M. Fabii Quintiliani De institutione oratoria ex recensione G.L. Spaldingii. Tomus primus septimus M. Fabii Quintiliani Declamationes maiores et minores item Calpurnii Flacci ex recensione Petri Burmanni

발행: 1825년

분량: 522페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

is plO. is Proinde Augustorum dumtaxat praeceptores insequentibus commemorat. Pergite deinde: u Nolo Con-n stantini temporum taxare collegas: Caesares docen hantur. is Hie palam ostendit, ita sibi consilium esse solos Augustos , Augustorumque pra e Plores recensendi , ut ne quidem Caesarum Praeceptores memorare

vellet. Et fuit quinin Angusti Neronis praeceptor Seneca. Et Augusti magistrum Frontonem Marci appellat ipse Ausonius. Unicus est de quo ulla possit esse suspicio Augustusne merit, Maximinus iunior, seu potius Maximus sic enim illum appellant coaevi numi), M ximini Thracis filius cuius praeceptorem Titianum hic adducit Ausonius. Sunt tamen etiam in illius numis argumenta Augustum illum a patre tandem fuisse appellatum. PIETAS AUG. in aversa parte legitur apud Cl. Regerum e thesauro Palatino : ET VICTORIA AVGvSTORVΜ in uno ; VICTORIA AUG. in alio numo apud Cl. Me

diobarbum. Ilaque pro Augusti magistro Quintilianum nostrum habuit Ausonius, quo titulo ipse etiam cilibi saepe gloriatur. Atqui tantum abest ut Augusti suerint Domitiani illi nepotes, ut ne quidem ullos illorum nu- mos habeamus, qui vel Caesares illos, vel Λugusti filiosngnoscant. Immo nepotes illos non filios Domitiani appellat ipse Quintilianus. Inde colligitur , quum librum IV ipse scriberet, quum studiis illorum praeficeretur , nondum illos a Domitiano suisse adoptatos. Nulla prorsus illorum occurrit, post caedem Domitiani, in historia

mentio, quae tamen merito eX spectanda erat, si publico aliquo titulo illos Domitianus insignivisset. Ad Causam ergo quam egit Ausonius nihil plane faciebat nepotum Domitiani illud magisterium.

92쪽

XXXVI. Quod si ab Augusto aliquo discipulo consularibus ornamentis insignitus fuerit Noster, quaerendum deinde erat, quis ille esse potuerit. Domitianum certe si instituisset, vix tacuisset ipse Quintilianus , quum de honore illo loquitur, quo nepotum curae ipsenti eo fuisset admolus. Maioris enim gloriae fuisset, si Augustum ipsum docuisset quam si filios Augusti. Successit Nerva Quintiliatio ipso aetate maior, ne discipulus esse posset. Traianus annos Oratoriae dari solitos in castris egit, ut alibi ostendimus. Immo experiem illum bonarum artium et ignarum fatetur Dio, adeo nimirum a Quintiliani disciplina alienum, ut nec alium aliquem oratoriae magistrum habuerit. Proinde superest solus Hadrianus cuius magister esse potuit, si quidem Augustum ille discipulum habuerit. Et quidem

illum constat artium liberalium omnium suisse peritissimum. Erat praeterea Hadrianus Romae, quum scholam abdicaret Quintilianus, et aetate etiam illa quae rhetoribus dare operam solebat. Antii enim LXXXVIII sine annum aetatis egit XIII, iam pueris grandioribus accensendus, quos apud rhetoras studuisse iam proba vimus. Nec alatea Roma in patriam concessit quam iustam pueri aetatem penitus eXplevisset, sumpsissetque togam virilem. Potuit ergo eo usque Quintilianum docentem audire, sed privatus adhuc, et ne spei quidem imperatoriae , quum spem adhuc nullam imperii concepisset vel Traianus eius avunculus. Vt tamen Quintilianum in schola docentem non audivisset Uadrianus , quum operam ille studiis rhetoricis nonduin daret, aliud nihilominus tempus erat quo se Oratoriae

addixerit, et quo Quintiliani disciplinam saltem dome-

r. Augustiis ille vix alius esse po- 2. PraeL IV ad Spar . Adrian. g. 5. luit quaru iactus imp . Hadrianus.

