De cultu sanctorum dissertationes decem, quibus accessit Appendix de Cruce. Auctore D. Joanne Chrysostomo Trombelli Bononiensi ... Tomi 1. pars prior 2. pars tertia .. Tomi 1. pars prior complectens Dissertationes 4. 1

발행: 1740년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

si istinc nostrum prior divinae dignationis celeritate praeis is cessierit , perseveret apud Dominum nostra dilectio ;,, pro fratribus, & sororibus nostris apud misericordiam, , Patris non cesset oratio. Porro hoc testimonium adeo

Perspicuum est, ut Episcopus Oxoniensis , tam & si Cain tholicorum partibus minime addictus, fateri coactus sit, ex eo testimonio erui, persuasum fuisse Cyprianum, eos, qui priores moriuntur, pro superstitibus preces fundere. En verba docti, si non Catholici interpretis . , , Sensus viri detur esse: alterutro ex nobis obeunte, sive ego, qui se Carthagini praesum, sive tu, qui Romae praesides , su- perstes fuerit, ejus, cui in vivis diutius esse contigerit, ,, Pro utraque Ecclesia perseveret, & supersit apud Deum

oratio. Interim minime dubitamus, animas Caelo reo

ceptas precibus Deum optimum Maximum sollicit ,, re, ut in terris degentium misereatur. III. Idem eadem haec rursum docet Cyprianus, si exemplarium haud paucorum lectionem sequimur, in postremis verbis libelli illius, qui de disciplina , ω habitu Virginum, sive, ut alii volunt, de habitu Virginum inscribitur. En

illa ipsa, quae dixi, verba: , , HortamentiS VOS mutuis e is citate , aemulis de virtute documentis ad gloriam proin vocate. Durate fortiter, spiritaliter pergite, perventinis te feliciter. Tantum mementote tunc nostri, cum iniscipiet in vobis virginitas coronari. Nimirum tum Vir ginitas coronari incipit, quum decurso mortali vitae cur riculo, virtutum in Caelis recipit Praemia ς tum vero me mores sui Cyprianus esse cupit V irgines. Neque porro vim

tollis hujusce probationis, si legas quod alii legi vellent eum incipiet in vobis Virginitas honorari. Ad illum scilicet honorem hic Cyprianum respicere puto, quem Virgines , fortiter Martyrium passae , Obtinebunt in Coeinlis ; cum nempe illuc pervenient, quo ut Perveniant, hortatur Cyprianus, quum dicit: Durate fortiter , Ipse taliter pergite , pervenite feliciter. Id autem ubi fuerunt assiecutae, & incipiunt Virgines in summo illo esse hon re, quo sunt Sponsae Agni immaculati, Sponso suo coninjunctiores effectae, tum Cyprianus earum preces exposcit. Et ita sane multo aequius interpretaberis laudata Cypriani verba, quam si preces in Martyrio fusas intelligas. Aa

non tum vere incipiunt honorari Martyres, quum completo Martyrio a Deo, & ab Ecclesia maximis honoribus assiciuntur e Tum ergo suadendas ab iis preces veheme

142쪽

' ter em agitat Cyprianus: praesertim cum Virgines iam ad Caelos deductas pro superstitibus suisse deprecatas satis constet tum ex aliis multis, tum ex iis, quae nuper ex Eusebio de Pota mi gna retulimus. D Quod si Cypriano tri

