De cultu sanctorum dissertationes decem, quibus accessit Appendix de Cruce. Auctore D. Joanne Chrysostomo Trombelli Bononiensi ... Tomi 1. pars prior 2. pars tertia .. Tomi 1. pars prior complectens Dissertationes 4. 1

발행: 1740년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

151쪽

stremo a

Assinia tradit in Epistola 0 ad Theodoram Viduam

his verbis. Ille Lucinius nuper defunctus Theodoraeo maritus ) jam securus, & victor te aspicit de excelso , ,, & favet laboranti & juxta se locum praeparat, eodem

is amore, eadem caritate, qua oblitus ossicii conjugalis , , , in terra quoque sororem te habere coeperat. III. At hic magno animo adversarii insurgunt, & a Hieronymo fatentur quidem compositum esse libellum conintra Vigilantium. At duo adverti volunt. Unum est nimius Hieronymi ardor, & intemperans aestus, quo Viagilantium dii rinxit, contumelias in eum Contorquens,

ubi vidit deesse sibi probabilia argumenta. Atqui malam causam inquiunt ) prodit ille, qui ratione , & auctoritate refellere adversarium non valens , ad probra cons git. Alterum est negligentia, qua scripsit. ιη Sanctorum Pr s'terorum rogatu unius noctis lacubratione , sesinante admodum fratre Sisinnis , ω propter Sanctorum refrigeria ad Arintum ire properante. Porro altera ex his solutionibus, a cunctis , quibus Pontificii fidunt Hieronymi testimoniis expediunt se se ii, qui Sanctorum intercessionibus adversantur. IV. Sic tamen ista diluite. Hieronymum novi ,& candide fateor rhetoricis declamationibus quandoque indulsisse; at meminerint volo adversarii, non iis ubique i dulgere. Et sane in iis testimoniis , quae ex Epistolis Pro duximus, minime indulget. Meminerint quoque, in eo ipso libro, quem contra Vigilantium scripsit, non ita

fuisse consectatum, ut argumenta praestantissima omitteret; immo ea producit, & urget maxime, & tantunsis declamationes, & rhetorum figuras adhibet, ut essica- CiuS , vehementiusque retundat adversarium , dictaque sua legentium animis altius imprimat. Porro non maledicta, sed acuta quaedam, tam & si asperiora dicta in Vigilantium intorsit, ut vilem hominem hac etiam arte Tepelleret, demeretque, si quam haberet, apud suos existi mationem, vi Christi , Joannis Baptistae, & Apostoli Pauli imitatus exemplum, qui homines impios, Popula

rem ρὶ Haereticos acerbioribus dictis redarguendos esse , refellendoscue edocuit saepe Hieronymus, cujus commentaria in veri. XI. capitis xxx. libri Ecclesialix apertissime hae in persuasione illum fuisse comprobant. Pauca ex iis decerpossed nianifesta . ,, bimul & hoc notandum est , quod dica

152쪽

rem auram eaptantes, dictis acerbissimis distrinxerunt.

Celeritatem Hieronymi incudendo hoc opusculo non mirabitur is, qui noverit, interpretationes Scripturae brevissismo rempore ab eodem eme confectas, & hanc suis. Hieronymi consuetudinem, ut quam citillsine libros suos exararet. Io Ceterum non modo tribuit Hieronymus celeritatem , qua contra Vigilantium libellum scripssit, Sisin. nio in AEgyptum properanti, verum etiam materiae ipli , de ova diiserebat: quippe adeo manifestum errorem Conistinebant Vigilantii dicta; ut repelli lucubrata Oratione

non exposcerent, sed satis emet extemporanea quaevis . .

tam tabuit blaspbemiam, quae indignationem magis scribentis, quilin testimoniorum multitudinem flagitaret. U. Gaudentius, qui labente saeculo quarto Brixianam , rexit Ecclesiam, in fine tractatus, quem recitavit in die De in m pQstrem dicationis Basilicae Concilii Sanctorum, haec loquitur . kNδ ς

,, Tot igitur luitorum patrocinio adiuvandi, tota lide, O pei stat vir cla-- mnique deiiderio supplices, secundum eorum vestigia rissimus Paulus G ,, curramus, ut ipsis intercedentibus, universa, quae posci- leardus Canonicus se mus, adipisci mereamur, magnificantes Chri lium Domi- Brixianus, in Serinis num tanti muneris largitorem, cui omnis honor, viria monum strie 17.

