De cultu sanctorum dissertationes decem, quibus accessit Appendix de Cruce. Auctore D. Joanne Chrysostomo Trombelli Bononiensi ... Tomi 1. pars prior 2. pars tertia .. Tomi 1. pars prior complectens Dissertationes 4. 1

발행: 1740년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

cturis quibusdam suis id in dubium vertere eontendebant.

Singula exponam. Qui improbasse ajunt, sic disputant . Inter ceteros errores Eulta thii, & Discipulorum ejus, qui in Gangrensi Synodo damnantur, recensetur quod reprehenderint Marorum Basilicas , ω omnes, qvi illac conveniunt , ω rem sacram ibi peragunt. Id vero constat tum ex descriptione, enumerationeque errorum Eustathii, tum ex Canone 2o. qui Interprete Gentiano Herveto talis est : Si quis arrogantia utens, O MartIrum congregationes abhorrens, O sacra , quae in eis celebrantur , ω eorum memorias accuset,

sis anathema: tum denique ex conclusione ipsa, & veluti complexione, atque epilogo totius doctrinae Concilii . En ipsa illius verba. o Domos Dei honoramus, & qui ,, fiunt in iis conventus , ut sanctos, & utiles recipimus , is non pietatem in Domibus includentes, sed omnem lo- ,, cum in Dei nomine aedificatum honorantes, & quae fieis in ipsa Ecclesia congressionem ad publici utilitatem x , , cipimus, & insignes fratrum beneficentias . . . . & ut , , semel dicamus, quae a Divinis Scripturis, & Aposto- licis tradita sunt, in Ecclesia fieri optamus. Porro duo errores Eustathii damnantur a Concilio; alienatio a

fidelium caelibus, & contemptus, seu accusatio memoriarum Martyrum. Vide Canonem 2o. nuper citatum. Ita que erroribus ceteris jungebat Eustathius contemptum a Martyrum , & reprehensionem cultus eorum: quem err rem appellat Synodus accusationem. Si quis estrum Mar rum memorias accuset, sit anathema. His, quas intrinsecas probationes appellare possumus, extimas ad dunt sane non contemnendas , auctoritatem scilicet Alisphonsi de Castro, Bellarmini, & praesertim Jonae Aur

Itanensis , quorum verba jam allegavimus. Quid quod conjecturas profecto non leves addere possumus ad id ipsum . comprobandum Nonne simillimum veri est adhibere martyribus cultum recusasse eos, qui inter Martyres multos recensere cogebantur, qui dogmata, quae ipsi in Ecclesiam inducere studebant, exemplo damnabant suo λ Quot enim inter Martyres recensemus , qui sacris nuptiarum nexibus suere devincti Plurimos etiam inter Martyres c limus, qui sacros caetus frequentabant, qui Ecclesiae oblationes exhibebant.

XIII. At nudius tertius virum doctum audivi, qui adversus haec suspiciones quasdam suas mihi proposuit, quas diis inula re nefas duxerim. En illae. Difficillimum ad credendum est, . quod

uis o

82쪽

40 - - .

