De cultu sanctorum dissertationes decem, quibus accessit Appendix de Cruce. Auctore D. Joanne Chrysostomo Trombelli Bononiensi ... Tomi 1. pars prior 2. pars tertia .. Tomi 1. pars prior complectens Dissertationes 4. 1

발행: 1740년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

Quo scilicet auctore , γοque liberatore draeo ille extinctua j Iib. 1. cap. 4. υσφρος devictu . g) Non absimiliter interpretorn. x. illa Prudentii carmina: ἰM hὶ in fine Hymni Denique Doctor humi est: idem quoque Martyr in

in S. Cyprianum , Supernis

qui Hymnus duo- Instruit hic homines, illinc pia dona dat patronus .

Istui illa in Maeo de S. Cassiano. M .

io .& aos. Audit, crede, Precra Martyr prosperrimus omnes, o qui octavus est Ratasque reddit, quas videt probabiles. in lib. peri ste- Ea quoque, quae canit Ecclesia ipsa in Hymno Vesperarumphanoa v.97. in Festo Sanctorum omnium. Vos purpurati Martyres, Vos candidati praemio Consessionis exules Vocate nos in patriam. Chorea casta Virginum,. Et quos Eremus incolas iti Transmisit actis Caelitum. Locate nos in sedibus. Auferte gentem perfidam Credentium de finibus,

Ut unus omnes unicum Ovile nos pastor Tegat.

Nee aIlus est sensus hymni illius, quo eadem Ecclesia uintitur in Festis Apostolorum ad Vesperas: . Praecepta quorum protinus Languor, salusque sentiunt, Sanate mentes lanauidas, Augete nos virtutibus. Denique sic alterum Hymnum, quo Mariam alloquitur: Funda nos in pace

Mutans Evae nomen .: Solve vincla reis, Proser lumen caecis,

Mala nostra pelle: Quo enim modo id se consecuturam sperat Ecclesia, mota edocet, haec prosecuta: Bona cuncta posce. Monstra te esse Matrem . Sumat per te preces, Qui pro nobis natus

Tulit esse tuus. ' ν

quibus veibis probabilem & dicta sila, & dicta Sancto.

222쪽

IDrum Patrum , quae videntur aliquid multo maius Sanctis tribuere , interpretandi rationem praebet. Sane Α gustinus, quod auctores beneficiorum visus erat Sanctos

Martyres: dictum suum statim explicavit, haec locutus: vel potius Deus, vel orantibus , aut cooperantibus est, ut Fris illa proficiat, qua eos non Deos esse nostros, sed unum

Deum habere nobiscum credamus. IX. Aurea porro, atque ad rem nostram comprobamdam aptissima lunt verba Paulini. En illa. si Ipso nunc Felice opus est , & in hoc mihi munus , Sumat ut a Christo, mihi quas impertiat ipse, Ut digne sibi grater opes. Quibus quidem monitis Ecclesiae consuetudo congruit equippe cum Sanctos in iis precibus, quas litanias appellain mus , sic deprecemur et Ora pro nobis ; Deum, ideoque etiam Christum tantummodo veluti auctorem oramus hoc modo. Parce nobis. Μferere nobis. Et preces profecto , non collationem ipsam beneficiorum a Sanctis exposcit Ecclesia in eo ipso hymno, quem nuper allegavimus, &cani diximus in sesta die omnium Sanctorum , haec imquiens: Placare, Christe, servulis,

Quibus Patris clementiam is , -- Tuae ad tribunal gratiae Patrona Virgo postulat. Apostoli cum vatibus lApud severum Iudicem

Veris reorum fletibus Exposcite indulgentiam. Atque ex his sane verbis , quid precibus suis a Deo, quidque a Sanctis petat Ecclesia, apertissime innotescit. X. Ceterum novum non est , eum rei alicujus appellari auctorem, qui auctor illius non est , sed tantum coo perator ,& adjutor. Nonne is dicitur reo vitam donasse, qui vitam quidem reo non donavit, sed precibus impetravit a Principe Id profecto etiam indicat Augustinus,

cujus verba ut hoc loco exscribam , eorum praestantia compellit. γ) Nescio quis babens causam mole iam mittendus erat in carcerem: venit alius, defendit eum: gratias agens quid dicis δ Erusi ammam meam de emine: Atqura ut scripturam in exemplis utar, nonne Apostolus Paulus

