Hieronymi Cardani Mediolanensis, ... Opuscula medica senilia in quatuor libros tributa, ..

발행: 1638년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

8s De rationali curandi ratione,

duntur. In octauo est difficultas ; complectitur autem quatuor capita, lentas & longas febres sine abscessiviscerum , & cum abscessi eorum , & factas lentas ex

transinutatione ex acutis, & continuatas ex intermittentibus. In omnibus his tutius consilium est et abstinere a pinguibus omnibus: liceret tamen,si vires non ferant,ex iure dare panem totum,non ptismam. Atque

aqua semper est tutior, nisi in lapsu vitalis functionis,& nullo alio. Fit autom aqua cum saccharo , & cassa tignea odorata, & rebus suavibus aliis. Et quicunque uberiore victu sanabitur , hoc ipso etiam sanabitur, quoniam bis in die talia alsamenti sufficient vires

etiam in multos annos. Poterit tamen periculose cum carneis etiam sanari. Sed carnes vel carnes concedere, omnino alienum est a ratione, & Cum incremento morbi. Memento autem moderate,non multum cibos

mutare, Vt neque putredint,neque lentori sint expositi,& ut sint admodum cocti , & in multa aqua: ut non desit aliquid necet serium, non ut abundes in non ia cessariis. Vino nullus locus tutus. Sed quandoque consuetudo in ventriculi morbis efficit necessarium. Omnium autem morborum duo sunt extrema 3, ad inediam , violentum , ut fractiva & vulnus ad nutritionem hectica, veneni natura, sanguis fluens non astringendus. Reliqua ad mulieres & calum

Sequitur contemplatio communis generalis etiam curae, tum specialis: sed generalis cura dicitur quae firmorbi eius ut sub genere continetur, velut lateralis morbi, ut communis est ei qui fit ex abscessibus iri pleura,septo transuerso,musculis, pericardio, inter piente membrana , quam semper noscere oportet, cum sepe accidat , Ut speciem morbi ignoremus

122쪽

Lib. II. Para I. Cap. V. 87

Ad eos autem qui specialem curam aggrediuntur, meministe oportet eius quod dicebat Scribonius Lar gus de Asclepiade. Is enim iactabat non esse Medicum. qui non ad singulos morbos duo aut tria auxιlia haberet colial data ab antiquis , quibuι sua experimenta etiam asiceret si que persimilitudinem ampli aret,non coatam everimento probare. Pro venae igitur sectione in phlegmonibus,cum sit quadruplex;totius corpori S Cuacuatio, Dhaec debet fieri a parte longinquiore a loco laeso, ut partes illi circumuicinae exinaniantur, & conuenit in principio, & maxime cum morbus moram fert..Vnde in inflammatione iecoris, aut lateris dextri, aut

mammillaeo fiet ex pede sinistro. Post conuenit reuulsio, aut si corpus non sit plenum, & fit seeundum differentiam oppositam. Est autem quadruplex .dextrum sinistrum , & est maxima ; sursum deorsum; post ante retro ; intus extra, ut in libro de Reuus. In

hac considerantur communicatio venarum , & directio quam vocant εντ' , aut utrumque. Et nec illa sola utimur, nisi cum morbus moram patitur, & est proprie utilis secundum latus, ut ex crure in crus, aut medio iecore, ut in mensibus ex brachio, & communicatio directionem praesupponit, non directio com municationem. At si media sit caua vena , parua fit

reuulso,ut a brachio ad brachium;nulla, si cor. Vnde in peripneumonia neque reuulsio fit, nec derivatio, sed si quid prodest evacuatio totius bona est. Liquet autem quia reuulsiones quae fiunt ab humeraria, ut in doloribus & inflammationibus quibuscunque par 'tium capitis, possunt etiam fieri a nigra, SC iecoraria, modo eiusdem lateris: sed in ictibus propter dolorem Vehementem & concussionem , vel a toto, vel a brachio saltem contrario, si morbus mωram patiatur;

123쪽

88 De rationali curandi ratione,

. I. I. Iecur.

