장음표시 사용
71쪽
editione II 8. to. 3. Serm. set. Apud Petavium lib. I 4. de Incarnatione Cap. I I. n. s. Sermo I. to . . col. I 33. In nova Patrum S.
Mauri Classe T. E pistolarum, Episto
ον vide Augustinum in libro deis haeresibus haeresi
tρJ In libro, quem appellavit Dispu
, , sed sua simulare tormenta. Id quoque assirmare vide
tur Asterius in eo Sermone, qui Eueomium Marorum in scribitur , haec locutus . mec plane Gentiles objiciunt, ac Eunomiani: Nos vere ad utrosque dicamus. Nos minime gentium adoramus Martyres oec. scilicet ab Eunomio, veluti haere seos auctore, denominat eos, qui Martyrum cultui adversabantur.
VIII. Neque aliud , puto , Ambrosius intellexit, dum n) Arianos oppugnatores describit intercessionis, & mi
raculorum Sanctorum Martyrum. Etenim hoc vocabulo Eunomii diicipulos indicasse consentaneum est. Nempe deteriorum Arianorum Princeps erat Eunomius o & propterea Eunomii tempore Ariani vocabantur ii qui Eunomii assectae erant. At audite verba ipsa Ambrosii. Cui ta
men celebritati inquit ille ) qui solent, invident. Et
quia Celebritatem vestram invidis animis ferre non PODiunt, causam celebritatis oderunt, atque in tantum is amentiae prodeunt, ut negent Martyrum merita , quorum opera etiam Daemones confitentur. Sed hoc nor
mirum; siquidem tanta est incredulorum perfidia, ut tolerabilior sit Diaboli plerumque consessio. Dicebat, , enim Diabolus:Jesu Fili Dei viol , quid venisti ante tempus torquere uos ' Et cum Haec audirent Judaei; ipsi tamen Dei Filium denegabant. Et nunc audistis ci mantes Daemones, &confitentes martyribus, quod paenas ferre non possint, & dicentes: in id venistis. ut nos tam graviter torqueatis Et Ariani dicunt: Non sunt isti Martyres, nec torquere Diabolum possunt , nec aliquem liberare, cum tormenta Daemonum ipsorum Voce probentur, & beneficia martyrum remediis sanatorum, & absolutorum indiciis declarentur. IX. Joannes Maria Verratus Carmelita, Vir doctus si inventorem hujus erroris esse edocet Jovinianum . , , HujuSerroris auctor inquit ille θ & haereti archa primo fuit J vinianus, & Eunomius, & post hos Vigilantius, quem errorem cum suis auctoribus, Beatus Hieronymus in Epistola sive libello, quem contra Vigilantium, quem Edormitantium nominat, scripsit egregie, recitat, α confutat. X. At non desuere qui Vigilantium suisse moneant primum Sanctorum cultus, veneratio isque reprehens rem. Sic nempe disputante procul dubio falluntur ii, qui Baiilidi, aut Ca avis id tribuunt. Eustathium vero illum, seu
72쪽
seu Eustasum, euius nuper meminimus, auctorem huiusce haereseos minime fuisse persuadere videntur non levia m menta, quae mox expendentur, quod dicere etiam poΩsumus de Joviniano. Quod vero attinet ad Eunomium, si non falluntur ii , qui id tradunt, non aliud forte significant, nisi ex impiis Eunomii doctrinis consequi improbandum tore Sanctorum cultum. Ille enim qui Christum ad rare, colereque recusat, & simplicem Creaturam suisse ait, multo maxime caelitibus cultum adimet ; & hanc ob causam praetermissum fuisse monent O ab Augustino, dum s J Vide Augusti- Eunomii errores describit, errorem hunc. Superest ergo, num libro dehaer ut quoniam certum alium auctorem minime comperimus , si buβ l κτοι ΙΑ.& de Uigila ntio nos dubitare non sinit Hieronymi auctoritas, Vigilantium hujusce haereseos fateamur auctorem. Xl. Exposuimus hactenus varia Historicorum, & The logorum sensa de primo cultus, venerationisque Sancto. rum oppugnatore. Quid ego sentiam, statim aperiam .