93쪽

sticam satis commode liabere potuerit. Quaestor Hadrianus anno Cl quum orationem imperatoris in senatu agrestius pronuntians risus esset, usque ad summam

peritiam et lacundiam Latinis operam dedit, inquit iti

num adhuc Romae fuisse e Plinio iuniore constat. Eundem postea iam principem professores omnes in illis etiam rhetoras et honoravisse , et divites fecisse idem docet Spartianus L Vix est quod dubitemus quin ex hoc numero fuerit, si quidem adhuc in vivis esset, noster Quintilianus professor ille nimirum olim publicus , et publico etiam stipendio. Immo honorem illum ornamentorum consularium habuisse iam docuit Ausonius. Iuvenalis etiam divitem agnoscit, et fato potius cuidam imputat quam studio rhetorices. Sic enim ille :

Vnde igitur tot Quintilianus habet saltus p cxe la no oriam torum transi : felix , et Pulcher, et acer ;Felix, et sapiens , et nobilis, et generosus Positam nigrae lunam subtexit alutas.

Cum divitiis hic et nobilitatem felici tribuit, et quidem

senatoriam. Illorum enim erant Iunulae illae calceis assutae. Inde patriciam lunam illam appellat si Statius. Nec certe propter gentes patricias proprie sic dictas, quae erant senatorum Sub Romulo, sed quod senatorum propria esset, qui patres cooscripti, etiam minorum gentium appellabantur. Innuit etiam postea nobilitatem consularem verbis illis:

Si fortuna uolet, fes do rhetore consul: Si oesest hace eadem , ses de consulo rhetor T.

94쪽

Haec sane quum Quintiliani causa dicat, vix est quin Quintilianum talem ostendant, e rhetore nimirum n bilem , senatorium , consularem ; et quidem illis di vitiis

instructum, quae essent etiam ad censum senatorium necessariae. Iam enim oti in ante haec Quintiliani tempora ad locum in senatu capiendum necessarius eriat, Praeter natales , etiam census senatorius. Is erat, his

Quintiliani temporibus , teste Iuvenale η, triplex equestris ; qui quum quadringenti esset sestertium , Senatorius proinde valebat duodecies Hs. Et quidem ab ultimis Augusti temporibus. Auxit enim ille veterem senatorum censum nunc ad decies, tandem vero ad duodecies s stertium , ut e Dione s colligitur et δ' Plutarcho, su D fragante etiam in censu sestertium duodecies Suetonio Itaque hanc summam explere illum oportebat qui Io- cum in senatu tenere vellet. Necessarium sane ad sumptuosam illam, quam appellat Plinius, dignitatem cum decore sustinendam. Inde factum ut quos vellent in senatum allegere, iis, si aliunde non suppeteret, censum auxerint ipsi etiam Augusti. Praeivit Augustus ipse primus , qui quum censum, pro eo quo dixi modo , ampliasset, supplevit non habentibus. Sequutus est Augustum . Tiberius. Inde in exemplum transiit apud successores. Alioqui onerosus suturus erat, nec adeo expetendus ordo etiam amplissimus, si deessent expensae. Inde Propertium Celerem virum praetorium veniam ordinis ob paupertatem petiisse dicit Tacitus . Indo tribunatus, si deessent candidati, senatores ex equiti bus, creavit Augustus, ea tamen lege, ut ) potestate

95쪽

ANNALES

transacta, in utro vellent ordine manerent: quoties nimirum metueretur gradus senatorius Propter eXPensas.