2. Cor. 3. . mens caua trun- cm ascendens. q. Vera caua truncm

descendens. s. IEHaris interna. Iugularis externa. Humeralis.. Iecoraria.

i. Nigra. secus ab eodem latere. Pessimum autem revulsionis genus est,quod fit ad partem , interquam & iecur est membrum laesum. Deriuatio debetur , cum parteScircumuicinae iam plenae sunt, non tam e materia fluit

Sed si luat adhuc,

derivatio cum re- uultione. Euacuatio autem ex loco

laeso nunquam fit per venaesectionem. Igitur sunt tantum tres modi simplices, & quatuor compositi. Et haec praeter indicia quatitatis,quae

sumuntur a morbi magnitudine, habitu,temperatura, sexu , aetate , &tempore. Est etiahabeda ratio temporis morbi ; nam se stio venae couenit maxime principi a

124쪽

Lib. II Pars II. Prooemium. 89

cipio,minus incremento, nequaquam aliis, morbi ratio ne : nam in vigore symptomata saeuiunt, materia mutata,& ne opus naturae impediamus.Et si a coniuncta educere propositum sit, ea autem non adsit, ex utraque momento solum interiecto mittemus sanguinem, ut ego in Ioan.Ambrosio Uignano , cum labora

ret tertiana notha extenSa, cum calore maximo extre

morum , & dolore capitis; & fuit sanguis iecorariae s utridus & obtairus , dc nigrior. In morbo quoque aterali iuuat saepius ex Tralliano la L 6. ωρ. I. cucurbitula exterius apposita, quoniam reuellitur extra sal- Dis viribus, quibus valde opus est non solum ad coctionem,sed ad excreationem. Debet autem profundὸ incidi,atque ita sectione venae, si corpus plenum non est, opus non erit.

PARS SECUNDA .

De innitutione generati. PROOEMIUM.

T institutio generalis morbi, est eius quatenus communi contemplationi subiicitur , sed differt ab aliis morbis, genere, specie, magnitudine, & huiusmodi conditionibus; tum etiam vi illi conuenit cura morborum, quae tamen potius ad spe cialem pertinet tractationem. Sed hoc agimus, Vigonus curandi ostendamus, quod cum omnibus com F s mune

125쪽

so TM rationali curandi ratione,

mune esset, nec tamen ita commune , ut singulis non conueniret, meri id in hanc secundam partem redactum est. Sed primum genera in species diuidemus,

naturae considerationem in septem capita, temperamentum naturale,& compositionem tam totius qui

membri praecipue patientis , & habitum acquisitum,

deinde aetatem,& consuetudinem, L munuS,tum tempus anni,post proprietatem,nomen, & morbum,& reliqua usque ad caram ex generali habebis. Custodiam autem per communia auxilia, per ea quae curare possunt, per ea quae confirmant membrum, Se per ea quae a proprietate prohibent. Curationem autem diuidemus in tria genera;communem, quae fit per purgationem , venae sectionem, & Victus rationem ; & generalem,naturae morbi conuenientem,& haec est quadruplex : per communia, Vt huic generi morbi conueniunt,haec enim conueniunt,Vt dixi, tanquam contrarium cause inducentia; & per generalia quae sunt contraria per se, aut praecipue, ut auertere, derivare, dolorem lenire, calida frigidis opponere, concoquere, resoluere; per propria quae illi membro conueniunt, Mideo utilia omnibus speciebus illius morbi; demum cura specialis illius morbi, sed generaliter tradita,

vehit lateralis morbi per omnia quae conueniunt morbo laterali. Et specialem , quae nouem continet capita, scilicet, curam communem illius speciei comparatam ad aetatem, temperaturam, sub qua sexus comprehenditur , consuetudinem, & reliqua: Vnam per tempora morbi & anni distinctam; curam symptomatum praesentium; medicamentorum simplicium electionem, ut mel potius qu in saccharum, & Hispanicum quam Italicum,& mensuram compositorum, & rationem Curae anormis. LMS .enormis.J Cura specialis morbi , EQ

126쪽

Lib. II. Fars II. Prooemium. 9I

quae a proprietate illi conueniunt. Sunt autem alia ab his,quae a proprietate prohibent Chirursica:)demtim ratio symptomatum derelictorum. Cum ergo iam fuerint nomina ab initio consideranda, ut antea dictum est,& primum ex illis in septona capita diuidatur,

