De cultu sanctorum dissertationes decem, quibus accessit Appendix de Cruce. Auctore D. Joanne Chrysostomo Trombelli Bononiensi ... Tomi 1. pars prior 2. pars tertia .. Tomi 1. pars prior complectens Dissertationes 4. 1

발행: 1740년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

241쪽

C A P. XXXIII. . . '.

Expenditur po stremum argumentorum genus , quod a precum pro nobis fusarum a Sanctis, eorumque interces Ams apud Deum adhibitae inutilitate i . t desumitur

I. Uantum ex antecedente huc usque perducta dispu- tatione constare arbitror, adversariorum nostr ,rum causa nemini prudenti, ac vetustatis intelligenti probare se potest: nec Scripturas, neC Samst

Patres, nec Theologicas rationes jure ista adscribit sibi , tam & si saepissime se horum praesidio firmatam jactitet.

Restat, ut ad postremum objectionum caput manus intendamus, ad illud scilicet, quod a precum pro nobis fusarum a Sanctis, eorumque interventus apud Deum inutialitate desumitur. Audite, quid hic demum producant, ' . II. A Sanctis Patribus saepe docemur, temere nos a , lieno praesidio, atque interventu apud Deum confidere. Multo facilius, certiusque a Deo nos assecuturos, quod petimus nos ipsi , quam si alieno interventu petamus, vel alius etiam pro nobis exposcat. En ipsa Chrysostomi . tar num. O. homil. Vςxb- o fisci per te met ipsum Deum preceris, omnino loquae inscribi tur de men voti eris compos ς neque enim tam facile Deus annuit , profectu Eoangetii. cum alii pro nobis orant, ut rum ipsi inet oramus, etiam si plurimis pleni simus malis. Amnia tradit num. I. praefati nis in lTalmum quartum, & aliis etiam in socis. Cujus quidem rei non raro Patres valde probabilem rationem afferunt, quam propterea jure meritoque in medium proserunt Protestantes. Nonne Deus & amat nos multo plus, quod Saniri, & nobis compertum esse vult amorem, quo nos diligit Cur ergo Sanctorum ope, a que interventu indigemus perinde quasi se exorari non sineret a nobis Deus, sed tantummodo a Sanctis mortuis .

III. Verum perfacilis est ad ista responsio. Atque hic quidem id, quod ex Chrysostomi auctoritate objiciunt ,

quodque perinde Samstorum intercessionem impetit, ac vetat nos ad eos praesidii opisque exposcendae causa Confugere, Omittimus, tum quia id, quantum praesenti instituto satis est, alibi dissolvimus, tum quia in locum aliuae fultus, commodiusque dissolvendum transferimus .

242쪽

2 'Quum scilicet de sanctorum invocatione disseremus, illud

haud indiligenter explicabimus: Me porro verto ad alis terum ex objectis, atque ajo, nos quidem maxime a Deo amari, neque ullum ella aut hominem Sanctum, aut Anselum , qui nos prosequi possit amore tanto; tamen velle ipsum Deum, ut Sancti pro nobis orent; pro nobis , inquam, quos & justos diligit,& peccatores sic odit, ut tamen serat, & ad poenitentiam converti velit; quemadmodum a Jobo, ut illius amicos ingratiam reciperet, rogari voluit. Hujus intercessionis causas alio loco explicavimus , neque hic eas proferre necesse est . Tantum hic addam, Sanctorum vita mortali functorum preces ad nos adjuvandos utiles esse , iisdem fere argumentis ostendi , quibus ostenditur, a nostris precibus juvari alios. Qua tum vero a nostris precibus juvari alii possint , lucu-' lentissime inter ceteros testatus est Augustinus , dum

haec protulit. MCur enim non potius ita dieitur: Ets qui b) cap. Q. alias sunt nondum vocati, pro eis, ut voceMur, oremus Fortas Oo' de bono , seu i enim sic praedesinati fiunt, ut nostris orationibus eouee. Potius de dono perdantur , ω accipiant eamdem gratiam , qua velint, atque , 'inciantur electi. Neque alid spectant eae preces, quas

in Missa SS. Martyrum Processi, & Martiniani super oblata 'ecitat Ecclesia, & hae sunt: , , Suscipe, Domine ,

