De cultu sanctorum dissertationes decem, quibus accessit Appendix de Cruce. Auctore D. Joanne Chrysostomo Trombelli Bononiensi ... Tomi 1. pars prior 2. pars tertia .. Tomi 1. pars prior complectens Dissertationes 4. 1

발행: 1740년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

cum 23. V. 22a

subvertens, & solo coaequans: d ex eo tamen probe novit Gedeon Dux exercitus Domini, quantam de Madiantistico hoste victoriam relaturus esset. Dominus quoque insomnis Heli infausta, in felicia Salomoni praenunciavit, n) & alibi etiam tam manifesto, & tam crebro id praeis stitit, ut loca pigeat indicare , sunt enim cuique notissima. Hujus autem rei Causa quamquam forte melior afferri nequeat hac : ita factum est , quia Deus voluit, adhuc tamen non desunt conjecturae , cur ita fieri voluerit Deus. Prima est, quod familiaritatem suam cum hominibus palam , & coram, nondum volebat esse communem; sed illis tantum reservatam temporibus, de quibus praedictuin est ab Isaia: Erunt oculi tui videntes praeceptorem tuum ) : Sic, ut vetustis temporibus illud tantum Moysi videretur esse

concessum , ut non in somniis, sed palam eum Dominus si ve ejus Angelus legatum Domini agens alloqueretur. Non surrexit ultra Propheta in Israel sicut Mosses , quem an et Dominus Deie ad faciem Φe. o) Secunda : ne eos terreret, quibus apparebat; fere enim evenit, ut improvisa vel Angeli adstantis praesentia terreat. Hoc modo ter ribilis nimis Angelus , qui Manue apparuit , monui que de fortissimo filio orituro , & illi, & illius uxori subitum terrorem incussit . p ) Angeli ouoque adinventus O & terribilis quaedam forma non illos tantum terruit, qui Danielem circumstabant , adeo ut terror nimius irrueret super eas, ω fugerent in absconditum; ν v rum etiam Danielem ipsum; in quo propterea non rema sit fortitudo , sed ω species immutata est , nec habuit quidquam virium. s ) Angelo quoque se praebente vise dum Zachariae, turbatus es idem Zacharias ω timor irruit super eum; adeo ut debuerit animos his verbis Angeinlus addere. Ne timeas Zacbaria, quoniam maudita es deprecatio tua. 0

112쪽

C A P. v.

Enumerantur ea argumenta , quibus Uyenditur putasse Hebraeos ab Angelis curam nos rι agi, multaque beneficia suis precibus a Deo nobis impetrari .

recensui, putasse scilicet Hebraeos curam nostri ab Angelis agi, multaque nobis beneficia suis precibus a Deo impetrari , afferri possunt argumenta, ex variis Scripturarum testimoniis proficiscuntur. Fusas ab Angelis Pro Israelitico populo preces apertissime intelligimus ex vers. Ia. Capitis primi Zachariae: quippe describitur sic Deum deprecans Angelus. Domine exercituum, usquequo tu non misereberis Ierusalem , or urbium Iuda, quibus iratus et die jam septuagesimus annus est. Ad quae verba Hieronymus in Commentariis, Ex sua responsisne inquit ) -- gelus , qui interpellabat pro Israel, occassionem accepit pro populo deprecandi, or dixit ad Dominum e Cum omnis Orbis quietus sit, quare, Domine ore. II. Quod vero beneficia impetrent, ex eodem Zacha Hae capite liquet: quippe proxime post haec extant . Et

respondit Dominus Angelo, qui loquebatur in me .erba b na , verba consolatoria. Et mox, versiculo scilicet I6. Propterea haec dicit Dominus. Revertar ad Ierusalem in misericordiis: or Domus mea aedificabitur in ea, ait Dominus exercituum or perpendiculum extendetur super Ierusalem .

III. Angelum quoque pro reditu eiusdem Populi Deum orasse didicimus ex capite x. libri Danielis, illius partes adjuvante Michaele , uno ex Principibus , dum Princeps Persarum utrique obsisteret, deprecans scilicet , ne longe abiret a Populo sibi commisso Populus Israel, a quo i veri Dei cultu Persae instruebantur. Obtinuere vero reditum Israelitici Populi Angeli illi, qui hujulmodi reditum a Domino postulaverant. Qua in re curam opto Videas,& sollicitudinem Angelorum, ut pro suo quilque populo

deprecaretur.