Neque Basilidem, neque eos Gnositas, quos cap. 2o. libri g.
reprebendit Iraeneus, neque Cainos, seu Coanos, neque denique Manichaeos omnes , a eultu Sanctis adbibendo. ubborruisse, probabilibus argumentis evincimus .
I. Asilidi demo non modo inventionis laudem , verum D etiam errorem hunc. Q Nimirum Augustinus , Μὶ Vide quae de ,
aliique veteres stulta Basilidis dogmata describentes , er- Basilide tradit Epirorem hunc silentio premunt, minime praetermissuri, si re- phanius haeresi 4. Vera Sanctorum cultum reprobasset. Quid quod Hierony- si Vς --mus in ea Epistola , quem citat Rullandus, omnino non meminit Basilidis: ubi vero illius non tantum meminit , verum etiam insana errata recenset, quod facit ille in Epistola ad Theodoram Viduam , b) prorsus praeterit rem bὶ olim xy. in no- hanc, certe non omissurus, si Sanctorum cultum repro- Va Veronensi edi-basset Basilides. Is fateor a Martyrio Christianos prohi- 60Πς TI. i. 13.
buit, dissuasitque, quia scilicet Basilide judice ab eo Christianos arcet Christi exemplum, qui ne Martyrium subiret, Simonem substituit: qui Simon ab incautis Iudaeis Christum neci dare putantibus, Cruci suifixus est; non
73쪽
enim passus est inquit Christus, ne ue Crucifixus est ;
Ωuo modo itaque potes, tuquit, confiteri hunc Crucii πα-- ,
ρὶ phila strii heresi clim ηοη sit Crucifixus, oe ignoras qui passus sit c) qui. & Epiphanius enim id faciat mercede cariturum cum in ellus , qui hominem ibidem n. 4. eondidit, gratiam istud fusicipiat M. Sed si propterea euir id) Epiphan. ibid. vis inter hostes cultus Sanctis adhibiti recensere, eos On' 4' mnes recenseas est opus, qui auctores sunt, ne quis Martyr, aut Sanctus fiat, ideoque ne aliquando colatur. Hos tamen inter hostes Martyrii, & Sanctitatis annumerabo, si vis: inter expressos hostes cultus Sanctis adhibiti minime
II. Ab haereticis iis, quos reprehendit Iraneus, deminptum fuisse martyribus cultum, ut candide eloquar, ex Iraenei verbis minime assequor. Tantum video reprehendi eos, qui a Martyrio Christianos avertebant. Horum falsas opiniones aptissime refellit Iraeneus primum quidem
exemplo, tum verbis Christi & Discipulos ad Mart rium hortantis , & praenunciantis eorum passiones , &praemia amplissima pollicentis illi, qui prenas, & tormenta pro se toleralset, comminantis quoque iis, quos a morte pro se toleranda, Tyrannorum cruciatus avertis
sent. Ωuicumque salDaverit animam suam perdet eam, O qui
perdiderit inoeniet eam . Nolite timere eos , qui occidunt corpus, animam autem non possunt occiderer timete autem magis eum, qui habet potestatem ω eorpus, ω animam mittere in gehennam, ω servare eas, quae essent ad eum confessiones . Etenim ipse confessurum 1e promittebat coram Patre suo eos , qui confiterentur nomen suum coram hominiabus ἱ Negaturum autem eos, qui negarent eum , ω confusem rum, qui confunderentur confessionem ejus. Quibus adductis tum continuo exclamat. Et quum haec ita se habeant, ad tantamore. Tanto vero animosius in hujusmodi sententiam adducor, quanto similius veri est ab Iraeneo reprehendi si non eos- dem , certe assines eorum haereticorum, quos Tertullianus
in Scorpiaco repellit. Porro hi, ut dicam deinceps, non Martyrum cultum, sed Martyrium ipsum damnabant, Mab eo fideles abducebant. Quod si propterea cultus Ma tyribus adhibiti hostes dicere vis, quod a Martyrio am ventes Christianos, eos prohibebant ne martyrium lubirent , ideoque ne Martyrium passi deinceps colerentur, dic ut libet Ego quidem tuis dictis minime obsistam; paucos tamen, ut arbitror, invenies , qui inter expressos hujusce cultus hostes, eos de quibus agim b retic9s hac de causa annuia merent. III. Quo