tur verba sapientium pungere, non palpare , nec molliis manu attrectare lasciviam et sed errantibus , & ut su- , , pra diximus tardis poenitentiae dolores , & vulnus inis, , figere. Si cuius igitur sermo non pungit, sed oblecta in is tioni est audientibus , isse non est sermo sapientis. Veris, , ba quippe sapientium, ut stimuli. Quae quoniam ad

, , conversionem provocant delinquentem, & firma sunt , , , & a Concilio Sanctorum data , atque ab uno pastoreia is concessa , & solida radice fundata sunt &t. cro: Huius celeritatis in exarandis libris, qua Hieronymus ma-Xime eminuit , exempla plura proserre possem. Sed ad id , quod agimus ostendendum, duo satis erunt . Horum primum desumitur ex praefatione in Tobiam . Haec porro ad Chroismatium , & Eliodorum scribit . , , Quia vicina est Chaldaeo- rum lingua sermuni hebraico, utriusque linguae peri- , , tissimum loquacem reperiens, unius diei laborem arriis, , pui, & quidquid ille mihi hebraicis verbis expressit, , hoc ego accito notario, sermonibus latinis exposui. Desumitur alterum ex praelatione in libros Salomonis. En illud et is Itaque longa aegrotatione fractus, ne penitus hoc anno reticerem, & apud vos mutus essem , tridui opus, , nomini vestro consecravi , interpretationem videliceImum salomoni 1 voluminum &ς.

153쪽

. tus. & gloria cum Patre, & spiritu Sancto ante mmnia, & nunc & temper, & in cuncta tacula tacui

Neque multum abest a proxime praecedenti concluti sermonis xx. de Sanctis Petro, & Paulo, nam hujus modi eli.' Communicemus igitur, fratres, Sanctorum Apostolorum V memoriis : Communicemus Sanctorum memoriis fide , opere, conversatione, sermone , ut mereamur eorum precibus ad omnia, quaecumque poscimus, adjuvari, laser iliente gratia Domini Iesu Christi, cui omnis honor miscula taculorum. et

Affinis est quoque, immo plane eadem conclutio Ner monis xx I. in quo B. Philastrii praedecetaris sui laudes texit . Quam etiam de B. Philastrio persuasionem contisnet hymnus, seu carmen Sapphicum in eundem B. Philactrium prope finem e quem quidem hymnum eidem Gaudentio ab aliquibus tributum vidi, quibus tamen idem egregius vir Paulus Galeardus, cujus nuper memini, merito obsistit. V . - VI. Venio ad Chrysostomum, praeclarissimum Illum Doctorem, cui pares paucos habuit Graecia, majorem certe neminem. Huc reser, quae ex homilia in Samstas Be nicem, & Prosdocem, ex homiliis in S. Meletium , in S. Ignatium, & ex Liturgia , aliisque tum sermonibus, tum libris Sanlii Doctoris alibi reseremus; quibus adde ea ,quae de Sanctorum invocatione , & reliquiis agentes, ex prae clarissimo A ntisti te adducemus e haec vero adeo clara sunt, ut interpretationem Protestantium vincant.

154쪽

C A P. XVII.

- gastino exorsi, alios' urtinos asserimus patres eidem

dogmati faventes. Horum enumerationem ad Leonem Magnum usque producimus.

I. Ed quis praeterierit Augustinum, quando quidem n 24. o enarrationis in Psal. quintum, & octogesimum haec ait , , Contristatus est Beatus Cyprianus in passione, minis do consolatus est in corona . Modo & consolatusis adhuc tristis est. Dominus enim noster Jesus Christus M adhuc interpellat pro nobis: omnes Martyres, qui cum se illo sunt, interpellant pro nobis. Non transeunt inter se pellationes ipsorum , nisi cum transierit gemitus no-

Concionem vero , seu enarrationem secundam illa. Psalm. 88. sic concludit. si Natalia Sanctorum cum soleri mnitate celebrate, ut imitemur eos , qui praecesserunt,

& gaudeant de vobis, qui orant pro vobis, ut benedi- ctio Domini in aeternum maneat super vos: fiat, fiat. Et in sermone primo in Natali Sangarum Perpetuae, &Felicitatis, sa) si Miramur eos: Martyres miseraU- ta in serue 1go. n.

