Opere Varie di Giacopo Stellini

발행: 1783년

분량: 276페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

18a LUCUBR. ET HIC. natura datis uti vellet ; sed etiam , dum affectus

improbat, & irrito conatu vel extirpare , vel adobrussam virtutis exigere nimis accurate nititur, vim eorum obsistentem auget , & armis ad erumpendum instruit. Quare cedat oportet iis, qui callide virtutis imagines , aut virtutis gradus, qui serri possint a multitudine , cum motibus animi , quibus ea ducitur , aliquo scedere copulare sciunt , armisque populi populum adoriuntur ' Scinescatum commodis ei consentaneis , ipsum iacilem , ac non modo non repugnantem ad inscendendum , sed & ultro quasi sese demittentem habent. Horum igitur honores tum populi voluntate pellecta , tum affectantium astu vi roborata, diu tu niores em quam undique proborum solent. Μagis enim cum moribus honores deserentium , aut praeripi permittentium , mores honoribus affectorum congruunt , cum varii sint & multiplices,& inconstantiam multitudinis imitentur.

212쪽

suo consilio veterum philosophorum sententias de vita moribus ex cuiusque prἰncipiis ductas in septimo Ethicae suae libro exposuerit. I. CYstemata veterum philosophorum de vita& moribus ex principiis apta cujusque propriis exposuimus , ne quae dicta sunt a diversis re convenire putarentur , quia verbis congruunt ' quod iis accidit in primis , qui ex consensu philosophorum quidpiam confirmandum suscipiunt , ut in magno Cudvortho videre licet: sed ex natura principiorum , ex quibus fluunt, definitus esset & circumscriptus sensus , qui variorum hominum elatis eisdem in speciein attribuendus sit. Nam Deum exempli caussa sequi commune Stoicis erat ac Platonicis : ac si quis haereat in cortice , facile existimabit , eumdem esse finem ab utrisque propositum homini ' verum

si dispiciatur quod intus est, nihil esse dissimilius intelligetur, quam finem hominis Stoicum ac Platonicum. Nam Deum sequi Stoicis nihil erat aliud , quam ordini causiarum indeclinabili non

213쪽

aclversari ; quodque necessario ferenduna est , ordo rerum invehit , ultro , constanter, alacii animo , sine perturbatione serre . Platonicis autem erat , prudentia justitia sanctitate Deo similemessici , qui virtutem quidem non habet , at omni virtute longe praestat ' veri denique contemplatione , qua fit , ut rebus hun)anis altius evectus animus assidue versetur in eorum intelligentia, quae mente dumtaxat attingi possitnt . Qtii cum ejusdem effati sensus tam inter se discrepent , mirum non est , si consectaria ducta sint ex eo tam inter se dissimilia. Nam ex sensu Platonico sequitur , mentem hominis , etsi contendat quantum potest ut essiciatuτ Deo similis , numquam tamen ei sese exaequare posse : contra ex sensu Stoicorum clicitur, sapientem, ut ait Seneca ain, gaudio plenum , litarem , placidum , inconcussum

cum Diis ex pari vivere ' nulla parte meliorem , ut ait Chrysppus apud Stobarum ib), optabiliorem , aligustiorem illam Iovis felicitatem hac humana esse ' Iovem , ut ait Sextius apud Senecam sc) , plus Non posse , quam bonum virum

214쪽

CAPUT XII. I 8s plura quidem Iovem habere , quae praestet , sed

inter duos bonos , non esse meliorem , qui locupletior est. Quemadmodum ex duobus sapientibus, qui senior decessit , hunc non esse beatiorem eo , cujus intra paucos annos terminata virtus est ; sic Deum non vincere sapientem selicitate , quamquam aetate vincat. Immo vero quidpiam esse dicitur a Seneca d ), quo sapiens antecedat Deum :nam illum naturae beneficio , non suo , sapientem esse ' quare magnam rem esse imbecillitatem habere hominis , securitatem Dei. Rursus id etiam esse , quo Deum sapiens antecedat , quod ille extra patientiam , hic supra patientiam malorum est . Quae si conserantur cum Platonicis , non impia modo , sed & insana sunt : in his vestigia videas animi tenebricosis ac turbulentis exhalationibus agitati uideas in illis indicia mentis in puro sinceroque lumine constitutae, quae novit, ut ex doctrina Pythagorae tradit Archytas se , in eo differre a Deo virum bonum , quod ille non tantum sinceram & omnis humanae perturbationis expertem virtutem habet, verum etiam tranquillam

Epist. sa. ε Apud Stobatum in Flori l. Serm. I. de Virtute.