quod veteres omnes, qui de Sanctorum cultu locuti sunt, Cangrensis Synodi Canones ignoraverint, praesertim quum asseruerit Symmacus in Concilio Romano VI. a se coacto hujusce Concilii Canones Apostolica auctoritate fuisse conis ..ditos D Quod si eos Canones non ignoraverunt, & ta- φνmen inter Vigilantii antecessores minime Eustathium ens 'VR-'I Inerarunt , reliquum est, ut inter Vigilantii antecessores recenseri ille nequeat, ideoque vel deceptus sit Ionas A Telianensis, qui primus Omnium, quos noverimus, id tradit, aut certe ita sit intelligendus, uti intelligitur S. Hieronymus, dum injanos antecessores Vigilantii facit. Marty-σes quippe, eorumque cultum reprehendere videtur ille , ut ab eorum Basilicis abest: vel demum ita sit intelligenus , ut tam Eustathius, quam Vigilantius pares in errore fuerint , quod uterque a veteribus , & ecclesiasticis traditionibus recesserit, suaque sensa Patrum monitis, &suos privatos conventus publicis fidelium conventibus in Ecclesia factis anteposuerit. Sic certe interpretari possumus verba Jonae Aurelianensis posita in ipso sere initio libri primi adversus blasphemias Claudii Taurinensis. Et haec quidem ex negativo argumento proferebat praeclarus il Ie, quem dixi Vir. Ex ipsismet vero Concilii verbis, ideoque ex positivo argumento sic disputabat. Neque invocationis, neqde precum, quae Sanctis deseruntur, Concilium meminit, tam & si haec potior, & ut ita loquamur, substantialis , a que essentialis pars hujusce cultus sit: neque etiam meminit reliquorum argumentorum, quibus hic cultus adhibetur . Omnino etiam reticet intercessionem, & alia intemeessioni assinia, tam & si tale intercessione innitatur Sanct

Tum Cultus.

XIV. Reprehendebatur itaque ab Eustathio Cath Iicorum consuetudo , qudd sacra peragerent , Conve tus cogerent, & preces publicas funderent tantummodo in Ecclesiis, isti in Basilicis Martyrum, quae saepe Oratoria, & Martyria appellabantur, desumpto nomine Maprecibus, quas fideles ibi fundebant , & a Martyrum Sepulcris, & monumentis. Eustathius nimirum, & Eustathii assectae aedes privatas eligebant, in quibus sacra facerent, caetus cogerent, & preces funderent, non quo Martyres contemnerent, iisque adhibitam venerationem

odissent, sed quod in aliis non paucis , atque in hac quoque re ab Ecclesiastica consuetudine se flecti non sinerent, Oc suam auctorii tem, & peculiares ritus , Ecclesiae auel Tom. I. G ri-

83쪽

ritati, ritibusque anteponerent. Id certe indieant ea Con cilii verba. , , Martyrum quoque Basib eas, & omnes , qui it luc conveniunt, & rem Sacram ibi peragunt, re

prehendere . . . . Nam unusquisque eorum, cum serimet ab Ecclesiastico Canone recessit, veluti proprias sis hi leges habet. Neque enim communis his omnibus senistentia est: sed unusquisque quod sibi venit in mentem, hoc adjecit in ignominiam Ecclesiae, &suum ipsius d

mnum a

XV. Quod ergo quoddam non leve genus contemptus videbatur esse haec alienatio a caelibus fidelium in Martyrum templis coactorum , despicique videbantur non modo fideles, eorumque mysteria, & caetus, sed & Martyres, in quorum Basilicis agebantur , propterea Contemptum Martyrum, & memoriarum eorumdem Martyrum Syn dus tribuit Eustathio, & illius asseesis. At animadvertas velim, non persuasioni de dempta martyribus intercessione, de contemptis, aut minime auditis precibus nostris, aut

alteri cuipiam his affini , sed arrogantiae id ascribi. Si

quis arrogantia utens, or inrorum congregationes abhorrens, or secra, quae in eis celebrantur, or eorum memorias accuset,

At anathema. Porro si in ea, pro qua postea stetit Vigilantius persuasione stetisset Eustathius, id exposuisset SynoduL, non tantum arrogantiam, quam procul dubio in eo detegimus, qui privatos conventus agi vult a fidelibus in aede non sacra, & martyrum corporibus, & reliquiis, ceterisque quae dudum Ecclesiastica consuetudine in more

