장음표시 사용
71쪽
ΑΝ Λ LYSeliam Dalri, superstitem y Vndo , non Titum, qui vespasianum patrem in Divorum numerum retulerat, sed Domitianum cultus Deum illi instillaturum Z Vnde et illum cultus modum, templum nimirum commune gentis Flaviae cum sodalibus Flavianis 3 Scripsit ergo illa certe rerum iam polito Domitiano: et quidem ipso oppris, ut videmus , exordio. Eo tamen usque in Domitiani tempora perseveravit, ut opus integrum absolveret, editionique maturum redderet, quod certe pro illorum
temporum tarda admodum maturitate , paucorum esse nnnorum non potuit. Becitabant enim, emendabant,
apud se premebant, in aliquot annos retractandum ἔhis praesertim, de quibus agimus, temporibus. Sic vidimus facere voluisse nostrum ipsum Quintilianum, in opere etiam non poetico. Sic fecit etiam poeta Valerio coaevus Statius, caloris licet impetusque, ut e Sylvis constat, extemporanei. Is tamen ipse duodecim Thebaidos libros , per annos duodecim elucubravit. Illo si exemplo scripserit Valerius, annos ad minimum octo libris octo impenderit, annumque adeo Domitiani octa- Uum Superaverit, qui anno aerae nostrae LXXXIXexeunti convenit. Et sane Flaccum hunc Valerium , ut videtur, a re poetica celebrem memorat aliquoties, sub
XXVI. Sic illae ni mirum notae invicem consentiunt,nt, nisi assecto Domitiani imperio , scribere illa Quintilianus non potuerit. Sic item vice versa, ut nulla prorsus sit necessitas , cur Ditra illum, quem dedimus, viani XCIV coepti limitem, protrahantur, ad sinem operi imponendum. Immo pugnat nota alia ne ad annum XCIVassectum vel sinis operis producatur. Philosophiae ali-
4. Stal. Theh. lib. XII sue. t. Finis Institutionum anno XClV1. Nartiat. lib. I, ep. 76 ἔ epigr. recentior esse non potuit , quo pulsi lib. IV, 4s. sunt ex Vrb philosophi.
72쪽
QVINTIL NEI quoties meminit, semperque cum laude Ita nimirum ut praecipua illius decora potiori iure suae vindicet ora loriae, aemulus Proinde, non inimicus illius, appellandus. Eliam δ philosophorum, praesertim Socratis , , nec sere sine en comiis. id unum in illis reprehendit, quod
alieniores essent a gerenda republica h, quam Suum esse
voluit, quem hic instituebat sapientem pariter atque oratorem. Et, si quos obiter perstringit philosophos, sic tamen id facit, ut philosophiam ipsam veneretur, eamque dem per purget, ne commune haberet cum philosophis illis convicium. itaque non tam philosophos illos agnoscit quam philosophiae potius ostentatoressi, rei
nimirum optimae nomen dumtaxat ementientes, quum essent a re ipsa, quam profitebantur, alienissimi. Haec
ille passim, etiam in libro ultimo 7 ne dubitemus alienis a philosophiae Iaude temporibus , vel hiennium illud ,
immo biennii etiam additamentum , quod operi concinnando impendisse se agnoscit, esse finiendum. Non ita certe scripsisse verisimile est, quum philosophos, malos pariter ac bonos, ad unum omnes, in reliquis Epicte- tum ' , hoc uno nomine quod philosophi essent, arceret urbe Domitianus. Non ita certe ornasset homines Domitiano ingratissimos, Domitiani tam proclivis, ut quam mollissime loquar , assentator. Sed anno illo ipso XCIVedictum illud , ut alibi ostendimus, quo urbe philos phis interdictum est, emisit Domitianus. XXVII. Postremis certe Domitiani temporibus haec esse tribuenda vel inde colligimus , quod Marcello Vi-
2. Prooem. lib. I, eap. 4 ; lib. X . p. i; lib. XII, cap. 2.3. Lib. X. 4. Lib. II, eap. 15 ; lib. V IlI , cap. έ; lib. xl. cap. I. b. Lib. XI, eap. lib. XII, c. a.