buas librum de ear diualibus Christi operibus, habebis in ser- sti hIlegata

mone de Stella, ω Magis , fir innocentrum morte, unde in Cypriani epistul . tercessionem manifesto comprobes. Edocet quippe, Innocentes pro Christo occisos pro nostris exorare laborIbus . . . nonnullis veniam obtinere immeritis, & id genus alia. Sed dubiis Cypriani operibus non indigemus, qui Clarissima Sancti Doctoris testimonia protulimus. Sane adeo perspi-Cua ea sunt, quae nuper ex certis Cypriani operibus ali gavimus, ut non aliud adversarii reponant, nisi excessisse hac in re, & humani aliquid passum sui in Cyprianum. Ad Cornelium vero scribentem forte amoris cujusdam vehementis argumentum exhibere, & parile ab eo exquirere: Ut nempe continuetur, exposcit, polliceturque vel post mortem amorem, amicitiamque . Id saepe occurrit in veterum Poetarum libris; tam & si hi a Pontificiorum opinione alieni ssimi sint. IV. At quem his effugiis illudent Cypriani verba adeo clara sunt, ut solutionem quamlibet vincant. Phrasis, qua utitur, manifesto evincit, Poetarum more illum . non fuisse locutum, neque nugacem hominem esse, qui post mortem se amari cupiat ab amico, eo amoris genere, quo amari cupiunt si tamen cupiunt Poetae. Verba ipsa consulas velim, & dubitationem , si qua forte ad

V. Acta Martyrii S. Τheodoti Ancyrani probatissima novimus. 8) Porro num. 3I. horum Actorum haec occum Tunt: se Cumque orationem Aniens Theodotus ) adjunκisse set Amen, conversus vidit fratres flentes, ct dixit: No- lite lugere fratres, sed glorificate Dominum nostrum Jesum D Cbrisμm , qui fecit, ut peificerem cursum meum , ω in

έSὶ Scripta dicuntur a Nilo quodam , qui num. 36. id est postremo , haec de se xloquitur . Hae omnia ego humilis Nilus magno eum diIuentia vobis dilectis Deo fratribus tradidi et qui crin custodia eum illo fui , o singula novi, qua in notitiam vestram adduxi , ubique sudens veritati , ut vos ea audientes me. Haec Acta typis edidere Papebrochius et s. Maii,& Ruinari, ex quorum postremo discinius anno Christia heodoluta subiisse maIrΥrium.

143쪽

, , mrcsm superarem. Deinceps enim in Caelis eum Muria pre,, vobιs Deum deprecabor . VI. Haud absimilem prob rionem subministrat mater illa, cujus filius adhuc puer cum D. Romano Martyre anno 3 3o. Martyr occubuit. Rem exhibeo ex Prudentio coPuerum poposcit carnifex, mater dedit, Nec immorata est fletibus; tantum osculum Impressit unum. Vale, ait, dulcissime; Et cum beatus regna Cristi intraveris, Memento matris tum patrone ex filio. Sed dissimulandum non est, monere adversarios, ea, quae narrat Prudentius de matre illa pueri post mortem preces exquirente, inniti consuetudine saeculi illius , quo vixit. Prudentius, & cujus vestigia aliqua erant iis i psis temporibus, quibus vixit mater illa , cujus hac in re imitandum non est exemplum. Atqui Prudentius fide dignissimus ab omnibus agnitus est, & vetera Martyrum acta referens, nihil immutat. Cur ergo fallacem in hac tantum re audebimus judicare Illaudabilem vero probare debent eam esse comsuetudinem, quae illis displicet. VII. Athanasium pro Sanctorum intercessione saepissime citatum audies, & nonnulla sub illius nomine testimonia, ex libro de Hrginitate, & ex Oratione de Annuntiatione

Virginis Mariae d) desumpta: quae quamquam ego Athamnali O non attribuo, non continuo tamen contemnenda es se duco: immo merito proferri arbitror, ut scilicet constet , quid proposuerint auctores illi, quorum opera Α- thanasio adscribi meruerunt . Sed non Praetereas Volo , quae tradit auctor quaestionum ad Antiochum quaest. 32. haec elocutus . An nostri funt memores animae, auae discesse runt, quemadmodum is Angeli sunt memores nos ris Ita vero respondet. Sanctorum quidem anima nostri omnino memia merunt z minime vero peccatorum animae, qua in inferis j cent. Cum enim supplicium sibi debitum expectent, merito cem

re de illo solum sunt solliciti, nibit aliud curantes. Quam

quam vero jure meritoque arbitrantur viri docti non pauci, Athanalio librum hunc non esse tribuendum, sed alteri, qui S aetate , & merito inferior sit Athanasio, nemo tamen ibit inficias, auctorem ejusdem libri minime esse contemnendum, ex eo vel maxime, quod ex certis Athanasi libris multa desumat, quae in rem suam tranSsert.

