장음표시 사용
101쪽
6 6 ae e rationali curandἴ ratione,
caloris 3c puro ; manifestum est autem quod hoc omnino differt a sabstantia,multitudine ac densitate,c imilla substantia non sit pura, nec primum caloris sib- techim. Quartus cst a gradu, nam aqua multa, ut sepe dixi, potest cise tepida , & pauca feruens, & hoc iam saepius declaratum est.Quintus modus est ut calor ille sit tenuis auo crassae substantiar, ut in me est valde tenuis ille calor. Sextus modus est ut sit siccus, tunc enim magis penetrat,& non adeo perfecte concoquit,& hoc plurimum differt a tenuitate substantiae, illa enim bona est, utilis coctioni & vitae ; siccitas autem mala his duobus principalibus. Septimus modus est ex actu; hic distinguitur a potentia,& ab omnibus aliis modis, quia pendet a motu: calor enim in actu fit a motu,& ab illo conseruatur. Totidem autem modi, scilicet multitudo, densitas, puritas, seu pinguedo,
actus,gradus,substantia,sunt qualitatis a calore,quem transmittit iecur per venas ; & totidem ab eo, quem transmittit cor per arterias. Igitur erunt viginti una differentiae caloris, quarum singulae chin saltem diui- dantur in quinque species, scilicet minimum,paruum, mediocre,magnum,& maximum;constat calorem naturalem pene innumeris modis variari in unaquaque particula.Qui ergo iuxta omnes modos habebit parti
culam calidissimam,ille idem dicetur habere calidissi-inam illam ; & qui iuxta omnes modos habebit frigi
.dissimam , eadem ratione. Qui vero diuersa ratione partem calidam iuxta aliquos modos,& frigidam iuxta alios,habebit particulam illam non moderatam, sed mistam. Et calor iecoris facit ad generationem boni sanguinis, seu ut in gingiua ad nutritioncm multam temperatam : dc calor cordis ad vitam , & spiritus,& operationes sensus & motus: calor autem parti cratae
102쪽
facit ad assimi lationem substantiae, & ideo est principalis in unoquoque membro. Et haec est causa quod aliquis erit pinguis,boni coloris,& carnosus, Sc vivax& boni sensiis, & tamen erit breuis vitae, & cius vires exiguis causis concident. Contra alius imbecillis de exilis diu vivet,quia in hoc cor & membra principalia seruat bene temperata, dc calido multo proprio abundabunt, sed destituentur ab influente. In primo influens erit copiosiis & bonus;proprius paucus & male temperatus. Et haec habent tot modos cognoscendi, quot sunt Primae species : nam calor magnus calefacit
totam parrem, quam IMS.quaJ tangit S quasi implet.
Densus autem ex more augetur. PurUS vero est cum
mollitie partis & aequalis;nam licet sit densus dc multus, si non sit purus, non erit aequalis. Magnus autem iuxta gradum sentitur manifeste, quia multum manus incalescit.Sed tenuis pcnctrat, S statim sentitur. Siccus autem molestus est. Haec autem omnia refcruntur
ad actum,quia quod potestate est,ut ad actum deducitur, sentitur. Sed hoc in casu influens non dignoscitur seorsum a fixo in particula,cum commisceantur Verum ex duobus praecipue habetur distinctio. Primum quod fixus est adeo remissus , ut possit appellari frigiditas potius quam calor,& est instrumentum caloris in actu Potius quam ut sentiatur per se; magnam tamen praebet vim in fluxo : sicut siquis foueret manum aqua tepida simplici, alius aqua tepida ex decocto Camo- milhe. Secundum est, quod influens est vaporosiis &varius , ac quasi per momcnta singula modo augetur, modo minuitur.Et est quasi quaedam flamma & suligo ascendens,& similis exaltationi ac moli igneae per interualla erumpenti. Differt autem calor ab arteriali sanguine,abeo qui fit a venali, quoniam arterialis est
103쪽
68 De rationali curandi ratione,
niator,tenuior,& siccior, & maximo impetu ferit.Vnde scire decet quod quia aliquis pollet dicere, calores ambos quos influit cor & iccur, esse iuxta magnitudinem &.robur cordis & iecoris, in potest esse magnus calor cordis dc iecoris, ut in iuuene sanguineo & boni habitus;& tamen calor in particula illa, utpote gingiua,exiguus, quia Venae & arteriae paucae & exiles ad illam partem veniant. Et contraria ratione in sene exangui , gratia exempli, libido ardens ob vasa illa magna& renes calidos. Et ita etiam poterunt esse Venae paruae,& artcriae magnae;& contrario modo.Et ideo etiam circa curam erit discrimen magnum: nam calor influens augetur fricatione,cerato ex pice, potu Vini po-retis, dc carnium & ouorum Use,atque aromatum.Sed calor crassiis exercitatione confirmatur, quae etiam