IV. Neque vero ad comprobandum, quod fundantur ab Angelis pro nobis preces , contemni a te Volo, quae de precibus nostris ad Deum ab Angelis delatis narrat libri Tobiae cap. 12. vers. Ia. quippe credibile est munus

113쪽

soid propterea impositum Angelis, ut suas adiungant preeiis

bus nostris, quae illa accessione essicaciores fiunt. Vide interpretes in locum hunc. V. Merito etiam ad Angelorum preces , atque intem cessionem comprobandam afferri consuevere verticuli 23.& 24. capitis trigesimi tertii Job. Si fuerit pro eo Angelus loquens unus de millibus , ut annunciet bominis aequitatem , mi serebitur eius, ct dicet: libera eum, ut non ascendat in eorruptionem e inveni in quo ct propitier . Quippe sensun L. hunc haud aegre videntur excipere : Si Angelus aliquis Iro eo fuerit deprecatus, miserebitur illius Deus, Angeisoque praecipiet, ut ab iis liberet, quibus vexatur malis. VI. Hic quoque non praetereas opto , quae ad Comprobandam venerationem Anselis ab Hebraeis adhibitam alibi exponemus. Quis enim dubitet ex eo etiam fuisse permotos, ut colerent Angelos, qudd putarent eorum Pra

sdio , opeque apud Deum juvari illos, qui eosdem colerent,& plurima a Deo consequi beneficia Z VII. Sed antequam terminum huic Capiti impono , insignem Philonis Iudaei locum describere hic volo, ex

quo nempe apertissime constet, putasse eo tempore Η braeos Angelorum apud Deum interventu juvari homines.

lib. de So. En illum se)- Sunt item quaedam purissimae, optimaeque is mnium, virtutes) quae altius divinum usque sapiunt, M, , spernatq ista terrestria,&humilia, ministrε Omnipotentis, is tanquam magni Regis aures, & oculi, videntes, audienis tesque Omnia. Ηas genios Philosophi, Angelos vocantis Sacrae litterae nomine aptissimo; Sunt enim internum D Ciae, Patris mandata perferentes ad filios, & ad illum, , vicissim preces filiorum. Ideo inducuntur ascendere o , is & descendere: non quod indicibus opus habeat Deus, is qui jam ante scit omnia; sed quoniam id conducit non bis mortalibus, habere mediatores illos , & arbitros ,

is quo magis revereamur rerum omnium praesidem, & ejus, , maximam potentiam , quam reputantes olim rogavi is mus quemdam mediatorem: Loquere nobis tu: Deus n0 is loqu/mr sid uos, ne moriamur.

CAP.

114쪽

uin e litationes, quibus allegata xver resimonia evitare se possie contendunt interodoxi. eaeque refelluntur. I. A D susceptam de nuper exposita Hebraeorum circa. Angelorum intercessionem opinione disputati nem, postremum illud superest, ut quae adversus eam Op- minutur, nunc expendamus. Sed quoniam eo potissimumant , ut explicationibus aliis nostra diluant argumenta , has tantum explicationes resero, quas si repulerimus, nihil erit, quod Theologos Protestantes ab opinione nostra suscipienda retardet. Sic itaque disserunt. Prima probatio , desumpta nempe ex vers. I a. primi Capitis Zacharis visionem quandam exhibet; sed fac eme historiam; quis putet ab uno CXemPlo generales consecutionem erui posse ' Idem dic de secunda probatione , quae multo imbecillior ex eo etiam ostenditur, quod preces Angeli Persidis, tam & si viginti, & uno diebus Deum orantis, repulsae sunt, & eventu caruerunt. . Liber Tobiae canonicus non est, & etiam si demus fide esse dignum; tantum id probat, nostras preces Per Angelos deferri ad Deum , quod longe abest ab interventu, & advocatione. Et sane nuncii Divinorum mandatorum nobis sunt Angeli, nec propterea advocatione pro Deo funguntur.