74쪽
. Ar III. Quo spectent ea Hieronyma verba, in quibus Caianos videtur facere auctores hujusce haereseos, Theologi disputant, ex eo vel maxime quod neque contra Cajanos, seu Cainos peculiariter scripsit Tertullianus eum librum ., uem Seorpiacum appellavit : neoue in eo libro quemquamistringit, qui cultum Sanctis ademerit: neque, quod noverimus, in jani in hujusmodi errorem fuerint lapsi . Quin ipsemet Hieronymus in eodem ipso adversus Vigilantium libro, Eunomium, uti vidimus, auctorem hujusce haereis seos facit. Rides de Reliauiis inrorum, ω cum auctore huis jusce haereseos Eunomio .c. Itaque sic nonnulli accipiunt explicantque Hieronymi dicta, quasi Gnosticorum, contra Zos Tertullianus Scorpiacum scripsit, portio quaedam 'ajani fuerint: inter eos autem nonnulli extiterint at certe
ii pauci, & neque Augustino , qui in libro de haeresibus
e rum errores enumeravit, neque Epiphanio, neque Phi- Iastico noti qui Vigilantium hoc in errore praevenerint. Hieronymus autem tribuit cunctis errorem, qui peculia-xis aliquibus fuit: quod mirum non est: novimus quippe Creberrimo experimento eum , qui ab Ecclesia deficit, ut Sectae adhaereat, erroribus Sectae communibus suos adjunis gere , nec raro pejores iis ipsis, quos Seicta , cui nomen dedit, profitetur. At ego Hieronymi dicta sic accipienda censeo , ut Vigilantius cum iis haereticis , contra quos Tertullianus scribit, in eo conveniret, quod Martyrium , martyresque despiceret. Scilicet, sicut haeretici illi Martyrium deprimebant, monentes Christo minime acceptam esse Martyrum mortem, & eorum Sanguinem Deo invisun , ita Vigilantius Martyrium deprimebat, Martyrum merita, virtutem, & intercessionem apud Deum attenuans , immo prorsus tollens cum cultu iis adhibito. Huc Hieronymum respexisse subsequentia illius verba declarant. A Mia,, ror quod non dicas nequaquam perpetranda Martyria,
Deum enim, qui Sanguinem Hircorum, Taurorumque non quaerat , multo magis hominum non requirere .
Quod quum dixeris, immo et si non dixeris, ita hab heris quasi dixeris. Qui enim reliquias Martyrum asse ris esse calcandas, prohibes Sanguinem fundi, qui nuulo honore dignus est . IV. Quod ad Manichsos attinet, si generatim loquamur, Venerationis Sanctorum inimicos minime reor: Quippe descriptores errorum, quibus insecti fuere Manichaei,
hujusce minime meminere. Quid quod Augustinus ipse ver- Tom. L F his
75쪽
bis nuper adductis non obscure indicat non sectae commuis nem , sed peculiarem Fausto Manichaeosuisse emorem hunc,&in hujusmodi re eumdem Faustum ealumniandi studio ab ipsius Manichaei vanitatibus exorbitasse, 6 in vulgarem, atque Poeticam Paganorum opinionem . . . . incautum incidise Itaque si subsequentibus saeculis a cultu Sanctis adhibendo abis horruere ii, qui Manichaeorum veluti surculi, propagineia due appellati sunt, quod veterum Manichaeorum impia
ogmata excitarunt, inter peculiares eorum haereticorum, non inter totius Sectae errores id recense: quamquam negare non ausim ex assinitate errorum , opinionumque su rum ad demendum Sanctis cultum, aut certe plurimum
imminuendum fui me deductos; consentaneum quippe est , ut cultum reliquiis denegent ii, qui carnem, immo corporea omnia execrantur.
