Hieronymi Cardani Mediolanensis, ... Opuscula medica senilia in quatuor libros tributa, ..

발행: 1638년

분량: 585페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

16 De rationali curandi ratione,

uenias, licuit tot tantaque inuenire, ut unquam destrscribendi aut consultandi argumentum. Proposuimus aute abicessum, quod in eo omnia morborum genera contineantur,scilicet diuisito continui,mala temperies,

Sc compositionis vitici,& qudd par esset in securissima particula grauissimi morbi historiam tradere. Adduximus quaedam non necessaria, ut etiam erroreS aliorum imitaremur.

Antequam ergo ad explicationem casus proposti accedam, communiter primum singula, de quibus agendum cst, scire decet, Ut quid sit temperatura, morbus, ac reliqua: tum quale siit id quod proponitur reliquorum comparatione, citquc lHaec institutio generalis. Demum specialis tractatio. Singula igitur in

nouem capita diuid Liratur, naturalium rerum,nominiS,m Orbi,causarum, symptomatum, signorum demonstra liuorum, prognosticorum, custodiar δί curationis. Ita fiet ut exemplo perfectae curationis unius morbi, iam habita communi scientia omnium partium per generalem institutionem,qua omnia considerantur in com-s aratione huius,ut a reliquis omnibus differt; singuorum morborum exacta dignotio, & curandi modus

haberi possit, perinde ac si de illo ipso principalitet

ageretur. Ver im in comuni contemplatione duo prima, ut non necessaria,naturale scilicet statu & nomen praeterire poterimus. Differunt ergo communiS Cori

templatio, generalis institutio,& specialis tractatior velut animalis consideratio , Ut est sensiis, de vitae, Minotus manifesti particeps, & instrumentorum, & ut est calidum,& non resertur ad aliquam specie. Institu tio aute generalis est, ut animalis cu refertur ad bipes δύ quadrupes, vivens in aqua vel aere, Sc ut se diuidit indifferentias non generis, sed speciei. Et specialis tracta

92쪽

Lib. II. Tars I. Cap. I. 17

tractatio, ut ad speciem unam reseratur, velut hominem , vel equum. In communi ergo contemplatione tractabuntur singulae partes Medicinae communiteri In generali inititutione, ut variantur per morborum species. In speciali tractatione , ut de Parulide. Differentiae autem simplices auxiliorum ad contemplationem communem pertinebunt ; sed differentiae co- tandem in comparatione ad morbos, ad generalem institutionem.

PRIMA PARS.

De contemplatione communi

De morbo, Κ eius disserentiis.

ST igitur morbus dispositio praeter

naturam continuate lardens operatio- ΚΜ nem. Sed tam operatio quam laeso du- Operario quam N plexaem. aut enim adeo exigua laesio aut operatio non admodum digna, ut italis operatio mercatur dici morbus, sed neutra. De illa tamen. non agemus, quoniam primum laesio eius saepa Medici curam non aduocat, & a patientibus negligi tur ; δ etiam secundum Medicos non superstitiosos,suit, morbo continetur ; & quod maximum est, cura eius sub cura morbi continetur. Dicamus ergo quCd morbi quidam fiunt a corpore & in corpus tendunt,Vt

D s febris

93쪽

ueg De rationali curandi ratione,

febris ardens ex bile congregata; aut ex anima tu corpus , ut mala coctio ex tristitia; aut ex corpore in animam , velut ex humore melancholico insania vel stu-ponaut ex anima in animam , ut ex ira vel tristitia delirium.Et non videntur morbi este in anima, sed symptoma vel causa. Delirium enim est symptoma, & tri stilia,causa.Quod enim fiat symptoma contra naturam in anima velut in corpore,causa est aliquid quod est in corpore, igitur omnis morbus est in corpore. Omitto modδ quod anima sit ἄ-θης, igitur morbus ip ea esse non potast, nam non solum necellario esset mortalis , sed senesceret etiam & aegrotaret, quod neque qui illam esse mortalem concedunt , assirmare audent. Sed dices, cum homo ex symptomate puta delirio,quod fateris esse in anima,aberrat in operationibus,& continuatur ille error. Ergo delirium &timor sunt morbi, & iam sunt in animi : igitur morbi aliqui sunt in anima. Dicendum quod timor ille non est a causa contra naturam,licet sit ab homine qui eum

velit occidere: nam causa dicitur contra naturam,quae est contraria per se primo naturae. Velut natura oculi

non solum est,quod sit frigidus & humidus,& sub ceriato ordine; sed qucul sit tantae magnitudinis , & in esstu,& cum tali colore. Vbi contrarium unius horum accidat et,quod vitiet operationem,& maneat aliquan- diu, dicetur morbus. Ergo timoris causa non est contra naturam. Sed ubi timor aut tristitia snta causa quavis, & non permittant dormire hominom, laedunt operationes, & sunt dispositiones contra naturam, etiam quod non essent contra naturam cauta timoris& tristitiae: neque hoc est necessarium de causa, quod sit contra naturam,sed de morbo,ad hoc ut morbus fit. Igitur argumentum manet in suo robore, quod Crit

