M. Fabii Quintiliani De institutione oratoria ex recensione G.L. Spaldingii. Tomus primus septimus M. Fabii Quintiliani Declamationes maiores et minores item Calpurnii Flacci ex recensione Petri Burmanni

발행: 1825년

분량: 522페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

A NALES

Arguit etiam necessitas illa ni loris a ratione civilium opsciorum imposita. Est enim ea ipsa sumptuosa s dignitas cuius alibi meminit idem Plinius: non alia ulique quam senatoria. Nitor ille vestitus in lalo erat praecipue clavo; comitatus autem in clientium sportulanti urn satellitio atque salutationibus. Nos sumptus si qui alii a senatoriis sacere et possent et vellent; non tamen perleges licuit. Tantum aberat ut necessitate aliqua imponente illos sacere Oportuerit.

XXX. Erat ergo tam Quintilianus ipse, quam et socser illius, dignitate infra senatoriam. Id quod etiam e i lictorum, quo functi suerant, ossicio facile colligendum erat. Maximam enim fortunae inconstantiam censuit Iuvenalis 3, si ex consule rhetor fieret, aut vice

versa de rhetore consul. Sic loquitur illo quasi altissimae insimaeque sortis haberetur tanta illa mutatio. Idom de gradu senatus praetorio observavit Plinius, vel apud illii in potius Valerius Licinianus. Quum enim eo decideret, ut exsul sub Domitiano de senatore, rhetor de oratore seret; sic Declamationis praelationem est exorsus: a 4 Quos tibi, fortuna, ludos facis p Facisis enim ex professoribu S Senatores, ex Senatoribus professores. n Itaque non Consularis modo aut praetorici

dignitas immensum quantum a professorio munere distabat, sed et alia quaelibet, quae quidem esset senatoria. Sed discrepabant invicem, ut e Plinio vidimus. rhetor et orator, eloquentia atque eloquentiae professio. Ila nimirum ut oratoriae eloquentiaeque studium esset, etiam in viro quoque senatorio, honestissimum. Loci autem senatorii honorem imminuebat, si quis senator

9. Plinius Secundus in Panegy- adhue fienatorius. Opponuntur eui mrico ad Datauum. Seuatoribus rhetores. a. Iuv. t. vli , v. I97 . 398.

3. Plin. lib. IV . ep. D. r. Nee socer Quintiliatii, nee ipse

82쪽

idem rhetor esset, et rhetoricam profiteretur. Rhetor

appellabatur, qui scholae publicae praesidebat: prosessor, qui iuventutem instituendam publice profitebatur. Qui nempe declamabat potius quam orabat, de fictitiis scilicet Ploquenline exercendae controversiis sic enim appellabant ), potius quam de veris in foro, aut etiam

in senatu, causis. Non tamen dedignabantur, etiam senatores, domi iuvenes in studiis oratoriae instituere, etiam declamantes audire, et ipsi quoque declamationibus praelationibusque praeire. Sic enim Hirtium et Pansam et Dolabellam generum domi docuit Cicero iam consularis. Sic Quintilianum nostrum Domitius Aser , qui fuerat antea quam nasceretur Noster, consul 4 sub Caligula. Sic Quintiliano admodum iuvene, inter Pom-

eSt, an gradus eliminat, apud Accium in tragoedia dici oportuisset. Erat enim rhetorum illa potius, quam oratorum , de re grammatica disputatio. Et praelationes illae ad professionem spectabant, ut modo vidimus in causa Valerii Liciniani. Et quidem erat, quum praes tiones illas ederet, iam certe senator Seneca. BevocatuSab exsilio si, praetor designatus est anno aerae D trae XLIX, quum ne quidem tu venis aetatem attigisset Quintilianus. Qui autem praetor designatus est, iam olim in senatu fuerit oportet, ante exsilium, et honores etiam gesserit praetura priores, quaesturam saltem et tribunatum, vel aedilitatem. Scio quidem locum inter pra torios per saltum aliquando dari solitum etiam illis qui honores Senalorios priores nullos gesserant. Sic Magiis suis datum testis est 2 Velleius: sic etiam saepenumero

principibus imperii heredibus: idque fecerint in civium

4. Dio. lib. LlX. r. Velleius Paterculus Histor. lib. s. i. isitit. Institui. lib. VIII, e. 1 Ii , cap. ιε. 6. Tacit. Λuu. XII. eop. 8.

