem pater eiusmodi esset morbo consectus;ut nihil sere aliud eri eo si lingua occidisse uideatur.Tamen non leuem iacturam fuisse censeo patriae,propinquis,amicisq; omnibus uirum tali ingenio,tanta aut horitate,ac beneficentia praeditum interiisse.Cui fi ualetudo aflitisset, nemo cst 'iii ambigat, illum maiorum suo tum gloriam non modo aquaturum , scd ctiam superaturiam sui sui. Verum quando nihil iam nobis praetcr expectationent contigit,Atque ille miserrimam uitam cum immortalitata comutauit,a quo animo serendum est, quicquid euenit, habendaeq; sunt immortali Deci immortali s gratiae, amplissimus ille uir concordes filios,uirtute,sortunis, honoribusq; insignes reliquerit qui maiorum imagines per se claras praeclare factis illustriores reddunt. Velim enim existimes dignitatem istam ampliis,mam,qua nuper auctus cs, nihil aliud esse Q curriculuexercendae uirtutis,duoq; imprimis tanu bona fidei tuae commisia tibi esse curanda,alterum ut pietatem colas, quae ordini

tuo consentanea est uirtus it crunt ut in amicos,probosq; homines beneficus cxillas,hoc enim ueluti alarum remigio ueheDiuiti sed by Cooste

78쪽

ris in eoelum ,sed fortasse nimis inepte facio, qui te ad uirtute

eo horter,natura,studioq; propensissimum. Da quaeso hoc ana ri,atq; obseruantiae in te meae,ut quam tibi operam nunc pra sens praestare nequeo,eam qua possum ratione praestem, donec Dpportuniore tempore quod nehementer opto id faciam c Iam:atq; honori tuo,ut debeo,diligenter inserviam. Vale.

Hier. Niger Paulo Rhamnusio. S.D. MItto ad te Pauli Iovii ad Pont. Max. Epistolam ridiculam N planὸ Iovianam , quae in fronte grauitatem praeseserens, paulo post inscurrilitatem & assentationem labitur , hanc ubi per otium legeris,ad me remitte. Quae istic proximis Comitiis acta silinii nulla cum admiratione accepi, probo eninoui aestus comitiorum,& quid ualeat ambitus. At in ea re patris tui viri ornatissimi singularem prudentiam,& summam animi moderationem optimus qui'; uir summopere probauit,quem enim locum ipse nuna studiosius appetiuit, re quo maxime omnium bonorum iudicio dignus est habitus , eum non tenere,leue ad modum est detrimentum , fortasse etiam lacrum.Tu quod facis eloquentiae studiis incumbe, maiorcmenim ex his gloriam, et ex istiusmodi muneribus familiae tuae comparabis . LaEarus Bonamicus Elegiam in obitu Nicolai Genuae Marci antonii Philosophi filii nuper conscripsit , eam quam primum in manus meas peruenerit,ad te mittam. Λnguillarius nescio quis Poeta Plabeius, exeunte februario me se proximo fabulam daturus est populo Patavino, tota ut audio ethrusca est,Apparatus fit maximus in aedibus Aloysii Cornelii,si libuerit quaternas horas perdere,huc accedito . Vale, parentiq; tuo,& Rapitio,meis uerbis dic multam salutem. Hier.Niger Paulo Rhamnusio. S. D.

PErlegi nuncupatoriam Epistolam in nouam librorum uerrois editionem quae quansi fortasse logior est si res idis a postulare adeo tamen doctrinae,& elegantiae plena est, ut legenti minime fastidium pareat. Eius quidem authori quia