De Eustathio, enitus in Concilio Gangrenis damnantur erro res, quique omnium primus Sanctorum cultum improbasse putatur , disseritur: or duo de eo quaeruntur, quisnam rile fuerit, or num re vera omnium primus adlabitam Sanctis venerationem expresse oppugnaverit. I. ITEnio nunc ad Eustathium , sive Eustatium, aut si V vis Eustachium , seu alium, quisquis is appelletur, in Concilio Gangrensi damnatum. Duo ut nuper innui mus de eo quaeruntur: quis ille fuerit: & num re vera cultum Santiis adhibitum fuerit aversatus; nam si sui ta Versatus, cum nullum, qui in hoc errore eum expres e Praecesserit, habeamus, auctorem faciemus illius haeresis , quae mox Eunomium, tum Vigilantium, aliosque deinceps plurimos habuit sectatores.l I. Ut a prima quaestione exordiar, tres video hac super re opiniones. Censet prima illum ipsum es te Eustathium Sebastenum Episcopum, quem Arianorum partibus fuisse addictum Basilius, aliique ex veteribus indicant. Cen set alia illum ipsum eme, qui ab Epiphanio haeresigo. Euctatus appellatus est. Tertia denique vult ignotum esse nostris temporibus Eustathium illum, nec prisca ipsa aetate ad
III. At quod ad primam attinet, minime adducor ut sentiam eum, qui in Gangrensi Co ncilio damnatus est ,
76쪽
eumdem suisse Eustathium Sebastenum Episcopum , qui
Arianorum, aut certe Semiarianorum partibus, atque erroribus addictus videtur fuisse. Quis probabile putet Basilium illum, qui errores cunctos , & gesta Eustathii Sebasteni probe noverat, & saepe illi exprobat, damnationem illius, & insana dogmata in Ecclesiastico Concilio, cui intersuit olius Balilio notissimus, aut ignorasse,
aut assecutum non manifestasse λ IV. Multo etiam minus probabile est neminem ex veteribus Eustathii Sebasteni aequalibus eidem Eustathio errores eos exprobasse, quos Gangrensis Synodus damnat; cum saepe reprehenderint , illique exprobrarint errores ejus, certe non omissuri, si illum reum, multoque maxime si auctorem novissent eorum criminum, quae Gangrensis Synodus condemnat.
V. Neque flecti te sinas ab auctoritate Socratis, &Soetomeni, quorum primus, idest Socrates cap. 23. editionis veteris libri secundi, alter vero, idest soZomenus cap. I 3. in editione vetere H libri tertii multorum iudicio Eustathium Sebastenum Episcopum auctorem esse haereseon in Concilio Gangrensi damnatarum amrmant .