Inde denique toties legimus, etiam apud iuniores Augustos , decretos honores cum sumptibus. Proinde nouest quod dubitemus, quicumque demum ornamenta illa consularia Quintiliano nostro decrevit Augustus , eundem etiam divitias honori sustinendo pares illi decrevisse. Erant quidem Ornamenta illa consularia consulatu ipso nonnihil inferiora. Proinde honestamenta nominis Potius quam insignia potestatis visa testatur Ausonius. Inde consularia δε ornamenta praetoriis etiam viris concessit Iulius: et, quum consulatum ipsum dare gravaretur , consularia tamen ornamenta 7 Claudio detulit Augustus. Immo procuratoribus suis ducenariis consularia orna monta indulsit ipse Claudius. Ilei tamen ipsius vicem supplebant illa ornamenta, pariter ut supplebant triumphi iusti locum ornamenta triumphalia. Proinde non est quod dubitemus, quin et consulatus loco suerint

ornamenta etiam consularia. ΙΙonor proinde senatorius, sumptuumque adeo senatoriorum, qui vicem gessit honoris in senatu summi. Iura certe habuit consularia, si minus sententiae inter consulares in senatu dicendae . at saltem trabeae consularis atque clientelae. Illa certo

ad minimum iura quae sumptus exigerent. Atqui certum est ita nondum Domitiano imperante, ut ne quidem quum scriberet Plinius discipulus sub Traiano , Quintiliano nostro divitias suisse senatorias. Modicum facultatibus scio, inquit ille ipse Plinius ): prae censia scilicet senatorio: de filiae enim ibi nuptiis agit senatoriis.

96쪽

QUIN TILlΛA FIXXXVII. Sed vero Iuvenalem scripsisse ante Pli-Hium recepta est, lateor, etiam apud eruditos, opinio: inde nimirum oriunda quod irati histrionis exsulem illum appellet Sidonius Apollinaris. Iratum illum histrionem Paridem intelligunt, et quidem postpriorem illum

Paridem propter adulterium cum Domitia occisum a Domitiano. Ab illo credunt Paride, propter paucos qu0S- clam satirae , quibus illum Perstrinxerit, versus pulsum fuisse in exsilium Iuvenalem, missum nimirum Per Speciem honoris ad praefecturam cohortis in extrema parte tendentis Aegypti. Inde nunquam rediisse, verum intra brevissimum tempus angore et taedio periisse. Haec si vera essent, sic ante repudium Domitiae, quo tempore Paris occisus est, oportuit scripsisse Iuvenalem; aliquot

certe annis ante consecrationem Iuliae, quae anno periit , ut vidimus , aerae nostrae XCI, inultis certe antestinem Domitiani annis, cui adeo ipse Superstes esse non potuiti 1ta periisse necesse erat, antea quam Scriberet

Plinius , tantas illas Quintiliani divitias. Quo tandem ,

quaeso, illius meritot Quo etiam infesto principe, quum Domitiani gratia esset florentissimust Vbinam ergo beatitudo eius illa, quam adeo in illo celebravit discipulus

Plinius ' Mirum est profecto nondum Vidisse eruditos quam haec omnia inepte invicem cohaereant. Atqui illud ipsum suspeciam hanc sententiam sacere potuit,

quod longo verisimilius est, a modicis illis facultatibus, quas memorat Plinius ad divitias Nostrum quarum

meminit Iuvenalis) ascendisse, quam vice versa illum a divitiis ad modicas facultates recidisse. Ita certe quum nullo prorsus insigni insor iunio nolatum observarunt

. Non si hi erinstat recepta illa serit. et a Paride aetus sit in exsi- opinio, quod sub Doruitiauo scrip- liu ut Iuvenalis.