se salvos fassistuci esse illos dixit. quos revera salvos fa

223쪽

x Hirus non erat, sed tantum eorum saluti eooperaturus aq) Et rursus, nonne omnibus se omnia factum esse ait, ut omnes faceret salvos 27 quum tamen certo nosset, . se neminem salvare posse, neque eum , qui plaηtat , esse aliquid, neque eum, qui rigat, sed qui incrementum dat Deus. ηὶ r Chor. 7 9 Itaque'propterea se alios salvos facere & optat, Mait, quod adjutor Dei esset , ut scribens ad Chorinti , quos Dei agriculturam, o aedificationem esse inquit se se appellat; eorum nempe saluti cooperabatur, minister factus Evangelii, ω adimplens ea, quae desunt phylantis Cis ὼ colos. z. si in carne sua pro eorpore ejus, quod est Ecclesia. ο)

CAR XXIX. lProponimus, solvimusque quaesinis partem alteram, id esper quem Sancti impetrent: an sicilicet ipsi per se, an aia

terius ope, ω interventu. Ea argumenta recense-

mus, quibus permoti nonnulli putant, Sanctos a Patre ipso immediate, interdum saltem

petere , tum alia, ob quae plerique ambitrantur , eos a Coristo Patrem deprecante exposcere, o

. - M. . . . . . .

I. NT Unc partem quaestionis alteram paulo operosiorem I expediamus, id est per quem Sancti impetrent. Et quoniam quaeri merito potest, num per Christum , num per Sanctos etiam alios Patrem orent Sancti , nobis opem precibus suis collaturi, utrumque inquirimus. At diligenter advertite, quando quaeritur, num Sancti, nobis Opem precibus suis collaturi, per Christum orent Patrem, sensum quaestionis esse, an Sancti orantes Patrem, omnis ni originem fontemque, Patri 'ipsi preces adhibeant , aut certe adhibere possint; an Vero cuncta. quae poscunt, a Christo poscant , cujus interventu a Deo obtineant , quae poscunt: quando quidem Concilium Tridentinum hac in re videtur sinere , ut sentiat quisque, quod ei libuerit . session e as. Scilicet tantum edocet, a Sanctis Orationes Deo serri pro

M. Si qua modo ad amuIandum prowςem ςarnem meam , ω μι- vos faciam aliquor eκ tuis . Roma II. U. I 4.t1sὶ omnibus Omnia Daur' sum , μι Omnet lucrifacerem . a Chor. 34 vers. 7.

224쪽

et hominitas: beneficia vero ita a Deo reeipi , ut fer Chrsum recipiantur: Et ob beneficia impetranda per filium ejus Jesium Chrsum Dominum nostr im , qui solus noster Redemptor , crSalvator est , ad eorum orationes , opem, auxitiumque eo ι- fere. Porro adhuc a Deo per Christum recipiuntur, si eatitudine a Christo recepta potiti Sancti, ejusdemque Christi assensu, atque hortatu a Deo Petant, quaecunque

petunt.

i. Duas video hac in re sententias. Primam proponit, sequiturque Cardinalis Bellar minus, & non modica The logorum pars, qui volunt Beatos ea, quae nobis impetrant, poposcillis, & obtinuitis a Christo, cui poscenti elargitus est Pater. Alteram vili sunt sequi nonnulli Viri doctissimi, qui scriptis sententiam suam consignarunt, & eam paucis ab hinc diebus in publica Thesium defensione in priorem sententiam disputantes , probabiliorem sua auctoritate, & ratio i natione essicere. Vult haec sententia immediate etiam a Patre Beatos poscere, & nobis obtinere beneucia. non admodum multa fortasse , nec ampla: II. Tribus probationum capitibus innititur Prima a , Scriptura , Patribus , & Ecclesiae consuetudine. Haec magna ex parte refero ex Bellarmino sic sere disserenteis . Si Scripturam consulas , Christus solus est, qui mundum reconciliavit in gratiam Dei , nobisque promeruit gratiam, & gloriam, & quaecumque saluti aeternae obtinendae necessaria sunt. Hoc modo Paulus: Q In ipsὸ inquit complacuit omnem plenitudinem inhabitare, ω per eum reconciliare omnra, pacificans per sanguinem Crucis Uus, quae in terris, is qua in Coelis fiunt . Et Joannes Apoeuolus: b Ipse es propitiatio pro peccatis nostris: non pro no-yris autem tantum , sed etiam pro totius mundi. Hinc

Christus dicitur Osium, 6 & Via. H Quin idem Chri

stus o non obscure indicat per se tantum accessum Patere ad Patrem. Petite inquit ille in nomine meo. D. III. Patres haec subministrant. Ambrolius in libi o

de Isaac. Ipsi Chrsus est inquit or nsrum, per quo.