,, tur nos. Gratulamur eis e precantur pro nobis. 6.

Idem Augustinus lib. 2. quaest. in Exodum, quaest. Io8. haec ait. ,, Aries rubricatus cui non occurrat Christus passioneri cruentatus' Significantur his etiam Martyres Sancti . ,, quorum orationibus propitiatur Deus peccatis populi ,, tui . Praeclarissimum vero est illud, quod extat in Sermone olim q. inter editos ex majoris Cartusae Mis f IbJ Nune in serie En illud. , , Martyrum perfecta justitia est, quoniam it SI. n. I. ,, ipsa passione persecti sunt. Ideo pro illis in i Ecclesia non oratur. Pro aliis fidelibus desunctis oratur, pro Martyribus non oratur: tam enim perfecti exierunt, ut non sint suscepti nostri, sed advocati . Neque hoc in se, sed in illo, cui capiti persecta membra cohaese runt. Ille est enim vere advocatus unus, qui interpellat pro nobis, sedens ad dexteram Patris: sed advocatus unus sicut,& Pastor unus. Nam oportet inquit me ω eas oves adducere, quae non sunt de Me otili. Ut se Christus Pastor, Petrus non Pastor Immo & Petrusri Pastor, & ceteri tales fine ulla dubitatione Pastores .

,, Nam si non Pastor, quomodo ei dicitur: Pasce oves . som. I. in meas

155쪽

is meas ρ Sed tamen verus Pastor, qui pascit oves suas.

Petro enim dictum est, non, Pasce oves tuas, ted meas, V Petrus ergo non in se , sed in corpore Pastoris est Pa- stor. Nam si oves suas pasceret, continuo fierent H o di, quos pasceret . Ex his porro verbis datis videtis, Augustinum noluismodo intercessionem Sanctorum habuisse plane cognitam , sed eo maxime argumento defendisse, quod

mnem Adversariorum nostrorum rationem profligare pOD

sit. Hi enim hoc urgent , non posse Sanetas pro nobis intercedere, quod unus intercessor noster sit Jesus Christus, ille vero apertissime ostendit, & unum esse intercessorem nostrum Christum, neque eo tamen fieri, ut in intercedere alii nequeant. Quemadmodum , cum unus sit Pastor Christus, alii tamen Pastores esse possunt. Adeo vero Augustini tempore crebra erant ex Mar tyrum intercessione obtenta miracula, ut palam in E 'clesia libelli, in quibus ea miracula describebantur, recit rentur. En vadem Augustinum ipsum haec tradentem: se , , Ego aliquando memoror de libellis miraculorum Marty-' rum, quae in conspectu vestro leguntur . Ante dies le- , , Elias est quidam libellus, ubi cuidam aegrotae, quae do ,, loribus acerrimis torquebatur, cum dixisset: Ferre non

,, possum; ait illi ipse Martyr, qui sanare venerat: Quid

,, si Martyrium duceres . Vide etiam obsecro ejuidem Augustini sermonem olim Io I. de diversis, nunc χ g. n. a. Rursus sermonem tertium de Sancto Stephano ι α s. & sermonem sextum de eodem Sanincto Stephanon.6.& I. Denique ea quae idem Auguli inus tradit lib. 2 i. de Civit. capit. potiremo n. I. & lib.aa. cap.8. n. ZZ. II. - Paulinus Nolanus, qui Augustini temporibus vixit, Pietate, doctrina , dignitatibus, quibus antea suerat honeis flatus , aliisque etiam titulis celebratissimus, adeo San is rum cultui, & intercessioni favit, ut merito inter polim mos horum dogmatum defensores recenseatur. Ut in Intercellione sistam, eam sane comprobant, quae in NatalITi. S. Felicis lampsit: Ex eo seligam pauca , nam si vellem cuncta transcribere , quae ad intercessonem lirmanis dam afferre possem, ex eo tum alia multa, tum Integrum

hoc poema transcribere cogerer . .

, Faelix, ut reliqui diverso Martyres Orbe Nolanis Medicus fuit, estque Perrennis Ope ista.. V. 23T.