iuuat ad puritatem illius & ad multitudinem, fomeniatis naturalibus, & his quae cutim obstruunt. Verum cura propria uniuscuiuique horum, sit languescat calor uno ex i stis modis, scuius causa haec dicta sunt etiam propriis indigct auxiliis, de quibus suo loco, ut naturalis constitutio rostituatur, agemus. Manifestum est igitur ex hoc, quot sint propria intemperiei genera in unaquaque particula. Nam simplices XXI. geminarae CCX. triplices MCCCXXX.Manifestum est autem ex his quae alibi dicta sunt,de modo rc ligendi artes in compendium, quod fient genera intemperiei in unoquoque membro MMXCVII CLI. seu 2G97is r. Vide lib.de proport. Prop. i7O. Iuxta hanc rationem, suprascriptarum unaquaeque etiam potest esse cum materia & sine illa , dc ratio magnitudinum palam cst, quod officit infinitas specios. 'Sunt & aliae differentiae, praecipue autem duae ; v namagnitudini s,veluti fistula, ulcus dissicilis sinationis, Prosuri
104쪽
profundum,callosum,& crassum,& album,quonia particula periit,angustumam cum latu fuerit, Chironium ulcus appellatur. Et a loco; intimi enim dissicilioris cognitionis & sinationis, tum ob id, tum Quia manus admouere non licet: ideis oris extima,ani media, velut& gutturis. Velut ergo fistula interioribus partibus enecat,& intra annum : in ano quia media est,tethalis est & ipsa nisi sanetur, dicit Hippocrates lib. de simit. sed durat ad aliquot annos: de interiore, non propinqua intelligitur: foeda in ore,turpis in lachrymali, incommoda sub ala ac in brachio & aure , persere ad
longam comitantur senecitatem. Quae autem sunt in pectore & ventre, & intus penetrant, sunt mediae, ut quae in ano.
CAusae vero apud Medicos duae sunt, efiicientes& materiariae: nam finem non habent morbi, ut qui casu fiant,& sint tantum impedimenta quaedam; neque formam, cum ipse morbus formae cuiusdam imaginem gerat,sermae autem par non est formam esse. Essicientium aliae quidem interiores, aliae eXternae aut procatarcticae,velut insolatio, exercitatio, tristitia, vigilia. Haec enim cxteriora dicuntur, non quia in nobis non sint, sed quoniam originem habent ab exteriore causa alia. Ergo vigilia facta ob amicum aegrotantem, procatarctica causa dicetur: spontanea inter internas Numerabitur.Ιnternae autem causae sunt,motus, flatus, quae cepe coniunguntur,& humores ut intemperiem
105쪽
7o De rationiat curanai rarione,
generant; nam ut ipsi patiuntur & putrescunt, sunt
Cauta materiariae,aut ut tumorem esticiunt: sed ut diuidunt continuum, sunt causae esticientes. Praecipud autem quae continuum diuidunt, & magnos morbos faciunt,sunt qualitates activae; siccitas etiam vehementer corrumpit per se,tamen non efficit graues dolores. Qualitates autem singulae bifariam nos afficiunt;achii, ut ignis potestate,ut euphorbium. Causae autem male riariae sunt trium generum;aut materia naturalis praeter naturam se hasens, ut sanguis vel bilis immodica Vel corrupta: vel praeter naturam, ut cibus , sex quae morbum creant: vel prorsus contra naturam, Ut vermis, arena, lapis. Sed causis omnibus contingit internis,ut sint primae, vel secundae, aut tertiae, & ita deinceps. Quae vero producuntur, ut si intemperies in iecore generet bilem,eu bilis vomitum,erit intemperies causi & morbus:morbus, ut generat aliud loco rei naturalis,& ita corrumpit operationem; & causa, ut ipsa generat Vomitus causam , utpote morsum aut intemperiem : haec enim sunt morbi, quorum symptoma est vomitus; & intemperies genita ex cibo corrupto Sc a cauta externa dum fit: dum autem confirmata est, dicetur esse facta,non fieri a causas externa,& non habebit causam praesentem, sed praeteritam: & ob id causae
non dicuntur proprie, quibus amotis, non aufertur morbus : ea ergo caliditas non erit morbus,quia causa