, , preces & munera, quae ut tuo sint digna conspectu, San-- ctorum tuorum Precibus adjuvemur. Quae quidem . preces ipsissimae extant in libro Sacramentorum Gregorii

Magni ; .abentque simillimas alias tum in recentibus , tum in vetustis Sacramentorum libris Leonis, si Leonem eum esse vis, cui tribuendus sit liber ille Sacramentorum,

quem edidit litteratissimus Blanchinus & Gelasii. Quid quod norunt Sancti Caelesti beatitudine potiti , α quid nos vere juvet, & modum , quo illud a Deo

impetretur r ideoque fusae ab illis ad Deum preces utilinimae nobis sunt. Origenes sane id non praeterit, cum hoc ipso argumento Ambrosium amicum suum filiorum amore fortasse detentum , ne martyrium subiret , ad idem martyrium incitat. Plus a te inquit ille num. 38.

exhortationis ad Martyrium ) post hujus modi dissum adiuti , quὰm A eum illis rem sisses . Scies enim tune melius ,

quo modo diligendi sunt, O prudentias pro illis orabis . Tom. I. D il CAP.

243쪽

CAP. XXXIV.

Ostenditur, .non modo pro tota Ecclesia, sed pro peculiariabas etiam personis, θ' indigentiis orare , , a Deo beneficia suis precibus impetrare i

I. CAnctos intercedere probavimus hactenus: qua in reo nobis sere assentiuntur Lutherani, & fortasse etiam Calvinistae. At in eo plurimum dissident, quod ii generatim.& pro Ecclesia universa tantum intercedere volunt, minime vero pro singularibus personis; contra Catholici non tantum generatim, & pro Ecclesia universa intercedere volunt, v Ium etiam pro lingularibus personis, & coetibus, pr sertim si hi Sanctos deprecentur, & invocent. Huc propterea spectant 'ea fere omnia, quae pro invocatione Sanctorum asseveranda afferemus: ea quoque, quae adducemus ad Sanctorum cultum firmandum , non modica ex parte pertinent: aliqua quoque Portio eorum, quae afferam , quum de causis nos ad colendos Sanctos impellentibus disseram, Qon temere huc transfertur. Sed ne longius abeam , Sanctos non modo universae

Ecclesiae, sed etiam singularibus personis,& Coetibus adesse , Opemque ferre, easque multa ad Deum prece fusa adjuvare, illa ipsa sane comprobant, ouae proxime superioribus capitibus ad Intercessionem Sanctorum generatim demo strandam allegavimus.lI. Hic repete, si vis, ea, quae ex Petri Epistola a tuli. Etenim Petrus se peculiariter post mortem eos adjuturum ait esse, quos vivens ad Christianam fidem. addix

rat. Sed propter id sane confidebat si quid habet probabilitatis Epistola, quam sub nomine Ambrosii prodii Lis, & a Damasceno , & Petavio productam diximus Philippus ille, qui Sanctorum Gervasit, & Protasi corpo

ra sepelivit , se illorum patrocinio peculiariter adjuva dum. Ex Origene discimus, Ambrosium, si martyrium . subibat, pro filiis suis peculiariter oraturum. Potam idena quoque Basilidi peculiariter martyrium impetravit . Cyprianus speravit, poposcitque preces earum Virginum, quae Caesos ante se aditurae erant . Theodotus quoque Anc ranus peculiares preces pollicitus est Christianis praesentibus, lugentibusque . Peculiarem quoque Opem poposcit

mater illa, quae puerum carnifici obtulit pro Christi n

244쪽

mine mox necandum. Peculiarem sui gregis curam h hui sse Narcissum jam beatitudine potitum, his verbis testatus est Alexander illius, dum viveret. adjutor,& proximus in Episcopatu successor. ,, Salutat vos Narcissus, qui an

