장음표시 사용
101쪽
De Sanctorum Intercessione , idest de praesidio ,
atque ope, Sanctorum interventu ac pre
cibus , nobis a Deo collata. C A P. L
Summa disputationis evita. Ost enumeratos venerationis Sanctis adinhibitae hostes, restat ut defensionem e jusdem venerationis suscipiamus. Unde vero aptius disputationis nostrae desumemus exordium, quam ab Ope, praesidioque nobis a Caelitibus apud Deum collato , ideoque ab eo, quod interces Fonem jamdudum appellare Scholastici consueverunt λ Ab hac scilicet convenientissime initium ducitur, aqua plerique ad colendos Sanctos moventur. Non ea tamen Omnia persequemur , quae agitari hic sorte possent, sed summa potius omnium capita. En illa. Num Caelites mnes, idest, num Anseli, & Sancti mortali vita functi beneficia interventu suo impetrent.. Quibus impetrent. Quaenam impetrent . En paucis comprςhensa praesentis dissertationis materia. C A P. II. Generali quodam argumento ab auctoritate Ecclesie desumpto ostenditur Caesites omnes, ides tam Angelos, quum Sanctos mortali vita functos precibus, atque ope sua nos adjuvare. I. T 'Cclesiam universam, antequam in illam insurgerent ii, qui Protestantium sive Resormatorum titulum sibi sumpserunt, pro ea persuasione stetisse , quae putat Caelites Omnes suis precibus, atque interventu nobis opem non levem ferre, comperta res est. Novimus scilicet, eos propterea etiam Ecclesiam lacerare coepisse, ac distringere, quod Christianorum animis insederat certa sententia nos Caelitum ope,
102쪽
ae precibus adjuvari: quas quidem preces, atque opem ut
certius consequerentur, ad eos confugere, eosque colere iidem Christiani solebant. II. At Ecclesiam universam errare aliquando posse
quis putet, postquam perpetuo illi se adfuturum promisit his verbis Christus ξ γ Data es mihi omnis potestas tu C a s J V it. 8. V. IS.
ἰο, 9 in terra. Euntes ergo docete omnes gentes, baptizantes eos δ' ' ''
in nomine Patris, ω Filii, o Spiritus Sancti. Et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, inque ad consummationem seculi. Itaque si ad consummationem usque saeculi cum Ap stolis, eorumque successoribus, futurus est Christus, quis metuere recte poterit ne eam aliquando derelinquat, ita ut in errorem , & haeresim prolabi sinat ξ Haec scilicet eliborum verborum Ecce ego vobiscum sum, quando ea D minus profert, significatio, ut peculiare praesidium in dic
tur . Id intelligimus ex versiculis Ia. Ig. & seq. P. VI.
libri Judicum ; quippe sic Gedeonem allocutus dicitur
Angelus. o Dominus tecum, virorum sortissime . Dixitque eiis Gedeon: Obsecro, mi Domine, si Dominus nobiycum. es, cur apprehenderunt nos haec omnia Reis
D spexitque ad eum Dominus, &ait: Vade in hac forti- tudine tua, & liberabis Israel de manu Madian. Scitori quod miserim te . inirespondens ait: Obsecro, mi D ,, mine, in quo liberabo Israel o Dixitque ei Do- , , minus: Ego ero tecum, & percuties Madian quasi vi-
rum unum. An non peculiare praesidium palam exponitur in verbis illis. Dominus tecum S ι Dominus nobiscum es Ego ero tecum & revera Deo praeside Madianitas devicit Gedeon. III. Eodem etiam modo loquuntur David vers. q. Psal. 22. , Isaias cap. 8. vers. Io. & cap. 43. 2: & alibi etiam auctores Sacri . Addamus & Patres, quorum quidem hac in re tanto opportuniora sunt testimonia, quanto certius habeo ad illum ipsum, quem nuper allegavi, Matthaei locum saepe respexisse, quum Ecclesiam universam errare non posse a firmarunt. Consule quae tradit Tertullianus cap. I9. 2o. & 28. libri de praescriptionibus. Et sane Te tullianus hoc fere argumento Haereticos sui temporis re llit, qudd relicta Ecclesia conventus peculiares instituerent, & illud inter cetera firmissimum ponit effatum .,
quod in Ecclesia permanet Dei Spiritus , Spiritus vero dchismatum,. & seductionis in iis, qui ab ea defecerint.
