Vindiciae secundum libertatem ecclesiae Gallicanae, et regii status GalloFrancorum. Sub Henrico 4. Rege Francorum & Nauarrae. ... L.S. A.R. Ludovicus Servin advocatus regius

발행: 1591년

분량: 563페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

3rs Gallosiaci quod institui cupit. Id enim esset

leuissimae inconstantiae tantoque Principe haud dignae sine Concilio aut uniuersali aut prouinciali quod per tot annos secutus est Uno momento mutare consiliuim Multi illi

dixerunt verendum esse ne dum callum vult retinere terram amittat. At egregie respondit verendum illis ne dum res terrenaS nimium curant caelum amittant. Scitote ta'

men Gallosranci non esse ipsiim in illa ha resi quae probatos & purgatos inores non sequitur. Non potest hoc isti homini haerere peccatum. Quis nes it ab eo factam declarationem animi sui quem habet de Rep. quemque habiturus est Non putat quae Herico III .Regi nostro & sito vob1sque prona, sit sibi fas infringere. Qui illum norunt,sciui

non esse illi vanam, neque mobilem mente. Rex est iustissimus qui ut cuncta ad Senatu vocat,hanc declarationem misit legendam,

promulgadam, & per Prouincias publicai

dam:&ista dum fecit,non metuit ne vim principatus resollieret. Imo sepius protestatus est sese vim statuedi a Guisianis ereptam patribus restituturum. Quapropter ne speratio ulla Fracorum animos occupet

332쪽

ex iste magnus optimorum consiliorum conscientia se sustentat. Illi simplex animus& mens candida. Scit alios multos Reges ac principes nullam aeque ex virtutibus qua dissimulationem si virtus est) deligere. Itaque melioris vitae iter sibi sequendum proposuit solam pietatem sine ulla fraude ample flendam,& colendam existimatis , sine qua Reges, neque bene vivere, neque beate regnare possunt. Num vidistis ipsius literas quibus post Cardinalis Caietani qui se legatum Ro. Pontificis dicit in Galliam aduentum testatus suit se repetito ex vetusto more antiqua patrum munera daturum,

amicum appellaturum si ad se veniat,&causam aperiat cur missus sit Θ Quid humanius quid moderatius vel dici , vel fieri potuit)Fuere plurimi qui existimarunt hanc moderationem non humanitatem , sed in acerba iniuria animi remissionem ac dissolutionem censeri debere, quam lenitatem dicimus vitioso nomine longitudinem appellantes. Dixere alij Regem istum clementem alloquentes, recordandum ipsi ac cogitandum

quid voluerit, quid senserit,quid admiserit Papa Xystiis V.cuin Uenrico Duci Guisi

333쪽

32 8

no aliquot ante conuentum Blesensem di bus numen & interdictum contra Gallosir cos vendidit,ea conditione se Henricum III. Regem excommunicaturum & Regno Fr corum indignum pronunciaturum pollic

tus quasi id iure posset si postquam eius

consilio & auxilio Reκ eleetiis foret filium suum quem sorori suae generum emere VO- Iebat Regni silccessorem designari. curaret: Crederet non mutatamPontificis mentem, sed idem illius consilium , tam ut Hispanis quθm v lGuisanis,& sibi ipse consuleret.Noitaque nimi ina remissus foret, ne ei diceretur,quod olim Ludonico Pio a fidis &deuotis Gallosrancis dictum legimus, cina eum plusquam deberet clementem esse conquerelites exorabant ut prouerbij illius recordaretur ne quid nimis. Monuerunt etiam

alu post Henrici III. mortem Xystum hunc Pontificem publice'dixisse optatissimum

a se nuncium acceptum de re a Dominic no gesta , Sc cum magna monachorum ca- tertia passim volitantem a Mineruae quasi Deae armipotentis aedibus Romae ubi D minicanorum fanum extructum est usque

ad D. Iac obi templum , in quo Hispanici

334쪽

nia templa Guisianorum nomine gratulationem fieri iussisse. At Rex his auditis ab iis qui se Catholicos profitentur tanta de- decora taciturnitate tegenda esse res odit: se omnem discordiarum memoriam obliuione sempiterna delendam censere, iisque tantum irasci velle, qui nefario patriae parricidio se obstringentes Henrici III. Regis Christianissimi teterrimam cs dem Cleme-