praesenti caret. Igitur necesse est dicere, aliquem elle morbum qui sit idem cum causa viiij operationis ; Mno erit proprie causa,quia nullus postmodum est alius morbus quem generet;neque morbus,quia nullam habet causam , qua ablata auferatur. Materiaria autem causa duplex est, antecedens , & coniuncta. Velut in Phlegmone, materia quae est in motu ipso, est causa
106쪽
antecedens,& in tertiana quae concepit semina putre dinis iam; non MS. namJ omnis materia quae biliosa est,aut quae potest moueri;esset enim res infinita. Quae autem iam est in phlegmone, est causa continens, de similiter quae iam putrescit: nam humor, qui est in phlegmone, non est morbus , sed tumor qui ni ab humore, aut solutio continui, aut intemperies. Ergo est Causa,& non antecedens, tum quia distinguuntur loco& cura: antecedenti enim debetur auersio; continenti autem coctio, eductio per locum ipsum, tum etiam quia emcit per se morbum.Idem dico de materia, quae putrescit in tertiana, est enim alia materia ab ea quae lum semina concepit Ergo vel erit aliud genus causae coniunctie,vel morbus. Non morbus,quia primum esset morbus in re, quae non est viva, & ideo non esset
subiectum idem sanitatis & morbi; deinde esset morbus sine causa praesenti. & ita sanari non pollet: etsi enim putredo sit facta ob prohibitam transpirationem& obstructionem , ubi cesset obstructio & prohibita
transpiratio, & putredo maneat, erit morbus ille sine causa, & ita non poterit sanari. Demum si putredo in humore, erit morbus , intemperies in corde quid erit Certum enim est eam esse vere morbu,& quae vocatur febris: est enim contraria sanitati, & in eodem subi Eho, dc laedit operationes, scilicet coctionem, & habet causam, putredinem in humore. Motus ergo est una ex causis essicientibus morbum, & si possit dici causa sine qua non, est tamen causa manifeste, sed non pri--,quia est alicuius motus, & illud quod mouetur, est Causa; non enim est morbus, quia non est subiectum sanitatis.Dicetur tamen motus ob id cause,in luxatione & fractura, quia quod mouetur est membrum, & .
ideo subiectum sanitatis seu morbi. Lapi itidem est E causa
107쪽
L De rationali curandi ratione,
causa efficiens morbi, qui est erosio in vesica : Sc dissicultas metendi est symptoma. Et morbi qui habent
causas externo, ni Vehementiores,quia plus pollunt duo quam unum;& qui non habent,diuturniores,quia cx longo errore licet occulto in ratione victus procedunt. Causarum etiam loco sunt, Cuius pars Sc totum. Et ex propriis sudor capitis,ut in febribus longis,ptaecipue cum exponunt se frigori, ideo contingit conualescentibus, si in biclinium se transferant sub caminoin non siccetur caput.
SYmploma autem principaliter diuiditur in libro de
constitui.artis Medic.cap. I s.lin laesionem operationis,exiens mutatum, & qualitatem mutatam. Et siquis dicat quod exiens mutatum, est operatio laesa, quia eam ostendit.Dico quod non: nam exiens mutatum , licet ostendat & dependeat ex operatione laesa, tamen non est illa, sed est quasi symptoma secundarium in comparatione ad hesionem operationis. Deinde dico quod non semper exiens mutatum indicat operationcm laesam , sed potest esse mutatum, velo, retentionem diuturnam , vel membri corruptionem per quod transit, vel ob materiam qiue ei miscetur. Propterea symptoma notissimum cst,causa morbi per se ignota, & morbus est in medio: nam morbi quidam notissimi sunt, velut febris & dolor; quidam ignoti, vi obstructio & scirrhus in locis pro- . fundis. Cum autem omne symptoma sit praeternaturam, helio tamen operationum est principalis, Ecpropter
108쪽
Lib. II. Tars I. cap. II I. 73