Nimirum assinitate, aut etiam omnimoda convenientia
nominis decipi potuere; praesertim quum, ne a nomine Eustathii discedamus , moneat optimus e) Tillemontius Socratem, & Sozomenum produxisse Vitam S. Eustathii Episcopi Antiocheni multo longius, quam Theodoretus diligentissimus scriptor produxerit. Quippe Theodoretus iam tum mortuum ait, quum electus est in Episcopui L. Meletius; ideoque anno 36 I. vita jam lanimis fuerat; S
erates tamen, &'SoZomenus ordinatum ab eo anno g o. Constantinopoli Episcopum narrant. Quae res Tillemontium , aliosque viros sapientes coegit, ut dicerent tribu tum id fuisse a Socrate, & Sogomeno nominis convenie tia deceptis Eustathio Antiocheno, quod alius egit E flathius. Sed quaecumque fuerit Socrati, & SOZomeno e randi causa, Certe errasse videntur, dum Eustathium Sebasenum eorum errorum , qui in Gangrensi Synodo damn ti sunt, auctorem fecere . Sed non in hoc tantum errais vit Socrates, verum etiam in eo, quod Episcopum tum adiceret, quum a Gangrensi Synodo damnatus est Eustathius. & hanc ob rem fuisse depositum. o Ceterum E
,, stathius inquit Socrates eo, quem nuper allegavimus,, loco post haec etiam in Synodo Gangrensi, quae ipsius F a D cau
tom. I. Ecclesiast. hist. in adnot. in . S. Eustathiu adnot. I. Pag. 634. col. I.
77쪽
causa in Paphlagonia collecta suerat, condemnatus est, eo quod post condemnationis sententiam adversus ipsum probatam in Synodo Caesariensi multa contra E clesiasticas leges ageret; nam & uxorem ducere prohibebat &c. Tamen nullum Episcopalis dignitatis in eo, qui damnatur, indicium extat in Gangrensis Synodi damnatione, quae eam dignitatem minime dissimulasset, si eam
aliquando obtinuisset Eustathius , & ab ea quod nar- rat Socrates a patre suo Eulalio Caesareae Cappadocum Episcopo iam antea depositus fuisset , eo quod vestem S
cerdoti minime convenientem gestasset : & certe ex Basilii Epistolis minime novimus hanc ob rem fuisse depolitum .: Quamquam ex Soetomeno intelligimus putasse multos ,
errores, propter quos acerrime reprehenditur, minime
edocuisse Eustathium, sed ab aliquibus illius discipulis fuisse in vulgus disseminatos. Alii tamen ipsum quidem hac culpa
liberant; quosdam mero ex ejus discipulis accusant, qui nuptias damnarent, ct in aedibus conjugatorum orare recusarent, O Presbteros , qui uxores duxissent, contemnerent rirc. VI. His argumentis secunda sententia innititur. AH-nes adeo sunt Eustathii in Gangrensi Concilio damnati eo Tores erroribus Eutacti illius , cujus meminit Epiph nius haeresi go. , ut si diligentius accuratiusque inspex
ris, ipsissimi esse videantur, & si quod est leve, & accidentale illud sit inter eos , non substantiale , aut essentiale discrimen. Cur ergo eumdem horum recusabis fateri auctorem p Neque enim duos suisse indicant duo haec nomina Eustathius, & Eutactus . Nimirum unum fuit hominis nomen, sed quod dum a librariis transcribebatur, sive id inscitia fieret, sive quod provinciae diversitas varietatem in pronuntiando, ideoque etiam in scribendo essiceret, Varie scribebatur, cujus quidem varietatis infinita propemodum exempla afferam, si afferri vis,& innumera habes in Bollando , Papebrochio , Tillemontio, aliisque viris clarissimis de hisce controversiis differentibus. VII. An non etiam provincia, in qua hi errores di flaminati sunt,huic conjecturae favet Etenim in Armenia eos errores sui sis disseminatos tam Socrates, & Sozomen uS, quam Epiphanius tradunt. Quod si dubites eosdem , aut certe assines errores iis, qui in Gangrensi Concilio damnantur, ab Eutacto, seu Eustathio, cujus meminit Epiphanius, suisse propositos, eonfer obsecro errores, quos Gangrense