156쪽

V. 23 . Et manet haee nobis etiam nune gratia, quae nos

Peccatis prece Sanctorum exorante resolvit, Atque itidem Sanctis ultoribus alligat illos, , Discruciatque hostes, qui nos vincire solebant. Quod si alia allegari adhuc vis ejusdem Paulini testim niai facile obsequar ouippe aptissima suppeditant vers. 282. & subsequentes, ita rursus vers. 366. & subsequentes eiusdem Natalis XI. Carmen vero seu Poema subsequens, idest x II. in No talem diem Sancti Felicis elaboratum, sic exorditur tSaepe boni Domini caris famulantur alumnis . Mente pia, patrio subjecta tuentur amore Mancipia, hisque favent cura propiore fovendis. Quos magis indiguos opis, & virtute carentes Affectu rimante vident. κ . - Μ Μ Μ Haec mihi conditio est data sub Felice patrono. Porro haec satis sint, ut noscant omnes, quaenam Ch ca Sanctorum intercessionem esset Paulino mens. Si quis plura desideret, plura etiam legat ejusdem Sancti Poema..tar nulla enim fere pagina est, in qua eadem documenta

III. Post Paulinum, Asterium profero, quippe qui . in

ipso saeculi quinti initio Amasenam Ecclesiam magna cum Sanctitatis, tum Doctrinae existimatione rexit. Hic in ea Oratione, quam scripsit in Sanctos- Martyres , quaeque Eneomium in Sanctos Μar res a latino interprete inscripta est, num. v a. sic loquitur et , , Porro sancti pro ea, qua, , pollent fiducia, Mundi intercessores existunt: nesciensis is que hostis in eorum, quae habebat proposita , contra ,, ria incidit. Quot enim Martyrio perfunctos occidit, se tot hominum adjutores secit. Videasque in omnibus, quae se designavit, hoc ipsum passum esse. Unde putat pietatiri se impedimentum allaturum, inde augumentum pietati,, adsciscit. Etiam subsequentia ejusdem orationis verba si legeris, plurima ad idem dogma comprobandum valde apta occurrent: quibus simillima edocet idem Ast rius oratione in S. Phocam, ex qua alibi verba promemus. IV. Quo illud omnino pertinet, quod saepe tradit Pruindentius Poeta Christianus, quique perinde, atque Asterius, in initio saeculi v. claruit. Aliquot allego, sed perspicua Prudentii verba . In libro peri Stephanon 0 haec ait: - ρὶ Hymno g. vers. Haec sub altari sita sempiterno i . 339 Laptibus nostris veniam precatur : c. Q a Gr-

157쪽

Turba, quam servat procerum creatrix

ε . Purpureorum.

Rursus in fine Hymni xis. in S. Cyprianum. . Denique Doctor humi est; idem quoque Martyr in

. : Instruit hic homines , illic pia dona dat patro

V. Maximus Taurinensis, qui teste Gennadio, in Catalogo virorum illustrium, obiit, Honorio, , Theodosio juniore regnantibus , multa in eamdem sententiam suae persuasionis monumenta reliquit. Sane sermonem in Sanctos Martyres Tauricos sic exorditur. ,, Cum omnium Sanct ,, rura Martyrum, Datres, devotissime natalem celebrare,, debemus: tum praecipue eorum solemnitas tota nobis is veneratione curanda est, qui in nostris domiciliis pro- , , Prium sanguinem profuderunt: Nam licet universi Sanin

,, cti ubique lint legendum arbιtror ubique praesto sint se & omnibus prosint, specialiter illi tamen pro nobis i is terveniunt, qui& supplicia pertulere pro nobis. Ma D tyr enim quum patitur, non sibi tantum patitur, sedis & Civibus: sibi enim patitur ad praemium , Civibus ad

se exemplum . Sibi patitur ad requiem, Civibus ad salutem. Et inter eos sermones, quos praeposito Maximi Ta is Tom.4. Anee- rinatis nomine Clarissimus Muratorius evulgavit, D ser- Qx0 - p S. 73. mone 9. in S. Cyprianum haec habentur. ,, Inter ceterOS ,, igitur Mailyres, quos sub ara Dei conlistere praedica- ,, mus, etiam B. Cyprianus adlistit, & cunctorum vindictam facundia uberiore prosequitur; neque enim dubio tandum est, eum in Martyrio plura prae ceteris exora- is re, qui in Sacerdotio prae ceteris plura conscripsit. . Ero licet cum omnibus stolam splendidae remunerationis ac- ,, ceperit, tamen fortasse eloqui minus cessat, quo plus,, se intelligit promereri. VI. Theodoretum Maximi aequalem Sanctorum interocessioni favi me, ipsorumque cultum, atque invocatione acriter defendisse, vel ex hoc ipso constat, quod illus plerique haeretici hoc praecipue nomine accusant , quod Intercessionis, cultus huius, invocationisque auctor ipse fuerit; in quo quidem falluntur; sed niu Theodoretus haec dogmata retinuisset, nunquam horum auctor visus fuisset. Hic ergo in historia Sanctorum Patrum plerasque horum via. tas concludit aut invocans, imploransque Patrem idum, cujus vitam coascripsit, aut certe indicata se illius interceia' si