83쪽

. ANNALES Iustrationibus, pro arbitratu suo etiam aliquando censores. Sed rarius id civibus, qualis erat Seneca, privalis concessum legimus. Nec quidquam legimus in illius causa proprio aliquo iure actum, cur factam existimemus legis aliquam indulgentiam. Sic porro ut ad institutum nostrum redeamus M. Aprum et Iulium Se-

lamen latum clavum iam acceperat, ut ex ipsa eius oratione constat, Marcus f Aper: etiam quaesturam , tribunatum , et praeturam, qui tamen erant honores senatorii. Sed haec eadem sacere domi suae, aut in domibus , in quibus recitabant, conductitiis, ne quidem senatorem dedecebat locum in senatu oblinentem. In schola autem qui saceret, is professor appellabatur, quo sensu vox illa ad vitae arti scia extendi solebat. l. scholasticus a schola cognomen illud adeptus. Eundem autem cum scholastico v rhetorem fuisse docet auctor illo dialogi de oratoribus. Hoc ergo munus erat in viro senatorio minus decorum. Et talis fuerat, quum scholae publicae praeesset, rhetor noster Quintilianus. XXXI. Non tamen illud obstabat quo minus nuptiassilia eius consequeretur senatorias. Nec enim infamiserat ipsa illa rhetorices professio, quamvis inferiori loco haberetur prae dignitate senatoria. Immo liberalia illa

studia maximi faciebant etiam senatores, qui non Census illius externive, qui in senatore neceSSarius erat, splendoris rationem solam habendam esse censerent.

Inde Quintilianum nostrum modicum facultatibus, animo tamen beatissimum praedicat discipulus Plinius: eo nimirum sensu beatissimum quo vetulam divitem beatam

8. Dialog. eop. 2. r. Non tamen illud obstabat quos. Cap. 7. mitius nuptias silia eius eo eque-io. Cap. 35. retur scualorias.

84쪽

appellat Iuvenalis pro coaevo illorum temporum sermone. Itaque qui studia illa magni laciebant senatores, ne quidem conditiones eruditorum aspernabantur. Ita Pompeius Iulianus, provinciae princeps, inter altissimas nuptiarum scilicet γ conditiones, generum noti hono

ribus principem, sed sapientia, elegit Euphratem, teste Plinio η, philosophum. Sic etiam Quintiliani e priori

matrimonio 4 filium heredem adoptaverat pater consularis , generum etiam designaverat avunculus praetor. ΝοD ergo est quod miremur siliae eius conditionem iam honestam , quum iam maiori haberetur in pretio, essetque in dies in eloquentiae fama celebrior; quum iam discipulos suos haberet, adulta nimirum aetate, sena

XXXII. Tempus autem novi huius matrimonii ostiae, ni fallor, aetate colligemus. tam aetate nubili fuisse verisimilliinum est, quum dotis illam accessionem offerret Plinius. Scio quidem sponsalia suisse illis temporibus frequentissima liberorum etiam impuberum : vix tamen, ut Opinor, nisi ambo fuissent impuberes, tam sponsus nimirum quam sponsa. Atqui Nonii Celeris sponsi aetatem adultam , ut Puto, arguunt civilia illa ossicia, quae necessitatem nitoris illi imponebant. Arguit otiam dotis fortasse constitutio, matrimonii mox futuri magis propria quam sponsalium. Nec vero opriori matrimonio natam exinde colligimus, quod exstinctis duobus, quos dixi, siliis, deinde ne quidem patrimonii sui heredem superesse queratur Quintilianus: exinde etiam quod puellam illam appellet Plinius. Non tamen inde quod puella fuerit, impuberem suisse opor-2. Iuv. snt. I, v. 33. 3. Plin. lib. I, ep. Io. . Quintilianus noster In litui. Urat. lih. vi

x. Seeundam illam rixorem un.