94쪽

Lib. II. Pars I. Cap. I. 19

ι0rbus in anima. Et forsan quod haec consideratio non pertinet ad hunc locum; sed claritatis magna: causa, oportuit eam hic definire. Dico ergo qudd neque secundum Aristotelem, multoque minus secudum plotinum, hi assectus sunt in anima, sed in corpore ani malo:secundum Aristotelem 1 Ae Anima, cap. .ut sint affectus totius, iuxta illud, qui dicit animam irasci aut timere,dicit eam texere vel aedificare. Secundum Plotinum autem sunt vitae. Adeo quod hi affectus impe- fiunt animae vim , ne possit operari per corpus: sicut nebulae, ne lux Solis ad nos permeet; nec tamen lux

quicquam patitur, nisi quod impeditur, multd minus Sol ipse, Dicemus ergo quod morbi alij proueniunt

ex anima impedita in corpus , alij ex corpore impediunt animam;& reliqui ex corpore in corpus;& alij exanimae impedimento ad animae aliud impedimentum. Sa igitur ita est, quomodo dolor erit morbus 3 cum constet Cum aliquando esse morbum, ut cum ob dolo vigilamus ; aliquando symptoma, ut coli dolorum in stat leuiter,& operationem nullam laedit;ali uaricio Causa morbi, ut cum dolor est causa abscessus.1 hoc Cassi ergo dicemus , quod non est morbus ne-uct in Cori Linuitate,nec compositione, nec mala tem-rrio E i similiter tristitia & timor non sunt sub aliquo

viam , M tamen Vt demonstratum est, sunt morbi. 'rities RUoque seu tenebrae sunt causae timoris inrta octi licis, a V Niom. cos.cap. vlt. 2 3. de locis, med. & tamen non sunt aliquid ex his : suntoria mortii, quia impedium operationes. Et si dica-ota I virnor ille si manet causa externa non est intas, Rinia non est contrarius naturae: & si non ma-

. Hora Gia relictus in anima, nisi propter aliquam atri Hraalizatem, & illa erit morbus. Dico qudd

neutrum

95쪽

neutrum horum satis facit: nam otii manet ipse,cst contrarius naturae, & non ut symptoma potcst dici contrarius naturae, quia causa est externa ; sed cum impediat aliam operationem utpote somnum, est morbus; aliter grauedo tempore hyemis non esset morbus: cui enim vinctae sunt manus, nulla est dispositio contra naturam, nisi impedimentum operationis, Sc sunt tantum duo. Sed timor exiccat,& cum impediat somnum,

est dispositio contra naturam, & sunt tria. Cum ergo sequatur ad illum vigilia, ille timor crit morbus. Sed neque secunda responsio bona est, quia timor ille pr ter rationem impedit somnum, sicut etiam verus timor. Ergo clim ipse, non frigiditas impediat somnum, timor crit morbus,non frigiditas.Sed si diras,quod ille timor est a frigiditate illa, cum sit causa timoris, non vigiliae, imb est potius causa somni quam vigiliae, crittimor morbus , & frigiditas causa morbi. Sed si dicas qudii timor sit causa frigiditatis causae vigiliae, non potest hoc cilc,cum non possit frigiditas facere tam conatanter vigilias; neque siccitas quae modica est,& facile remouetur: videmus enim quod huiusmodi vigiliae, ut dixi, sunt similes vigiliis a timore vero. Praetcrea clarius hoc est in his qui ob timorem quendam , non

ex aliquo corporis vitio nat tun, non possi1nt arrigere: talis enim morbus incst ab homine,& non in corpor .

Clari stimo vero & ut rc sponsionem nullam habeat verisimilem,in his qui dum nimium memoriam CXCrcent, ad reliqua stupidi hoc solo evadunci DIcemus ergo qudii morbi alii sunt corporis,alij totius hominist& morbi totius hominis sunt vi timor, odium , tristitia, Sc dolor: cit cnim morbus in sensu. Sicut sensus sinus est cum cognitione, dolor autem est senstis abs

que cognitione. Et nigritics seu tenebrae lunt ex morborum

96쪽

ii, si

borum genere qui sunt totius hominis, scilicet insensus operatione, & disserunt a caecitate Γ MS.Iicci-r ve , J & similibus, quia causa caecitatis cst corporea, ideo etiam est tymptoma , & totius hominis. In melancholia autem causa timoris, qui est symptoma, Δί tenebrae viso interna, & haec est totius hominis. Et baec est causa quod melancholis sunt pene infinitartim specierum, & admirabiles, & cura etiam carum admirabilior,adeo ut plures sanentur per quandam magiam quam per Medicinam corpoream. Vide i i . Paralip. r. . 9 3. de Aer. q. ct lac. com s.) Et sunt ex his semper laeti, alij semper incesti, alis mites,

alij furiosi alii taciti,alij dicaces,alij stupidi sicut lapis, esii vigiles,alii admodum pij,alij impij, alij imaginantur se esse Principes,alij sustinere mundum,alij gallos,

alij urceos.Vnde etiam ratio de origo curationis in his habetur, quoniam duo impedimenta maxima in his sunt,ut intelligamus curandi modum,& ut illi admit tere velint: quod fit decipiendo illos in cibis & potibus, vel etiam ex supposito sito;velut ille qui ranas dicebat se habcre in corpore, dato medicamento sub praetextu eiiciendarum ranarum, illis in copia suppositis dum purgatur,melancholia liboratus est.Et ita dicentes se habere Daemones , precibus curantur, in quibus continentur imperata Deorum , seu habeant, seu non . Tertius modus vi & vinculis constat, SI Oppressos somniseris occupando.At & ex eisdem curandi ratio per animae affectus;hi enim illis oppositi. Atque hi dupliciter mobiles redduntur ; timore liquidem