VIII. AEquales Athanasii fuere Hilarius, & Basilius Magnus Caelatientis Episcopus. Horum primus tum ad A

144쪽

i Irgelorum, tum etiam ad Sanctorum erga nos curam , &custodiam significandam haec edocuit. e, is Sed neque de n. tractatus

is sunt stare volentibus Sanctorum custodiae, neque Ange- in Psalm. 114. ad se lorum munitiones. Et mox. Ac ne leve praelidi uin in verba illa Quieonisse Apostolis, vel Patriarchis, ac Prophetis, ve I potius Munt in domino in Angelis, qui Eccletiam quadam custodia circumse ut mons sιon . . .

Piant, crederemuS . Sed forte Apostolorum , V - vel Angelorum custodia sulficiens existimetur. Verum id quidem est. Ex his vero per spicuis S. Hilari i ve bis conjicite, quid ad acutulum illud subtileque adversariorum effugium dicendum sit. Scilicet Hilarium non de interceisione, sed de custodia loqui. Porro Patriarchae,

& Apostoli, & Prophetae custodia quadam inquiunt

Ecclesiam circumsepsere, dum exemplis, laboribus, Praedicationibus, concionibus, & id genus reliquis, velutI dm 'sensione quadam, & vallo muniere. Hanc solutionem ex eo confirmant , quod Hilarius manifello adversatur Sanctorum intercessionibus, de qua re postea disseremus: Conjicite, inquam, quid ad hoc effugium dicendum sit. Nimirum Hilarius palam de praesidio loquitur a Sanctorum intercessione nobis proveniente: Neque vero ad metaph Ticas interpretationes confugere possumus, quando perspicua sunt illius verba, & intercessionem Angelorum expressissime edocet in Commentariis in Psal. I 29. siquidem, ut alibi vidimus, recte ab Angelorum intercessione Sa ctorum intercessio eruitur. - IX. Ncc minus illustre id est, quod ad eamdem per stationem Comprobandam praebet Basilius in Homilia de Sanctis quadraginta Martyribus, haec Praesertim num. S. ejusdem homi hae elocutus: ,, Hi sunt, qui nostram obtiis nentes regionem, quasi quaedam turres contra adversa ,, Iiorum incursum refugium exhibent . . . . . . O San

,, ctum Chorum i O Sacrum Ordinem l o cuneum inex- . ,, Pugnabilem l O communes generis humani custodes :,, optimi curarum socii, precum, ac votorum in Ulcem ,, suffragatores, legati apud Deum potentissimi l &c. Vide etiam quae idem Basilius edocet numero primo Orati

145쪽

C A P. XV.

Gregorium Nazianzenum, Gregorium alterum, Ni num nemope, Dbrem Syrum, Ambrosium sianctissimum, doctissiamumque Mediolanensem Episcopum allegamus, illuseramusque.

I. A Basilio , quem nuper allegavimus , sejungere I . Gregorium Nagiangenum doctrina illi, & piet te conjunctillimum minime possumus. Multa sane testi m nia Petavius., & reliqui Theologi nostri ex variis hujus S. Doctoris libris collegere at ego duo seligo . Nimirum in oratione, quam in funere nuper laudati Basilii Cesareae aJ Ea oratio vice- Episcopi recitavit, prope finem sic loquitur: Q Ac nunc ii sina est . is quidem in taesis est, illic que, ut opinor, sacrificia pro nobis offert, ac pro populo preces fundit: Neque enim ita nos