II. Versiculi a . & 24. capitis 33. libri Iob hunc sensum habent. Si δεν Sanctus, sise propheta is sit, sive alius quispiam, qui Angeli electi aenus ae millibus ) vocab

Ium mereatur, sive etiam Angelus verus per interiorem suspirationem peccatorem moneat, ut ad Deum reverta

tur; ille vero re ipsa revertatur, tum demum illius mis Tebitur Deus . Potest etiam sic accipi: Tam & si Angeli vindices Dei ministri eum accusent, Deus tamen mIχ- Ticordia motus ob poenitentiam peccatoris, condonabit illi peccata, tam & si idem peccator meritus fuisset poenas sane non leves, dicetque Deus Angelo ad ultionem par to : libera eum. Ad haec: non Iobi, sed Eliu verba sunt ista, negligenda propterea . Hactenus Heterodoxi. III. Atqui haec, & id genus alia, quae facillime in . Heterodoxorum scriptis occurrunt , nostras probationes minime enervant. Sane quod traditur capite Zachariae pri- Tom. I. L mo

115쪽

mo, si ve visio illa suerit, sive historia. si ve utrumque simul, ut Teor, nos de precibus ab Angelo fulis edocet; & recte id ex

laudato Zachariae testimonio eruit Hieronymus, cujus verba produximus . Quis vero neget generalem consecutionem erui merito posse, quum nihil ei adversetur, & aliunde

noverimus ab Angelis pro nobis fundi preces , & nostra

Curari IV. . Sic vero solutionem adhibitam secundo testim nio evita. Non omnes ab Angelis fusas preces Deus ratas habet, sicut non omnes a viventibus , & mortuis Sa eiis approbat, aut exaudit. At non continuo rejicit omnes, aut negligit. In conflictu duorum contraria poscentium , quem ad modum tum contigit, Deus alterius Preces eventu vacuas reddere debebat. Reipsa reddidit Angeli Persidis preces: at eas a se non contemni palam ostendit, dum

viginti, & uno diebus se orari permisit ab Angelo Judaeis praeposito, neque prius exaudivit, quam accessissent alterius ex Principibus Angelis preces. Peccat ergo taliari adversariorum, quod a dictoseeundum quid ut ajunt Scholastici ) consecutionem eruit universalem: id est non ex

audiri preces Angelorum, quia interdum non exaudiuntur quae res probaret omnino non exaudiri viventium preces , quia interdum non exaudiunturr quum tamen ad has funis

dendas Scripturae hortentur, & jam pridem dictum sit: Multum valet depretatio jusi assidua M. , V. Venio ad tertium. Librum Tobiae canonicum esse diligenter alibi ostendemus. Interea id accipiamus, quod sere dant adversarii, antiquissimam vilicet, & Plurimam esse hujusce libri auctoritatem, posseque cum laude affer ri ad faciendam fidem. Testimonium vero illud jures moritoque fui se allegatum tum alia multa , quae innui ain cap. 9. alias n. probant, tum authoritas etiam Augustini ia Etenim br haeers. epist. Olim ait. , , Vnde & illud , quod idem Apostolux ait: 'Posui nunς ς' , , tiones vestrae innotescant apud Deum, non sic accipien-;, dum est , tamquam Deo innotescant, qui eas , & an- tequam essent, utique noverat , sed nobis innotescantis apud Deum per tolerantiam , non apud homines per jactantiam. Aut forte etiam innotescant Angelis, qui sunt, , apud Deum, ut quodam modo eas offerant Deo, &o de his consulant, & quod eo jubente implendum esse, , cognoverint, sicut oportere ibi cognoverint, hoc nobis, , vel evidenter, vel latenter apportent. Dixit enim Anino gelus homini: Et nunc quando orabas tu, ω Sara . , ego