erant, destituta. XVI. Tametsi vero non pauci putent errores Eustathii duos commemorari a Concilio in Canone ΣΟ, nempe ali nationem a fidelium caelibus, & locis, in quibus Sacra peragebantur quae alienatio damnata antea etiam fuerat Gn. s. ) oc condemnationem venerationis adhibitae Martyribus, seu eorum memoriis: Et eorum memorias ac esset: non propterea certo novimus duos errores ibi commemorari. Saepe enim, ut firmius, vehementiusque inculcetur eadem res, variis exprimitur modis, & si improbanda est, illius damnatio iteratur. Nonne videmus Gn. . & χo. iterari damnationem alienationis a fidelium cae tibus Vox autem illa, quam Latinus interpres vertit a cusare memorias accuset verti commode potest, reprehendere , contemnere, aut aliud his affine: tum vero ea subis est explicationi, quam nuper attulimus, & si ea non .pla

Diuitia hy

84쪽

ssaeet, die accusatas memorias, quod aecuarentur ii cae tus , qui propter memorias, aut certe ad memorias Maria tyrum fiebant. Si enim eos non accusassent Eustathius , ω sui, cur ad eos non accedebant, & cum reliquis fidelibus preces non landebant, nec dies agebant sestos' At age: duplicem Eustathii errorem commemorarit Synodus. Duisplicem errorem agnoscemus, quorum primus est abesse a fidelium caelibus, ideoque a communione Precum, oblationum , & reliquorum emolumentorum, quae ex ea communione proveniunt, & quibus se privant, qui ab iis a sunt , in ignominiam Ecclesae, ω sui ipsius damnum . Alter vero non celebrare memorias Martyrum , quae celebra bantur recitatis eorum actis, & laudibus, quibus incitamur ad virtutes, deducta ab eorum exemplo exhortatione: ide que non adhibere cultum eorum reliquiis , & id genus alia, quae exercebant fideles ad eorum memorias coacti , exercere uero non poterant ii, qui a caelibus fidelium ad Martyrum memorias coactorum sese removerant. Qua quam vero vocabulis his memoriae Mart rum significari conis sueverint monumenta, & reliquiae Martyrum, indubit tum est tamen festa etiam in Martyrum honorem instituis in iisdem verbis significari e dicebantur quippe memoriae, quia ad celebrandam Martyrum memoriam instituta erant; hinc in publicis precibus eorum nomina exponebantur, recitabatur oratio panegyrica in eorum laudem , aliaque id genus peragebantur, ob quae memoriae appellari poterantea sesta : Quid ρ quod convenienti ssimum est ad eam significationem restringere vocabula ista . Etenim festorum c lebratio ecclesiasticos conventus exposcit, ctuos non exposcit Sanctorum cultus. Porro ad ecclesiasticos convenistus , a quibus aberant Eustathius, & sui, apertissime Conis cilium respicit. XVII. Jonae Aurelianensis auctoritati facile occuris Titur, si ea attenderis, quae nuper proposui. Alphonius

de Castro, & Bellarminus probatissimi quidem sunt; at vel decipi ii potuere , vel latiori quadam significatione

huius erroris auctorem fecerunt Eustathium, quatenuS negligens sacros conventus, & festa in Martyrum honorem celebrata, Martyribus honorem ab Ecclesia adhibitum praestare omittebat. XVIII. Perspicuum est vero eas,. quae allatae sunt, coniecturas minime nos cogere , ut Eustathium a Gangre

si damnatum delati Sanctis cultus hostem fuisse dicamus;

85쪽

ta Cassod. Epist. 33sFateor, si vis, eos Sanctos, quos suis erroribus adversantegnoverat, minime coluisse. At reliquos, quos Virginitas, pauperie solae laudabiles, interdum etiam Martyres effe- Cerat, colere poterat, & generatim eos, quos a sua doctrina minime abhorruisse credebat. Sed de Eustathio io lasse plus satis.