215쪽

3c liberam virtutis facultatem pro factorum aeteris norum majestate & magnificentia possidet ' homo vero non tantum pro conditione naturae humanae virtute minore fruitur , sed etiam ei saepe neglectu bonorum , consuetudine , praVa natura , causis siue aliis aditus ad veri boni fastigium interclusus est. H. Porro non modo, quae vis effatis philo phorum pro Varietate principiorum , e quibus nexa sunt, attribui debeat , e recensione systematum eruitur; sed etiam manifestum sit , exhaustas esse a veteribus eas compositiones omnes, quas principia seu vera seu salsa morum rationis humanae viribus invenienda seu fingenda suppeditare possent. Nam cum in homine quaecumque sunt, ad mentem , ad sensus , ad animum , animique motus, ea referri necesse sit; tum autem homo , vel per se , vel cum aliis consociatus spectari possit ; d mum prospici vitae hominis aut praesenti dumtaxat , aut etiam suturae, si pars ejusdem nobilior interitura numquam existimetur, & anteactae vitae respondere vitam ex aequo debere , quae subsecutura sit , nihil horum relictum a philosophis intactum est. Nam alii mentem unice perficere studuerunt; alii sensuum voluptatibus providere; alii

216쪽

CAPUT XII. I 87

animi seu firmitati seu tranquillitati consulere , animique motus seu componere , seu prorsus evellere ; alii sic ab suis ad communia transferre RUCmque , .ut non aliam ob rem de se sollicitus esse sineretur , quam ut societatis utilitatibus δccommodis aptius inservire posset ; alii abs rebus

Communibus avocare quemque ad suas , ut non aliam ob rem societatem colendam , aut non turisbandam ei praeciperetur , quam ut sibi tutius parare praesidium posset , ac vita securiore frui. Demum alii eo referre omnia , ut ex suo quisque sensu bene beateque vitam agerent , perinde ac si nihil ultra metuendum aut sperandum esset ' alii , qui fuere paucissimi , eo collineare praeceptiones suas incorruptas expeditasque , ut animus ex diversorio corporis defaecatus agilisque traduceretur ad mundum intelligibilem , qui natale solum ac domicilium sempiternum animorum est . Quare nihil aliud posteriorum curis & cogitationibus reliquerunt , quam ut ab se propositorum systematum , quod quisque ceteris anteferendum , ingenioque suo sive tacero , sive praejudiciis insecto magis accommodatum arbitraretur , id sibi perpoliendum , recoquendum , novisque coloribus exo nandum sumeret. III.

217쪽

188 LVCUBR. ET HIC

III. Ac Saphtesburius quidem illud ex antiquo penu prompsit & excoluit, quod hominem ad hominum conjunctionem dirigit , ac nullam agnoscit Virtutem , quae non reseratur ad societatem ; nec quidquam esse concedit natura jucundum ac bonum , quam quod ex conscientia animi praeclare de societate meriti proficiscatur. Quae dum ingeniose persequitur , etsi nonnumquam veri transgrediatur ac rationis orbitam , ut ii solent , qui seruntur in extremis , ante oculos habuisse censen

dus est eximium Hippodami Pythagorei s f) lo

cum , qui nobis a Stobaro conservatus est fg). Cum sit homo Deietatis pars , perfectus fit, si non modo socium sese p/aebeat , sed probum sociam. Nam sunt quae in pluribus , non in uno , feri

queant e sunt rursus quae in uno tantum , non in pluribus I sunt demum , quae tum in uno , tum in pluribus , ideoque in uno , quoniam ρο in pluribus. Nam concentras , numerus in pluνlius Ioeum ba. bent I quippe cum horum pars nulla st , qua torum essci p.r. Visus auditusque praestantia tantum in uno es , at felicitas , animique virtus, diiu f Ex libro de Felicit. ca Serm. Io I. de Felicit.

