De cultu sanctorum dissertationes decem, quibus accessit Appendix de Cruce. Auctore D. Joanne Chrysostomo Trombelli Bononiensi ... Tomi 1. pars prior 2. pars tertia .. Tomi 1. pars prior complectens Dissertationes 4. 1

발행: 1740년

분량: 380페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

is oblectantibus, tedit paterna pietas; ne deficiat aetatis

,, infimitas. Blandientis est hoc, non aedificantis. UI. Etiam quia Deus, dum modica, & levissiman bis tamen optantibus elargitur , se se ostendit eximiam nostri curam gerentem, & horum largitione , rerum Ο-mnium Dominum non modo in maximis, & supremis ; verum etiam in minimis, & despectis. Pertractat hoc arguin o Sem. s. in qua- mentum egregie, uti solet, Bernardus haec elocutus et se dr Sςsm n. 3. M Duo quidem hujus temporis sunt, id est bona Corporis, , , & animae, tertium vero beatitudo aeternae vitae. Nec mireris quod bona corporis a Deo dixerim esse quaeis, , renda: quoniam ejus sunt Corporalia omnia, sicut &is spiritualia omnia bona. Ab eo ergo petendum, & speri randum nobis est, unde possimus in ejus servitio susten-

, , tari. Verumtamen pro necessitatibus animae orandum

se nobis est & frequentius, & ferventius, id est pro Oh- ,, tinenda gratia Dei, animaeque virtutibus. Sic & pro

Vita aeterna tota pietate, & toto nobis orandum estis desiderio, ubi nimirum corporis, & animae plena, &,, perfecta sit beatitudo . VII. Denique desiderium eorundem terrestrium beneficiorum obtinendorum. aut ipsa assecutio ad virtutes fi pe duxit; ad Catholicam quoque Religionem amplectendam eos obices interdum tollit, quos eadem Catholica Religio habere videbatur insuperabiles . Id comproba, si vis, exemplo Charrarici Regis, de quo nuper mentionem fecimus. Sane Catholica fides in Charrarici subditis ea

occasione ad Catholicam fidem conversis tam altas radiisces fixit, ut reserente Gregorio Turonico, quem allegavimus , prompti fuerint omnes marUrium libentesme fulsis re, si rempus persiecutionis adfuisset. VIII. Quod si speciatim de precibus ad Sanctos pro

pter terrena acquirenda prolatis loquamur , eae caritatem , & pietatem Sanctorum commendant, ostenduntque, persuasos esse Catholicos, tam ardenti caritate erga nos pollere Sanctos, ut nos vel in minimis, terrenisque recreent, juventque .

IX. His vero muniti solvere haud aegre potestis, quae objecta sunt. Levia fateor, & si vis, villa etiam terrena ista. At his indigemus saltem ut solatiis, utimur ut viis ,& ansis ad majora petenda, & ad virtutes acquirendas Dei providentiam ad minima usque descendentem agnoscimus , & veneramur . Bonitatem , caritatemque Saa-

272쪽

ctorum maximam conspicimus. Ea vero caute & prudenister adhibita non muscipulae sunt, sed gradus ad caelestem patriam. Levate oculos vestros, ω videte, quis fecit hae. D erratura poterit borum Creator viriri. D Et reliqua is Isa. 4 ,. xi . id genus haud dissicilia repertu in Scripturis. Abusu ita- in Romque creaturae , non usu prohibemur. Et sane ab hac, uti nuper diximus, ad Deum duci possumus , & merito redis arguit Apostolus Paulus pbilosophos veteres, ciui Deum ex creaturis agnoscentes, non sicut Deum gloriscaverun .

273쪽

pellemus , cultus Sanctis adbήbiti fundamenta , eultum 'sum aur diamur oportet , iadeoque id , quod praecipua meta es, scopusqne nostrarum lucubrationum. Sicut mero eum cuia sum propterea improbant Eterodoxi, quod eorum quidem sententia meteribus ignotus , postremis temporibAs per fraudem quandam in eamdem Ecclesiam irrepserit, s quod etiam a pietate, cy', utilitate alienis ussis ; ita nos eorum accusationibus vehemem ter obsi remur, docebimusque, antiquissimum , jetiter in Ecclesia retentum , . pium , utilem denique eum es

se. En praeipua capata suscepta disputationis . De antiquitate Cultus Sanctis adhibiti. CAPUT PRIMUM.