propter quam Medicus solet aduocari , dc ideo ad morbum magis pertinet,& cum eo Confunditur, sicut reliqua duo magis sunt c genere signorum quam morborum. Ob id autem inuectum est symptomatis nomen, ut primum laesionis operationis omnia genera amplecteretur. Nam ablata operatio prorsus non est laesio operationis, ided sub illa comprehendi non poterat. Secunda causa fuit, quoniam erant quaedam quae non erant laesiones operationum, &tamen indicabant de sui remotione, ut casus capillorum , & vitiligo, & maculae in oculis, & huiusmodi: neque enim sunt simpliciter signa, quia signa non indicant de remotione sui. Sed Sc illud considerandum, an symptoma sit laesio operationis tantum, an etiam necessarium sit, ut sit laeta facultas. Velut quis comedit glandes acerbas, nec eas concoquit, an dicatur symptoma λ Dico quod non , quia principium seir causa illius , non est contra naturam ; velut nec illius qui non potest tractare cibum manibus, quia vinctas eas habet. Oportet ergo ut symptoma sit vel ob laesam facultatem, vel ob impeditam ex principio intrinseco; appello autem intrinsecum, quicquid est in nobis,sed contra naturam. Vnde si cui obeat frater, &Ob tristitiam non concoquat, non erit symptoma;& si non concoquat ob duos alles amissos, alioqui natura
spledidus & liberalis,erit symptoma.Est aute plerisque symptomatibus quoddam proprium , scilicet ordo MCircuitus manifestus, qui eo euidentior est in doloribus,quant5 etiam illi sunt euidentiores inter symptomata. Sunt autem circuitus hi quandoque manifesti, cum cause fuerint evidentes, stabiles,& simplices;obscuri cum obtairae fuerint cause, aut plures, aut non stabiles. Cauta ergo horum praecipue sunt quatuor:
109쪽
a natura materiei morbi, ut in tertiana S quartana, rigoris vel frigoris circuitus.Et a natura sidoru alij enim crescunt ascendente Sole, alii mouentur a Luna, & hi sunt secundum maiorem parte,aliqui ab aliis erraticis, hoc rarius contingit.Et a natura dieru iudicatoriorum. Demum a cibo& potu,vel quia comedit,vel quia abstinuit,vel dum concoquit,vel quia hoc usus sit.Magna autem incommoda vinum afferre solet. Ita & ab aliis rebus non naturalibus , praesertim ab aere seu ventis,& Venere. Sic & , somno & motu. Cum ergo hi circuitus sint a causa praeter naturam, quia sunt symptomatum,vel illa erit ex motibus manifestis siderum,uel occulta illorum ad nostra corpora comparatione, velox materia morbi, Vel superuenientibus , quae sunt in aliquo genere sex rerum non naturalium. Et ideo si non fuerit ex errore; tum horarum diei,si ordinem seruar, tum temporiS natura qualitatem humoris docet. Si autem horam certo tamen Ordine commutat, ex
astrorum circuitu contingit. Nam qui ex errore fit, ex narratione deprehenditur. Qui ex Jie decretorio aut iudicativo,obseruatio eorum.
SIgnorum vero ratio sumitur a morbo,velut calidi
daces,aliae siccae; & hoc etiam ex ratione motuum rarum,velut quae paribus diebus exacerbantur,lethaliores I. idemeariic. 2.t et, F .Et quae augensur semper.
110쪽
cum ab initio sint mites,vel contra, I. E impartic. 2. text. t o.& ita de aliis.Vel a morbi causa,etet in aphoria . e
. . Difficultaι intefrinoma ab atra bile incoeperit, is thalis est.Vel a symptomate,ut conuulsio,vel delirium, vel non posse deglutire, vel ab imbecillitate virium, ut 'hor. 66.so .ct u sect. q. Et ideo signum differt symptomate multis modis ; primum quia symptoma refertur ad causam, signum ad cognitionem: lymptoma non sumitur 1 re bus secundum naturam, nisi quis syncopen velit appellare symptoma ; signa non minsis sumuntur 1 viribus,quam a rebus praeter naturam, Vt 49. phoriRBI.q.
Symploma praeterea non sumitur ab essentia morbi; signum sumitur ii morbi ellentia ,& illius magnitudi- .ne, imo est praecipuum. Signorum igitur duo genera, Demonstrativum quod indicat rem esse,& Prognostimim , quod significat rem, ut ignota est infirmo &astantibus. Et hoc tetigit Hippocrates in lib. prognost. text. a. cum dixit: Prasentiens enim ct praedicens eorum aegro praeterita, prasentia, ct futura. Liquet autem quod omnia signa tam demonstrativa quam prognostica
sumuntur ab omni genere rerum praeter naturam: sed prognostica etiam a rebus secundum naturam, & ut
dixi trium sunt generum; futuri quae proprie prognostica dicuntur, quia illa quae praedicuntur, humana prudentia sciri nequeunt, sed diuinationem sapiunt:
non ita reliqua, nam praesentis& praeteriti, non proprie talia appellantur. Conueniunt etiam in hoc quddres ignotas docent, & quod non indicant. Demonstrativa ergo significant absque tempore, magis tamen significant praesens; nam urina rubra in tertiana signi
ficat febrem per se,& magis quae praefuit, quam quod sit; pleraque tamen sunt praesentium, & velut febris - putridae