97쪽

ΑΝ ΑΙ ΕΝ XX VlII. Sed miri sunt in hac universa causa tam recentioruin quam etiam voterum errores: Paridem illum seniorem intelligunt vitae Iuvenalis auctor anonymus, et vetus ille quem habemus Iuvenalis interpres , Claudii nimirum Neronis libertum a patrono ipso , ut testantur Dio et Suetonius 4, interfectum. Proinde ad Neroniana tempora illa refert scholiastes, in quibus Paridis mentionem fecit Iuvenalis. Ita Domitiani tempora perstringere Iuvenalis non potuerit, qui paulo post exsilium obierit, quod lamen, vel ex ipso Satirarum opere , constat esse salsissimum. Atqui iuniorem illum suisso Paridem a Domitiano caesum , quem perstrinxit Iuvenalis , vel inde constat, quod Statium poetam dicat, post recitatam cum Iaude Thebaidem, Agaven suam

tragoediam Paridi illi vendidisse. Hic sane Statius ab

eo quem habemus, alius esse non potuit. Ediderat illo Thebadiem suam paulo antea quam primum ederet SyI-varum librum: probatam nimirum antea recitationibus. Ita post initium Domitiani, et tamen ante Paridis caedem , et repudium Domitiae Agaven vendiderit oportet Statius. Adeo praeterea certum est, Post caedem Domitiani Satiras scripsisse Iuvenalem , ut mirum sit profecto monitos a Lipsio Α, et Salmasio de eo amplius dubitare posse viros eruditos. Non repeto hic argumenta iam ab illis olim observata. Novum addo quod illos sa gerat, sed vero Ionge certissimum. Marium si ille Priscum dicit nuper Alios discinxisse, proinde exsulem laetum damnatum repetundarum: sic tamen ut diis ipse iratis frueretur, provincia autem victrix ploraret. Hau C

r. Ne veterum quidem hie haliti- έ. Lips. Epist. Quaest. lib. IV .einanti tim testimonia aulis ipsa sihi ep. m. consentiunt. s. Salmas. in Solin. Polyhist. a. Dio. L. 6. Iuvenalis satira I . versv

3. Suetonius Tranquillns in vita 48, έν , 5o; salira VIU, versu IaO.

98쪽

ipsam Afrorum causam coram Traiano 3' consulo 7 Plinius egit mense ianuario anni C. Et quidem eo eventu ut rapta fisco addicerentur, quae causa erat Provinciae Plorandi, reliquis ipse in exsilio frueretur. Sunt et illa Iuvenalis de Domitiano verba :Quum iam semianimum lacoraret FlaDius orbem Vltimus, ct calMo scroiret Roma Noroni ete. 8Haec verba ad exsilium poetae retulit vetus scholiastes: Propter quod , inquit, sub specie honoris relegatusn est ad cohortis curam in Aegypto, IIoasa, ubi ino is tuus esti . Sed mitius fingitur Domitiani, quam fuit, ingenium, quum verba illa exsilio expiata credunt, et quidem tali exsilio quod speciem haberet honoris, quod Praefectura potius quam exsilium appellaretur. Fuit quidem Iuvenalis in exsilio, etiam in Aegypto, ut e Sabra eius colligitur I 5: non tamen certe sub Domitiano. Immo Iuvenalem in ipsa Subura memorat s Martialis, anno postquam in patriam rediisset quod Traiani 3' consulatu sactum ad minimum III, aerae nostrae christianae CIII, post caedem Domitiani VIII, quum tamen taedio et angore exsilii scilicet mortuum testetur vitae auctor anonymus. Nunquam redierit oportet qui taedio exsilii et angore sit mortuus. Fieri tamen vix potuit quin redierit, Nerva exsules revocante, qui a Domitiano suisset relegatus, si quidem Domitiano suisset superstes: praesertim ille qui per speciem honoris exsulaverat. Ita pugnant omnia quo minus vera esse possit recepta illa sententia. XXXIX. Sed vero a Sidonii illo testimonio pendent

. Plin. Paneg. e. γε ; et lib. n.