Post brevem praefationem indieantur loca, quibus alibi tiberis rime ostendetur , sanctis viris vita functis ab Hebraeis venerationem fui Je adhibitam . Hic autem paucis ostenditur, Angelos ab iisdem Hebraeis fise

cultos.

Ntequam progrediar, monitos Vos esse volo, cum Sanctos hic nomino, hoc vocabulo non eos a me in dicari , qui mortalem adhuc vitam agunt . Sancti hi quidem dicuntur crebro in Scripturis , & sunt , at non eos Sanctorum vocabulo desi gnare hic volo : sed tum eos , quorum pretiosa in conspectu Domini extitit mors : tum Anisgelos, qui licet nobis adsint, & curam agant nostri, semper tamen faciem Patris , qui in Caelis est, vident. Ac primo quidem cultum iis adhibitum antiquissimum eme

274쪽

pronuncio. Id ut ostendam, non euncta hie statim aggero , quae ad id comprobandum videntur apta, sed in varia distribuam capita, illud ex ea divisione commodum a perquirens, ut dilucidius, ac certius ejusdem cultus antiis quilas innotescat.' Porro ab Hebraeis ipsis exordior, aj iue , extare laudatissima monumenta , ex quibus innoteiscat, tum Sanctis vita iunctis , tum etiam Angelis adhibitum fuisse ab Hebraeis cultum aliquem, qui urbanum, civilemque superaret, ideoque qui foret lacer. II. Non hic expectetis tamen peculiaria argumenta . quae comprobent, ab Hebraeis Sanctos vita functos fuisse cultos. Id peragam, quum de peregrinationum, invocationis , & cultus reliquiis Sanctorum adhibiti antiquitate disseram. Ea hic postulo, & tantum monitos vos e me vo do, sub his titulis comprehendi valde probabiles probationes, quibus persuadeamur, sui me prosequutos Hebraeos veneratione aliqua Sanctos vita functos. Peculiariter itaque hic tantum ostendam, interdum Angelos ab Hebraeis e iam probis fuisse cultos cultu aliquo, qui urbanum, Civilemque superaret, ideoque, ut dixi, cultu sacro. Nimirum versiculo I g. & subsequentibus capitis v. libri I sue edocemur, Josue viso viro stante ex adverso , qui evaginatum stringebat gladium, illi obviam occurrisse, a que his vocibus compellasse : Noser es , an adversari rum' respondisse vero Angelum: Nequaquam, sed sum

Princeps exercitus Domini, ω nunc venio. Tum vero Josue pronus in terram cecidit, o adorans ait: Quid Dominus meus loquitur ad servum suum λ reposuit vero Angelus interroganti: Solve calceamentum tuum de pedibus tuis: locus

eηim , rn quo fas , sanctus es. Fecitque Iosue, ut sibi fumrat impositum . Quis porro neget, ex hoc testimonio in. notescere, cultum Angelo fuisse adhibitum Pronus in terram cecidit, ω adorans ait oec. Quod vero cultus iste sacer fuerit, haud obscure indicat praeceptum Angeli ju-i hentis Josue, ut calceamentum de pedibus suis solveret, quia locus, in quo stabat, sanctus erat ex Angeli nempe praesentia locum illum sanctificante. ) Sacrum porro non solum ollendit vox illa Sanctus, quae sacrum aliquid per te significat; verum etiam ritus ipse de se ut ita loquamur ) sacer solvendi calceamenta: quod ex iis constat, quae edocemur in ' libro Exodi. a Neque vero sa) Cap. s. n. ssacrum fuisse; negant ii Protest antes, s quos tamen mox repellemus qui Christum eum . Angelum luisse. dicunt, ψιι Tovi. I. H h cui

275쪽

eui merito adhibita sit adoratio. Numquam vero noviis mus reprehensum fuisse hanc ob rem Iosue. Et cur reis prehendi is poterat, qui Angelum Domini libi haec praecipientem audierat λ . .

III Quod si intercessio fundamentum est cultus, cum palam nossent Hebraei, Angelos intercedere , ut iam pridem ostendimus, cur colere non potuere, eo scilicet culiseus πenere, quod divino longe est inferius Divinum criti repediripummodo Angelis tribui vetitum est, quod deinceps ostendemus.

IV. Si porro Ecclesiasticum aliquem auctorem allegari a me vis, continuo allego Eusebium Caesariensem . rquippe capite tertio libri tertii Evangelicae praeparationis inter sancta, piaque documenta Priscorum Hebraeoruniatum virorum, tum prophetarum collocat adhibitam probis demptam vero improbis Angelis venerationem. Eusebii verba hic recenserem, nisi capite tertio subsequenti illa describerem. Illuc itaque lectorem amando.

