De cultu sanctorum dissertationes decem, quibus accessit Appendix de Cruce. Auctore D. Joanne Chrysostomo Trombelli Bononiensi ... Tomi 1. pars prior 2. pars tertia .. Tomi 1. pars prior complectens Dissertationes 4. 1

발행: 1740년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

C A P. XXVII.

DepuIsis eavillationum, θ' argumentoraem , quibus Sanct ram intercesso ex eo propterea oppugnant, quod impossibilis judicetur. I. Ut Catholicorum nomen iure , meritoque profit d muro non solum a veteribus V valdensibus , --

tam etiam ab aliis adversariis incusamur, quod Sanctorum intercessionem retinentes. defendentesque , rem plane impossibilem retineamus , atque defendamus . Quod si impossibilitatis hujusce fundamenta ut adducant, exposcimus, duo argumentorum genera exponunt. quin rum quidem ope Sanctorum intercessionem impossibilem elle, demonstrare se putant. Utrumque exhibeo . En primum. Certo noverunt Sancti, preces pro se Deo obi

tas minime acceptas illi esse; quippe qui easdem preces aversatur. Impossibile est ergo, ut fundant pro aliis; si enim Deo displicent preces fusae pro illo apso, qui orat ,

displicebunt quoque eae, quas pro aliis fundet. Tum vero fieri omnino non potest , ut fundant. De antecede te si dubitas, statim allego Caput VI. Apocalypsis: id quippe in eo edocemur, quod enixe Deum deprecantibus Saninctis, ut ulcisceretur sanguinem eorum ab impiis effusum ;hae preces repulsae sunt . Et dictum est, ut requiescerent. D Alterum tale est . Sancti vel detinentur in loco ali quo sejuncto a Paradiso, quae fuit plurimorum veterum a persualio: vel in Paradiso beatitudine perfruuntur. Si pri-- mum dicis, pro nobis advocatione non fungentur , nequ curabunt res nostras, cum omnino nesciant, magnumque chaos nos inter,& illos interjaceate immo magnum chaos illos inter, & Deum , quem proinde obsecrare non poterunt, utpote ab i llo remotillimi: quum tamen eorum in caelis praesentiam videantur exposcere ii ipsi Patres, quos in re suam deducere conantur Pontificii. Quod si eos in Paradiso extare vis: summa illa beatitudo, & delitiaruin caelestium copia, qua fruuntur, adeo absorbebit Sanctos, ut omninores alias negligant, immo fieri omnino non poterit, quominus negligant, tum quia cura alienarum rerum anxiosessiceret , ac sollicitos , ideoque beatitudinis expertes et nam anxietas cum beatitudine conjugi nequit: tum etiam

quia ad perpetuas divinas laudes, di gratiarum actiones

212쪽

vel uri emit ipsemet beatitudo; quippe qui ab excellentia

iuvisse essentiae clare conspectae, . & a beneficiorum mulis titudine, & pondere vincuntur, & quodam modo coguntur. ut canant canticum laudis, & sacrificium non laudistantum, sed & gratiarum actionis perpetuo Deo offe- ' '

rant.

. II. Sed in utraque argumentatione hi colludunt. Nam primum ex Apocalypsi desumptum minime ostendit, repulsasi fuisse Sanctorum preces, sed tantum iis exaudiendis breve tempus indictum eme. Constat id ex ipsismet uerbis objectis squippe si integra leguntur, talia sunt. Et diactum es illis, ut requiesterent adhuc modicum tempus, donec com-pI antur con clervi eorum, or fratres eorum, qui interficiendi sent, cui or illi. Et revera poli breve tempus punitos suis: Sanctorum insecutores, ex eo noscis, quod mox sa) Sancti H Cap. m. v. Q. invitantur, ut laetentur. Propterea Miamina Caeli, or qui habitatis in eo. Causa vero laetitiae hujus verbis proxime praecedentibus describitur: nimirum casus Draconis , & triumphus Sanctorum, qui vicerunt eum propter sanguinem Agni. . . or non dilexerunt animaιsuas que ad mortem.