S. Iuven. Mi. IV. vs. 37 . 38. s. Martiat. lib. XII, ep. 18. . Missus est Iovenalia in exsilium ah Ηailrisuo. Et quidem anno aurae

99쪽

roeepti illi errores irati histrionis exsulem Iuvenalem appellantis. Addit praeterea manifestum, ut Putat, Suidae auctorisque veteris qui vitam Iuvenalis conscripsit,

Cl. Rychius. Atqui non idem dicunt illi, ut mox videbimus, quod putat ille dicere Sidonium. Ego potius vi

cissim ex illis explicandum existimo Sidonium. Sic nutem se rem illam totam Iiabuisse censeo. Exsul erat, uti iam dixi, Iuvenalis quum satiram scriberet XV. Hoc confirmat etiam in V. 27 scholiastes : α De se, inquit,

in Iuvenalis dicit, quia in Aegypto militem tenuit, et . ea promittit se relaturum quae ipse vidit. . Proinde rixae illi ipso affuit, quam describit inter Ombitas et Tentyritas. Tempus autem ipse designavit rixae illius, quum et nuper illam contigisse dicit, et quidem consulo Iunio . Scio quidem Vincum nonnullos , Iuncum alios in loco illo legere. Id quoque scio in inscriptionibus ,

non tamen horum temporum, occurrere Aemilium Iuncum. Sed, quicumque domum is fuerit consul, ordinarium certe fuisse verisimillimum est. Designatis enim consulibus res extra Italiam gestas signare non solebant, teste Dione 4. Iuncum autem aut Vincum nullum Prorsus agnoscunt horum lemporum Fasti inter consules ordinarios. Rectius ergo Iunium reponunt codices ot fide pariter et numero potiores, ne quidem metri ratione restagante , ut iam olim observavit Salmasius.

Et quidem Iunium duplicem habent Fasti coaevi Iuvenali alium Domitiani in X consulatu collegam Appium Iunium Sabinum, anno Domini LXXXIV , alium Hadriani in suo itidem consulatu III, collegam Q. Iunium Rusticum. Quo minus prior intelligi possit, obstant illa omnia quae in his ipsis Satiris occurrunt Domitiani

temporibus recentiora. Posteriorem ergo intellexerit

a. Iuv. sat. XV. v. t 7. 3. Dio, L.

100쪽

oportet anno aerae receptae CXIX. Hoc ergo anno erat in exsilio Iuvenalis testis earum , quas deridet, rixarum. Sed vero Roma illum eiicere non potuit Traianus, qui ab anno usque CXU, Romae ipse non affuit, nec etiam ante annum CXVIll , quo Romam venit imperator, Hadrianus. Romae enim uata est exsilii Occasio , quod nomae Satiras recitaverit . quod Romae secundis omnium suffragiis exceptus fuerit, quod Romae princeps ille, quicumque suerit, ingeniis laverit, praefecturisque poetas remunerari solitus fuerit, et quidem interpellantibus qui Paridis in loco videri possent) seu

amicis, seu libertis. Inde enim factum , ut quae in Paridis olim desuncti opprobrium scripsisset Iuvenalis, ea Princeps in suam amicorumve aut etiam temporum Suorum contumeliam accoperit. lnde nimirum, ut levicitque ioculari delicto , ut observavit vitae auctor , par etiam poena decerneretur. Semestres Paridis militias , tribunatus scilicet, poetis venditas e X probrat 4 Iuvenalis : ita nimirum ut praesectos Pelopeia , tribunos Philomela secerit. Proinde ipse cohortis praefectura donatus est, quasi Satirarum praemio. Plane hoc pro indole Hadriani satis ioculari, et poenae Ioco, et in speciem honoris. obiectat ille venalia illa poemata emplorum nomine edita, captatosque adeo ab illis alienorum operum honores. Nescio an proinde ingenii sui metus sub libertorum nomine ediderit Hadrianus hoc enim

deret a convicio illo captandi debitos alienis operibus

honores, ut contra sua alienis nominibus supposue

rit, et quidem, qualis Paris suerat, libertorum. ltaque et Romae fuerit oportet, et suae indolis experimenta dederit in literatos munificentissimae, quum Iuve-

SEARCH

MENU NAVIGATION