78쪽
ctum accusat, videbisque aut ipsissimos esse, aut certe adeo amnes, ut sejungi vix possint. Damnabat nuptias, α esum carnium quarumlibet Eustathius a Gangrensi damnatus. Caetus fidelium in Ecclesiis, & oblationes , qu his idςm celebrabantur, contemnebant illius discipuli , flua seleutia vindicantes rationem se). At nonne credibile est damnasse nuptias, & esum carnium quarum: . I. , quorum Princeps senex fuerat asperitate ipsa L. Borribius, ela ad simulationem affectatus: E quorum numeroum 1 unia simulantes, innachorum specie Amplicioribus illude- ut , ac sie bonorum omnium abdicatione tenditabant ' Quidnam sane aliud abdicatio, seu renunciatio ista est, cujus Peculiariter meminit Epiphanius, nili ea, quam damnant an es Iq. I s. & I6. Gangrentis Synodi Etiam pecu- ιιare vestium genus, quod relictis communibus gerebantia, quos reprehendit Canon XII. Gangrensis, apertissime tribuli Epiphanius auctori hujus Sectae, & Eutacti Magi-itro Iletro ' quippe hic asiperitate ipsa borribilis , ω ad simulationem assectatus, Pater vulgo cum ob aetatem , tum ob rutum ipsium appellari siolebat. Tribuit quoque Eutacti Di DLipulis , quod is unia Amulantes Monachorum sipecie simplicioribus illuderent. Quid quod simillimum veri est sive ad Sectae hujus auctorem, sive ad Confestatores errorum , qui laus ille imbuerat suos , respexisse Concilium Gangrense, cum Canone I. & octavo jubet ut oblationes, primitiae, Dc eleemosynae tradantur Episcopo: quippe Petrus ille Seciae auctor plerosque abdicatis fortunis ad te pertraxit.. . . . .
cem quidquid habebat, in egenos distribuere, ω quotidie hi
VII l. inod si reliquos, quos Gangrense Concilium.
condemnavit, Eustathii errores praetermisit Epiphanius, aliosque horum loco recensuit, ex qua re Conjecere non Pauci diversum plane ab Eustathio illo, quem redarguit angrense, esse Eutactum hunc , cujus Epiphanius memianti illius haereses enumerans, vel ignota nobis causa qua Mam id factum est , nec tamen inusitatum : videmus enim ab Augultino in suo de haeresibus libro praetermitti non Pauca, quae vetustiores scriptores recensent: vel ex eo pr Venit , quod Eutacti, illiusque discipulorum errores fidei Catholicae adversantes exponere tantummodo Epiphanius voluit, non eos, quibus Ecclesiasticam disciplinam perve tere studuit Eutactus, cujus hac in parte errores statii
R Gangrensi Synodo coade ati nullos deinceps asseclas
79쪽
σι Ad annum 36 r. habuere. ,, Rursus vero inquit Baronius) n quos reliquit
post se libros impietate refertos, eosdem probe cognitos idem Epiphanius im 'ugnavit, praetermissis erroribus illis ad Ecclesiasticam disciplinam spectantibus in Concilio Gangrensi damnatis, quod vel post dictum Concilium esse desierint, atque oblivione sepulti, vel fuerint cum ipsorum auctore simul extincti. IX. Quod si animum diligentius advertas ad ea, quae de Eutacto illo suo Epiphanius scribit, adertissime intelliges de Eutacti hujus magistro id eos tradidi sse scriptores,
ex quibus suam de Eustathio monasticae conversationis auctore narrationem contexuit Sozomenus, quod idem So-etomenus Eustathio Sebasteno tribuit. Haec scilicet in Epiphanio numero ipso primo Capitis qo. libri illius, quem adversus haereses scripsit, invenimus. , , Qui cum infelix Eutactus illud dogma combibisset, in patriam reversus profiteri caepit quod didicerat. Ejusmodi porro velut ab aspide venenum , a sene quodam hauserat, nomine Petro , sed minime hac appellatione digno et qui in Eleutheropolis, & Hierosolymorum finibus habitabat , tertio ab Hebrone lapide, Oppido, quod Ca-