Tertulliano melior, si non antiquior Cyprianus id ipsum
103쪽
edocet tum tam alibi, tum certe in libro de initate EMeysiae, in quo haec extant , Ecclesia Domini luce pet fusa peris Orbem totum radios suos porrigit. Unum tamen lumen ,, est, quod ubique diffunditur, nec unitas corporis se , , paratur Adulterari non potest Sponsa Chri- , , sti , incorrupta est, & pudica. Unam domum novit, is unius cubiculi Sanctitatem sancto pudore custodit. Haec nos Deo servat, haec filios Regno, quos generavit, as signat. Quisquis ab Ecclesia segregatus adulterae jungi tur, a promissis Ecclesiae separatur. Nec perveniet ad
,, Christi praemia, qui reliquit Ecclesiam Christi. Consule etiam obseero ejusdem Cypriani Epistol. 31. quae ad
IV. At reliquos omnes & multitudine, & claritate monitorum ad rem hanc spectantium visus est superasse Augustinus. Scilicet hic saepissime, & manifesto nos monet, & Ecclesiam omnino etrare non posse, 62 eam indubitate jugiter contra errores, & fraudes omnes perstituram. Hoc modo explicans verba illa Psal. Io 3. b)Fun- tb Se .r. ineun- davit terram super Irmitatem ejus, non inclinabitur in secuisdem Psal. n. x7. Ium Detili, Ecclesiae illa applicat haec elocutus . Fundavit teream. Intelligo Eecinam . Domini es terra , ω plenitudo
ejus: iatelligo Ecclesiam, terram . . . . Terraem erio istelliago Ecclesiam. Quae es firmitas ejus, seper quam fuηdata es temra . . . . fundamentum, ubi eo itura es Ecclem ' Quod essistud fundamentuine Fundamentum, inquit, nemo potest ponere praeter quam quod positum est, quod es Chrsus Issus . Ibi ergo firmati sumus. Μerim, quia ibi firmati, non inelma, bimur in saeculum saeculi: nibit enim frinius icto fundameηto :Infirmas tu eras, sed firmum fundamentum te portat. In te firmas esse non poteras: Armus eris semper, A ab illo firmo
fundamento non recedas . Non inclinabitnr in saeculum feeuli .
Ipse est praedes mala Columna, s firmamentum Veritatis. AL. se vers. s. num. 7. finia Proponit in Psalm. I. o Vide etiam quae de Ecclesia fatiscente, & in dogmatibus corrupta narrabant DOMnatistae, quorum insana dogmata copiosissime Augustinus repellit in iis libris, quos contra eosdem Donatistas scria psit, & collectos habes Tomo I x. postremae editionis opearum Sancti Augustini. Sed luculentissime hoc de argumen to disserit num. 8. & subseq. Sermonis secundi enarrationis in Psalmum primam se cente am , quo etiam in loco testimonium illud Matthaei, cujus nuper meminimus , diligenter expendit. Sancti Doctoris verba non re
104쪽
Iero utpote notissima, & plurima . Si ea vos legeritis,
operae pretium facietis. V. Eodem etiam respexit Sanctissimus ille Constantinopolitanus Patriarcha Germanus, dum in Epistola ad Thomam Episcopum Claudiapoleos ad Sanctarum I maginum consuetudinem, & venerationem asseverandam hoc ipso Matthaei testimonio utitur haec elocutus. M Qui dicebat o liss adfuturum inque ad consummationem seculi, profecto hoc ipsum Orillis, qui Ecclesiae suae curam gerunt , -- nunciavit. Non enim illis eorporaliter adfuturus erat usque ad bujus praesentis saeculi transitionem. Item or tribus, aut Latuor in nomine illius congregatis adfuturum se illis dixit. μtasse tantas cougregationes zelo bono coeuntes, ut illius m tui propagetur, diurna illius is iratis, O directio reliquit, neposet consummationem perfectae confirmationis suae Ec siae . cq neque macula , neque ruga, neque aliquid tale es, videre 'Neque hanc eonsuetudinem paucae, aut ignobiles Ut bes, Verum Omnium regnorum nobilissima, or prixeipatis Ecclesiae servant m. Reliqua Patrum teltimonia praetermitto; neque enim necesse arbitror diutius in eo argumento immorari, quod Ecclesia disserens copiosissime expendi: quam etiam ob causam ea hic reserre supersedeo, quae Protestantes objiciunt : quippe ea ibi satis dilui: non pigeat tamen rursus