Octauum in quatuor,nonum in nouem,fiet uniuersalis contemplationum numerus , circa quae principaliter

scit cet versatur, & de quo in speciali tractatione agetur,viginti sex;nam tractatio de signis demonstrativis specialis , miscetur aliis membris, atque ided colliquescit, ut sint tantum, ut dixi, viginti sex capita. Omitto modo diuisionem morborum, & huiusmodi, nam illa non uni competere solent; & causarum &symptomatum, Ut confusam magis ; quae tamen ad arbitrium addi possunt, necnon signa tria & tria, quae iungere liceret. Sed non ad curationem adeo haec faciunt, ut illi inserantur: nam siquis bene respiciat, membra solum amplexi sumus, quae proxima sunt de

adhaerent curationi: velut cauta, & morbi, & signa, proxima sunt curationi per se; species autem causarum& morborum vel signorum, non ita : sic & curationis modi , & res naturales indicant modum curationis.

Primum igitur scire decet, quod a multis quaesitum est, an curari debeant, & an validis medicamentis morbi non magni, qualis hic propositus est. Morituri

sarie magnis auxiliis curandi non sunt, ne remedia infamentur s II. meth. cap. 9. imo & Medici. Vbi tamen

Periculum magnum adsit, nec ulla alia salutis spes, Praedictione proposita, ne vehementia morbi nostro ascribatur errori, melius est agentes aliquid si uit P. 6. ct ro.eius.lib.) periclitari, quam aegrum absque spe relinquere.Itaque strenuis auxiliis uti licebit. Sunt

autem

127쪽

we rationali curandi ratione,

autem sectio venae, medicamentum, frigida tum intustum extra, castoreum, sinapis,ignis, praecisio partis, aquae thermarum,vinum viperae,& huiusmodi.At cum auxilium non proprium est,si adhibueris etiam in morituro , quicquid superest spei tolles. Si nullam fuisse dicis, cur adhibuisti, cum sit contra praecepta Doctorum 3 Itaque id nihil aliud est, quam quod non existimantes esse praecognitionem horum,tentant,sperantes

gloriam eruditorum subripere ea arte posse. Itaque cum his ob varios dolos melius est non praedicere: nam & sanandos occidere per astantes possunt, & in morituris auxilia tentant, nil veriti leges, cum contra leges agant, qui clam aut per ministrum mutant praecepta. Si perit, diffamat periisse obtemperando tuis consiliis. Si seruatur,unde summam sperabas gloriam, dedecus inuenis maximum : nam per astantes & coniunctos aegri,ostendit Vinum pro aqua,carnes pro pii sana exhibuisse. Caute igitur agendum est cum his, nec nisi in curatione Principum, ubi intelligant de proprio capite agi:aliter non recipere nisi derelictum. Quinam ergo sunt morituri, quos curare non oporteat Z an qui sine spe prorsus 3 at hoc nouit vulgus : an quibus omnia sunt ligna lethalia λ at quis est eiusmodi 3 an in quibus morbus superat vires Z at quomodo hoc dignosces, praesertim cum accessiones vicissim &remissiones iudicium turbarint, & in talibus iubeat experiri Galenus auxilia Sed in exacerbationibus sufficit tantisper retrahere & occurrere,& quandoque cibum dare, si vires deficiant. Ergo per morituros intellige consensum victarum facultatum, sed multo ante cum signis lethalibus a compositione sumptis. Denique melius est ab arte abstinere, quam cum improbis versari sociis, cum quibus vel animae salus aut

gloria

128쪽

L ib. II. Fars II. Cap. I. 93

gloria poriclitanda est , vel in summa anxietate vi

vendum.

C A P V Τ I. De consideratione natura.