C A P. II. Ab objectionibus vindieatur nostra persuaso.

I. A Dea, quae superiori Capite proposuimus , multa

a L reponunt adversarii, quae tamen ad duo Capita revocari facile poterunt: quorum primum affirmans seu positivum appella, si vis; negativum alterum. Compi ctitur primum ea Scripturarum loca , quibus aut gener liter Hebraeis praecipitur, ut Deum tantummodo adorent, aut peculiariter ii jubentur, ne Angelos colant. Quibus sane non paucis recitatis, sic disputant. Si quis ad haec ad- .uertet, minime in animum inducet suum , Angelos ab Hebraeis fuisse cultos, cum eos colere prohiberentur. Neisinativum vero haec continet. Deficit in probationibus haec

persuasio. Nempe Christus dici potest ille Princeps, quem allocutus est Iosue. Si enim angelas alibi dicitur, cur Aniagelorum Princeps appellari ille non poterit At age, suo. rit verus Angelus; divinos honores excipere Potuit, quod legatione Dei fungeretur; item ut divinos honores aec

pit Angelus , qui legem in monte Sinai indixit, quod Dei legatione fungeretur. Ceterum in dubio est adhuc . num sacer fuerit honor, quem Iosue Angelo illi si Angelum suisse vis, detulit: cum cnim saepe dicatur a Pon

276쪽

rificiis ex efloris honoris argumenta e mmunia interis dum esse & Deo, & creaturis, & ab interiori animi directione discriminari ; cum qualis animus Iosue fuerit, nesciamus, genus etiam cultus a Iosue Angelo illi delati nesciemus. Unde enim novimus, interiori animi directi ne sacrum effectum fuisse a Iosue At si vis , fuerit sacer. Non continuo id, quod cupiunt , iidem Pontificii

obtinent: tum quia rem Scriptura narrat, non approbat: tum etiam quia ab uno exemplo generalis consecutio erui non potest : quae enim exemplo allato adjungi consueverunt a Pontificiis , veluti Abrahami adoranistis tres Angelos, & alia notissima, inopportuna illa sunt. Vel enim non agnoverunt ii ipsi, qui eos coluerunt. esse Angelos, sed homines esse putavere , & certe homines eos credidit Abraham, dum opiparas dapes illis instruxit; vel honor Angelis illis delatus civilis dici potuit,

non sacer.

II. At haec, & si qua sunt alia his affinia, haud dis-ficile tolluntur, & iis interea omissis , quae primo argumentorum capite continentur, nam ea deinceps copiosissime dissolventur ad ea convertimur , quae secundo capite posita sunt, id est ad negativa . Et sic illis occurrimus. III. Christus omnino dici non potest Angelus ille, quem allocutus est Iosue: scilicet se Angelum esse manifesto prodidit, cum Principem exercitus Domini se esse dixit. Christus autem dici nequit Princeps, idest imperator exercitus, cum Dominus exercitus st. Tam & si vero Angelus interdum dicatur, propterea dicitur , quia nuncius paternorum juia suum fuit, aut Angelus, seu nuncius pacis. Itaque quum Christus angelus appellatur, vox angelus pro nuncio a cipitur, &ad Verbum contrahitur humana jam carne i duium . Id agnovere tum alii multi, tum apertissime αν iam Interpres Pontificiorum partibus minime addictus, Hugo Grotius; dum in Commentariis in locum hunc Michaelem fuisse tradit Angelum illum . qui apparuit Iosue,& lectorem amandat ad annotationes suas ad V. I. capitis

x Ir. libri Danielis. IV. Cui vero persuadebunt, Dei legatione iunctum suisse Angelum illum, quem ex libro Josue commemo-xavimus , cum neque Deum, neque Dominum se se appellaverit, uti se appcllavit Angelus , qui in monte Sinai legem indixit ξ Sacrum vero fuisse honorem illi det tum , eruere etiam mihi videor ex ipso munere , dignit

277쪽

si attendantur, cultum civili elatiorem videntur significare; denique ex ritu ipso: sacrum enim indicari arbitror eo praecepto, quod indixit Josue Angelus, ut scilicet calceos deponeret, qui moS venerationem sacram haud oti-scure declarat: quod nuper innui ex Exodo. Sed cur praetereo, quod in aliis aulioribus de eodem . . more reperi