consulere epistolam Hildeberti Cenomanensis Episcopi , quam superiori dissertatione allegavi. C A P. III. antum ad tuendam Catholieam persuasiouem prosit illius v
ustatem ostendere: tum ad quaestionem ipsam defendimus, ω adducimus testimonia, ex quibus consset putasse in bricos etiam ante Christum Sanctos vita functos sisa n bis apud Deum suffragatione, ct precibus opem ferre. Ι- P Lurimum virium habere veterum auctoritatem ad x comprobandas Theologicas persuasiones nemo, ut arbitror, in dubium vertet. Insita scilicet animis nostri sententia est, jureque ac merito insita, veteres rectissime de rebus ad Deum, religionemque pertinentibus sensisse, utpote qui vel Deum ipsum magistrum habuerint, vel eos Certe homines, qui a Deo ipso instructi fuerant, & er diti. Rem itaque valde laudabilem faciam , si ostendero Mustissimos illos, ac probatissimos viros, qui ante Chri stura
105쪽
a .stum Duces sdei nostrae fuere, ideoque eos, quorum a
ctoritas apud omnes in summo est pretio , censuisse Sanctos vita functos sita nobis apud Deum suffragatione, ac preci sal in vers.xx. cap. buS Opem ferre. Porro Hugo Grotius a) hac in qua stioneas. id est postremi, minime suspectus, se id olfensurum fore putavit antiquissimo libri II. Machab. exemplo. Abraham nempe, quod discimus ex Josepho, sic filium suum , mox Deo in Sacrificium mactandum, fuit al- M li. r. antiquita. locutus. M Ubi autem Deus cum precibus, ω Sacro diac missam animam tuam sinceperit, ct apud se locaverit, tu mihi id eris, cujus praecipue causa te educavi, adjutor, ω si nectutis solatium, Deum mihi pro te exhibens.
II. Quod si haec interpretatio cui assinis ea est , quam Gelenio debemus ) tibi non placeat, praeserasque
eam, quae Rufinum habet auctorem, S haec est . , , Na- tus ergo feliciter morere, non communi modo hanc viisse tam egrediens, sed a Patre proprio oblatus Deo P ,, tri cunctorum ob legitimum Sacrificium. Reor enim ,
, , quia te judicaverit dignum nec aegritudine, nec bello , nec alia qualibet passione, quae solent hominibus acci- dere , ex hac vita liberare : sed cum oblationibus, &is Sacrificiis animam tuam susci re. & apud se nihil
se minus obtinere , eritque mei de cetero curam habens, is senectutemque regens , qua gratia te maxime nu-
triebam: haec mihi Deo scilicet pro te praebituro: Sinaec inquam interpretatio minime placeat, quamquam graecis verbis, quae describit etiam Grotius, ad amussim reia pondeat: alia statim affero monumenta ex scriptura ipsa
desumpta, ex quibus id ipsum intelligas. Versiculo primo Capitis XV. Ieremiae haec occurrunt. Et dixit Domianus ad me, si fleterit Moyses, ω Samuel coram me, non essanima mea ad populum istum e ejice illos a facie mea , ω sgrediantur. Ex quibus verbis haec merito eruimus. Ergo nisi immania Iudaeorum scelera adeo alienum a populo suo Deum effecissent, ut flecti omnino nollet, deprecantibus Moyse, & Samuele, permotus suillat ad misericor
diam. Porro id peculiare Moysis, & Samuelis privilegium esse non constat, sed quibuscumque justis commune est, ut nos precibus , & cura sua adjuvent, tum quia hoc privilegium, si appellare ita vis, minime exprimitur, tum etiam quia reliquis Sanctis id tributum fullse perspicue
Sacra auctoritas edocet. Exemplum unum hic afferam , sed O Cap. et s. . II. probatissimum . An non secundo Machabaeorum ) edoce
106쪽
orum res, attinuisse eos, BGudae dato aureo gladio, a jer
mia promissam fuisse victoriam ρ edocemur quoque utrum
Jος Oniam scilicet, & Jeremiam )orasse pro populo Juxorum , Ieremiam vero plurimum pro eo orassitio; adeo ut fratrum amator ab Onia appellari meruerit . Profero autem, ne id temere locutus videar, ipsa Scripturae verba, o Erat autem hujuscemodi visus. Oniam qui se fuerat Summus Sacerdos manus protendentem Ora