s. Lib. XI, cap. I. . Lib. XII, cap. I. 8. Aulus Gellius Noet. Atticarum lib. II. e. I 8. I. Idem eolligitur e. Iareelli tem
73쪽
ctorio institutiones suas Quintilianus inscripserit. litem corte suisse videtur Marcellus ille cum eo cui ΙV suum Silvarum librum inscripsit etiam Statius. Studium in Marcello eloquentiae arguit quod libros de illo argumento illi dicarit noster Quintilianus. Et suum quoque Marcellum a facundia celebrat Statius: sunt enim illa
eius verba: Iurenes facundia Praeterit annos . Et rursus : Nec enim tibi sola potentis Eloquii Mirtus 3.
Fuit et Marcollo Quintilianeo filius puer prima aetate,
cuius in usum Institutiones suas destinavit Quintiliatius. Prima illa aetas non insantiae fuit, sed quae manifestum iter ad ingenii lumen ostenderet: itaque minoris pueritiae quae infra annum XII censebatur. Paulo certe maiorem illum ipsius Quintiliani filio maiori, inde coniicimus , quod initio operis in Marcelli filii usum Institutiones scriptas monuerit; in sui filii usum eas scriptas non ante libri IV prooemium monuerit, sic etiam ibi ut Marcelli filium suo anteposuerit. lia filio suo plusquam novenni β maior Marcelli filius X certe saltem
aetatis annum attigerit necesse est. Nondum maiorem
illam pueritiam ingressus , qua rhetoribus tradi in disciplinam solebant. Et silium Marcelli adhuc pueruiti memorat Statius:
a. Lib. Iv, Silv. 4, v. 4s. s. vi iam decim iam aetatis annum3. Ibid. X, έέ, 6 S. is ingressus. ω Quintilianus uini crέ. Quint. prooem. lib. I. lib. Vt, prooem.
74쪽
Surge Ggedum , iuvenemque Puer GPronds Parent m , Stemmato materno felix , Mirtute Pator .
Iam to blanda sinu Tyrio sibi gloria felix
Iam certe toga virili minorem illum fortasse innuit, quum puerum illum appellat, si quidem loquutus fuerit,
Pro CenSu Romano, moribusque, accurate. Fieri lamen potuit, ut sensu paulo laxiori usurpaverit Statius. Sinuo enim illo Tyrio qui cunctas curules sellas spondebat, talum sortasse clavum intellexit, qui aditum patefacere solebat ad omnes honores senatorios. En si mens illius suerit, sic togam virilem iam nuper sumptam a Puero illlo Marcelli innuerit Statius. Pro lege scilicet Augusti, qua liberis senatorum, quo celerius rei p. assueSCerent, protinus virilem togam , latum clavum induere, et curiae interesse permissum testatur Suetonius 7. Haec Statius mense Iulio anni quo XVII consulatum suscepit Domitianus, aerae nostrae XCV. Et quidem pro calculis nostris fialis accurate. Qui enim anno XCII quo institutiones coepit Quintilianus, annum absolverat ne talis dumtaxat X, XIV absolvere non potuit ante annum XCVI: ita nimirum si pueri voce Statius usus fuerit a C- curate. Quod si laxius illam intellexerit, et togam puer ille cum lato clavo susceperit ante mensem Iulium anni XCV, sic etiarn ante mensem Iulium antii XCII, annum aetatis XI absolverit, duodecenni tamen minor, et minoribus adeo pueris accensendus, ne quidem ita silio Quintiliani multo maior. Ita quidem haee invicem Cohaerent, ut error, si quis tamen sit, magnus certe esse non possit. Convenit praeterea quod Marcellum. ipsum eodem illo anno XCV u forma egregium ' , . et
s. Sivit. lib. IV. Silu. 4, v. 7έ, etc. 8. V. 8. . Sueti Aug. e. 38.