Patrι loquimur: oculus noster, per quem Patrem videmus ἰdextera nosra , per quam nos Patri offerimus. Augustinus in Psal. Io8. exponens versiculum u) Oratio ejus fiat peccatum, haec eloquitur: Oratio, quae non fit per Chrsesum , non silum non potes delere peccatum , sed etiam inatast peccatum. Bernardus in eo Sermone de Beata V lo

giac Maria, qui incipit b dignam magnam: opus es ita

hὶ In edit. Patris Mabillon inscribiis

tur de duodecim pra rogativis B.riris

Signum magniam ἔ& rccitatus dicitur dominica infra

clavam Assumpti

225쪽

is in carmine secundo edito in Natali S. Felicis v. 5

Minior, quam Maria. Ηis, quos protuli ex Bellarmino, alios , si vultis , adjungite. Origenes toto fere libro 8. contra Celsum edo-Cet, ea, quae obtinemus a Deo, per Christum unicum toltrum advocatum obtineri ; illum esse intercetarem , illum mediatorem unicum nostrum; quibus positis eruit , uni illi propterea preces, illi vota cuncta nostra commen danda esse; nam per illum tantum accesssius patet ad Patrem. Ad haec, dum Patres Sanctorum patrocinium, modumque describunt, quo nos adjuvant Sancti, eosdem Sanctos Christum orantes , placantesque describunt. Hoc modo

Paulinus si) S. Felicem alloquitur. Sis bonus o felixque tuis, Dominumque potentem. Exores liceat placati munere Christi Post pelagi fluctus, mundi quoque fluctibus actis , in statione tua placido conlistere portu. Forte inculcat ab eandem sententiam idem Paulinus in panegyrico carmine de obitu Celsi v. 62 I. & subsequentibus:& Prudentius, in hymno quinto peri stephanon sic D.

Vincentium deprecans V. III. 'Μiserere nostrarum precum, : Placatus ut Christus suis Inclinet aurem prosperam,

Noxas nec omnes imputet.

IV. Quod denique pertinet ad preces Ecclesiae, haec universim habete: Preces omnes, in quibus Sanctorum ,& intercessionis eorum fit mentio, talem formam habent. Concede nobis, Deus, intercessione hujus Sancti tale bene Getam per Chririum Dominum nosrum. Cuncta ergo, quae Sanctorum intercessione se recepturam sperat Ecclesia, ita se recepturam sperat, ut per Christi interventum , mediationem, atque advocationem se recepturam speret. En in summa argumenta, quibus prior sententia innititur. V. Altera ad infirmandam priorem sententiam duobus argumentorum generibus utitur. Primum appellare Iibet Probationes positivas ; Negativas probationes, id est si Iutiones argumentorum, quibus prior sententia innititur, complectitur alterum. Exordiamur a primo. Profecto novimus, dum Patres describunt modum , quo precibus suis Sancti nobis opitulentur, interdum describere Sanctos fur dentes preces Christo, illique commendantes desideria rua, eorumque, quibus opem istIIc cupiunt ἱ interdum e iam

226쪽

iam fundentes Deo ipsi Interdum itaque fiet, aut certe nihil erit. quod vetet id fieri, ut Sancti Deo ipsi porrigant preces. Porro Patres hi sunt. D. Paulinus k haec ait.