IVxta hoc igitur considerabimus temperaturam

iecoris pretecipue , inde compositionem S naturalem , & acquisitam, & eam quae praeter naturamCst : cum enim corporis totius ratio ad cognitionem causarum cuiustibet morbi neccssaria sit, & cura ad curam : iecur autem ob functionem principaliter, qua morbi sanantur; post etiam propter Venas, in quibus alimentum toti corpori subministratur, vicomtotius opcris gerat; ob id iecoris habitus diligenter considerandus est , & per signa a Galeno prodita,& per tactum, primo extensis pedibus recte, inde contractis, ut iubet Halyabbas. Sed longe certius &plura ex inuento nostro, si pronus decumbat aeger sinuatus in arcum , capite scilicet in puluinar infixo, tum contracto spiritu, sic enim & duritics, & pondus , & iecoris habitus manifeste & via mulculis differt, distinguitur & innotescit. Sed & ventriculi,& pulmonis , propter halitus , tum etiam cordis, sed omnium maxime cerebri, a quo solet descendere materia : & quoniam gingiua & dens sunt capitis partes, & ita omnium quae habent consensum cum illo , sed praecipuὸ ipsius partis patientis, & est gingiua, Sc dens , & iuxta modum quo afficitur , utpote hic in compositione maxime. Et si morbus sit in temperie,temperiem ipsam de partes

129쪽

0 rationali curandi ratione,

illi aut illis coniunctas,ut dentes proximos, olla mandibulae, tum carnes glandosas loco gargareonis. Ergo ex illis septem quae considerantur, non omnia in om-Nibus, sed in toto omnia. In parte autem parum anni tempus & proprietate considerabimus;quinque prima oportebit considerare maxime ob compositionem.

Et similiter si pars illa quae laborat, non fuerit principalis in vita. Appello principales, non soliun cor,

iecur, Sc cerebrum , scd 8c ventriculum de pulmones. Vel media, quae sunt uterus, genitalia, renes, Vesica, & intestina; tunc ctiam licebit praetermittere temperaturam acquisitam , non tamen compositionem de consuetudinem. Quatuor ergo firma manent in morbis in compositione , scilicet naturalis status , compositio acquisita , aetas , de munus. Collocabimus autem caper ordinem in tabula hoc modo:

Naturalis diffossio totius es partis: Aequisita in toto stin parte iuxta rationem morbi. Etas in toto ct parte, qua Per aetatem valde mAtatur, ut dentes,ocuit,9 aures. Consuetudo in toto. Munus in toto ct parte. Anni tempus in toto.

Proprieti in toto,st si adsit is parte illa. Et non solum haec simpliciter,sed sub mensura in his

tamen ubi est magnus excessus vel defcctus: & sub naturali dispositione sexus continetur ; sicut sub consuetudine,& habitu acquisito,oducatio;& sub munere

ars. Atque ita omnia comparare inuicem,Vt certa mensura patiendi & agendi habeatur, non solum in Calefaciendo de refrigerando, sed in victus ratione Exquisita, de medicamentis, de sectione venae : quae omnia sumulatur

130쪽

Lib. II. Fars II. Cap. II.

sumuntur quoad tolerantiam ex naturali statu, & consequentibus. Et in naturali statu ac acquisito, considerabimus temperiem, constructionem, & substantiae qualitatem, scilicet an sit tenuis vel crassa, densa vel rara. Sunt enim necestario tres differentiae,a temperio, a substantia,& a forma,sub qua etiam partium coniunctio habetur.

CIrca nomen, quaedam sumuntur a parte, ut hic parulis a gingiuae nomine ; quaedam a similitudine,Vt ficus; quaedam ab effectu , velut phthoe a peior quae est diminutio seu macies; quaedam a symptomate, Ut conuullio; quaedam a proprietate, ut herpes quia serpit, & phagedama quia exedit; aliquando a causa, Vt melancholia; quandoque a quadam imagine similitudinis, ut polypus & elephas;quandoque a materia contenta, ut atheroma & melicerides; nonnunquam ab imitatione,ut alopecia; & quandoque a figura sola, ut ophiasis; aliquando ab effectus similitudine, ut sc-bris ardens,& fames canina. Est cum nomen est commune,Vt ulcus,vulnus,abscessus,& adiiciemus nomen particulae. Est a nomine patientis , ut Chironium vicus. Est ab effectu proprio, ut callosum vicus. Est quod proprium habet nomen , & quod a Medico sorti itura cit, qui eiusmodi morbum inuenit audcurauit. Est denique quod a morbo alio per compositionem

aut comparationem , nomen traxit, ut hemicrani hcmiplexia,hemitritaeus. Vide a aneth. cap. 2.

Quod

SEARCH

MENU NAVIGATION