,, te me hic Hierosolymis ) tenuit Episcopalem l

Cum, & nunc. meeum eumdem orationibus regit, & vos mecum precatur, ut unum , idemque sapiatis. O)-Hieron'De vi-Peculiare patrocinium quadraginta Martyrum erga regio- M illustr. p. 61.nem suam agnovit Basilius. Hi sunt, qui nostram obtinenistes regionem ωe. Basilii peculiare studium in populum suum praedicat Naetianzenus. Theodori opem singularem plane, & mirabilem populo suo Contra Scythas allatam edocuit G regori us Ni menus; &ne cunctos reseram, Theodosii erga filios suos peculiare patrocinium , & studium discimus ex Ambroso; ex Hieronymo peculiarem prorsus sollicitudinem, ac coram Lucinii nuper defuncti erga coniugem Theodoram a d huc superstitem et nec remota ab his

tradit in Epistola ad Paulam, & ad Eliodorum in iis ,

uae paulo ante produximus, locis'. Commendat Chryso-omus praecipuum amorem Meletii erga populum suum. Peculiares populi Romani patronos appellat Leo Magnus Petrum, & Paulum. Ex Maximo Tauri nenii , aliisque discimus, eorum peculiariter curam gerere Sanctos , qui eorumdem Sanctorum Corpora apud se servant, & venerantur: quod de ceteris fere omnibus dic, quos jam protulimus. Nimirum si diligenter inspicias, palam videbis, non de Jcclesia tantum, sed de singularibus Civitatibus , saepe etiam de singularibus personis loqui eos Sanctos P

tres, quorum ad Sanctorum intercessionem firmandam i stimonia recitavimus: adeo ut manifesto constet, non illius tantum generis intercessionem , quod agnoscunt non pauci ex adversariis, sed illius generis etiam, quod admittimus nos, ab iis edoceri, consentiente inter ceteros Episcopo Oxoniensi, cujus jam verba retulimus. III. Sed praeter haec, omnino non video, Cur admitti possit Sanitorum patrocinium erga Ecclesiam, erga sinis gulas vero personas tolli debeat. Eae certe causae, quas in medium adducunt adversarii, nullius momenti sunt. Potissimum eorum argumentum ex eo desumitur, quod ignorent Saneti nostras res, ignorent nostras Preces , ignorent eas , quibus angimur, curas; quibus proinde opem serre non possunt. Videbimus porro, valde probabilem Catholicorum esse sententiam , qui docent , notas esse . . - . ,

245쪽

by Uile cap. 26.

rum .

Sanctis, aut certe essici, si non omnes res nostras , certa non paucas. Sed etiamsi fateremur, eas nesciri a Sanctis; possent illi tamen pro singulis impetrare; fieri enim posset, ut generatim Deum deprecantibus Sanctis pro unoquoque eorum, qui suam opem exposcunt, Deus Sanctorum prece commotus beneficia singulis opem Sanctorum deposcentibus tribueret. b Nimirum ex D. Augustini monitis novimus , quod sicut nobis ignorantibuS peculiares mortuorum necessitates, orantibus tamen Deum, ut eorum miserea tur, mi seretur re ipsa Deus , & praesentissimam opem fert; ita Sanctis, tam & si ignorantibus res nostras, Deum tamen deprecantibus, ut nostri mitereatur, dicendum est revera misereri, & praesentissimum, opportunissimum quae subsidium ferre . Et haec quidem de argumento, de quo deinceps redibit sermo, satis sint dicta.

Recensentur ea argumenta , quibus senteutiam. superiori Cmpite propositam oppugnant: Sanctos scilicet fiant uuia verse tantum Eeclesia, non sVillatim nobis u. opem suis precibus ferre , si ferunt.

L CI objectiones omnes, quibus nuper Comprobatam iso opinionem Protestantes oppugnant, attente constaderemus, facile consseiciemus, ad tria veluti summia caripita revocari illas posse. Primum ab impossibilitate hujusmodi interventus desumitur. Alterum impolsibilitater minime curans, certe adhibitum negat singillatim nobis hujus modi interventum. Tertium absurdas quasdam consecutiones nobis,eorum quidem sententia, inevitabiles complectitur, objicitque. Sic itaque ex primo capite differunt. Ut singillatim nos adiuvent Sancti, ea, quorum egeamus, noverint oportet. Quomodo namque adjuvabunt , si nesciant indigos opis quomodo vero scient indigOS Ο-pis, si nesciant, quid agant homines ρ At omnino nesciunt, quid rei agant homines. Scilicet in libro Job haeci edocemur: a) Side nobiles fuerint filii ejus, sive igvuhiles, nou intelliget. In libro Ecclesiastae. M Mortui.nihil noverunt amptius. Haec etiam addit Isaias: o Abraham uescivianos, or Israel ignoravit nos. Iosiae quoque promisit Deus, eum

se maturiuS erepturum e vivis, ne mala videret, quae sui Aimminebant. Idcirco colligam te ad patreI tuos, ct colin