Quid quod vers. q. Cap. II. haec canentes Sancti describuntur Quis non timebit te, Domine, cor magnificabit nomen tuum ' quia siolus pius es: quoniam omnes gentes venient , ω adorabunt in conspectu tuo , quoniam iudicia tua manJesa sunt. Iterum vers. 2o. cap. Xum. Eκulta super eam Babilonem J Caelum, or Sancti Apostoli, or Prophetae: qu

uiam judicavit Deus judicium vestrum de illa. . Denique in ipso initio capitis x Ix. describitur plausus , & laetitiata, quae in caelis resonuit propter poenas lumptas ex Babilone: quippe tum Deus vindicatit 6anguinem servorum Dorum de manibus eius. Quis vero haec legens non agnoscet, exauditas esse voces Sanctorum, qui vindictam exposcebant i

Domino Ceterun quod alibi diximus non ex eo, quia

interdum non exaudiuntur Sancti, eruere generatim Potes, omnino non exaudiri, alias neque viventes, neque Angelos omnino non exaudiri dicendum foret, propterea quia ali-rvando non exaudiuntur: b) & Angelus Persidis, tam & B Prov. 1.1 8. Seuno. & viginti diebus in precibus fundendis perseve. rursus I. 3. Icti.

IanS, exauditus non est. A vero tamen alienam , fallacem. 'Iς ς 'T

que consecutionem agnoscet cordatus quilibet. Sane Au Tis. gustinus .m:stquam apertissime edocuit, non omnia impetra &e'. ' '' vi nobn posse a S. Stephano, de quo tum loquitur. quod tamen restit in eos, qui StePhano supplicaverant, mileae a me .

213쪽

. Se . olim si de

8o me vero in Stephanum ipsum, cuius non levis apud Deum beneficia nobis obtinendi facilitas est) impetrari tamen plurima fatetur, & efficacissime auditoribus suis inculcat. O ., Ergo hoc commendo caritati vestrae, ut sciatis, quod

se orationes ejηs multa impetrant, non tamen Omnia . .

Nam invenimus etiam in libellis, qui dantur, fuisse illi disticultates impetrandi &accepisse tamen postea beneficium, non deficiente supplicis fide. Non Cessatum est, oratum est, & dedit postea Deus per Stephanum. Sunt verba orantis Stephani, & responsum est illi . Pro qua oras , non es digna, boc ω boc fecit. Et tamen institit, rogavit, accepit. Dedit nobis intelligere, quia

in cujus nomine faciebat, antequam carnem deponeret, in ejus nomine faciunt orationes ejus, ut beneficia , , impetrentur, quibus novit ea dari debere. Ille autem

is tamquam servus orat . . . . Non ergo credamus super

, , bum esse Stephanum, cum putamus quia virtute sua facit, quod facit. Per conservum beneficia sumamus, honorem, & gloriam Domino demus.

Itaque ut ad objectum ex Apocalypsi locum revertar

si fateor exauditas minime fuisse preces eas, quas ex eadem Apocalypsi novimus fuisse fusas a Sanctis , non eontinuo fateor id propterea evenisse, quod ede acceptae non fuerint Deo : quandoquidem Sancti Patres palam monent &revera pro nobis orare,& exaudiri, & moram eam, quae

preces inter a Sanctis fusas, & vindictam ab iis postulatam interposita est, rejiciendam esse in culpas nostras, ob quas Deus glorificationem a Sanctis in suis corporibus e petitam in alia tempora differt: quae quidem culpae si non extitissent, exauditi celerrime fuissent illi. Unum pro fero , sed probatissimum, Maximum scilicet Taurinensem, qui nec effatur. M ,, Inter ceteros igitur Martyres, quos sub ara Dei constitere praedicamus, etiam B. Cyprianus adsi-- stit, α cunctorum vindictam facundia uberiore pros , , quitur; neque enim dubitandum est, eum in Martyriori plura prae ceteris exorare, qui in Sacerdotio prae cet o ris plura conscripsit. Et licet cum omnibus stolamis splendidae remunerationis acceperit, tamen fortasse e , , loqui minus cessat, quo plus se intelligit promereri .is Dicitur ergo illis vindictam postulantibus post datunia , , munus, ut quiescant, atque sustineant, donec implea. D tur numerus conservorum illorum, & reliqua. Videtis