reliquit, ut nos prorsita reliquerit. In oratione vero sul in ea oratio deei nebri Patris sui in ipso fere orationis initio haec dixerat. nia nona est . Nec dubito, quin hoc nunc quoque tanto magis d ,, precatione sua , quam prius doctrina praestet, quanto is nunc magis Deo appropinquat. II. At hic quoque adversarii more suo nostrum lab rem condemnant, monentque, haec temere afferri. Etenim, inquiunt, quis Naetiangeno fidem adhibebit, dum Basilium Sacerdotis munere in Caelis fungi, & sacrificia ibi Deo offerre docet λ Quis haec, quae tamen NaZianzenuS p t lit , sine risu audire possit His tamen haud dissicile respo detur , haud temere a Nazianrano sacerdotis munus Basilio in Caelis tribui. Nimirum Sacrificia offerri a Sanctis mortuis , is fatebitur, qui audiat illa Apocalypsis I. vers. 6. Fecit nos regnum , ω Sacerdotes Deo , ω Patri suo: illa quoque Apocalyp. I. Io. Fecisti nos Deo nostro regnum, ω Sacerdotes . Scilicet Sacerdotium hic latissime sumitur, idest pro obsequio summo, quod Deo adhibent Sancti. Sumere etiam potes pro oblatione, quaecumque ea sit. Quin preces ad Sacerdotis munus spectare visae sunt, :ὶ homil. xi. inia id adtestante de Martyribus Origene, dum haec ait: co S e -ς cerdotis autem officium est, pro populi supplicare peccatis. Hinc inter Cetera Sacerdotii Christi munera preces Pro nobis oblatae recensentur. Porro quis haec Basilio demet virosarustissimo, suorum amantissimo, & nuper translato ad Caelos Vide obsecro quae tradit i vir doctissimus Riberata. . in

146쪽

II in versiculum r. rapitis r. Malachiae, & si quis extaret

ea in re scrupulus, facillime evelletur . .

III. Gregorius Basilii frater, & Nita Episcopus in oratione secunda in quadraginta Martyres intercessionis horum Sanctorum palam meminit: quippe deprecatur, ut horum ope, ω interventu id enim meo quidem judicio est προσβεία ) eorroborati fideles ad Paradisum perveniant. Iterum vero in celebratissima oratione de magno Martyre Theodoro praeclara praebet ejusdem persuasionis argumenta .

In ipso quippe initio: His enim, inquit ut credimus ,

etiam anno praeterito barbaricam tempestatem sedavit, cr horarendum ferorum, ω immanium S tharum bellum inbibuit , atque repressit, terribilem, atque formidabilem illis jam visis, O appropiuquantibus obvibrans non galeam trinis eristis, ω mis insignem, neque gladium bene acutum, cla Diem resplendentem , sed malorum propulsatricem, ω omnipotentem.

Crucem Christi , pro qua or ipse mortem perpessus hanc gloriam

acquisvit. Et num. 6. Ipse quidem praeclaro ae Hato itin re amit ad Deum p nobis vero memoriam eertaminis pro doctriana reliquit, populos congregans, Ecclesiam erudiens, Daem nes arcens, se fugans, Angelos pacificos reducens, rogans a Dre pro nobis utilia, variorum morborum medicinae incinam hune locum esciens, portum eorum, qui afflictionum te flatibus jactantur , pauperum abundans, se copiosum aerarium, viatorum quietum diversorium, locum celebrem conventus , ac dies sectos eontinenter agentium. Simillima edocemur in Encomio Ephrem Syri, quod illi tribuitur, & tale sorte est,

ut Nisseno tribui mereatur. IV. Fidem tamen primae orationi demunt propter ea, quae adversus omnes Patrum orationes & homilias into quent , quaeque alibi recensebo, & refellam; quam ob rem hic recensere, refellereque necesse non est. Auctoritatem p serioris ut eludant, sic disputant . Incursionum Scytharum meminit scriptor ille, qui Nissent nomen sibi temere arrogavit, quum tamen Armeniam non invaserint Scythae,

nisi elapso post mortem Nissent saeculo: imperante scilicet Anastasio. Secundo , auctor ille Τheodorum Martyrem concivem Job videtur essicere, ideoque Arabem. Tamen Graecum fuisse Theodorum, nomen i plum comprobat: quin& in hac ipsa oratione certiores emcimur, Amaseae Cain Padocum ortum esse. inis tamen putet Nisseno adiamendam esse orationem, quae in S. Theodorum scripta vii, propter eos titulos, quos adduxerunt od ad Sc TMn. I. P th