ae . . . . . . haec vota tuorum

Suscipe, commeodaque Deo, ut cum sedula cura Servitium nostrum longo tibi penderit aevo, Tum demum placidos &c. D. Leo in Sermone recitato in octava Apostolorum P

tri, & Pauli in fine haec elmesitur. l emendationem

nostram utamur lenitate parcentis: ut Beatus Petrus, or omnes

Sancti, qui vobis in multis tribulationibus assuerunt, obsi eratione nostras pro vobis apud misericordem Deum adjuvare dignentur. Alii quoque adsunt Patres eadem elocuti, quos, si libet, apud Petavium consule. VI. Ne vero quis putet, aut Christum intelligi nomine Dei, aut preces Deo porrectas eas esse , quae Deo Porriguntur mediante Christo, alia afferuntur Patrum dicta, in quibus Sancti describuntur orantes ad thronum a Patris. Itaque Prudentius Sanctum Vincentium sic depre

, . V es precantum supplices, Nostri reatus emcaxi Orator ad thronum Patris. VII. Et prosecto novimus, non modo factam Apost lis facultatem, ut Patrem ipsum deprecarentur, verum et

iam promissum esse illis, id cum proventu factum iri. n

,, In illo die inquit Cissus Apostolos alloquens )

,, non rogabitis quidquam. Amen, amen dico vobis: si is quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit vobis . Usque modo non petistis quidquam in nomine meo ei, Petite, & accipietis, ut gaudium vestrum sit plenum. Et V. 26. . . . . In illo die in nomine meo petetis: &,, non dico vobis, quia ego rogaho Patrem de vobis eis ipse enim Pater amat vos, quia vos me amastis, &is credidistis, quia ego a Deo exivi. Porro si illum diem, quem hic designat Christus, esse velis diem mortem Ap Bolorum subsecutumm, id habeo, quod opto: nempe novimus degentes in caelis Apostolos, si quid petierint Patrem in nomine Jesu, certo consecuturos: neque opus esse, ut Christus oret Patrem : cum Pater ipse, & si non peculiariter oretur a Chri ito, tamen Apostolorum preces

per Christi merita suadi intelligat, & per Christum fusas L . 2 b per

227쪽

. iam si a Christo non rogatus, tamen Christi, ut ita Siscamus, virtutem sentiat. Non dico vobis, quia ego rogabo Patrem de vobis: ipse enim Pater amat vos , quia vos me is 'ama iis, s credidistis, quia ego a Deo. exivi. Si vero eme v lis diem suturum, i dum adhuc viverent: tum id argumem ltationem subministrat, quam appelles a pari, sorte etiam a fortiori: ' Si enim adhuc in hac vita degentes impetrarea Patre ipso possunt, quae petunt, cur non poterunt im- .. petrare degentes in Caelis Opportuniisima hic quoque

res adhue in eo ore consitutι posunt orare pro ceteris, qua

do pro se adhue debent esse solliciti, quanto magis post cor nas , victorias, is triumphos ' Et certe, uti animadvertit η ad Verb3 Io Π- Augustinus, p) non aliud exquisivit ab Apostolis Chrinis nupς Hςg x stus dum eos ad orandum Patrem hortatus est, nisi uvin Ioannis Evan spmtualia peterent, Consta ter peterent, denique in nomi-gesnim. ne Christi peterent. Id si facerent, procul dubio, quod peterent, obtinerent. si Hoc quod dicit gaudium plenum, is Profecto non carnale, sed lpiritale gaudium est: Mis quando tantum erit, ut aliquid ei jam non sit adde se dum, procul dubio tunc erit plenum. Quidquid ergo,, petitur, quod pertineat ad hoc gaudium eonsequenis dum, hoc est in nomine Christi petendum,lsi divinam si intelligimus gratiam, si vere beatam poscimus vitam . si Quidquid autem aliud petitur, nihil petitur: .non quia . . is nulla omnino res est, sed quia in tantae rei compara- , , tione, quidquid aliud concupiscitur, nihil est . . . . .

se Ut igitur in ejus nomine non nihil, sed gaudium ple- is num petant, s quoniam si aliquid aliud petant, idem .is aliquid nihil est exhortatur dicens: petite, ω accipie- , , tis, ut gaudium vestrum sit plenum: id est , hoc in nomineis meo petite, ut gaudium vestrum sit plenum, & acci . se pietis ; isto enim bono in petendo perseverantes Samsi ctos suos nequaquam misericordia divina fraudabit. Tanto vero opportunius ad id, de quo agitur, esse vid tur hoc monitum, quanto apertius novimus, Augustinum loqui de Apostolis , gaudium plenum, exi aliqMid non sit a dendum , jam obtinentibus, ideoque caelestem beatitudinem.