C A P. v. Εκponitur quid de Eunomio, se Arianis, quid de Iovini

no, quid denique de rigilantio sentiamus. I. Enio ad Eunomium, quem Vigilantii antecessi V rem, auctoremque erroris hujus manifesto tradit

Hieronymus , neque obscure id indicat Asterius, quorum jam verba retulimus. De eo sere sentiunt historici, aut omnium primum Sanctorum cultum expresse improbasse . aut certe indicatum potius, quam palam propolitum ab aliis errorem manifesto, & audacter edocui Te . Hinc u ro provenisse, ut Eunomiani dicerentur, qui Sanctorum intercessionem , miracula , adhibitamque illis venerati

nem ferre non poterant, & Arianis attribueretur ea Opinio, non quo revera Arianorum omnium foret ,

sed quod vel eorum foret, qui puram, & nulla explic

tione, coarctationeque lenitam Arii doctrinam profit rentur, cujusmodi erant Eunomias, & ejus affectae , vel quod eorum foret, Cui omnino ferre non Poterant illos , quos in Catholica religione, interdum etiam pro ea mor tuos noverant. Praeclaros sane magistros , eos scilicet , quos omnium Arianorum pessimos , & deterrimos antiquitas omnis execrata est. Neque vero temere hujus er-

Toris expertes reliquos, mitiores saltem Arianos fuisse m nui. Cur enim id illis tribues, quando quidem neque ab Augustino , neque ab aliis, qui veterum errores , atque haereses scriptis tradiderunt, error hic inter omnium Α-rianorum, aut Semiarianorum errores recensetur aliunde vero novimus eos, qui inter Arianos, aut certe in ter Semiarianos enumerantur, a Sanctorum cultu mini

me fuisse alienos . Tales sunt Eusebius Caesariensis , Mauctor ille, cujus commentaria in Job sub Origenis nomine prodierunt, quem Erasmus Ariana labe insectumlib s. Putavit. An non etiam Rex Athalaricus Arianus a ' Sanctorum cultum haud obscure approbat, dum eorum

86쪽

rum defensionem suscipit, qui ad Natale Sancti Cypriani

religi, UMe oeueraui peragendum 3 Quis etiam dubitet Coninstantium Augustum, tam Arianorum, aut si vis, Semiaria norum partibus addictum, quam Athanasio, & fidei Nicaenae adversantem, Sanctos colui sse, postquam haec ex Philostorgio didicerimus ξ b) - Multis laudibus Constan- rium effert Philostorgius, atque eum Constantinopoliis EcClesiam aedificasse, quae re vera & est, & dicituris magna. Reliquias etiam Andreae Apostoli ex Acha jata eum transtulisse scribit in Ecclesiam, quam ipse absol-

, , Verat, quae Apostolorum vocatur. Et juxta eam E is clesiam Patris tui tumulum collocasse. Lucam praeteris ea Evangelistam ex eadem Achaja ab eo translatum

is esse in supradictam Ecclesiam . Timotheum denique o Apostolum ab urbe Joniae Epheso in celebrem illam , ,, ac venerabilem Balili eam julsu ejusdem Constantii de- , , postatum fuisse. , , inod confirma, si vis, auctoritate Theodori Lectoris, se) quippe ut ex excerptis hiltoriae illius constat o Constantii temporibus allatae sunt Con- stantinopolim reliquiae Sanctorum Apostolorum, Timo- thei ante diem octavum Calendas Julias: Andreae a , , tem, & Lucae ante diem quintum nonas Martias, &,, depositae sunt in magna Ecclesia Sanctorum Apostolo- ,, rum ab ipso dedicata. II. Quod si Auxentius ille Mopsvestenus Episcopus , cujus meminit Surius in vita S. Nicetae, Arianus fuit, quod putavit Tillemontius ) hinc etiam conjicererm poteris Arianos re vera Sanctorum reliquias, ideoque Sanctos ipsos coluisse. Vide quae tradit Surius e .