214쪽

' - χη itur. Dum Enim nos retardaπus; horum sanguis inultus est. Sed hoc continπit nostra desidia, qui non , sicut dignum est , religiose vivimus, qui non pie, sicut

congruit, operamur. Nam si bonorum operum ad Deum justitia nostra praecederet, jam conservorum numerus ,

qui expectatur, esset impletus. Nulli autem dubiunta est, vindictam post judicium Martyres perceptu ros, qur etiam ante judicium praemiis coelestibus honorantur. ιIII. Venio ad secundum , a joque alibi ostendi me ne νό& beatitudine perfrui nunc Sanctos, & si sorte nondui ea perfruerentur, adhuc tamen favere nobis, &pro nobis

advocatione fungi posse. Atque hic quidem jure, meri loque, id quod primo dixi, idest Sanctos vita functos in castum evehi, ibique beatitudine perfrui, postulare possumus, &supponere : neque vero exposcere a nobis adversarii debent, ut rem a propolito nostro valde remotam pertractemus : quo quidem in argumento cum alii multi jam .l ridem, tum nuper Clari sumus Muratorius summa cum aude se exercuit. Ad librum itaque, quem ea de re edidit, adversarium instrui hac in disputatione cupientem, amando. Ceterum immerito dixere , Opem minime nibis ferre , neque precibus suis juvare nos posse Sanctos, si beatitudine non perfruuntur. Cur obsecro ad impetr tionem, beatitudinem exposcis An quia putas Beatos tam tum modo obtinere nobis a Deo beneficia ξ At communi Protestantium consensione, Scripturarum monitis , manifestaque veritate redargueris: quippe homines mortalem hanc vitam agentes tape impetrant aliis beneficia non levia r probavimus quoque perspicuis exemplis, Veteres Sanis 'ctos ante Christi resurrectionem in limbo detentos pro populo suo orasse, & hinc eidem Populo non levia em lumenta provenisse. An quia impetrationi necessarium eia se vis intuitum, & notitiam eorum, quibus aliquid imp tratur Sed valde tum falleris. Nemo ignorat, aperti Ds me fuisse traditum ab Augustino, se) juvari nos Posse a . . D . . .

Sanctis mortuis, tam & si res nostras singillatim , & γ- ζ ,..h fi d.'

culiariter nescientibus, & tamen generatim Pro nobis in απικοrnm .rantibus: Sicut nos generatim pro animabus purgatorio igne detentis orantes, eas juvamus, tam & si peculiares eorum necessitates, statumque ignoremus. At fatebor, si

vis, necesse id esse. Scire res nostras poterunt stincti, tam& si in caelum minime elati , neque ibi beatitudine Potiti. Prohibeatur ne Λngeli , aut antinae Ieccus corpω

215쪽

t f n. postremo rationis , quae in scribi solet et in S. Martyrcm Theo

dorum .

t in epistol. olim

11. nunc 31. ad bdi verum na

re exutae, & i' Mnctorum chorum adscitae, ut res nostras illis nuncient λ aut sorte alienum a veritimili est , Deum , quom conveniens id iudicaverit , negotia nostra, & necessitates illis manifestare Quam muIti etiam ex veteribus docuerunt, mundana illa ab animabus corpore solutis, & in sublime elatis veluti naturaliter prospi-ςi qua quidem in opinione tum sorte alii, tum apertissime fuit Severianus Gabalorum Episcopus, dum ait, perspique res Rostras a Maria Sancti suma prospici, utpote loco in sublimi possita. Quae omnia tam & si deincepseoniose sim pertracturus, hic tamen innuere convenientissimum duxi. Profecto ii Patres . qui empyreo illatas Sanctorum animas perspicuis verbis non descripsere , neque manifesto ibi beati ad me perfrui dixerunt, intercede xe tamen eas, atque inVocari posse manifesto edocuerunt. . : An non S. Martyrem Theodorum sic affatur NisIOnus λ iis Tu vero huc iam ades ad nos, ubicumque se tandem fueris, ut diei festo praesis. Vocantem enim te se contra vocamus: ac sive in sublimi aethere habitas, sive, , per caelestem aliquem circulum versaris, aut in chorosis Angelorum cooptatus domino adsistis, aut cum viri , , tibus, & potestatibus, ut servus fidelis adorationis os-ficio iungeris: parumper ab iis ossiciis vacationem dein ,, Precatus, veni ad hos, qui te honorant Multorum, , beneficiorum indigemus: intercede, ac deprecare pro patria apud Communem Regem, ac Dominum &c. Simili ratione Paulinus Nolanus fg sic Presbyterum Clarum, dum Vi Veret, Pietate praestantem, Cujus E- pitaphium Composuit, misitque ad Seveium , peculiari

epigrammate alloquitur . . ...

Clare fide, praeclare actu, plaxissime fructu,

sed quia tu non hac qua corpus, sede 4eneris, i Qui meritis superis spiritus involitas ;Sive Patrum sinibus recubas, Domini ve sub ara

,δε. ConderiS, aut sacro pasceris in nemore.