246쪽

ligeris ad sepulcrum tum in pace, ut non vigerat oeuli tui mnia mala, inducturus Jum super locum istum i . Vide quae tradit Augustinus expendens hoc, & proxime praecedens testimonium in libro, qui inscribitur De cura pro to alias n. is. mortuis gerenda cap. Ig. o & in fine capitis Iq. f) e f alias n. 1 r. jusdem libri. Id iplum edocent alii Patres. An non haec ait S. Hieronymus 8 Felix Nepotianus, qui haec non vi- ω Ιn Epist. olim , det; felix, qui ista nou audit. Augustinus caput Ig. sh) li- 3. In nova Uerobri De cura mortuorum, seu ut alii inscribi volunt Do neu editione 6o, cura pro mortuis gerenda, integrum i D sumit, ut ostendat, in ' E i amnino rebus viventium morigorum animas non interesse; phium Nepotiani neque ab iis, tam & si sanctissimis, conspici, quae a noe continet n. 13. bis fiunt. Hoc audi inter cetera. Ibi ergo sint Ipiritus δε- b)n. 16. functorum, ubi non vident quacumque aguntur, aut eventumis icta vita hominibus. id quod , eos ipsos Patres, qui favere putantur Pontificiis , propterea quia invocare videntur Sanctos, aut Rhetorum more, aut certe dubiista ater locutos suisse , apertissime oliendunt ea ipsa , quae Pontificii allegare iolent loca 3 quippe in iis palam aiunt vereri se, ut sensum habeant, &ut nostra audiant

Sanctorum animae. Hoc modo Gregorius NaZianzenus in priore invecti va in Julianum, b) Constantii impe- to in ipso sere iri

ratoris animam, quam Beatorum caetui annumerarat, sic tio eiusdem invo-

alloquitur. Audi baec etiam, magni Conseantii anima , ctivae.s quis mortuis es 1ensus . Et in Oratione funebri pane. gyrica sororis sitae: le) Quod quam rerum uolserarum ma prope orati

xionem ducis , or boc Sanctis animis praemii loco divinitus ni Men conceditur, ut ista sentiant, haκc nostram oratiouem fusos pias velim erc. Adde & haec: adeo dissicilis non modo ad explicandum, verum etiam ad percipiendum est modus quo nostra Mati videant, ut multo aequius, con veni enti os que videatur esse, si omnino videre neges, quam si ineptos quoidam, ac deridiculos modos excogites, quibuS deant: perinde quasi oeulos adeo acutos habeant, ut longissime v. politi terrena nostra perspiciant: neque solus foret De , qui in altis babiimus humilia respicit . . . Et sane sine cachinnis audiri non possunt modi ii, qui a Pontificiis a Distuntur; stilicet videre dicuntur propter subtilitatem

atque acumen intuitus: remotissima, ac res nostras coninspice te in essentia Divina, quae universa, uti speculum , repraesentet: perinde quasi repraesentare posset peccatum ,

aut famem Deus Sanctissimus, & nullius indigus. II. Quod si vel ad Scripturas ., vel ad experimenta

247쪽

eonfugias, ideoque ad eos sontes, ad quos Pontificii confugiunt, ut nostrarum rerum intuitum Sanctis tribuant, haec inepta sunt prorsus ad eumdem intuitum comprobandum;& Scripturae quidem inopportunae sunt: Etenim li expendas illa Scripturarum teitimonia, quibus Catholici fidunt, duo potissima esse comperies, quorum serimum extat in ΣPara. 2I. U. I 2. ubi edocemur, datam esse Regi Joram scriptam ab Elia Propheta epistolam. Elias autem jam antea e terra sublatus erat. Alterum extat in Evangelici