, , re pro omni populo Judaeorum: post hoc apparui me Mis alium virum aetate, & gloria mirabilem, & magni de se coris habitudine circa illum . Respondentem vero Oin ,, niam dixisse: Hic est fratrum amator , & populi Dri frael: Hic est , qui multum orat pro populo, & un, ,, versa sancta Civitate, Jeremias Propheta Dei. Exten- disse autem Ieremiam dexteram, & dedisse Iudae gla- ,, dium aureum, dicentem : Accipe sanctum gladium .. munus a Deo, in quo dejicies adversarios populi meiis Israel. 4II. Porro generalem consuetudinem, quam Catholici ex hoc testimonio eruunt; fundi scilicet a Sanctis vita functis pro viventibus preces, cum nulla adsit probabilis causa, ob quam ad Oniam, & Jeremiam restringas; jania pridem eruit sive Origenes, sive alius quisquis is est , c Jus commentaria in Cantica sub Origenis nomine prodie- Te, quemque doctum, & disertum appellat Erasmus, suse picans illum ipsum elis, qui libros de vocatione gentium
edidit. se omnes Sancti inquit ille hom. 3. qui de hac
se vita decesserunt, habentes adhuc caritatem erga em, , , qui in hoc mundo sunt, si drcantur curam gerere sal tis eorum, & juvare eos precibus suis, atque interversese tu suo apud Deum, non erit inconveniens . Scriptum M namque est in Machabaeorum libris ita: Hic est Ier mias Propheta Dei, qui semper orat pro populo.
III. Verum enim vero non tantum preces, Verum im petr tionem beneficiorum ex eo testimonio eruimus: qui
γ Judae milites ea re animati , confidentesque Divino praesidio, quod Oniae, & Jeremiae preces pollicebantur cum pluribus, & fortibus copiis strenue dimicantes, insignem retulere victoriam, felicissimo eventu dignum Addi somnium comprobante. His robur addit non contemnenda hoc praesertim in argumento Hugonis Grotii auctoritas retenim commentariis illud illustrans, haec protulit. Eratiae Iudaeorum si uon omniam, certe plerorumque visio, anis Tons. I. E mos
107쪽
mos malos corporibus aestu ovium perdere eorum. quos Ne re liquere, memoriam, curamque ,-o' prece; eos ad Deum fundere pro populo, is iis quos caros habxere. IV. Ad eandem etiam Sanctorum intercessionem comis Probandam ea proderunt, quae de cultu Sanctis ab Hebraeis adhibito, deque consuetudine eosdem Sanctos inu candi uberrime alibi editaremus. Quis enim dubitet propterea etiam advocata in subsidium , coluinque Sanctos, quod eos adjutores, suffragatoresque apud Deum futurostore sperarent , .
, C A P. Expenduntur eae solutiones, quibus hactenus dicta infirmare
I. T Ostquam liquido ostendimus persuasios fuisse Hebraeos L Sanctos vita functos quamquam ii mbo detentos, sud
tamen ope, ae fusis apud Deum precibus viventes adjuvisse , nunc evellendi lunt ii scrupuli, quibus argumenta, ac probationes nostras debilitare student Etherodoxi. Il. Quoniam autem e tribus argumentorum generibus quibus utuntur, alibi diffolvemus tum illud, quo ostendia;unt, fieri non potuisse, ut Sancti veteris testamenti a Caelesti patria, ideoque a divino conspectu remotissimi adjumentum aliquod viventibus afferrent, , tum etiam illud , quod desumitur ex testimoniis, quibus expressie evinci R-junt, nos negligi a Sanctis, e quibus quidem testimoniis mirum in modum exaltant illud desumptum ex versiculo 36. capitis 62. Isaiae: in postremo haerebimus; id est in solutione nostrarum probationum. Ut id consequantur, ex plicationes quasdam adhibent iis testimoniis , quibus nos an propositam persuasionem inducti sumus. Sic vero diffe-Tunt. Parum apta sunt ad eam, de qua agimus, intercess Rem Comprobandam, quae afferuntur ex Jeremia, & secundo Machabaeorum libro testimonia. Etenim quod ex J remia allegatur, hac ratione diluitur. Sume Moysem, &Samuelem , de quibus ibi fit mentio, per Antonomasiam tave ut aliis appellare placet, per Smeedochen ; paucis dici pum eumdem extare in iis verbis, qui extat ita voce Nero, quum ea utimur ad significandum crudelem, & tr cem hominem; qui tropus etiam extat in voce Arsoteles, invoce Tullius, quum eas adhibemus ad denotandum Prae
108쪽
Harissimum Philosophum , oratorem summum. signisi.