III. Macedonianos porro eadem fere , quae Semiariani, immo Ariani ipsi sentiebant, sensisse certa res est , in eo tantum ab Arianis differentes, quod Macedoniani Verbo Divinitatem tribuerent , demerent Spiritui Sancto, cum Ariani Verbo etiam demerent, Imminuerent V ro Semiariani. minorem Patre Deum fere tradentes esse .

At procul dubio Macedoniani Saninos, eorumque reliquias coluere. Id discimus ex Soetomeno f) apertissime docente ab Eusebia Diaconissa, & a Monachis Sectae Macedonianae Sanctorum Quadraginta martyrum reliquias eximie suisse cultas. An non etiam Martyres coluit Rex ille . cujus Gregorius Turonicus la) meminit, qui tam etsi ad pepulcra MartIrum oraret: tamen Spiritum Sanctum Deum levitus ese non credebat tib) num. a. lib. 3. sel sub finem lib. .

f lib. s. cap x. uJ lib. s. histori

Francorum GP. 1 Sa

87쪽

Exempla reliqua missa iacio, tam etsi multat ambitror enim haec satis esse ad ostendendum non eos omnes. qui inter Arianos, aut saltem inter Semiarianos enumerati sunt, etiam inter hostes cultus Sanctis adhibiti num rari posse. V. Porro ex hactenus dictis habetis quid de opinione Verrati dicendum sit, qui scilicet Jovinianum in hoc errore Eunomii antecessiorem judicat . Eunomius, nili fallimur, Jovinianum aetate praecessit; & si forte non praeceia sit, & eodem tempore uterque vixir, non hunc continuo E nomio adjunxerim. Nimirum prorsus non video in hoc e rore versatum fuisse Jovinianum. Consensit quidem Jovi- .niano in multis opinionibus Vigilantius , quam ob ca . iam mentem Joviniani in eo renatam per jocum dixit Hier

νς xv ςRNAE V p tium alii appellavere. At quod ad Sanctorum cultum at tinet, ab hoc errore alienum fuisse arbitror Jovinianum. Nempe Ioviniani errores hi erant. Virginitatem in meri- . . . to parem esse Matrimonio. Eos qui baptigati vere sunt, a Diabolo subverti non posse . Minime distare vescem tem cibis a jejunante , si cum gratiarum actione C medat. AEquale futurum fore Beatorum praemium. Quinti credimus Augustino accurato Scriptori , omnia peccata esse paria. Mariam, Cum peperit, desiisse esse Virginem. Quod ad Virginitatem contemptam attinet, aut omnino, aut fere consensit Joviniano Vigilantius. Id nempe constat ex num. 2. libelli contra Uigilantium scripti , ex quo etiam constat Episcopos aliquos in suam traxisse

Sententiam, eos nimirum qui non ordinabant Diaconos, missi prius uxores duxissent: nulli eaelibi eredentes pudicitiam chre.

Quod si de despectis jejuniis sermonem instituas, Joviniano comitem adjungere pollamus vigilantium, quem merito cum Joviniano contulit Hieronymus, quum in ipso

libelli contra Iovinianum initio haec protulit. ,, Ille J

vinianus Romanae Ecclesiae auctoritate damnatus, inter phasides aves, & carnes suillas non tam emisit spiritum, quam eructavit. Iste Caupo Calaguritanus, Min perversum propter nomen viculi mutus Quintilianus, miscet aquam vino: & de artificio pristino suae ven na perfidiae, Catholicae fidei sociare conatur, impugnare Virginitatem , odilla pudicitiam, in convivio saecula- rium contra Sanctorum jejunia proclamare. In re Ii quis , ut nuper dixi, convenis ste non video Vigilantium