XCIV duxit, siliani autem an. XCVsuscepit Quintilianus. a. Quint. pro in. lib. VI sis.

. Diuili de by Coos le

85쪽

tebat. Etiam annis pubertati proximis mansit tamen , pro coaevo illorum temporum sermone, nomen aetatis puellaris. Sic ipse Quintilianus uxorem suam priorem, quae annum XIX attigerat, aetate 4 puellari suisse dicit , suae comparata. Quum suae comparatam aetatem illam puellarem appellat, maiorem illam recepta aetatis puellaris significatione, nec mullo tamen maiorem, agnoscit. Sic itidem de uxore sua coaevus Quintiliano, minor tamen , Plinius abortum fuisse, dum se praegnantem esse puellariter nesciret. Quod si aetate nubili

fuerit filia Quintiliani , quum dolem illam dona rex Pli

nius, Bnnum certe aetatis XII exegerit oportet, limitem nimirum Romanae, in semineo sexu, Pubertatis. Plinius autem, post annum Domini CVII quo libros illos epistolarum collegit, ediditque, scribere illa non potuit. Antea potuit, nec multo tamen: rara enim admodum , si qua fortasse ulla , hic apparent, quae scripsit ante caedem Domitiani. Esto ergo i duodecennis fuerit filia illa Quintiliani ipso illo anno, quo epistolam illam scripsit ediditque Plinius. Ita natam illam fuisse oportuitnnno aerae nostrae XCV. Nec adeo nubere mater illius potuit ante annum XCIV, ut haec illius primogenita suisset. Aestate enim anni CVII in secessu Laurentino . libros priores epistolarum octo collegit Plinius emisitque. Itaque antea iam epistolam illam scripserat, adeoque antea XII aetatis annum impleverat filia Quintiliani. Vix autem ante annum XCIV fieri potuit, ut novam illum uxorem duxerit Quintilianus. Ita enim libri VI initio scribit, quasi nec heredem haberet, nec vel spem heredis. Non ita certe scripturus, si de novo aliquo matrimonio cogitasset. α - Nos , inquit, miseri, sicut fa-

3. Plini. ib. b. Prooem. lib. VI ta. 4. Plinitis secundus Epistol. lib.

86쪽

. cultates patrimonii nostri, ita hoc opus, aliis prae-- paramus, aliis relinquemus. n Nondum ergo anno , Pro nostris rationibus, XCII iam assecto, de alia uxore egerat, quum tamen iam ultra triennium a prioris uxoris morte enluxisset. Inde connixis viribus in hoc institutionum opus incubuit, dum ad finem illud perduxisset , quod ineunte anno XCIV factum existimamus. Tum demum otium erat cogitandi de novo illo matrimonio : adeoque arcte invicem cohaerent haec omnia , ut longe me a vero matrimonii huius tempore abesse non existimem. orbam vero Patre hanc uxorem Quintilianus duxerit necesse est, si quidem filia fuerit Tu lilii. Tutilium enim suae aetatis scriptoribus accenset

ipse Quintilianus t si quidem idem ille cuin Rutilio

qua vivis etiamnum , quum illa commentaretur ipse . scriptoribus opponebantur. Haec ille libro operis tertio. Vnde colligimus ante annum XCII suisse delati tum. Εoque ordine recenset illos aetatis suae scriptores, Vir

ginium rhetorem nimirum Plinium et Tutilium. Si

quidem vero obituum ordine, sic omnium ultimum ne

cesse erit decessisse Tutilium. Atqui Plinium maiorem scilicet, quem habuit in animo Quintilianus γ β an DoLXXlX excessisse probavimus. Itaque medio illo spatio decesserit Tutilius inter anni LXXIX diem Augusti mensis Σέ, et annum XClI. Et filiam tamen anno XCIVnubilem reliquit, puberem scilicet, adeoque ad minimum duodecennem. Si virginem duxerit, Quintilianum ipsum infra annum LX fuisse necesse est. Id enim probri loco Ciceroni obiecturn ipse narrat 7, quod Sexagenarius Popiliam virginem duxisset. Recte et illud, Pro nostris hypothesibus, quae illum quinquagenario propi

rem faciunt, quam sexagenario.