iiDominicano mandarunt: nec Velle credeae huius parricidij authorem esse Romanum Pontificem.Itaque ut Rex est humanissimus eorum Vocem non laudauit qui ad Gallo-francos milites exclamarunt, Ite ru Caiet Do non Pontificio legato sed Regis Hispaniae emissario iter interrumpite: leuiore flagitio eum interficietis quam a Rege Henrbco IIII .desciscetis.Censuit virtutis non esse in Caietanum Cardinalem stomachari, & ut es Princeps humanitate multa temperatus in summa animi magnitudinec redit nullum esse vitae tempus,in quo non deceat lenitatem & comitatem seruari,& quod aliorum dignitati parcit,non tam facit ut suam coseruet, quam ut Gallosrancorum famam

335쪽

sartam & tectam tueatur. Quamobrern his manitatis condimentis Caietanae immanitatis & superbiae Hispanar acrimoniam nabligandam censitit. Itaque illum suis literis moneri voluit, ut quod debebat faceret,iure priusquam armis sibi cxperiendum putas. Et fine si uti certum est)Cardinalis iste Caietanus Ducis Sermonetae equitis Hispani frater a Philippo Austriaco conductus

sensum omnem naturalem exuit, Regis nostri est nulla Hispanae crudelitatis labe ins G alio more vivere, qui cum humana placate & moderate ferre solitus sit,eo laudem meretur, quod semper quaecumque possunt accidere tolerabilia duxerit. At irridendus Caietanus quem madati sui fines egressum putamus dumFrancos issimon illi irascei dum qui cum maximum Regi nostro dolo rem inurere cupierit, quod Voluit non potuit.Ideo Rex noster maxime putat Franc

rum Principis proprium non 'exardeseere iracundia aduersiis Romanum Pontificem aut ab eo missos, quod non solum Rex NDuarrae sit, sed Rex Francorum, eique generi hominRm praesit, in cuius magna parte non

modo ipsa est, sed etiam a quo ad alias gen-

336쪽

tes peruenit humanitas .Verum enim est iblud contritum vetustate prouerbium, H W

MANUS ET CIVILIS FRANCORUM CULTUS. Idcirco existi

mat praecipuam Principis virtutem lenitate& clementiam esse,qua maxime ad Deum accedir, & apud se iurauit se humanitati sibi suisque ingenitae constare velle, ac dum Opus fuerit cum mansitetudine grauitatem,&cum lenitate seueritatem iuncturum. Sper te igitur ab eo quicquid a communi iure, a bonis artibus, a clemetia & suauissimis moribus expectari potest. Non oportet, Gal-lOfranci, no oportet vos ossicio vestro dee se erga Regem vestrum, erga patriam, erga

vosmet ipsos.Pietas vos admonet Vt causami communem communi animo defendatis.

Vos Viri principes, proceres,&nobiles Gallosranci habetis Legatum a vobis ad Romanu Pontificem missum, qui de pace Ecclesiae quotidie tractat. Eade est vestra quae suit proauoru sapientia sub Bonifach VIII. tempus. Legistis olim morem Rotnae fius se , ut antequam bellum hostibuς indicer Ur, mitterentur legati conquestum de ini riis qui res ablatas repeterent. Vos eodem

337쪽

332 consilio existimastis prius tentandum num aliquid per legatione obtineri possit. Quod si nihil aut parum in urbe Romana proficiat illustrissimus Princeps Lux eburgius quod

non verendum imo quiduis a tanto Princiape expectandum est tum rebus nostris pros, piciemus maiorum nostrorum exemplo. Interim vos monitos pervelim,Principes &Cardinales Illustrissimi, Archiepiscopi, &Episcopi qui in hac causa ius dicendae sententiae habetis , ut in memoriam reuocetis

illam iurisiurandi formulam, quod aquOcunque legato Pontificis R. cum in Fraim clam ingreditur praestari solet , L F. -- Romanae Ecclesiae presbyter Cardinalise . nuncupatub ad H. Francorum Regem. Christian imum se uniuersum Agim si gnum, dominia, ducatuου , riuitates , loca ei subiecta sanctae sedis Apostolicae de latere legi gin uro , se promitto in verbo Cardinalis per sacros oriunes meos manibus ad pecim positis, Christianis mo Regi. me legati munere non. functurum, nec acultatibus mihi asa' sede comesiis usurum, it si quamdiu in regno ero, ct suis maiestati Christiani imae placuerit, a deo ut certior factus de illius voluntate illi con-