218쪽

CAPUT XII. 189 '

Iu uno, ἰn pluribus, inque toto θ' un eoo ceris nitur I ideoque .n uno, quoniam in pluribus I ideoque in pIuribus, quoniam ἰn toro universo ines . Nam universe naturae perfectis singulas partes pescit Iae rursus perfectis sngulorum totum un ersum explet. Id autem inde si , quod natura prius es

parte totum, non toto pars. Nam se mundus non fit, neque sol, neque luna, neque sellae vagae inerrantesque erunt. Sunt autem singula , quia mundus est. Porro ut se totum ad partes , se virtus totius ad partis virtutem habet. Siquidem sne sanisate an mantis neque pes neque manus roboris esse potessae valetudinis particeps. Partes autem tot us referuntur ad totum singulae. Nam di oculi cernunt caussa corporis , partes reliquae totius atque unia

versi eaussa consiturae sunt . IU. Ex hisce fundamentis Saphtesburius excitat doctrinam suam. Nam libro primo sibin praestruit, ex ipsa natura singulorum hominum elucescere, non esse quemque totum aliquid absolutum & expletum , sed partem systematis sui generis; systemata minora partes amplioris I ampliora denique

par Disquisiti in Virtutem pari. a. sect. a.

219쪽

partes amplissimi & univeis. Ordinem postulare , ut systema alterum alteri subserviat , & in unoquoque systemate sive genere singula quidpiam ad

incolumitatem generis conserunt ' in eoque tum ipsorum generum , ilim singulorum in unoquoque genere bonitatem esse consti tutam. Quamobrem in hominum generis systemate id natura bonum esse dicendum , quod societati prodest tumque secundum naturam constitutum esse animum, cum sic affectus est , ut ad bonum systematis , quo continetur , ultro deseratur , & abhorreat ab iis , quae nocere possunt. Virtute vero praeditum appellari, si bono communi consulat non modo naturali aD

secti ,ne ductus , sed allectus etiam ipsa rei pulchritudine , quae mente ac ratione percipitur. Nam in natura , quae generalium capax notionum est , non modo res externas, quae sensibus obversantur, sed facta etiam ac studia , quae spectant ad humanitatem , benignitatem, gratum animum , cum sese menti sistunt , & intelligenda offerunt, eamdem sibi conciliare, ac sensu novo assicere 'eoque sensu reflexo intercedente fieri, ut erga ipsa studia excitetur novum studii genus , eaque diligantur. Demum rebus intelligentia percipiendis id omnino , quod rebus sensu attingendis , obvenire. Nam

220쪽

Nam ut harum figurae , motus , colores, partium compositiones , cum sese per oculos in animum inserunt apte inter se temperatae , pulchritudinis in animo sensim mei tant , animumque delectant oblata specie ' sic juste benigne comiterque facta venustatem quamdam intelligentiae spectandam exhibere, quae oritur ex consensione iustitiae , benignitatis , comitatis cum universa natura hominum.

Quapropter insignitam in animo sui notam imprimere , neque pati eum indifferentem esse , sed sibi benevolum aut invenire aut essicere; ut nullo modo non probari, non diligi , non assici honore possint , si sanus animus ac sincerus fit. Qiae de

rerum intelligibilium' pulchritudine dicta sunt hactenus, ex Plotini libro de pulchritudine praesertim

hausta sunt omnia. Cum igitur virtus sit animi affectio , qua st, ut animi propensiones, consilia , studia cum bono communi congruant ; nihil fore a virtute alienius, quam amorem cujusque sui, quo fit, ut a societate abductus quis ad se omnia reserat. Quamobrem ita suis commodis servire, ut ex his quid ad ceteros perventurum sit, omnino negligatur, hominis esse a natura abhorrentis ,

& in si temate , cujus pars est , incommode per verseque constituti. Nam , qui id faciat , perinde

SEARCH

MENU NAVIGATION