B cap. I 6. v. a 3. Lucae, o ubi dives Epulo remotissimo loco positus de scribitur Abrahamum videns, atque alloquens in ejus mnu degentem Lazarum: describitur quoque idem Epulo

plane noscens suorum fratrum pessimos mores. Ex qua

xe Pontificii inserunt, mortuos conspicere posse procul posita: sciri quoque ab iis, quae geruntur in terris. Atqui ad primum reponi quidem potest, ab altero Elia

tum vivente conscriptam tui se epistolam eam : ouippe Scriptura omnino non docet ab Elia Thesbite, ted in tum ab Elia Propheta fuisse scriptam. Porro non omisisset rem tam grandem, si a Thesbite Elia ea epistola conscripta elset. At age, ab Elia Thesbite conscripta fuerit; a vivente conscriptam dicemus: quippe noscens Propheta a cultu veri Dei defecturum Regem Ioram, epi- t . Bolam vivens scripsit, tum tradendam, quuin occasio se praebuisset opportunissimam squam occasionem ipse utique . , . i l praeviderat ad deterrendum Regem, & a sua impietate . deducendum . . Ad haec; tum vivebat, vivitque adhuc Elias Thesbites, tam & si alio translatus. Perperam itaque ab eo vivente ad Sanctos mortuos deducitur conseincutio. Quod vero spectat ad Epulonem, ineptissime id affertur: Parabolam quippe, non historiam esse eam a

narrationem, multa Comprobant, atque in primis auctoritas Ghrysostomi; parabolam quippe, non historiam, ain mὶ homilia 4. deo pellat. m) Verum Lee parabola sussicit ore. Parabolam

ML ros quoque, non historiam, certa indicant argumenta; et

nim oculos, & linguam, & digitos, & corporeos omneN sensus eribuere Epuloni deberemus, atque in primis linguam , cujus ardorem modica aqua refrigeraret, longe in aliter ac fert veritas: quippe anima damnatorum corpor destitutorum corporeos sensus habere non potest. Historiam vero minime ostendunt nomina propria, quibus Scriptura utitur: nam & in parabola Samaritani occum

248쪽

2r At fac historiam esse; extraordinarium illud est, quod in

ea narratione describitur: quippe universim de damnatis constat, eos nihil eorum videre, quae extra teterrimum, ruo clauduntur, carcerem posita sunt, cum hic tamen amnatus Epulo Abrahamum vidisse dicatur, & Laetarum in ejus sinu quiescentem. Id vero, quod de fratribus dixit, conjiciendo dicere potuit; noverat enim pravam eorum vitam se vivente ab iis ductam: noverat in iisdem degere deliciis, in quibus degebat ipse : quae:rre movere illum poterant, ut certe diceret ad Inseros esse detrude dos. Utcumque sit , procul dubio Epulonis exemplum Pontificiis minime favet: hic enim ad eos confugere non possunt modos, quibus volunt a Beatis nostra sciri: es sentiam quippe divinam non intuentura damnati; neque ad eos devolant Angeli: qui duo fere sunt modi, quibus Catholici rerum nostrarum conscios describunt Sanlios. IIL Experimenta , quibus iidem Catholici fidunt, ut Sanctos rerum nostrarum inspectores comprobent, sunt Cr bra miracula , crebra beneficia, quae a Sanctis, quos d precantur, & invocant, se recipere testantur. At forte haec praestigiae sunt, & fraudes sive Daemonis, sive eorum, quorum interest, ut miraculorum falsa persuasio simplicibus Christianorum animis insideat, & si praestigiae non sunt, extra dubium positum est , a Sanctis, quos invocant honi Christiani, provenire haec non posse. Quippe videmus eodem iptissimo momento mille deprecantes e dem consequi. Mille ne ergo locis praesentem voles unius Sancti animam, ut mille beneficia totidem deprecantibus elargiatur Z Ipsemet eventus dolum pandit, & piam fraudem. Haec, aliaque id genus crebro urgent in nos adve

sarii: qui & rationem adjungunt : Nempe inquiunt affligerentur Sancti ab hujusmodi intuitu; affligeret qui

Pe eos visio criminum, quibus nos polluimus; aeIumnaIum, quibus premimur. Et haec quidem ad primum caput Fem

CAP.

249쪽

C A P. XXXVI.

Primo argumentorum capiti occurrimas , ostendimusque:, revera a Beatis nosra' . conspici.