Cantur ergo hoc in loco egregii quilibet Sanctitate Viri, 'quorum precibus se minime flectendum ad dandam H Graeo populo veniam testatur Dominus. Id si dederis, . . ad viventes dictum illud referri commode potest, & tum in iis verbis hic inest sensus: ram etsi sanAissimi Viri r gent, ut Veniam populo impertiar , non propterea imin vertiar. Ad haec, D diligentius expendas verba illa, velitaque ad mortuos etiam ganctos ea restringi, tantum abest, in opportuna sint ad Sanctorum intercessionem comprobandam, ut potius eam oppugnent, evertantque . Nimia axum indicat Dominus nullas a Moyse, & Samuele iam mortuis delatas esse preces; quae si delatae etiam fuissent,eVentus expertes suturae fuissent: quippe nolebat Deus
secti ad misericordiam. Quod si a viris iis Sanctissimis, steratus flecti ad misericordiam noluit, quis in proba- hilem spem adduci poterit, ut alter quivis e Sanetis ad misericordiam Deum flectat Testimonium vero desumptum ex libro Machabaeorum, ex eo libro desumptum est, quem inter Sacros Hebraei non receperunt. Age Veror Canonicum, ut libet, facito librum illum. Fidem adhuc non promerentur dicta Iudae: quippe somnium narravit , non .
historiam. Porro qui siomnio sdem adhibet, bis pascit ventos. Q En quae tradant illi, qui allegata Scripturarum ProVerb. Io. 4. testimonia, secus ac nos hactenus secimus, interpretari st dent. Quid ad haec reponi possit, statim affero. . III. Haud invitus fateor, explieari sic etiam posse, uti explicarunt adversarii Isaiae testimonium. At multo conis venientius explicari illud arbitror , quemadmodum nos 'explicavimus; nempe de vero Moyse, veroque Samueleiam dudum mortali vita functis. Cur nempe mortuorum . meminit , cum posset plures viros Sanctos viventes com emorare, nisi quia & viventium, & mortuorum Sa Horum preces tum eventus expertes futuras fore edocuit Deus; quasi diceret: tantum abest ut ad pietatem ergae
ingratum, & scelestum hunc populum moveri velim, ut etiam si non modo tu, & viventes reliqui Sancti mihi su plicarent, verum etiam si supplicarent praeclarissimi ex Samdis mortuis, veniam omnino non indulgerem. Ex eo vero , quod Vel tum non rosarint , vel etiam si rogassent, Deus non exaudisset; minime Ostenditur eos omnino non Togare Deum, aut quum eum rogant, non exaudiri; alias
eodem argumentandi genere facile ostenderetur viventes Κ a i nou
109쪽
non rogare, vel si rogant, non exaudiri; propterea quIa interdum se rogari Deus omnino passus non est. Tu ergo noli orare pro populo boc, nec assumas pro eis laudem, ω rationem , ω non ob las mihi: quia non exaudiam te. O cui adde, si vis, Versiculuin II. & Iq. Capitis x I: Versic Ium quoque I 2. Capitis XI v. ejusdem Jeremiae: denique Versiculuin i I. Capitis primi Isaiae. IV. Venio nunc ad testimonium desumptum ex Machabaeorum secundo. Machabaeorum libros else canonicos commodius alibi ostendemus. Ceterum fortasse satis est , ut id mihi dent, quod fere concedunt Protestantes , tantae nempe auctoritatis esse eos, ut merito legantur a piis, &veluti Sacri a fidelibus habeantur. I Neque vero ex eo enervas vim testimonii hujus, quod somnium ibi describatur. Animadverte quaeso cujusnam generis Somnium illud esse dicitur: o nempe Somnium me dignum; & re vera fide dignum, quod nuper dixi, probavit eventus. Annon invocato Deo per orationes congressi sunt, manu quidem p gnantes , sied Dominum cordibus orantes prostraverunt non minus triginta quinque millia holitum praesentia Dei in gnifice delectati d Sed fide etiam dignum aliam ob ca 1am dicere illud poteris; nimirum ob Persuasionem, quae Judaeorum animos late ceperat: Sanctos mortali vita