75쪽
ΛΝNAI ES. tu venes 9 annos habentem, is ipsumque adeo Q iuve-Dein memoret Statius: proinde infra annum aetatis
XXXV. Et tamen fascibus eius subtextam dicit curam viae latinae obliquae. Fasces illi, si consulares suerint, Sic annum superarit oportet ne talis XXXIII. Siccinnuin egerit aetatis vel XXXIV vel XXXV natus
Proinde atino aerae nostrae christianae vel LlX vel LX. Ita filio suo maior esse non potuit annis vel XX vel XXI, ducta illini ruin uxore pueri matre anno aetatis suae vel XX vel XIX. Scio quidem marium aetatem nuptiis De Cessariam annorum esse XIV : ita nimirum ut maiorum ea aetate matrimonia rescindi non possent. Alioqui minorum annis XVIII virorum vix unquam legimus matrimonia. Haec certe notas erat iustae et a Pueris co
lendae , ut vidimus , virilitatis. Haec aetas primae lanuginis, pubertatis plenae indicis. II ac denique aetate silium adoptivum praecedere oportebat patrem adopti
vum , modum nimirum patris naturalis receptissimum imitante patre adoptivo et legitimo. Sic etiam magnum errorem ne quidem patiuntur rationes nostrae, si cum Marcelli etiam aetato conserantur. Denique si togam cum lato clavo susceperit anno XCV filius Marcelli, ita certum est ante illum annum scripsisse Quintilianum duobus ad minimum annis, quum nondum aetatem il-
Iam attigisset filius Marcelli pueriliae maioris, quae
rhetorum esset institutionibus matura. Sic undequaque verisimiles constabit nostros esse Calculos.
XXVIII. x Constitutis iam illis quae vidimus, huius
operis temporibus, ad rerum eius aliarum hoc inter-
r. Ptignat ipse temporum ratio quo minus Noster qui de Cauxisseripsit corruptae eloquetitiae, idem auctor esse potuerit dialogi de elari, Oratoribus qui eo tertim in codici-hus manuscript. Tacito inseribitur.
76쪽
vallo gestarum tempora similiter constituenda perga mus. In primis vidimus Quintiliani librum de causis corruptae eloquentiae anno aerae nostrae LXXXIX ab eo fuisse conscriptum. Vel inde facile intelligimus verum esse non posse, quod censuere viri nuper eruditissimi, eundem fuisse illum Quintiliani librum cum illo quem habemus hodieque Dialogo de claris oratoribus. Hoc quidem certum , codices MSS omnes non Quintiliano nostro, sed Tacito, Dialogum illum assignare. Vnde ergo colligunt, refragantibus manu scriptis, Quintiliano tamen esse asserendum Z Nempe quia scripserat Noster de causis corruptae eloquentiae, de eo etiam egerat a gumento auctor Dialogi. Sed cuiuscumque demum auctoris ille fuerit Dialogus, vel temporum ipsa ratio pugnat quo minus fuerit Quintiliani. Ait enim se Dialogi nuctor , iuvenem admodum suisse, quum colloquio illi interesset, quod tamen VI Vespasiani anno fuisse supponit. VI ille annus a kalendis Iuliis anni LXXIV ad anni LXXV pertigit kalendas itidem Iulias, quo certe tempore annum egit Quintilianus, pro nostris rationibus, ae lalis vel XXXII vel XXXIII. Quae sane aetas erat illa quidem iuvenilis, ut iam ostendimus; non ita lamen ut admodum iuvenis suerit aetate illa appellandus. Initium iuventutis designat vox illa admodum ; et quidem iuventutis illius, quae proxime pueriliam togamque praetextam , pro romanis moribus, exceperit: illius, inquam , iuventutis , qua Oratorum concionibus sermonibusque aderant iuvenes, qui nomen dabant studio ora loriae , quod se fecisse testatur auctor dialogi de oratoribus. Ait enim sese u M. Aprum et Iulium a Secun- ,, dum, celeberrima tum ingenia sori Romani, non modo
is in iudiciis studiose audivisse, sed domi quoque et in
77쪽
. publico suisse assectatum, mira studiorum cupidi, et is te, et quodam ardore iuvenili, ut sabulas quo los eorum o sic enim domestica illorum colloquia apinpellat et disputationes, et arcana semotae dictionis is penitus exceperit. . Studia plane narrat illius, pro iIlorum temporum more, iuventutis. Taciti aetati illa conveniunt adamussim . Natum illum putamus anno LIX. Sic anno LXXIV annum egerit XV anno LXXV, XVI, quae aetas erat admodum iuvenilis , qua scholas ora lorum et colloquia frequentabant adolescentes studiis illis imbuendi. Ait praeterea Dialogi auctor Iulium illum Secundum in celeberrimis suisse sori romani tum ingeniis. Sic nempe loquitur de Iulio Secundo quasi de
alterius quam quo vixit scripsitque auctor, seculi ornamento. Aliter de illo noster Quintilianus 4: is Memi- ni, inquit, narrasse mihi Iulium Secundum, illumn aequalem meum, atque a me , ut notum est, fami- ω liariter amatum, mirae facundiae virum, ins nitae, tamen curae , quid esset sibi a patruo suo dictum. .