116쪽

VI. Explicationi adhibitae testimonio desumpto ex libro Job sic occurro. Posse illud aliter accipi, quam. nos accepimus , ultro fateor : neque vero dum meam explicationem produxi, aliam quamlibet rejicere in animo habui . At ostendere debet qui rejicere eam cupit , a veris-rpili alienam esse nostram , quam ego verisimillimam arbitror, & sorte multo probabiliorem illis, quas attulerunt. Quis neget Angeli nomine tum verum Angelum intelligi, quum vox Anseli occurrit, & nihil vetet, ne tum verus Angelus intelligatur Quod Angelos vindices commemo-Tant, rem commemorant haud a vero alienam; at meminerint volo adversarii, Angelos natura, ut ita dicam, sua inclinari ad miserationem, & ad opem ferendam nobis . Hinc nisi Deus secus jusserit, ad vindictam parati non sunt, sed potius ad beneficentiam. Si vero vindicem Angelum noscimus, cur misericordem Angelum non agnoscemus Si accusantem, cur non tuentem, eumque, qui Precibus ad pietatem moveat Deum p Utcumque sit, sic accipio verba Eliu , ut postquam Jobi se se innocentem testantis vocem repulit, tandem tacite hortetur, ut se ad A gelum, qui pro se deprecetur, vertat, veniam Obtentuis rus audaciς aicti: tam & si enim poenas mereretur, & gravi ssima supplicia, Deus tamen ab Angeli prece commotus veniam indulgebit: haud quippe alienum est a Divina & consuetudine, & caritate, ut hominis plane perditi misereatur, & eum antiquae restituat dignitati. Sane ipsa Castellionis interpretatio, quae procul dubio suspecta Protestantibus non erit, ad hanc interpretationem move re nos sorte poterit: quippe indicare videtur duos ostensos ab Eliu modos, quibus veniam Jobus obtineret a Deo: quorum primus est deprecatio Angeli, Orator Angelus qua deprecatione Deus moveretur ad miserationem, & eniam impertiret. Est alter monitum hominis, ex quo agnosceret peccator errorem suum, & eum fassus . veniam exposceret. Integram resero interpretationem Castellionis. En illam se Quum vehementi dolore multatur in Cubili suo , per quotquot habet membra, animo , & adpetitu omnem quamvis delicatum cibum , & escam abhorrente, & carne sic tabente, ut non adpareat, &artubus ita depopulatis, ut non extent, adeo ut prω

si quis ei adlit Orator

is Anis

pe intereat, animamque aiδx,

117쪽

,, Angelus, vel unus ex mille, qui homini suum ostenda

,, Gendo in interitum vindicari , se se invenisse multam ,, s. Fit ejus corpus juvenili delicatius , reversum ad se ejus adolescentiae tempora. Exoratus Deus ei favet , ,, & ejus vultum ovantis adspicit, hominique suam ., reddit innocentiam. Et ille homines intuens fatetur se, , peccasse; illum autem aequum esse: se improbe fecisse, illum non sibi par retulisse. Quamquam in hae Castellionis interpretatione non multum haereo 2 potest enim vox illa Orator sic accipi, ut Angelus ad hominem quasi Orator mittatur: & hanc ob rem non audeo Certo alterere eam interpretationem favere Catholicis.

VII. Cur vero objicis, verba Eliu , non Iobi illa esse ρperinde quasi, tam & si verba Eliu , non Iobi sint, adhuc

tamen valde opportuna ad rem nostram non sint. An

non indicant vel ipso Iobi tempore, ideoque jam pridem persuasos fuisse homines, quod ab Angelis preces Pro no bis fundantur: idque minime fuisse reiectum a Jobot Id mihi porro satis eli. C A P. VII. De eadem angelorum apud Deum intercessione persuasis fuisse Christianos ex iisdem Veteris te menti locis ostendimus:

quibus etiam alia tum ex uovo Testamento, sum ex Sanctorum Patrum libris desumptu teriimonia adjungimus.

I. Dorro si quis ad nuper allegata Veteris Testamenti I testimonia respexerit, perluaderi facile poterit revera traditum fuisse in Scripturis ab Angelis nostra curari, eorum precibus, atque ope nos adjuvari, &consequi a Deo heneficia. His itaque in eam persuasionem induci facile potuere prunorum temporum Christiani. Dixi forte; nam procul dubio respicere potuerunt etiam ad novi testame

sal Hane vero adnotationem in extrema parte paginae invenior persuadeat ut morer suos corrigat , Deaque supplicet at 3I Hanc quoque adnotationem invenior sibi illa Bominis es is rectione fatisfactum dicens .