, Mi het in i xegione poli situs, aut paraditi,

Clare, sub aeterna pace beatus agis ἱ . di Haee peccatorum bonus accipe Vora rogantum. . ., iam ii Ut tu Paulini, Therau quc memor Sc.

216쪽

Nee multum dissimilia ea sunt, quibus Pneumatium , &Fidelem Celsi pueri parentes de filii obitu consolatur . haec ad eos verba dirigens. D db in eo poemate,

. . quod inscribi is

Quod cum ita sit, capite ex istis solatia verbis, let In obitu CιI Et fidos veri spe recreate animos: frs. IT T. Et pignus commune superno in lumine Celsum Credite vivorum lacte, favisque frui. Aut illum gremio exceptum fovet Abramio. Et blandus digiti rore Eleagar alit. Aut cum Bethsaeis infantibus in paradiso,

. Quos malus Herodes perculit invidia, Inter odoratum ludit nemus, atque coronas Texit odoratis praemia martyribus:

Celse, juva fratrem socia pietate laborans, V t vestra nobis sit locus in requie .

Quid quod Gregorius Magnus indubitate putavit ,

animas corpore exutas, & beatitudine nondum. potitas,

sed ab ea repulsas, donec poenas erroribus suis a severisiasmo judice ita tutas persolvant, non levia nobis beneficia impetrare, aut certe nobis tribui a Deo, ostendere his Rrgumentis volente, quantum easdem animas , elli no ' dum ad caelestem beatitudinem evectas, amet & diligat. Verba ipsa Gregorii Magni describere volo, ne id tem

,, temporibus Symmachi Amitolicae Sed is Priesulis emet cap. 4o. defunctus, ejus Dalmaticam feretro luperpolitam Da is montacus tetigit, statimque salvatus est. Post multum M vero temporis Germano Capuano Episcopo, culus f ,, perius memoriam feci, medici pro corporis salute diis D ctaverant, ut in Angulanis thermis lavari debuisset. is Qui ingreisus easdem thermas, praedictum Paschalium Diaconum stantem, & obsequentem in caloribus in v ,, nit. Quo viso Vehementer extimuit,' & quid illic tan- . i,, tus vir faceret, inquisivit. Cui ille respondit: Pro nulis la alia causa in hoc poenali loco deputatus sum . nisi is quia in parte Laurentii contra Symmachum sensi. Sed λ quaeso te, Pro me. Dominum deprecare: atque in hocri cognosces, quod exauditus sis, si huc rediens me nouis inveneris. Qua de re vir Domini Germanus te in pre

is cibus constrinxit, & post paucos dies rediit, sed jam

217쪽

,, dictum Pascha sium in Ioeo eodem minime invenit.

IV. Nunc denique repello eam objectionis Partem , in f i qua dixerunt, non posse cum caelesti beatitudine conciliari. . preces. Porro beatitudo, & caelestium delitiarum copia

Cmnino non vetat, ne nos adjuvent. An forte beatitudo ca-- - ' - xitatem impedit, & reliquos titulos, ob quos adjuvant nos Neque vero anxietatem veram parit cura, quam nostri

gerunt. Nempe Angeli, qui semper vident faciem Patris , diligentissime res nostras curant, suntque adminimatorii Spiritus propter eos missi, qui . haereditatem capiant salutis . Minime vero afflictum, aut perturbatum novimus Angelum Persidis, quum repulsas vidit preces suas. Summa etenim erga divinam voluntatem reverentia, atque obsequium vetant Angelos , & Sanctos cunctos perturbari , sit secus viderint a Deo decretum, suaque vota divinae voluntati prorsus submittunt. Saepe hoc de argumento disserit Gregorius Magnus, cujus tamen locum unum , quem quidem omnino legi a te cupio, hic allego, nempe caput quartum libri secundi Moralium, cujus verba aptissima sane ad id comprobandum, quod agimus, hic descri- ο in edit. Pat. S. berem, nisi multa essent. l) Praeclarum illud est etiam, quod Nauri cap. r. n. S. sub finem capitis octavi libri decimi septimi Moralium ad&s . hunc modum edocet . m) Quorum Angelorum tamen o-im; in edit. Pal. s. innium una victoria es subver se opificis voluntas summa , Maur, cap. n -dum 1 emper aspiciunt, quod obtanere non valent, nunquam volunt. Ceterum sollicitudinem aliquam, & curam plurimam si quis tribueret Sanctis, mea quidem sente