Vox illa aequalis latinis idem valet quod Graecis συνδειξvel nλrat ure ς, deque aetate inbelligitur aequali, eorum scilicet qui simul pueri iuvenesque fuerint; simulque studiis aetati congruis incubuerint, tam puerilibus Dimirum quam etiam iuvenilibus : paucorum admodum discrimen illa patiuntur annorum. Non tantum cer leui unus alterum studiose audiverit, aut domi quoque et in publico assectatus fuerit, aut tabulas etiam et disputationes et arcana semotae dictionis penitus exce- Perii. Immo venerabile suisse praecedere quatuor annis testatur Iu venalis: ita nimirum ut parem aliquatenus reverentiam illam agnoscat quae a pueris primae iuve-
78쪽
i n lanugini dari solebat, ac aetati barbatae. Vtrobie enim pariter assurgebant, proinde aliam illam,
-EC Suae nequalem , aetatem agnoscentes. Erat praele
roa laxius Quintiliano in suo de causis corruptae eloquentiae libro quam sit illud dialogi de Oratoribus ar- Miamentum. Egerat enim in illo Noster de tropis, inle que illos de hyperbole. Sic enim librum institutionum VIII claudit: α Sed de hoc satis, quia eundem locum is Plenius in eo libro quo causas corruptae eloquentiae is reddebamus, tractavimus. . Tale nihil occurrit in hodierno de Oratoribus dialogo : sed nec ullus est in dialogo hiatus. Polliceri quidem videtur auctor in si si nodialogi plura: novo tamen colloquii suturo die, nec alio quam ad dialogi ipsius argumentum spectantia. a Sin qua, inquit Maternus , libi obscura in hoc meo ser-M mone visa sunt, de his rursus conseremus. . Ad secundum plane dialogum pertinere videbantur illa, quemn bsolverit necne auctor , incertum est. Unicum tamen, in utroque institutionum loco, memorat Noster suum de causis corruptae eloquentiae librum : et continuum,
ut videtur , ill uiri; non autem in sorma dialogi. Denique iam ostendimus librum illum anno LXXX X scripsisse Quintilianum. Nempe anno XIV, vel ad summum XV, post colloquium VI Vespasiani anno habitum. Qui autem admodum iuvenis erat tempore colloquii, is an- Dum aetatis XX superare non Potuit, nec adeo annum XXXV explevisse anno Domini LXXXIX. Itaque iuvenem adhuc fuisse oportet qui iuvenis admodum fuerat VI Vespasiani. Sed vero qui dialogum edidit auctor, VI Vespasiani admodum iuvenis, iam sane se ne qui dem iuvenem fuisse innuit, quum dialogum scriberet ederetque. Neutrum vere de se asserere potuit utriusque
s. Dialogus de elaris Oratoribus , eaP. 42.