ηὶ Hic quoque adnotationem hujusauei invenio et Eum a pi-

118쪽

ti seripturas ex eo vel maxime edod Ambrosius baec li. s. in Oeam

pronunciet. Simul etiam docet ChrlituS infirmos non n. 61. alias in cap. esse tentandos, ne in nos eorum delicta vertantur , quorum 23. v. a 6.

preces ad Dominum, o Ii ipsi virtutum meritis infirmi Ant,

Angelorum tamen patrocini 1 evehuntur. Nemo ergo irrideat

pauperem quia exacerbat illum, qui fecit eum: nemo tentet invalidum, Angelos iadat. II. Quid quod ad hujusmodi persuasionem comprobanis

dam non contemnendum argumentum subministrat 'versi

culus tertius, & quartus Capitis octavi Apocalyplis 3 En illi. Data sunt illi Angelo ) inemo multa, ut daret de

Orationibus Sanctorum omnium super Altare aureum , quod es ante thronum Dei. Et ascevdit fumus incensorum de orationibus Sanctortim de manu Angeli eoram Deo . Sed sive veteris , sive novi Testamenti scripturis , sive etiam v rusta traditione in eam persuasionem inducti sint, in eam procul dubio inducti sunt. III. Id ut apertius videas, quaedam praeter ea, quae nuper adduxi, profero Patrum loca. Si libros, qui sub Dionysii Areopagitae nomine prodiere, ab eo compositos putas , antiquissimum sane, & praeciatam mu m intercessi nis , & curae Angelorum patronum habes: quippe in Epistola octava, interprete Corderio, sic loquitur . , , Ceterum ,, ad altiora contendamus, Sanctorum mansuetudines Vi- ,, rorum, atque amicorum hominibus Angelorum beni- ,, gnitates omittentes, quo modo scilicet illis gentibus,, misereantur, ac Pro ipiis Divinae bonitati preces offerant, perniciosasque ac Perditas turbas increpent, ac ,, malis quidem nostris condoleant; saluti vero eorum ., qui ab bona conversi sunt, gratulentur, ac quaecumque de beneficis Angelis Theologia tradit. Quam Epistolam paraphrase illustrans Pachymeres, eodem Cord , rio interprete, haec ait, , Jam quando Virorum aliquot meta ,, minimus, ad sublimiora quoque attingenda provehamur, ,, eademque contemPlemur, non dico Angelorum honita- V tes benignissimorum, ut qui etiam pro gentibus Deum ' deprecantur, & apostaticas virtutes, Daemones inquam, '' propter homines durius increpant ἱ quos etiam multitu-' dines seu turbas vocat, non tam quod numerosae sint

'' multitudines, quam quod ab uno Deo procul desciv rint: multitudo siquidem procul abest ab unitate .lV. At quidquid de auctore laudatae Epistolae, & librorcia statias, non nςgligcs sane Alcbntissimum, &

119쪽

certum origenis testimonium in lib. v m. contra Celsum,l J Tom. 2Mp 94ο. quod interprete Gelenio, tale est. )- Quod si multorum etiam favor captandus est, discunas in noliris literis, , , quod millia millium assistebant ei, & myriades myri , , dum ministrabant ei: quae multitudo quum videt ho- mines suam erga Deum pietatem imitantes, adjuvat eos , , contendentes ad salutem, & Deum invocantes, interis dum apparendo precantibus, non indignam rem cenissensi si eis ministret, magnaque alacritate, ac consensu prompta ad gratificandum caelestis numinis invocatoriribus, cui & ipsa preces offerre non desinit. Omnes enim hi sunt Ministeriales Spiritus ultro, citroque missi tari soliti, ut eorum ministerio provehantur ad salutem, qui salvandi sunt. Vide hoc ipsum testimonium in recenti editione Patrum Benedicti norum n. 34: claritatem enim illi addiderunt fortasse nonnullam, & Patrum dictis confirmaverunt. Adest etiam alterum ad id, quod agimus, evincendum Orige