6. Anu. Pliai . r. Quiut. lib. VI, cap. 3, 4.

87쪽

XXXIII. Ila vitam Qui utiliani ad annum usque CVIIaerae nostrae Christianae produximus, quo illam de filiae nuptiis epistolam scripsit Plinius discipulus : Dimirum ultra annum climacteri cum magnum tot viris maximis, pro veterum sententia , fatalem. Quousque postea vixerit, in tanta veterum monimentorum inopia, statuere dissicile est. Haec certe ullima illius est mentio,

quae quidem liodieque exstat, indubia prorsus, fideique exploratae. Nihil ultra constat, ni Iocum coniecturis concedamus atque ratiociniis. Suspicor lamen illum Plinio discipulo fuisse superstitem , immo Hadriani etiam imperium attigisse. Si quidem antea mortuus fuisset quam Plinius e secessu in provinciam discederet, vix puto , hoc tacuisset ipse Plinius. Mullos ille coaevorum epistolis , quum defungerentur, ornavit: Virginium Ru-

ipsum , quem contemnit, Regulum M. Etiam captavit, undequaque epistolarum argumenta, in otio praesertim illo et secessu studiis gratissimo. Solum ne praetermissurus , quem maximo in honore habuit, praeceptorem Quintilia uiam 8 Solumne illum qui styli ostentandi uberrimum praebiturus erat argumentum , styli ipsi ostentatori iactantissimo ῖ praesertim iam gliscente in dies opistolarum fama, quum iam memoriae Causa cuperet opistolis Plinianis inseri Geminius 7; parentationem certe inseriasque negare non potuit memoriae praeceptoris Ionge carissimi. Proinde annum illum secessus Pliniani CVII superavisse Nostrum eSi sane verisimillimum.

a. Superstes erat . et , existimo ,

Plinio diseipulo praeceptor Quintil. I. Lib. II, epistol. i ; lib. IX .

88쪽

QVINTILIANEIR , XXXIV. . Quod vero illum ad Hadriani otiam lem.

Pora pertigisse censeam , ex ornamentis quibus tande trahonestatus est consularibus, elicio. illum certe princi-Pis fuisse praeceptorem, eoque nomine insignibus Consularibus ornatum, tradit Ausonius φ. Erat, taleor, Post abdicatum ossicium docendi publicum , cura nepotum e sorore a Domitiano illi demandata. Certum hoc ex ipso Quintiliano β. IIorum nomine ornamenta consularia illi decreta suisse aliquando suspicabar. Sic ε Verrium Flaccum e schola in Palatium ad nepotes eius erudiendos transtulerat Augustus t ea tamen conditione

ut ne quem amplius postea discipulum reciperet. Ad eundem plane modum quo Quintilianum nostrum schola publica deinctum suis e sorore nepotibus imbuendis praefecit Domitianus. Et viginti annorum in munerudocendi in publico factis stipendiis vicariam dignitatem postea emeriti loco decreverunt Theodosius , iunior et Valentinianus Caesar anno aerae nostrao CCCCXXV. Suspicabar legem illam a priorum temporum exemplis emanasse, quibus prosessoribus publicis emeritis aut principum institutoribus, honores plerumque decerni

solebant. Inde colligebam conSularium ornamentorum

tempus vel a sine vicesimi in schola publica Quintiliani stipendii, vel a nepotum illa Domitiani institutione esse

arcessendum. Atque ea me in sententia magis consirmabat, quod per Clementem consularia illa ornamenta sortitum Nostrum testetur Ausonius. Erant quidem snb Domitiano duo Clementes in Domitiani gratia celebres, Arretinus alius, alius ex eadem qua Domitia

nus ipse , gente Flavius , Domitiani e Vespasiani patris

t. Quintili iis ornameullis ' 3 Quint. lib. IV, Prooem. Iarthus iusignitus. Si quidem a Du- mitiano. anno aer. Christ. XCIL έ. Suet. Grammati e. 37. a. Auson. Gratiar. Aet. ad Gra-liau. p. II a. s. Cod. lib. XII. lit. 15.