laniactos obsecrare pro nobis. Nempe si aliter persuasum id temporis sui siet, nec certo putassent Sanctos , qui jam evita discellarant, pro viventibus deprecari, illudi se crediadissent, Judaeque fabulis decipi: Neque Propterea sum re illos potuissent animos , quibus hostes prosternerent, aut tantam praesentis divini praesidii spem concipere, ut in eo etiam magnifice delectarentur. Hic repete quae nuper allegavimus ex Hugone Grotio. Quis vero sibi in animum inducat deliramenta ista , si deliramenta ea sunt, per D minum ipsum collata V i ctor ia fuisse confirmata λ immo punito Juda, & quotquot illius fallaciae compotes erant,
ta Sane in Bibliis Tigurinis monitum hoe reperio in fronte praeposita libris iis , quos Protestantes negant esse Can nicos . Aeetestantei libri , qui semper pro farris libris ab Eeelesia habiti fiant, digni visi qui Iegantur a piis , non
tamen parem eum Canonitis Scripturis auιboritatem obtinia
runt , nee proferri ad authoritatem ex bir Dei eonfirmandam . Sunt qui appellarunt a me phoι , νος β ιο rei forra nos E omnia idoneo, congruo νε .
110쪽
manifesto se aversum ostendisset a pessimis hisce, & ita
dulentis artibus, quibus dolos malos. struere in credulos,& simplices homines pertentaverant. Enim vero jamdiu Deus noster cum iis est, qui Ampliciter ambulant. ) lilusiores .
autem illudit ). Porro ex ea re intelliges non omnibus So .l , '' mniis fidem esse demendam, nec semper pini oentos ab eo, 9 3' ε' qui Somnio alicui fidit. Neque huc ego veterum doctissumorum opiniones, & testimonia congeram, atque in primis Macrobii, qui o varia Somniorum receniet genera, pr- M in quibus est illud quod φ' μα, seu visio appellatur: illud inissum Seipionis quoque quod seu Oraculum definit autem Ora- libro , cap. 3. Culum, cum in somniis parens , vel alia sancta , gravi uepersma, seu Sacerdos, vel etiam Deus aperte eventurum quId, aut non eventurum, faciendum, vitandumque denuntiat.
Hi o autem es proxime post ait ille cum id quis videt,
quod eodem modo, quo apparuerat, eveniet. ) Quae sane vel ab Hebraeorum historia, doctrinaque suo modo veteres illi deprompserunt; vel a Platonicorum duxerunt fontibus, quoi um studiosissimum Macrobium sui ste accepi mus. V rum hujusmodi argumenta is minime desiderabit, qui Testamentum vetus pervolvens, frequenti ssimam hanc fuisscte Deo consuetudinem animadverterit, ut mortales per Somnium admoneret. D Abimelech in Somnis monitus in Genes. ao. s.fuit, ut Abrahamo uxorem suam restitueret. Jacobus celebratissima illa scala , Angeliique per eam modo a scendentibus, modo descendentibus per quietem visis, i cum illum Domino peculiariter acceptum esse comperit,
illud notissimum subjungens: Vere Dominus est in loco Ibid. 18.so: id est, ut explicat Jansenius Iprensis : Non sicut es&bique, sed tanquam ubi peculiarem operationem, ω favorem praestat. In somniis quoque edendorum, cujus libebat coloris , agnorum , Angelo rem aperiente , modum edidicit idem Jacob M. In somniis pariter Dominus praece- ιοὶ Genes. 32.12. sit Labano, ne quidquam aspere loqueretur in eumdem acob 0 . Neque absimili modo assecutus est Joseph , Genes. 3r. 24. unius ex captivis sibi sociis mortem, felicitatem vero alterius et annos quoque tum uberes, sertilesque, tum insce-cundos, & steriles ex Pharaonis somnio detexit: ) quod s J Gen. o. lapissime, ne rem per singula persequar , evenit, veluti Gen. 4r. in somnis Nabuchodonossiri oblata est statua ex vario
metallo conflata, & maximorum regnorum eventus Praedicens. H In somnis visus fuit Panis subcineritius ex hor-dςo in Madianitica Castra volutus, cunctaque percutiens, λὶ D uictis M