nis testimonium : Homiliam scilicet quartam in Lucam sic concludit. AEngeli praecurrunt Iesum : Angeli quotidie aut ascendunt, aut descendunt super salutem hominum in Cbriso Jesu M. In homilia autem xvi. ejusdem tituli haec extant, , Unicuique duo assistunt Angeli, alter justitiae, alter iniquitatis. Si bonae cogitationes in corde nostro fuerint, & in animo justitia pullularit, haud dubium, quin nobis loquatur Angelus Domini Ante adventum Domini Salvatoris, isti Angeli parum poterant creditis sibi utilitatis afferre, & conatus eorum sequi non valebat e sectus Nunc autem populi Credentium accedunt ad fidem Jesu, & Angeli, quibus creditae fuerint se Ecclesiae, roborati praesentia Salvatoris, multos adduisis cunt proselytos, ut congregentur in omni Orbe conis venticula Christianorum. V. Preces quoque ab Angelis pro salute nostra jugiter fundi probabile efficitur ex auctoritate sive Athanasii, sive ejus, quisquis tandem is est, cui tribuimus quaestiones ad Antiochum. Haec enim in quaestione 3I...teguntur. , , Quod opus Caelestium virtutum in Caelis p Hymnus numinis quam intermissus, & amor incessabilis erga majestatem is Dei, & fortassis etiam obsecratio continu/ pro nostra se salute. Quae verba desumpta sunt ex libro de Commuri Mentia Patris, s Filii, cr Spiritur Sancti, quem librum licet dubiis Athanasii libris annumerent Patres Benedict ni, inter eos tamen, quos Athanasius revera edidit, non

120쪽

panci recensent, & etiam si ab Athanasio abjudices, probabilem tamen, & vetustum fatearis necessie est ejusdem libri auctorem . . Idem repetitur in Testimoniis . O VI Curam vero eorumdem Angelorum pro Civitatibus sibi commissis palam edocet Synelius Cyrenensis b) . tb Epist. 3r. Generalem autem nostrum omnium curam innuit Augustia in cap. 36. alias Bus c) his verbis. Haec Ecclesia ) in Sanctis Angelis D. I. Enchiridi, se beata persistit, & suae parti peregrinanti, sicut oportet, Opitulatur: quia utraque una erit consortio aeternitatis,& nunc una est vinculo caritatis, quae tota instituta est ad colendum unum Deum. VII. Vide etiam quae tradit Bernardus numero sexto,& subsequentibus Sermonis i a. in Psalmum Qui habitat: praeclarissima quippe , &perspicua edocet. Id l eligo, quod numero sexto tradit si Adsunt igitur Angeli ) & ad- sunt tibi, non modo tecum, sed etiam pro te. Adsunt ut Protegant, adsunt ut prosint. Quid retribues Domi- , , no Pro Omnibus, quae retribuit tibi e Siquidem soli ei honor, & gloria. Quare ei soli quia ipse mandavit; se & omne datum optimum non nisi ab illo est. Intercedere vero ex eo novimus, quod preces non funderent , neque suam pro nobis adhiberent opem, si se a Deo conis temni, suasque preces impetrationis expertes conspicerent, quas ceteroqui a Deo exauditas ex hactenus dictis intelligimus.

C A P. VIII.

tis occurrimus, quae in propositam superiore eapite Sententiam .o: a Protesantibus objici consuevere.

Uoniam vero potissima Protestantium cura est, ut Probationes nostras enervent, eorum monita pri--mum audiamus oportet ; tum continuo refellemus. Monent itaque primo inopportune in rem nostram

deduci veteris Testamenti verba ; si quid nempe ex iis consequimur, id est, ut Ostendamus Angelos olim curam nostri gessisse, curasse res nostras, preces ab iis pro nobis fuisse fusas. At minime ostendimus id quoque post Christi ascensum in Caelos ab iis agi. Immo id agere omnino nequeunt. Nimirum id citra injuriam Supremi advocati, &mediatoris non fieret, Christi scilicet, qui sedet ad dex-

.teram Dei, quique effectus est H propinatio pro peccatis in Ioaa. Ep.

SEARCH

MENU NAVIGATION