tia recte tribueret, . haberetque tum fortasse alios, tum . certe antecessiorem maximum Augustinum, num. 24. ena

rationis in Psal. 8 s. haec elocutum. A Contristatus est bea- is tus Cyprianus in passione, modo consolatus est in coro- ,, na: modo & Consolatus adhuc tristis est .... Omnes Ma

se tyres, qui cum illo Chrso) sunt, interpellant pro nobis. Sem. v. infesto im δ . Augusti um Bernardus, dum haec ait : u

omnium Sanela. D Haec igitur noltra, & eorum cohaerentia est, ut nos ci-runi n. t i. is gratulemur eis ,ipsi compatiantur nobis: nos devota me-

, , ditati*ne regnemus in eis, ipsi in nobis, & pro nobis militent pia interventione. Nec est quod de eorum solulicitudine dubitemus, quando quidem non conlumma di sine nobis, sicut supra meminimu1, expectaut nos. usque dum Ietribuatur nobis.

CAP.

218쪽

C A P. XXVIII. 18s

Occasione desumpta ex eo obiectionum genere, quod iuespliocabilem este contendit modum, quo nos posse mortem ad jutent Sancti , eumdem modum explicare incipiamur , ω statim quaerimus, a quonam accipiamur beneficia, quae a Sanctis poscimus.

L quam ad tria capita revocamus : a quonam acincipiamus ea, quae petimus, beneficia ; & quoniam dicemus a Sanctis non veluti auctoribus, sed tantum ut intercesi Tibus nos accipere, secundo quaeremus, per quem impetreat: an scilicet ipsi per se, an alterius ope, & inter xentur demum quonam impetrent modo, an scilicet precibus fusis tantum, an etiam commemoratione, & veluti objectu meritorum & Christi, & suorum. Et in hoc quidem capite primae quaestionis parti satisfacimus: scilicet a quonam impetrent. II. Sic itaque disserunt. Inexplicabilem esse modum, quo Sancti nos adjuvent, ea comprobant argumenta, quς impossibilem eundem modum ostendunt. Sed alia etiam . extant, quibus facile ostendas, inexplicabilem eme m dum , quo nos adjuvent Sancti. Nimirum inexplicabilis modus est, quo res nostras noverint, & si forte explices modum, quo noverint, explicare prosecto non poteris modum, quo nos precibus adjuvent apud Deum , cum o

mnino non valeant fundere. . . '

III. At aliunde etiam inexplicabilem agnosce. Scilicet modum ignoramus, quo beneficia ea conserant, quae Catholici a Sanctis se obtinere arbitrantur. Si cuncta Pater in manu Christi posuit , aliunde vero non constat, aut Christum a se abdicasse eana potestatem, ut transferret in Sanctos, aut cum iis divisisse, ut ita loquamur, eamdem potestatem; assequi omnino non poteris , quanam fieri ratione queat, ut beneficia haec, & dona conferant. Age edic, a quonam impetrent. An a Deo Patre, qui tamen Christo tantummodo, non Sanctis, suorum beneficiorum

dispensationem impertiit An a Christo perinde quasi abjicere vellet ille a se amplissimam eam potestatem, quam illi dedit Pater. Timet. I.

219쪽

a homil. 24. in Ioan. Commentariis illustrans locum illum Nicodemi et Quomodo potin

tulo de Invocat lo ne , Veneratione,& Reliquias Sanctorum , & eorum Imaginibus . Tom. VIII. pag. 3 Q. R. I

I 86 IV. At quem ista deducent ab ea persuasione, de qua

hactenus disputavimus Novi equidem non esse necesse . ut modum explicemus rei illius, quam agnoscimus, &profitemur; multorum quippe latet ratio, quum tamen ipsa non lateant. Pulchre Joannes Chrysostomus: sa) Sie, , haeretici inquit in haeresi sua perseverant, hanc u cem saepius requirentes, dum alii dicunt: quomodo g is nitus est alii: quomodo incarnatus est atque ita ra- tiocinationum suarum imbecillitati infinitam illam Dei is substantiam subjiciunt. Quae quidem scientes nos vita- re par est importunam iliam curiolitatem. Neque enimis quomodo istud intelligent, qui talia percunctantur, &is a recta fide inluper excident. ag