147쪽

tharum excursiones attinet, indubitata res est , Scythas nam hos Hunnorum, Gothorum, & Massagetarum v cabulis fuisse indicatos, probatissima multorum est persu e , ου-:α siO in subjectas Romano Imperio Provincias excursiois in Ueronensi Edit nes secilla vivente Niiseno. Constat id ex Hieronymo, o r. n. g. ' &Cedreno, d) a quo didicimus, Valente imperante, in

Q pag. 3r3. edit. Thraciam, aliasque Romani Imperii Provincias eos irr Pλris.*47. venetet. pisse. Quod vero spectat ad Patriam, quam communem

tribui dixerunt Jobo, & Theodoro, si verba Ni Iseni dia

ligenter attendas , comperies non unam urbem communem Theodoro, & Jobo patriam tribui a Nisseno, sed

tantum ab eo dici ex Oriente tam Theodorum, quam J hum prodiisse. Amasena vero Cappadocum urbs , The dori patria, procul dubio ad Orientem pertinebat. V. Vixere iis temporibus Ephrem Syrus , & Amphilochius Iconii Episcopus . Ex utrilaue delumunt nostri Theologi praeclara testimonia ad Sanctorum intercessionem comprobandam; sed quia ambigunt viri docti, ea , quae Amphilochio Combefisius attribuit, utrum illi adscribe da sint, necne, non ausim sub Amphilochii nomine ea

certo proferre. Sed cujuscumque tandem sint, certe in . Oratione in S. Basilium, quae a multis Amphilochici tria huitur , persuasionem nostram manifesto traditam vides .

Longior est, quam ut exscribi queat Oratio illa: satis erit, si periodum referam. Viso itaque insigni miraculo , populus universur Deum glorificavit, qui in terra potestatem habet dimittendi peccata, quique tantam servis suis concessit gratiam, ut etiam post mortem lan uorem omnem ianent. omneminque debilitatem. Quod vero ad Ephremum Syrum attinet, adeo peris - picua sunt, quae de Sanctorum intercessione som. g. ed cet , ut inutilem .operam viderer insumere, si multa rese rem . illa consule, quae citabo, dum de Sanctorum invocatione agam.

VI. Novi equidem non deesse, qui adimant Ephremo Syro Orationes, quas in Virginem Mariam scripsit la dum plenissimas; sic enim disserunt. Quis non demat tapbremo Syro orationes in Virginem Mariam scriptas Husque laudum pleniis mas, postquam eas illi ademerunt recentiores Critici, inter quos non postremum sane locvinobtinent Petavius, & Tillemni, viri sane egregii, quique Pontificiorum partes summa cum laude tutati sunt. Et sane multas posterioris at oujus scriptoris orationes vetustio