cum Joviniano. VI. J am

88쪽

VI. Iam vero, ut puto, plane noscitis Vigilantium auctorem dici non posse hujusce haereseos: Quippe eum

aut praecessit Eustathius a Synodo Gangrensi damnatus aut si Eustatium Sanctorum cultui minime adversatum fuisse arbitreris , Certe praecessit Vigilantium Eunomius, cujus prava sensa circa Sanctorum intercessionem , & cultum iis adhibitum, tum alia multa ostendunt, tum despicientia miraculorum, quae per Sanctorum reliquias peragebantur. Vide quae nuper diximus. Ego sane compertum reor Euin nomium prave sensisse de Sanctorum patrocinio, curaque nostri, & cultu iis adhibito: ideoque cum aetate Vigilantium praecesserit, Vigilantio adimo hujus erroris inventi nem . Neque vero ex eo quod , dum Eunomii errores reis censent, hunc reticeant Philastrius, &Augustinus, inferro possumus eidem errori Eunomium non adhauisse: Quippe

alios aliorum Haereticorum errores saepe non enumerant

Philastrius, & Augustinus, at eos ex aliis Scriptoribus intelligimus , ex quibus etiam discimus, si ex Philastrio, MAugustino non discimus, Sanctorum intercessioni, miraculis , & cultui obstitisse Eunomium. ' ,

C A P. VI. Recensentur ii, qui Sanctorum eustum ps Vigilantium ad o

nostra usque tempora oppugnaverunt.

I. Dost Vigilantium primi eorum, quos ego noveri L aΘhibitum Saninis cultum oppugnare visi sunt iI . . Novatiani, qui Alexandriae morabantur, dum illi Ecclesiae praeerat S. Eulogius sorte anno 38o. Q. Num Novatiani ta) Vide Photii Bi-

reliqui eidem errori adhaeserint, incertum est, at hujusce bliothecam tit.181. rei nullum probabile argumentum mihi Occurrit. At etiam Panon. tit. OppugnaVerunt Pauliciant. Hi errores sane non leves pro- ῆ' posuere, quorum seriem texere praesentis instituti non est. te) pag. 18. Vos monuisse sit satis haeresim hanc in Armenia potissim t. pag. 434. editismum viguisse saeculo septimo, & de ea loqui tum alios Paris. 342. Venet.

multos, tum certe inter vetustiores H Euthymium qui in lib. 36. annal. Photium citat o Petrum Siculum d)Cedrenum, & Zo. pN si naram se tum inter recentiores Petavium, D licet pau- v.h ' 'cis, & Natalem ab Alexandro. θ) Quis enim putet eos si 1 s. de incarn.

89쪽

apsolorum principem gravius reliquis omnibus 9 infamant , ές prorsus a se rejiciunt, negantes e- in ullam salutis par

tem venire.

II. Eundem etiam cultum oppugnaverunt non pauci ex iis, quos derivato a Graeca lingua nomine Icon lastas appellamus, idest Imaginum fractores, seu hostes, & o pugnatores . Dixi non pauci; tam etsi enim inulti ex iis Sanctorum intercessionem , & patrocinium agnoverint , neque manifesto delatam eis venerationem oppugnaverint, sed tantum Imagines , alii tamen ex eorum caeluomnino cum Vigilantio sensisse visi sunt, quin immo Uigilantii erroribus adjunxisse odium Imaginum, non Sanin Aorum tantum, verum Mariae, & Christi ipsius. Hinc duae veluti sectae Icon lastarum effectae sunt, e quibus