Huc pede matronam nudo descendere vidi. Quid Tertullianus b) Denique eum ab imbribus inquit aes ita Diarnasuspeηdunt, se annus in cura es .... nudipedalia populo denunciatis .... Et alibi so Cum supet Caelum cx aret annus, nudipedalia denunciantur. Quae testim inici sacrum cultum procul dubio denotant. Quod si sacrum .esse dederis, id satis mihi est: tam & si enim Scriptura tantummodo rem narret, tamen tum ex eo, quod non reprehendat, tum etiam ex eo, quod vir sanctissimus, Min Domini pr receptis exercitatissimus eum adhibuerit, facile intelliges, talem fuisse eumdem cultum, ut Angelis adhibere alii etiam Hebraei possent. Reliqua exempla quae ego non attuli , sed tamen displicet adversariis , quod ab aliquibus afferantur , neque inopportuna esse reor neque torte tam manifesta, ut plurimum in iis inniti de heamus . Si quis ergo afferet , probabile argumentum afferet, laudatissimum vero, si illud alleget, quod praebent versiculus 31., & sublequentes capitis 22. Numerorum. Nempe ex eo intelligimus, Balaam ariolum quidem, sed tamen prophetam Domini, ubi Angelum eum esse agnovit, qui sibi obsistebat, protinus coluisse pronum in te

xam , linente Angelo hujusmodi cultum sibi adhiberi; ve tuisset porro , si improbus, Deoque injuriosus fuisset hie

cultus.

278쪽

C A P. III.

Veterum testimoniis valde probabilibus eviηeitur , laudatisfiamam eorum esse persuasionem, qui putant, angelis cultum aliquem s.crum , sed quem longe divinus culin 'pr laret , a primis usque Cbrisianis fuisse adbibitum .

I. Uod primis ipsis Ecclesiae temporibus cultum s iacrum Anselis adhibuerint Christiani, indubita- ta res ellet, si indubitatum foret, in illa Justini Apologia, quae secunda fere appellatur, sed re vera prima est, I) quaedam verba debere sic verti , jungi que,

ut Catholici interpretes vertere, jungereque olim conlue verunt, aut non fuisse posterioribus temporibuS addita quaedam, quae Angelos a Justino omissos adjungerent. En vero ipia verba, prout vetustus interpres exposuit. ,, Sed

,, & illum, Deum Patrem & ejus Filium, qui venit , nosque docuit, & aliorum sequentium , similiumque bonorum Angelorum exercitum , & spiritum propheticum colimus, atque adoramuS, verboque, &re, seu veritate veneramur, idque omnibus , qui discere volunt, ut docti, institutique sumus, copiose tradimus. Nempe lic colligantes connectentesque

Pontificii eadem verba: Sed ω illum, Deum Patrem ω ejus Filium, is exercitum Angelorum , ct spiritum propheticum colimus, Or adoramus , inde conjiciunt, Christianos veteres Angelis non levem cultum detulisse. II. At quoniam hoc testimonium pro viribus nobis eripere student Protestantes, eorum argumenta mox expendemus, & interim ad alia convertimur, suntque ea ipsa, quae tota fere hac nostra elucubratione dispersa suat. In- Ocatio quippe, preces ad eos fusae, aut certe iis commendatae , Basilicae erectae in eorum honorem , paucis cuncta, de quibus egi, vel agam, aut fundamentum , ut ita loquar, sunt hujusce cultus, cujus modi intercessio est; aut quaedam illius argumenta, & indices, cujus generis sunt invocatio, & reliqua , de quibus post invoc

DD γ

si Primo loco collocat is, qui se Styanum Thiribium appellat, ediditque Lo dini anno r711. lutitui Apolosia. , ω Dialobata cuin ahryphonc.