338쪽

ueni ter legati nomen , - continuo sim d positurus imulque omnium quae gerentur a me legatione finita coirisios relictarum in man, bin eius quem voluerit sua Christianissima ma-: item leges,se statuta, se consuetudines Regni eruaturum,nec ulti modo authoritaties iis dicitioni Regiae uribuγ ibertatibus, prius giis Ecclesiae Gallicanae se uniuersitatum de=ogaturum: in quorum testimonium has in sentes manu measubscri ac praeterea sigilso

mro muniendas curaui. I.F.C. V. Ne quiS Ve

strum Gallos ranci qui ista audi ne quis existimet eam esse amplitudine Caietani Ca dinalis qui se Romani Pontificis legatum dicit, sed nec ipsius Pontificis aut in eorum

nutu vel sententia illam authoritatem residere, ut fiammi rerum in Francia praeesse possint.Nam ut Pontificis Romani notio de factis tantum non de profanis esse debet,alia eius qui se ipsius legatum asserit,potestas esse non potest:&in Francia maxime,ubi illi non modo Regni iura, sed nec Ecclesiae Gallicanor libertates,vel infringere vel mutare liberum est. Nam etsi nuper ab ita quibus ab initio anni MDLXXXIX. Rex Henricus III, iuris dicendi potestatem interdi-

339쪽

xerat, Lutetiae receptus suerit,ibique non modo de rebus Ecclesiae sed & de Regni iure contra fas statuerit, id nec Pontifici Romano, nec ipsi, nec Guisianis vel Hispanis ius ullum potest quaerere in Regis nostri Herici . fraudem,& contra leges Regni &, Ecclesiae Gallicanar. Nulla enim sint ipsius iudicia ut nullum ac irritum quod eo iubente contra Senatus Prssidem poterium factucst ab iis qui tectum inter & laquearia haud minus turpi latebra,quam detestada fraude

sese abstriiserunt,ut arbitri essent eorum quq ab ipso quaereretur,& quae respOderet: quales olim Romae erant qui a coniuratis & seditiosis corrupti aduersus bonos &sanetos ciues accusationes instituebant,in illos sine more aduertentes & per fas ac nefas omnia . molientes. Vitiant illi homines prout ipsis videbitur. At ego dicam hoc vivendi genus& nouos istos mores tyrannorum esse, non pastorum,impiorum hominum, no pioruni

Pontificum. Quod si horrenda sunt illa facinora sane a Ro. Episcopi & eius qui se ab eo imissum diXit officio plane sunt aliena. Et ius enim cura est qui Romanam regit Ecclesiam ne sacrificiorum & doctrinae in Eccle

340쪽

sa Christiana tuendae memoria in ipsa E clesia occidat,non ut iure Majestatis & Imperij in regem Francorum & eius subditorum bona & corpora utatur: sed nec in animos ut ipsos ab obedientia quam Principistio debent submoueat.Nam Regum &Principum gladius a Petri cuius Papa se successorem dicit & a Pauli gladio distinctus est. Quod si inter Apostolos aliquis primus suit& cum primum forent dignitate aequales, ut ex Euagelij authoritate dixit Dionysius, uni vel pluribus reuerentia exhibita est,sicut veteres Petro & Paulo quos Apostolorum Coryphaeos nominarunt ab aliis honorem habitum testantur, vel id ordinis ra ione

ut certi essent in Ecclesia Christiana sacrae iurisdictionis gradus a priscis Christianis statutum est, sane pii Principibus etia Ethnicis paruerunt non imperarunt. Vos igitur Cardinales & Epistopi Gallosranci,qui ibbertate Gallicana defendere debetis,nolite permittere Caietani Cardinalis qui non fecit quod facere debui decreta in Francia contra Regem & iura Regni & Eccles Gallicante vim habere,quamuis se a Xysto V Papamissum in Franciam dixerit,ut sacra

SEARCH

MENU NAVIGATION