158쪽

sone beneficia non levia sperare. Hoc modo in fine vitae Marciani . Rogo, is quaeso, ut per Myum omnium interes fionem divinum consequar auxilium. In fine vitae Publii rPlane pio , quod eorum memoriam fecero in hominibus, futurum sit , ut ii quoque mei meminerint apud Dominum uni- versorum. In fine vitae Simeonis prisci. Ego autem nune

Oro, ut quam dare potes, ejus coηsequar intercessionem , ω sese me consecuturum. Quod & in reliquis vitis, ut nuper diaximus, facere solet. VII. Quid Petrus Chrysologus, qui anno q8o. maxime claruit, de Mariae Virginis dignitate,atque emolumentis, qui ex ejus patrocinio in nos perveniunt, senserit, alibi to tame ostendam. At aliud etiam testimonium ejusdem Sancti Doctoris profero ex sermone in D. Apollinarem, la) u qui sermo inse- ex quo Sancti hujus erga olim sibi subjectum populum prae- me est Ia . n. . sidium explicat. haec elocutus. Et quid plura, fratres is egit, egit Ecclesia sancta mater, ut nusquam a suo se- pararetur Antistite. Ecce vivit, ecce ut bonus Pastor, , suo medius assistit in grege: nec unquam separatur spi- ,, ritu, qui corpore praecesiit ad tempus: praecessit dicori habitu: ceterum ipsa inter nos corporis sui habitationeis quiescit. VIII. Basilius Seleuci ensis, qui iisdem temporibus vioxisse creditur, quod ad Sanctorum intercelsionem attinet, eadem plane, atque illi , quorum testimonia retulimus , edocet. Scilicet in Oratione de Annunciatione, de sanct xum Miraculis poli illorum obitum editis haec eloquitur , m d. Petavio interprete. Et quid mirum est, A Viventet op ro' ne lib. 14. eap. xx bantur Sancti, quandoquidem neque cum mortuis ipsis potes a- n. tr. rem terra simul absconderit ' Nam et si lapides illorum tegant corpora, possunt iidem nihilominus eos strvare , qui necessit

εο aliqua premuntur, si, ut dignum est, ad illos accedant.

159쪽

. - . . . . .

C A P. XVIII.

ad idem dogma eonfirmandum primo quidem septem Leonis

Magni Ioca adducimus; tum Valerianum, aliosque Patres allegamus, quorum seriem Alexandri III. testimonio concludimuI.

. . .

Ι. T Eo Romanus Pontifex ob doctrinam, eloquentiam, -- L, sanctitatem , & eximia facta Μagni vocabulum . merito consecutus , eadem tradit. Clarissima, nec fallor, H in serie xit. testimonia affero. In sermone a. a) de Jejunio decimi mensis, & collectis ejusdem haec ait. , , Quarta igitur, is sexta feria jejunemus. Sabbatum autem apud Beatum se Petrum Apostolum pariter vigilemus , cujus suffraga se libus meritis, quae poscimus, impetrare possimus. Perse Dominum nostrumJesum Christum&c. Et rursus in . εὶ qui in serie est sermone secundo' de Pentecoste . M o Quarta igitur ,

74-ς p y sexta feri a jejunemus: Sabbato autem apud B. Pe-- se trum Apostolum vigilias celebremus, patrocinante e , , dem orationibus nostris: ut in omnibus misericordiam ,, Dei obtinere mereamur. Per Dominum nostrum &C.

tein qui primus est Et in sermone 84. o eadem ipsissima repetit. Sabba- de Ieiunio septimi , , to vero inquiens ) apud B. Petrum Apostolum pari-

mensis, cap. R. ter vigilemus, cujus suffragantibus meritis, ab omni- ,, bus tribulationibus mereamur absolvi. Per Christum .