148쪽

simo Ephremo syro suisse suppositas , vel ex styli diversi

tate dignoscere potes . Fac tamen , eos libros Veteris Ephremi esse. Egregium sane Scriptorem profers, dum eum profers, quem damnatos inducere non puduit valedicentes beatis. VII. Tamen possessio vetustissima , ut ita loquamur, eisdem orationibus favet; neque minus Mariam celebrarunt tum Patres Ephesini Concilii, non multum remoti ab Ephremi aetate, tum Augustinus, qui propior suit Ephremi . temporibus, tum Ephremus ipse. η) Ex stylo vero rem dijudicare omnino non potes; quippe styli diversitatem rejicere debes in diversos interpretes; plurimos enim habuit, & interdum non admodum eloquentes, aut elegantes; quod jamdudum animadvertit Photius. Ceterum Ephremi in Virgi. nem Mariam orationibus non ita indigemus, cum alias eidem Ephremo tributas proserre pommus : Proseremus nos quoque alias, alias quoque Theologi nostri citant praeter conscriptas in S. Marip m, quarum una ad nostram altersuasionem firmandam satis est: longe vero a verisimi-itudine abest, omnes omnino, quas aut citavimus nos, aut saepe citant Theologi nostri , suppositas Ephremo esse. Neque vero Ephremum condemnes volo, quod damnatos aliquando induxerit vale dicentes beatis. Nimirum accipi debent verba illa Vale dicimus; Valete, & affinia, uti non raro accipiuntur apud latinos, ut scilicet significent sejunctionem, separationemque. Hinc aeternum vale : perpetuum vale habes in Martiale, & reliquis latinis Scriptoribus: id est non amplius te visam: non amplius tecum ero, aut aliud affine. Quod is sit verborum Ephremi sensus, manifesto constat ex reliquis objectae orationis verbis. Nulla amplius nobis miserabilibus reliqua es redemptio . Non jam amplius Sanctorum asipiciemus ordines . Non amplias lucem illam veram contuebimuη. Quid restabit dicendum ' Valete jusi universi . . . . . Postea vero habiturus es unusquisque praeparatum sibi ob irassa Jua opera tormentorum locum, ubi

vermis eorum non moritur , neque ignis extinguitur.

VIII. Praeter hos viros sane praestantissimos, & praecipua Ecclesiae Graecae lumina, e latinis Ambrosium Medi sanensem, Virum eximium, & cui plurimum debet E clesia, prosero; quippe qui ea fere aetate vixit, qua Vixere laudati praeclarissimi Viri. Porro Ambrotius quid de Sanctorum intercessione sentiret, tum quidem alibi, tum mantista in iis servionibus edocuit, quos ad populum I P a ci-

) in illa oratione

qua infer ibis υν de margarria pretios aquam citat Pelavius de incarnatistis stra Iq. 9. 7

149쪽

m Includuntur in

ed i t. Patrum Benedictorum intra Epistolam 2 a. quae est in editione Α- merbachii,& Era Gmi 84. in Roma: sq.

t f n. O. in verba

illa capitis 1 I. V. a Ctim autem audie

niones pratiorum.

citavit. inventis corporibus Sanctorum Gervasit, & Pro

rasii. En verba num. Io. positar e) Gratias tibi Domine Jesu, quod hoc tempore tales nobis Sanctorum Maria tyrum spiritus excitasti, quo Ecclesia tua praelidia majora desiderat. Cognoscant omnes, quales ego propugnatores requiram, qui propugnare possint, impugnare non soleant. Hos ego adquisivi tibi, plebs Sancta , qui prosint omnibus, nemini noceant. Tales ego ambio defensores, tales milites habeo: hoc est, non saeculi milites, sed milites Christi. Nullam de talibus invidiam timeo, quorum quo majora, eo tutiora patrocinia sunt. Horum etiam illis ipsis, qui mihi eos invident, opto praesidia. Veniant ergo, & videant stipatores meos talibus me armis ambiri non nego: Hi in curribus, cris hi in equis: nos autem in nomine Domini Dei nostri magnia , , scabimur. Et n. XI. ,, Evasimus , fratreS, non me- ,, diocris pudoris sarcinam: patronos habebamus, & neri sciebamus. Invenimus unum hoc, quo videamur prae , , stare majoribus; Sanctorum Martyrum cognitionem . , is quam illi amiserunt, nos adepti sumus. Apertissime quoque num. II. Orationis funebris Theodosii: is Quis

se ergo inquit dubitabit, filiis ejus apud Dominum .

, , maximum praesidium fore λ Et n. I 6. Tlaeodosius v ro plenus timoris Dei, plenus misericordiae, speramus is quod liberis suis apud Chri lium praesul adsistat, si D , , minus propitius sit rebus humanis. Vide etiam ob secro, quae idem S Doctor tradit libro x. expositionis E

van gel i i secundum Lucam: f) etiam illa , quae docet capite 9. u) libri illius, quem inscri pli t de Viduis.