mitior Imagines tantum oderat: ceterum intercessionem

Sanctorum , & delatum eis cultum approbabat : det riori alteri & Imagines, & intercessio, & deprecatio .& cultus sanctis adhibitus displicuerunt. III. Ut a mitiori exordiar, Synodus, quae impera tibus Constantino, & Leone Constantinopoli ab Icon clastis Episcopis celebrata est, quaeque se generalem pe Peram appellavit, quod ad intercessionem Sanctorum, &cultum iis delatum attinet, cum Catholicis Consentire . videtur, & Vera eloqui. Sane tomo sexto sub finem de-pa. finitionum haec proponit. A Si quis non Confitetur Sanino ctam semper Virginem Mariam proprie, & vere ' Dei Genitricem, sublimiorem esse omni visibili, & invisi- ,, bili Creatura, & cum sincera fide ipsius non expetitis intercessiones, tamquam fiduciam habentis ad Deum . ,, nostrum, qui ex illa genitus est, anathema. ,, Si quisse non confitetur omnes Sanctos &c. Amnia tradit ea Epistola, quae Michaelis, & Theophili Imperatorum nomine ad Ludovicum Imperatorem data est t IV. Contra deteriores Iconoctastae , ut nuper dixi non modo Imagines, & Uenerationem iis adhibitam a veris rati sunt, verum etiam saeviere in Reliquias, & intercesi sio. Postulantes intreeessiones, ω interpellationes inviolata damia natrieis nostra Dei genitricis semper Uirginis Maria, En omnium Eam rum. Praeponitur ea epistola iis scriptis, quae synodo Parisiensi tribuuntur .

90쪽

sionem sanctorum, cultumque iis delatum improbaverunt. Id indicat quidem Epistola pii ma Gregorii ΙΙ. Romani Pontificis ad Leonem Isaurum Imperatorem, quae praeponitur actis Concilii septimi Generalis , Nicaeni II. b) sed non b Ibid. pag. 6st. obscure quod ad intercessionem Sane torum , & Reliquiarum cultum attinet, id ipsum ostendit Confessio Theodosii tapiscopi Ammorii, qui actione prima introductus in Concilium, ut suspicionem erroris a te amoveret, Confessio- . . nem recitavit, in cujus limine ipso haec extant. si , , Confi- Ibid. pag. ro 6. teor, & polliceor, & recipio, amplector, atque ado- ro principaliter intemeratam iconam Domini nostri Je-

, , su Christi veri Dei nostri , & iconam Dei Genitricis , se quae illum sine semine peperit, & auxilium, & prote- , , ctionem ejus, & intercessiones illius unaquaque die,

is ac nocte invoco ut peccator in adjutorium meum . , is tamquam eam, quae habeat confidentiam apud Christum Dominum nostrum, qui ex ea natus est. Pari modo Sanctorum , &laudabilissimorum Apostolorum, Pr phetarum, & Martyrum, & Patrum, atque cultorum Eremi iconas recipio, & adoro, non tamquam Deos absit ) sed affectum, & amorem animae meae, quem habebam prius in eos, etiam nunc ostendens , rogo cunctos illos ex tota anima, ut intercedant pro me ad Deum, quatenus det mihi per intercessiones eorum invenire misericordiam penes se in die judicii. Similiter& lipsana Sanctorum adoro, & honoro, & amplector tamquam eorum, qui decertaverint pro Christo,& acceperint gratiam ab ipso ad sanitates essiciendas, &languores curandos, & Daemones ejiciendos, quemadmodum Ecclesia Christianorum sui cepit a Samnis Apo-

,, stolis , & Patribus, & usque ad nos. V. Quid quod Cedrenus H haec de Leone Armeno p 'pyg- scribit si Enim velo Imperator Leo non tantum in erro- v . . ' .. 'Τ Τ'

re de venerandarum Imaginum debita adoratione veris ''. se satus est, sed etiam de Dei parae, omniumque Sanctorum, , intercessionibus impie sensit, omniumque Sanctorum relio quias more Arabum suorum Praeceptorum abominatuS est. Idem Cedrenus de Constantino Copronymo Leonis Armeni improbi Imperatoris nequiore Filio 0 haec eloquitur. h para, ατ 7, i, Atque adeo universali edicto vetuit, ne quis in univer ς sit. Paris is sum servorum Domini, sancti titulo cohonestaretur i VςRς si quin immo conspui forte conculcari, aut proteri ) eoo rum Reliquias inventas jussit, prohibuitque eorum in- Tom. I. . . H D ter-

SEARCH

MENU NAVIGATION