. . VIII. Ad haeer Christus Apostolorum meritis, quae a Iesu meritis procul dubio proveniunt ) amori nempe , ωsdei: quia voI me amasis, s credidistit, tribuit cur a P

228쪽

tre amentur : ipse enim Pater amat vas. Quod si a Patre amantur, cur Patrem i i adire non poterunt, eumque deprecari & poscere, quae nobis optant beneficia Sanesi Deum Patrem deprecantes nos, propter Martyrum merita deprecari possumus, & eorum memoria, & veluti objectu Patri nos commendare, cur Patrem deprecari non poterunt Sancti ipsi , sua merita Commemorantes, eorumoque memoria, & veluti objectu eumdem caelestem Patrem

ad mise cordiam nectere Adde & ista. Nos certe P trem ipsum adire possia mus , eumque deprecari & pro nobis , & pro aliis; immo id quotidie facit Sacerdos in Missa, nosque in privatis precibus, cum Dominicam orationem recitamus. Cur ergo adire non poterunt Patrem

ipsum Sancti, eumque deprecari Forte ne minus accepti sunt Patri Sancti degentes in Caelis, quam nos peccatorum sordibus saepissime polluti, & scedi

IX. Et en primum caput probationum, illud scilicet, quod positivas probationes complectitur. Aggrediamur

caput alterum , quod solutiones .argumentorum , quibus prior sententia innititur,. continet. Ad prima teli imonia ex Scriptura desumpta ajunt, iis ostendi tantummodo, quod ultro conceditur; nempe per Christum redemptum fuisse humanum genys, Quis id ausit vertere in dubium pSed id longe abest a controversia, quae nunc instituta est. Porrct ad ea testimonia, in quibus Christus dicitur Ostium,& ipse solus, per quem venimn ad Patrem., respondent verissimum id esse, primo quia ipse solus redemit, &sanguine suo humanum genus cum Patre reconciliavit. S

cundo, quia si quid obtinent Sancti, a Patre obtinent ob meis rita, quae Christus sanguine suo acquisivit, & tribuit eis: ideoque Osium semper est ille, per quod ad Patrem ac

cessus patet. Tertio, quia non solum permittente , verum etiam approbante, & si loqui ita liceat, invitante, alliciente, impellenteque Christo petunt a Patre. Amen, amen dico vobis, si quid petieritis Patrem in nomine meo, dabit visis .... petite, ω aecipietis . . . . In illo die . in nomine meo petetis . ' Quod spectat ad petitionem in nomine Christi faciendam: In nomine meo petetis.

jam pridem edidicimus, multa ab illa significari. Scilicet significatur, petenda esse recta: neque enim inquit Augustinus ) petitur in nomine Salvatoris, quod alienum es a salute Petenda esse modo recto, & sicut praecepiti, &suo exemplo monstravit Christus: nempe cum humilitate, . . B b. a ia

229쪽

in fide, & reliquis conditionibus, de quibus isse alibi disi

t ) de invoeatione laremus. q) Petenda esse propter merita Christi: hi, sub finem disserta nempe commmoratis, Deoque Patri Objectis flectitur adtionis. pietatem, & beneficia impertit. Arqui id totum utique manet, etiam si Patrem ipsum Orent Sancti, non autem

Christum, ut is oret Patrem; ac si sua Patri objiciunt merita, qua de re agemus infra e doctrina Chrysostomi )ea sic objiciunt, ut a meritis Christi nequaquam disiun-- gant, immo nonnisi per ipsa Christi merita quidquam valere velint.