89쪽

seatro Flavio Sabino, n Vitellianis interfecto, patruelis. Solus autem in hac causa locum habere potuit Clemens ille posterior Flavius. Duxit eni in ille ipsam illam Domitiani sororem cuius noster meminit Quintilianus, ut nos docet in Apollonii vita Philostratus ε. Immo ipsos illos ex ea filios sustulit, quorum studiis Quintilianus a Domitiano praesectus est. Ipsos enim illos a Flavii Clo-

. mentis filios etiam tum parvulos successores Palamis destinavisse, et abolito priori nomine, alterum ve-n spasianum appellari iussisse , alterum Domitianum is testatur Suetonius 7. Ad adoptionem plane spectare videbatur nominum illa mutatio. Ita nimirum ut in illiussa miliam transituri viderentur, qui nova illis nomina imposuerat. Ita Caesares suissent et silii Augusti itinum is appellandi, quos palam Domitianus successores destinaverat, similesque adeo illis de quibus loquitur Ausonius. Sic fuerit illorum institulor, pro eorum , de quibus ille loquitur, exemplo honore aliquo publico remunerandus. Sic recte Clemens illorum pater consularia illa ornamenta praeceptori filiorum impetrarit. Is , inquam , potius quam Domitianus ipse , quod nondum plena peracta esset adoptio, nec adeo e potestate eius in Domitiani sacra domestica pueri migraverant. Metiam spectare potuit maioris Quintiliani filii a viroconsulari adoptio, et quod praetorio iam avunculo gener fuerit designatus. Nec diu ante pueri obitum misso ambos illos eiusdem honores e patris Quintiliani testimonio facile colligitur. Tum vero admodum opportunisuissent, patre iam consularia ornamenta Sortito , parem nimirum honorem cum viris praetoriis atque coo-sularibus. Hic ergo Clemens si consularia illa Ornamenta

6. Philosti Vit. At,ollovii, l. vlli. r. Suetonins Tranquillus in vita

90쪽

Quintiliano nostro impetraverit, a vero tempore quo fuerint impetrata longe aberrare non poterimus. Clementem illum tantum non in ipso eius consulatu Domitianum interemisse docet Suetonius. Si quidem demensibus loquitur quibus consulatum ipsum gesserit, sic anni XCV mense Martio ineunte caesus fuerit Clemens , nec potuit adeo post illum ipsum mensem conmsularia drnamenta consequi Quintilianus. Sed nec antea illa consequi idem potuit quam studiis puerorum praeficeretur , quod factum anno, pro nostris rationibus

XCII. Sic medio illo spatio inter annum XCII et XCVconcludi oportebit Quintiliani nostri ornamenta illa . consularia, si quidem illa , et propter pueros illos , et illo impetrante Clemente, fuerit consequutus. Immo ipso illo anno XCII quo pueris praeceptor datus est, si

haec patris ornamenta consularia in causa suerint, cur silium Quintiliani pater consularis adoptaverit, et generum eundem Praetorius avunculus designaverit. Nuper enim, quum moreretur, consulari adoptione ad omnium

spes honorum patris admotum, testis est de si Iio Quin . tilianus ipse pater. Satis nimirum commode inter libri IV Institutionum et VI initia. XXXV. x Sic equidem hunc Quintiliani honorem disponendum esse Crederem, Si horum puerorum causa

illum , et hoc Clemente impetrante, fuisset consequutus. Potius tamen eo propendeo, ut propter Hadrianum, eoque adeo imperante, ornamenta illa Noster acceperit. De Augustorum enim praeceptoribus, qualis ipse fuerat Augusti Gratiani, loquitur Ausonius. . An tu, inquit, is solus praeceptor Augusti Z Immo ego cum multis conis iunctus Onicio, sed cum paucissimis secretus exem-

x. Non tamen propter illos Do- fuerit , Quintiliantis nos or a prin- mitiani nepotes . sed propter Ati- cipe ornamenta illa consularia con gnsium aliquem . cuius praeceptor sequutus est.

SEARCH

MENU NAVIGATION