U. At ne videar haec elocutus, quasi aliter evitare non possem objectam dissicultatem, modumque explicare interventus, advocationisque Sanctorum; rem universam fusius explicare aggredior , modumque ac rationem, qua impetremus beneficia a Sanctis, expono. VI. Porro, ut dixi, tria esse video quaestionis capita, quae cum nuper exposuerim, hic repetere non est nece fle. Quod ad primam quaestionem attinet, in qua scilicet disputatur, a quonam acci piamus beneficia, Certum reor, a Deo Sanctos impetrare , obtinereque nobis beneficia , quae fideles a Sanctis expol cunt. Neque enim auctores ipsi sunt, sed deprecatores, & impetratores . Hoc aperti flume intelligimus ex Augustino, qui num. . . Sermonis se

ii de S. Stephano haec eloquitur: b Ille tamquam se

Vus Orat .... non ergo credamus superbum esse Si

is phanum, cum putamus, quia virtute sua facit, quod se facit. Per confervum beneficia sumamus , honorem Mis gloriam Domino demus. Canales itaque, ut ita loquamur, Sancti sunt, fons beneficiorum Deus ipse. est . , idem quoque nos edocet Tridentinum hisce verbis r o ,, Docentes eos Sanctos una cum Christo regnantes,, orationeS suas pro hominibus Deo offerre oti,, beneficia impetranda a Deo per filium ejus Dominum is nostrum ..... per quae corpora Sanctorum muta ta beneficia a Deo hominibus praestantur &c.

13 Haec verba ex antiquo interprete exscripsi a Paulo aliterea vertunt Patres S. Maura, quorum interpretatione ut legas opto: addidere su in his quoquc curitatum sortasse nonnullam a

220쪽

VII. Hinc duo erues: e quibus primum est, perperam impeti Catholicos, quasi Deum temnant, & nihili aestiment, omnem spem suam collocantes in Sanctis . Vah impudentissimam vocem l omnino id a vero aberrat, & nos a Deo recepturos speramus id , quod ut obtineamus, deprecamur Saninctos. Nimirum non auctores, sed uti dixi, intercessores agnoscimus beneficiorum, quae ut a Deo impetrent, non ut aucto res conferant, eos Oramus. Alterum est : Adhunc ni dum esse accipiendas quasdam locutiones non recentiorum modo, verum & antiquissimorum Doctorum, qui videnis tur largitores emcere beneficiorum, non tantum impetra. tores Sanctos. Scilicet revera auctores non agnoscebant,

sed adeo illorum impetrationi fidebant , ut certo sibi pollicerentur, se se obtenturos, quidquid ipsi Sancti M. Deo peterent. Hoc modo se se explicat Chrysost .mus in homilia de Sanctis Bernice ,& Prolaoce Virginibus,& de Iustina earum matre, haec inquiens. Iam enim 'gmata ferunt Christi: cum autem haec nigmata orienderint , omnia Regi possunt persuadere. Similiter in fine homiliae in Juventinuna, & Maximinum Martyres. Etenim

inquit Acut milites tulnera, quae in praeliis sibi inflicta

sunt, Regi monstrantes, fidenter loquuntur ; ita ω illi in manibus abfecta capita gestantes , ω in medium asserentes , quacumque voluerint , apud Regem Criorum impetrare po . sunt. Et de Hyppolito Prudentius: se)Ηyppolito scio me debere, Deus cui Christus Posse dedit, quod quis postulet, annuere. De Beata vero Virgine Maria S. Bernardus in eamdem sententiam sic loquitur. f ,, Ascendens ergo in altum se Virgo Beata dabit ipsa quoque dona hominibus. Quid nise daret ξ Si quidem nec facultas ei deesse poterit, nec um, , luntas. Regina Caelorum est, misericors est; denique

se Mater est Unigeniti Filii Dei . Nihil enim sic potestis potestatis ejus, seu pietatis magnitudinem commenda-- re: nisi sorte aut non creditur Dei Filius honorare ma- trem; aut dubitare quis potest, omnino in affectum cha-- ritatis transiisse Mariae viscera , in quibus ipsa, quae ex se Deo est Charitas , novem mensibus corporaliter rein ,, quievit.

VIII. Sic ergo interpretor vetustum illud Evodii dictum si Evodium appellare eum vis, qui duos libros edidit de miraculis S. Stephani ) quo auctorem beneficii ab uasensi populo receptiesvidetur facere S. Stephanum ζΑ a a qμο

phanon Hymno

Assumptione n. L.

SEARCH

MENU NAVIGATION