barbaricha nominant. Huic porro seni vestitus erat initio asperitate ipsa horribilis, & ad simulationem affectatus: ac cum extrinsecus ovis pelle esset inductus , lupus erat intus rapacissimus, & occultus. Anachoreta quippe esse videbatur in spelunca degens. Qui quidem, , plerosque abdicatis fortunis omnibus ad sese pertraxit, , , Paterque vulgo cum ob aetatem , tum ob habitum i , , sum appellari solebat. Idem ciuicquid habebat, in egeri nos distribuere, ac quotidie stipem erogare &c. X. Sed duabus his opinionibus reclamat tertia quaedam Opinio , ea nempe, quae ignotum esse vult Fustathium iliatum, quem condemnant Gangrenses Patres. Sic vero dis. putant ii, quibus postrema haec opinio placuit . Eustata thium Sebast enum Episcopum magni nominis inter suos illum non esse, quem Synodus Gangrensis Condemnat, liquido ostendunt, argumenta ea, quibus inductus est Bar nius, ut Eustathio Sebasteno Eutactum Archonticae Seelae Principem substitueret. At ne eidem Eutacto improbandam laudem hanc tribuamus vetant quaedam profecto non levia momenta. mis nimirum in animum inducat suum, aut ignorasse, aut si non ignoravit, praetermisim
iphanium de Eutacto loquentem damnationem Concilii, cui
80쪽
i eui inter ceteros magnus Osius, aut intersuit, aut sorte etiam praesuit An parum intererat de ea damnatione lectores certiores facere Quid quod tam etii errores quoiadam communes habuerint Eustathius ille , quem damnavit Gangrentis Synodus, & Eutactus, adversus quem scribit Epiphanius, negari tamen non potest, multos tribui a Concilio Gangrensi errores Eustathio, quorum ne meminit quidem Epiphanius, & multos ab hoc describi , de
quibus reticet Gangrensis Synodus. Quod vero ait Barois nius propterea id titistum ella, quia pus dictum Concilium esse desierint, atque oblivione sepulti , vel fuerint eum ipsorum auctore simul extincti, facile repellitur. Etenim ad historicum diligentem pertinet eas etiam referre pravas Opiniones, quaS tum nemo sequitur , praesertim si metuere
merito possumus, ne si reprehendere praetermiserimus , commodum aliquod ex nostro silentio ii desumant, quos reprehendimus. Quod si tot, tantosque errores , quos Epiphanius non praeterit, veteribus Eustathii erroribus ilis. tius addidere discipuli, quis putet antiquos illos adeo futuse aversatos eosdem discipulos, ut Epiphanii tempore nulla eorum memoria extaret 8 Ad haec: nemo unus, quem noverimus ante Baronium, Eustathium a Gangrensi condemnatum eumdem esse censuit, atque Eutactum Archonticorum Principem, tam etsi ut famam aliquam aliunde, etiam ei conciliarent , cum Eustathio Sebasteno confunderent . Reliquum itaque est, ut ignobilem hominem Eustathium illum fuisse dicamus , adeoque neglectum , ut Hieronymus, qui ut Vigilantio inventionis laudem adimeret, ad Eunomium, atque adeo ad Cajanos usque ascenderit, hosque erroris a Vigilantio evulgati auctores f Cerit, omnino non meminerit Eustathii, tametsi multo apertius, & certius quam Cajani a Sanctorum cultu fideles Eustathius averterit.
XI. En quid de Eustathio varii sentiant. Hac in re svos sentite quod libet ; neque enim mihi alio properanti propositum est, ut leviora haec dissidia dirimam . Probabilior tamen plerisque Visa est postrema sententia, quae procul dubio valde fundata est. XII. Superest quaestio altera, quae magis ad institutum nostrum pertinet. Num scilicet revera Eustathius ille.
cujus in Gangrensi Concilio damnantur errores, omnium primus adhibitam Sanctis venerationem oppugnaverit . .