X. His vero solutionibus Sanctorum Patrum testimonia explicantur, atque in primis locus Ambrosii in libro de Isaae: ex quo tamen desumpta a Bellarmino verba paulo aliter exhibentur in editione Patrum S. Mauri: ubi talia sunt cap. 8. alias num. II. , , Ipse sit caput nostrum, quia ca- , , put Viri Christus: ipse oculus noster, ut per illum viis, , deamus Patrem; ipse vox nostra, per quam loquamur ,, ad Patrem; ipse dextera, per quam Deo Patri Sacri-- ficium nostrum deseramus. Et sane sic accipi debe- e verba ista, ut necesse non sit. prim Christum deprecari, a quo preces nostrae ferantur ad Patrem , Ostendunt viventium preces ad quas ibi maxime Ambrosius respexit.) Deo ipsi Patri delatae . . XI. Augustini verba non sic volumus accipi, ur qua vis nostra orario dirigi ad Christum debeat; nam si id deposceretur, Mon possemes Patrem alloqui illique dicerer Pater noster, quies in Coelis 6 c. Ita ergo .volamus accipi, ut doceat lanctus doctori eam orationem Deo, ac Christo displicere, quae fit secus ac jusserit Ch mus. Porro 'or tio, in qua a Patre caelesti in nomine Cbristi aliquid petitur, non fit secus ac jusserit Christus: Et prosecto qui immediate ad Patrem coplagit, & Patrem immediate orat, per Christum confugit, Per Christum Orat. .Ceterum Augustini verba ipsa quoque paulo aliter exhibentur in editione Patrum S. Mauri n. I 8. En illa. Er oratio ejus sat in peecatum , quia non fit per mediatorem Dei , ω iaminum, hominem Jesun Cbristum: loquitur vero de precibus, quas . Judaei post Christi legem per orbem enunciatam Deo fundunt, quas procul dubio ita fundunt, ut nullo velint m do Christi intercessione, aut merito inniti. Vide verba

ipsa Augustini in . -

XII. Bernardi verba sie accipimus, ut Opportununia

sit, laudabile, proficuum, dePIec4tιQues nostras Mariae

230쪽

commendare; ea quippe a nobis rogata, Christum fide

ter, atque essicaciter rogabit, exorabitque. At id muti tum abeii ab ea controversia , de qua nunc agimus. Huius modi explicationem tribuimus Origenis, Paulini, & Pr dentii dictis.

XIII. Preces Ecclesiae non eae semper sunt, ut clam dantur ea conci usiuncula Per Chrsum Dominum nostrum . Quod si omnes ab ea clauderentur, id mi di me.videretpraptum praesenti quaestioni solvendae. - Quod ad

Primum attinet, certa res est, orationem, quam Dominicam, seu Pateν noclo appellamus, quaeque a nobis ad Patrem dirigitur, non eo claudi modo ..Αd haec : multae preces a nobis diriguntur ad Patrem , quae hac conclutiuncula non clauduntur. Hujus modi est ea, quae in . Vigilia nativitatis Domini recitatur; ea, quae recitatur infesto S. Stephani, & aliis etiam diebus sestis. Quin iam pridem id in more fuit. Hoc modo in libro primo S

cramentorum Gelasii Papae, quem edidit optimus Cardin iis Thomasius, in die natalis-Domini hae preces, quas Secreta appellant, recitantur in Missa. Oblatio tibi sit , Domine, sodiernae fenivitatis aecepta: quia ω nosera reco

ciliationis processis perfecta placatio , ω LDiηi cultus nobis es indita plenitudo Jesu Chrisi Domini nonri, qui tecum

vixit ire, Simili clauditur modo ea oratio, 'me ea P. 83. ejusdem libri. extat : inscribiturque Benedictio super eos, qui de Ariana ad Catholicam redeuut itatem, & aliqetiam, adeo ut mavisesto constet, non eo, quo tantum claudi dicunt Ecclesiasticas precets modo, re vexa omnellclaudi. Sed ager ita claudantur. An non manifesta res

est, distare pigrimum has duas res: Ecclesia rogans P Irem, merita Christi commemorat, de propter ea obs Lrat, ut quae petit obtineat: Sancti in Caelis Chrissium tantummodo rogant, & ab eo exposcunt, quae n his tribui optant hepeficia e . ' . XIV. En utriusque partis argumenta . Vos utramlibet eligite, usque dum Ecclesia aliquid hac in re defini

rit. Ego tamen Bellarmini sententiam praetulesim alte Ti, tum ob eorum auctoritatem, qui eam amplectuntur ,& sustinent, tum etiam quia ita Oratores ad thronum . Patris Sanctos eue posse concipio, ut Christum orent sedentem ad dexteram Patris. Utcumque sit , ejus generis esse noveritis hanc, controversiam , ut sine Christianae

pacis dissidio, siae caritatis ostensione a co inter C

SEARCH

MENU NAVIGATION