Ι. Os tamen impetus & vafras artes contemnet is, In qui noverit a Patribus antiquissimis , & fide . dignissimis saepe nos fuissae edoctos , revera a Beatis nostra Conspici. Is etiam, qui noverit, probabiles explicati Mes, ac rationes hujusce rei proponi a nostris: qui denique noverit,i minime necesse esse ad suffragationem , a que opem ferendam nobis, ut compertas habeant quasli- .het res nostras Sancti . . II. Tria haec ad ostendepdum aggredior, & statim a Primo exordior . Ut hic omittam Hebraeorum opinionem in suo Talmud expressam, consistamque in Ecclesiasticis auctoribus, sane auctor quaestionum ad Antiochum , seu Athanasius is fuerit, seu quispiam alius, Q haec eloquitur. De animabus Sanctorum non est dubitandum . Nam Opost mortem, cr in die judicii eognoscent omnia. Ambro sius in libro de Viduis, b) Mar res nostros praeseles, O speculatores vita, actuumque nostrorum appellat. Assinia proponit in oratione, quam in morte Satyri fratris sui recitavit. o Chrysostomus , seu potius Severianus Gabalitanus G quum dixisset, verissime de se affrmas Mariam Sancti isimam: Beatam me dicent omnes generationes, subinde hoc sibi opponit. Et quid illam juvat istud, si non audit st Tum vero ad hunc modum respondet. Immo vero .maxime audit, eo quod in tota es splendido, in re Mone vivorum Mater salutis. Basilius, sive alius , quisquis is est, auctor libri De vera Virginitate, inter Basilii Ope--ra quarto taculo editi, Virginem Deo sacram monet ,

ut non tantum vereatur Angelos, verum etiam hominum

sanctorum , ac Patrum spiritus. o se Et quid singula is commemoror' inquit ille) Angelorum innumerabiles se multitudines , cumque iis sanctos Patrum spiritus Θ, , Nullus enim eorum est , qui non ubique prospiciat r, , quum ipse quidem corporis oculis non conspectus, ino corporeo tamen visu ad notitiam cuncta complectatur

Id ipsum quoque Gregorius Nissenus haud obscure edocet n. T. orationis in Sanctum Theodorum sic eumdem Sanctum

250쪽

II lum alloeutus. Cum se si vitam bane rea eris, humaum ramen molestias, vertunt alii affectus , ω utus necessι-

ratesique humana conditionis noscis, impetra nobis pacem. Atque ita procul dubio sensit Augustinus Sermone tertio de Sancto Stephano Martyre haec de eo, & Paulo Ap stolo pronuncians. D Cum eo, quem lapidasti, cum Chriso regnas : ambo ibi vos sorte nos videtis; ambo modo sermonem noserum auditis; ambo pro nobis orate. III. Adde Paulini carmina , quae mox producemus.

Eadem & Prudentii opinio fuit; etenim si) his verbis

eamdem peIsuasionem comprobat. Tanta pro nostris periclis Cura suffragantium est . Non sinunt, inane ut ullus Voce murmur fuderit. . Audiunt, statimque ad aurem Regis aeterni serunt.

Rursus in braeno tertio f in laudem Eulaliae Virginis iaec ait: fὶ in serie us

t in Hemiterium

Cssibus altar & impositum, Illa Dei sita sub pedibus Prospicit haec, populosque suos

Carmine propitiata fovet. Denique in hymno octavo 0 in Cassianum Foroe Corne- 0 v. ys. tianum:

Suggere si quod habes iustum, vel amabile votum , Spes si qua tibi est, si quid intus aestuas.

Audit, crede, preces Martyr prosperrimus omnes, Ratasque reddit, quas videt probabiles. IV. Adest & Theodoretus libro octavo de curandis G raecorum aflectionibus, ubi de Martyribus disserit: -- Tum quippe refellit opinionem , qui Martyres putabantaeullum sensum eorum habere, qua in terris geruntur. Quem errorem refellit etiam Gregorius Magnus, hoe ar .. gumento usus. ἡ Quia quae in us Omnipotentis claritalem ora. vident, nullo do eredendum es , quia foris fit aliquid , 'μφ -'p'quod ignorent. Et lib. q. Dialogorum: 0 Quia enim i, si cap. 33. in fine. ιις omnes eommunι claratate Deum eonficiunι , quid es , quod ibi nesciant , ubi scientem omnia sciunt' quae verba exscripsisse videntur Albinus Flaccus in Concione recitata Dominica II. post Pentecosten, & auctor libri de Divi . ι , tibis 'Minnis ossiciis sub Alcvini nomine latens, m de commemin Oejus significari.-gatione Sanctorum , qui in Canone recitantur, di iserens. ne.

SEARCH

MENU NAVIGATION