IX. At audite, quibus ad infirmandam horum testim niorum auctoritatem argumentis utantur adversarii. Ambrosio debet demi Oratio in Theodosii funere recitata, aut si ea demi non debet, demi certe debent ea, quae nuper citata sunt verba : sicut in eadem ipsa orations demi debent, quae de inventione Crucis in ea oratione narrantur, utpote assii tae: Nempe remotissima sunt ab eo, de quo agitur, argu mento, & rem longe aliter narrant, ac narrant historici

reliqui: demi quoque debet Epistola ad sororem scripta dc Inventione corporum Sanctorum Gervasit, & Prota sit. Meminit scilicet auctor illius Epistolae Baslicae Ambrosianae: quod procul dubio non praestitisset Ambrotius. X. Tamen, ut quae sentio , eloquar, tribui omnino

Ambrosio debet oratio, quae praeposito ΛmbIosii nomine,

150쪽

o & inter eius opera extans, senebris est , & Theodosi laudes

complectitur . A ssuta vero non sunt neque ea , quae attulimus & nemo sane ex probatis Criticis ea assuta dixit) neque ea, quae de Crucis inventione in ea describuntur. Sed cum id com- modius alibi limostensurus, M hic ea de re disserere superse. μὶ Cum de Crucis deo. Quod attinet ad Epistolam ab Ambrosio sorori scri- inventione digereptam, eam eidem Ambrotio non adimimus quod ille Basilicae xvr Ambrosianae in ea Epistola meminit. Scilicet ab auctore Ambrosio desumpsit nomen, sicut a Pastore, & ab Eudoxia Ecclesiae celebratissimae Romae erectae. Ea in Odcra tio, qua de eadem Basilica loquitur D. Ambrosius, dum veluti consuetudinem, & vulgatum loquendi modum secutus, Ambrosianam nuncupat: Ambrosianam appellant, in eadem persuasione virum probum confirmabit.

CAP. XVI. Sanctorum patroeinio defendi, juvarique nos, Hieron ini, em jus testiminia se eludere posse temere considunt advers rii, Gaudentit, or Chris,lomi auctoritate probamus . I. Uamquam ii, quos superioribus capitibus allegavi mus Patres, plane lassicerent ad Catholicum, de

' quo agimus, dogma comprobandum, reliqui tamen subsequentium etiam temporum auctores omittendi

non sunt, ii quoque praeclarissimi, & ad obtinendam fidem aptissimi. Praeeat hos Hieronymus, aetate, & meritis ab Ambrosio non admodum fortasse remotus. Hic procul dubio Sanctorum intercessioni favit maxime, duin in Vigilantium, Sanctorum intercessionis hostem, acriter insur- Texit, eumque peculiari libello refutavit. Sed praeter ista, in Epistola ad Paulam de obitu Blesillis haec Occurrunt: u) ta olim, s. in edi- ,, Loquitur illa filia Blesilla in Caelis degens ) & alia tione P P. S. Maurio, multa, quae taceo, & pro te Dominum rogat, mihi- xx. In postrema , , que, ut de ejus mente securus sum, veniam impetrat V ς onensi 39. n. 6.D Peccatorum, quod monui, quod hortatus sum , quod ,, invidiam propinquorum, ut salva ei set, excepi. II. Idem Hieronymus in Epistola b) ad Ebedorum ibi olim prima. In

haec ait. ,, Veniet, veniet postea dies s quo Victor rever' PP. Benedictino. ,, taris in patriam, quo per Jerosolymam caelestem vir rum editione s. In ,, sortis coronatus incedas. Tunc municipatum cum Pau- postrema Veronen.

, , lo capies. Tunc & parentibus tuis ejusdem civitatis jus si δε-n a ,, petes. Tunc & PIO Me rogabis, qui te, ut vinceres νiacitavi . Rib

SEARCH

MENU NAVIGATION