. . Dominum nostrum, Amen.

. Videas etiam volo, quae tradit ille cap. q. sermonis Q hie sermo in se Primi de jejuΠjo Pentecostes , ' d) quae capite itidem . . xier6. est . quarto sermonis 83. de S. Laurentii intercessione, cap. I. sermonis So. de Sanctorum Apostolorum Petri, & Pauli patrocinio plenissime edisserit. Operae etiam pretium facies, si leges integrum caput q. sermonis tertii in anniversaria suae assumptionis die. II. Am ejusdem dogmatis approbationem testificandam pertinet id , quod tradit Valerianus, qui Sirmondi sente tia Leonis Magni temporibus vixit. Quippe homilia 3. de H in serie earum, bono Martyrii haec eloquitur. o Nemo autem dubiis duas idem Sirmon- tet, illum pro actibus suis et se sollicitum, quem videtiis edidit et . est . sibi parentelae assinitate conjunctum . Oportet itaque EXtatque tQm primo loco, ut nos huic patrono frequentibus insinue-PRS 'μ' se mus officiis , quatenus pro Robis apud Dominum pecu- lioris intercessor invigilet, & vitam nostram dignatio- ,, nis suae favore commendet. III. Quod

160쪽

.. 32 III. Quid quod communem iis temporibus persuasi

nem , qua creditur a Sanctis nostras res curari, innuent ver--ha illa, quae in Concilio Calchedonensi f) actione undecima protulit Cecropius Episcopus Sebastopolis Do- , , nane Stephane , cognosce quantum potest Flavianus bea- tae memoriae etiam post mortem; Reverendissimi Epi- ,, scopi ,&Clerici Constantinopolitani clamaverunt: Veia, , ritas lic habet: omnes haec ipsa dicimus. Flaviano se- ,, terna memoria: Orthodoxi aeterna memoria. Ecce uis,, tio, ecce veritas. Flavianus post mortem vivit: Maris tyr pro nobis oret: Flavianus post mortem fidem ex- posuit. Flavianus hic est : Orthodoxus hic est. Multosis annos Imperatori. Flavianus nobiscum judicat. IV. Non multum abfuit ab ea aetate Gelasius I. R manus Pontifex, & quidem magni nominis. Illi si tribuas libros Sacramentorum, quos Eminentissimus Cardinalis Thomasivis edidit; libros ei tribues, quos vel ipsum conscripsisse probabilem admodum est, vel ab antiquitate acce--ptos uxisse, & locupletalla. Porro in his libris mirus tain modum favetur intercessioni Sanctorum. Paucissima indico e plurimis. Legas opto preces Missae in Natali Sancti Stephani, preces quoque Missae in Natali S. Felicis,& S. Marcelli, paucis eas omnes fere , quas liber secundus complectitur, & manifesto conspicies Sanctorum inistercessionem , & ad jumentum in iisdem libris tradi. V. Victor Vitensis, cujus praeclaram Vandalicae pers cutionis ab Arianis in Orthodoxos commotae historiam habemus , pr eclarum quoque intercessionis Sanctorum testiis

monium dedit, si Victorem Vitensem quod luspicari videtur D. Theodoricus Ruinari ) habe auctorem homilia illa, quae in S. Cyprianum scripta est, & ab eodem Ruinari edita est. I I Haec ergo Homilia illa h bet : M , , Ipse, , est qui & ante lapsos, & ruinas suoru .ii tali deflet a Dis se

ar) Verba ipsa Theodorici Ruinari assero, ex quibus mani sisto illius inens constet et , , Homiliam sequentem de Beato , , Martyre Cypriano , quae in Codicibus manuscriptis diloia , , bus vetustis, uno scilicet Bibliothecae Coibertinae , M, , altero monasterti S. Martim a Gampis habetur post rein D latam a nobis Sanetorum VII. Monachorum Passionem, ., huc citam prPserre visum est; quod & si fortassis Viis, , eloris nostra non fuerit, ejus tamen est aetatis , nec inosa ciSna Ost omnino, quae ipsi a III1buatur.

bros persecutionis Vandalicς a Victo.

re, conscriptos .

SEARCH

MENU NAVIGATION