79쪽
Operis auctor. Νec vere Quintilianus se suisse iuvenem admodum VI Vespasiani. Nec vere rursus auctor dialogi, quicumque demum is fuerit, se iuventutem anno aerae christianae LXXXIX superavisse. Aliarum gentium temporumve sermo est , de quo aliquoties observavit Casau bonus , quod κομιδῆ νέους tricenarios a P pellaverint. Nostra ad inodum iuvenis aetas non νAυ Graecis habetur, sed mψογος seu μιρακAυ. Haec enim certe iuventus quae mox pueritiae successit in studiis oratoriae , non alia esse potuit quam dixi, si ad Romanas
saltem consuetudines exigatur.
XXIX. 3 Postea uxorem Noster aliam duxit, ex qua filiam sustulit Tutilii neptem a Plinio iuniore discipulo memoratam. Et quidem aetatis suae rhetoricae scriptorem a Quintiliano commemoratum Tutilium dicit Catanaeus ). Sed sesellit virum doctum, nisi ipse sal Ior, memoria. Rutilius enim ille, non Tutilius, est cuius mentio est apud Quintilianum illo ipso institutionum loco , quo nos retulit Catanaeus. Verba Nostri illa sunt:. 4 Scripsit de eadem materia rhetorica scilicet nonn pauca Cornificius, aliqua Stertinius, nonnihil patern Gallio: accurate vero priores Gallione Celsus et Len nas, et aetatis nostrae Virginius, Plinius, Rutilius. is Sunt et hodie clari eiusdem operis auctores: qui sim omnia complexi sorent, consuluissent labori meo. Sed n parco nominibus viventium. n Vel itaque sesellit memoria, uti dixi, Catanaeum; vel pro Rutilio Tutilium
ille in coaevis exemplaribus repererat. Estque sane literarum illarum mutatio longe facillima, si praesertim literis conciperetur minusculis , ut solent plerumque nomina etiam propria concipi in codicibus manu scriptis.
I. AI in m post a uxorem duxit
Quintiliutius Tutilii uel Rutilii illeio is siliam. a. Plin. lib. VI. ep. 32.3. In loe. Pliuii. . Quiut. lib. III, eap. I.
80쪽
Erat sane illis etiam temporibus, ut o Martiali conflat, rhetor Tutilius quam veram esse in Martiali lectionem
ipsum corrigendum esse censet. Praesertim accedente
Plinii etiam testimonio; et Plinii in loco etiam librari rum. Sic illi ambo, tam Scri verius quam Calanaeus. quasi unico dum laxat Quintiliani in loco legeretur ille nutilius. Sed Rutilii saepe meminit 7 Noster, quem etiam Lupi ' cognomine asscit. In illis omnibus durum est, si librarius errore sibi constanti atque uniformi deviarit. Fieri ergo potest ut illius Rutilii filiam uxorem duxerit Quintilianus. Erat enim sane eiusdem cum Quin- liliano ipso ordinis socer ille Tutilius, seu Butilius. Id nos docet ipse Plinius , quum filiam eius Nonio Celeri viro senatorio nupturam, ita a Quintiliano patre insti-lulam dicit, u ut decebat filiam, inquit, tuam, I utili in neptem. . Idem ergo decor, eademque dignitas, Quintiliani patris avique, seu Tutilii, seu Bulilii. Infra senatoriam tamen , et proinde sponsi Nonii Celeris dignitatem , suisse innuit salis aperte Plinius. u Quum tamen, is inquit, sit nuptura honestissimo viro, Nonio Celeri,n cui ratio civilium ossiciorum necessitatem quandam n nitoris imponit, debet, secundum conditionem marin ti, veste, comitatu quibus non quidem augetur diis gnitas, ornatur tamen instrui. n Hinc illa Plinio occasio, pro mariti suturi dignitate, dolis augendae. Viehonestissimus non alius erat, pro saeculi illius sermone, quam senatorius. Et quidem senatoriam sponsi gentem arguunt tot illi, in coaevis temporum illorum Fastis, consulatus. Videantur Fasti annorum aerae christianae
VIII, XXXIX, vel potius XXXVIII, XCIV, CXXVIII.
s. Mart. lib. V. 7. Quint. Iasi. lib. III, cap. a ;ε. Seriverius ad loe. Martialis lib. IX, e. 2 et 3. Epigi. lib. V, 56, vs. 6. 8. Qui ut . lib. IX, cap. a.