279쪽

4βtionem pertractatam differemus. Ad aliqua tamen capita digitum veluti intendam, ex quibus non Contemnendorum argumentorum caput construetur, quod & antiquitatem , & universalitatem hujusce cultus comprobabit . En illa. Noverant sane Christiani, Dei amicos, &, uti ita loquar, familiares; suos quoque adjutores , Cullodetaque elise Angelos, iis que proinde reverentiam, & sacrum honorem esse adhibendum . Moveri quoque poterant ab iliadem, aut certe assinibus argumentis, quibus ad colendos Sanctos moti sunt, veluti a certa intercessionis, atque adjumenti fiducia, a grato animo, & reliquis id genus , quae aut attigimus de intercessione agentes, aut tum eXPOnemus , quum peculiares causas afferemus, quibus ad Rujus modi cultum inducimur. III. Quod si expressissima afferri vis testimonia, e pressissima afferam. Nonne id apertissime edocuit Euse- . . bius Caesariensis Christianorum rituum peritissimus, duir ebibis ' i ιε i. ' '' cλP. 3. libri g. Demonstrationis Evangelicae haec ait λ a , , Porro autem ex illius decretis accepimus, eme quasdam se poli supremum Deum potestates natura incorporeas , is intelligentes, rationales, omnique virtute praeditas, is quae circum Regem Universii choros exerceant P quarum plures etiam usque ad homines iplius Patris num qu dam salutari dispositione mittantur, quasque & cogno- scere, & venerari pro ratione, graduque dignitatis in ,, docti sumus, ut soli Deo, qui Rex est Universi, ad , , rationis honorem tribuamus . Ab eodem praeterea di- dicimus, hostiles quasdam, inimicasque humani generis per hunc, qui circum terram versatur, aerem, Vola ν,, re potestates daemonum spirituumque malorum , e , , rumque, qui in illis principatum tenent, quae cum is malis hominibus versentur, quas ut omni Conatu f giamus, in praeceptis habemus . . . . Sane hujusce mo is di sunt, quae in praeceptis , atque institutis Salvatorisse nostri feruntur, vere priscorum Hebraeorum, qui Deois grati fuere, tum virorum , tum prophetarum pia iam se elaque documenta. hiis adjunge, si vis, ea, quae idem Eusebius de Mas

eae cap. xi. aliis 1. CQQilan deum enim Videtur, ut qui Martyres colit , An- pag. 663. edit. Co- gelos etiam veneratione dignetur. lon. E6SS. Nec ea praetereas velim, quae circa cultum a Christianis adhibitum Angelis tradit Theodoretus oratione III.

280쪽

ex iis, quas De exrandis Graetoris affectionibu3, inscripsit,

in qua inter cetera haec extant. ) o Has autem Potesta-s- to x. Cola: is tes) Angelos, & Archanges os, Principatus praeterea, 1373. pag. Io I. ,, Potestates, Dominationes, ac Thronos vocatis, alia lis is que insuper hebraicis nominibus Cherubim , ac Serari phim appellare didicistis. Cur itaque adversum nos,, tantopere indignamini, si poli Deum illum , qui semis per est, quique eodem modo sena per se habet, secunis darios quosdam Deos, sed eo tamen multo inferiores, ,, & opinamur eise, & veneratione prosequimur

Iv. Neque vero Theodoreti , & reliquorum ea aetate viis Uentium auctoritatem contemnas volo. Scilicet adversariis hoc onus incumbit ut ostendant, a praecedentium Doctorum

sententia recessisse Theodoretum, & alios probatissimos viros quinti, aut sexti saeculi. Cum enim adversus Novato. res pro munute suo conitanter insurgat Ecclesia, si The doreti , aliorumque dogmata hac in re non improbavit , facile intelligimus, propterea non improbasse, quod non recenter invecta , sed vetustissima ea nosset, ideoque ab iis etiam proposita Patribus, qui Theodoretum , & The doreti aetatem praecessere. Vide quae de hujus modi a gumento alibi copiosissime disseruimus.

C A P. IV. Iustini , or Theodoreti laea ab adversariorum eavillationibu'

defenduntur.

I. IXErum quoniam non desunt, qui assertionem n V stram labefactare student , diligenter & accurate eorum argumentationes sunt nobis inspiciendae: &quoniam ingeniota illae , intendum captiosae etiam sunt , iis vehementer oblistendum, ne scilicet earum ornatu, &specie, quod fieri facile posset, decipiantur incauti. Ac

multis quidem argumentis sententiam nostram Coarguunt. Eos primum audiamus, quibus cordi est , probationes n stras enervare, ac dissolvere: tum ad eos descendemus,

qui ex sacra auctoritate in nos pugnant. Sic ergo disputant primi. Testimonium ex D. Iustino allegatum in ptum est ad conficiendam probationem. Nimirum vel a sutum est Apologiae S. Patris, vel certe illud aliter inte Pretari nos possumus. Primum ut Ostendant , argumenta

haec afferuat . Λbest hoc testimonium a nonnullis

SEARCH

MENU NAVIGATION