79쪽

E p I S T. t ' ietino: ille suetit iunia plurimum debet o qui eam legent praeclare eum descriptoribus,tum graecis tum Arabibus iudicasse intelligent,cupiebam sene dum Venetiis essem te alloqui,sed per ualetudinem tuam,measq; Ocupationes non licuit. Erit mihi quam gratissimum,si ex te cognouero, an recte habeas , quemadmodum spero, & opto , quo die Patauium ad nauigabam obuium habui Paulum Sadoletum Episcopum Carpentoracte,Iacobi Cardinalis nepotem nuper ex Gallia Narbonensia Pont.Max.in locum Romuli Amasei honorificentissimis literis accerii tum,qui quum me Patauit non inuenisset, audissetq; eo die aduenturum magna usius est in me conueniendo humanitate ac diligentia.Itaq; in medio itinere conuenimus summa cum utriusq; nostrum uoluptate. Agimr enim iam annus decimus quintus ex quo alter alterum non uidit, is mecii egit pluribus,ut sibi pollicerer me Romam aditurii, cuius qui dem rei nulla me hactenus,uel spes. uel cogitatio tenet, suadet enim aetas mea iam ad occasum vergens, ac temporum atqu*urbis Romae conditio uela mihi potius contrahenda quam rursum uentis,& tempestatibus committenda. Sed quum Dei alditissimi nutu regantur omnia,qui potest quum uelit, & quocunque uelit animos nostros , deuoluntates inflectere, non audeoeile me quicquam certi statuer illius me potestati arbitrioq; permittam, interea me libris,& literulis nostris io uoluam,quibus quod rediquum temporis mihi dabitur libeter impendii. Iulii non Pontificis Maximi iudicium in hoc homine delige

do.atque honestando non possum non sun inopere probare . Solet enim quotiescunq; in sermonem incido de Leone decimo Pont. Max.illud frequenter usurpare, ex Oibus rebus quas ille Pontificatu suo gessit amplissimas nullam maiore laude . ac praedicatione dignam extitisse, 1 u, Petrum Benabum, & Iacobum Sadoletum duo illa eloquentia lumina sibi a secretis adsciuerit, iuere enim quod scis uiri eiusmodi qui uel obscurissimi cuiusq; principatus tenebras uirtutum suarum splendore dc pellere potui is t. Vale S Rapitio nostro, ac parenti tuo uiris opimus,atq; ornati liimis dic salutem. - . Hior. :

80쪽

HieriNiger Antonio Thebaideo. s. Cognoui ex tuis literis,quas proxime accepi , te probar

discessum meum ab eis,qui mecum antea ab officio discesserant,laetorq; mirifice, tali patrono,ac iudice, qualis ipse es,causam meam cognosci,atq; defendi , Quod autem scribis mirari te consilium meum,u, relictis philosophiae umbraculis in clamosum forum transfugerim, meumq; omne studium ad scientiam legum conuerterim,id a me non inconsulto , neque perperam factum uelim intelligas. Ego, antoni,philosophiamnunsi a me post habendam censui,nec censeo. Sed Pontificii Iuris scientiam eiusmodi esse opinor,quae mm homines nostri ordinis maxime deceat,tum philosophiae,&eloquentiae adminiculo potius sit si impeditnento. Nisium est enim disti plinae gemas alienum a philosophia,praesertim id quod ad leges Ninstituta maiorum pertitiet, Quoniam turpe esse arbitror unicuique homini , nedum philosopho ignorare quibus legibus sit uiuendum neq; uelim existimes id genus studii ac discipli

nae, usq; adeo me totum occupaturum, ut suam partem caeteris

non impertiam. Est enim iuris scietia,parui negotii res, & quae paucis contineatur,modo cum frugalitate,prudentiaq; tractetur, atq: imprimis non ad questum , sed ad communem homi num utilitatem,ad quam initio instituta est,dirigatur. Nam eorum qui primi leges condiderunt,non id propositum fuit, ut lites ex litibus Iererentur,sed ut paci & quieti publicae consuleretur. At postquam in animos iurisconsultorum paulatim irrepsit auaritia posthabita legum puritate & planitie, omnia questiunculis inuolui& implicari coepta sunt. Hinc uariae atq;

interdum contrariae inuicem fluxere legum interpretationes, hinc immensa scriptorum uolumina, in omni re uel apertissima tenebras offundentium, ut ignara plebs eos ueluti oracula consuleret ac ueneraretur. Saeuiit autem haec lues non modo in legum disciplinam , sed in ipsam etiam philosophiam . quae quod scis iamdiu pullula barbarie nihil sere pristinae niaiestatis agnoscebat. Etenim memini me audire philosophos

Aristotele sine Aristotele Profitentes, ac nonnullorum commeta praelegentes,qui omnia suis ineptiis referserunt. Λt nostra

SEARCH

MENU NAVIGATION