97쪽

ci De rationali curandi ratione,

hus quandoque sanantur, ostensa etiam securi, & Ridicum sententiis damnatis, Sc diu in ca cogitatione detentis,dc ut ferunt de ebuli Fadice,qtur dolores crurum iam habitos sanat, non habentibus inducit; ita timor insaniam habentibus , alio avocando animum avellit, non habentibus inducit. Neque enim anima nostra duobus affectibus,tmb ne uni quidem soli a diuersis causis non in idem tendentibus subiici potest, velut luctui & amissioni rei domesticae. Alius modus constat cruciatibus corporis, unde non male quidam fertur melancholicos curalle, per unum vel duos dies in aqua detinendo usque ad mentum, & in frigida etiam hyeme; inde pauco interposito spatio ad quadraginta dies continuabat. Corporeorum vero morborum alij sunt in intcmperie aliqua ex octo descriptis ab omnibus, calida, frigida, sicca,humida, calida sicca vel humida ; & frigida Dcca vel humida. Et quaelibet illarum est simplex, vel cum materia,vel utroque modo. Exemplum:Qui calefactum habet cerebrum in Sole, patitur intemperiem calidam & siccam simplicem. Qui autem habet bilem effusam a iecore in ventriculum , non perpetitur MS. nuper patitur.J eandem intemperiem in ventriculo,sed a materia. Qui vero generat bilem in iecore ex calida & sicca intemperio;vel qui habet bilem multam effusam in ventriculum, atque ibi diu contentam reti net, habet in intemperie compositum cx materia desine materia, quem constat este duplicem. Morbi autem in diuisione continui, aut coniunctione eorum quae a materia diuisa creari solent, duo sunt ut paret: dc quilibet eorum est duplex,alius quidem mani festus,

vi ex contusione,vulnere,humore erodente I alius occultus, ut raritas Ventriculi, coitus Ventriculorum Ccrebri,

98쪽

Lib. II Pars I. cap. I. 63

rebri,& sunt maximi morbi, & non tamen valde euidentes : & utrique fiunt sine materia S cum materia; sicut videmus in exterioribus humores quosdam in carne,& ut in praesenti casu, in Epulide cnim est diui- so etiam continui, & haec maxime accidit ex humore u melancholico: & si contingat in cerebro vel iecore, i tandem interficit, scilicet post longum tempus , &quandoque etiam breui. Et in iecore aliqui sanantur nacti bonum Medicum, robusti ab initio: in cerebro autem nulli. Et hoc genere morbi cum plures labo- rent,&: Medici nouerint haec principia, tamen semper recurrunt ad intemperies, & obliuilcuntur principiorum seorum. Fiunt autem ex casu,ex percussione siue P vulnere , utraque scilicet tam continui diuisio, quam materia dCnsata,& sellan meminerunt scirrhi; sed quod dixi, non est verὸ scirrhus, quia in scirrho mor- c bus etiam est in magnitudine : in hoc autem morbo est sola diuisio continui. Ultimum genus est incompositione, quae constat numero , magnitudine, situ Scsorma,& sorma diuiditur in figura,superficiem laeuem 'ς aut asperam,meatum,& cauitatem.Sunt etiam ex morbis quidam diuturni, horum principales sunt a siccita- te,inde a frigiditate, post ab obstructione, & maxime in viis strictis a rilateria crassa,lenta, multa. Et morbi etiam quidam fiunt ex solida compositione, quidam ex humore,quidam ex vapore,quidam'ex simplici qualitate ; de mistis autem non est dubitandum. Morbus Praeterea tria dicit, causam, ut lapidem. Membrum ut Vesicam; coniunctionem cum laesione , ut lapidem ine σ* vesica: unde lapis in vesica est causa morbi, & vesicacis. male aiiacta a lapide est morbus. Item dico,intempe-,k ries in ventriculo est causa morbi, ventriculi affectus

, ςx intum perie,morbus ipse.Igitur morbus dicitur ma-

te a

99쪽

64 rationali curandi ratione,

gnus trifariam, vel ob causam, vel ob membrum, vel ob horum coniunctionem. Ob causam, vel est intemperies, & grauior sicca, inde frigida, & ex calidis quae est cum motu, ut hectica. Deterior est morbus ab humoribus qui obstriiunt', vel si sint valdo corrupti , vel

si omnino contra naturam,ut vermes aut lapis. Deterior qui facit abscelsum. Medius infarctus,ut in paralysi,tensione,& qui est in tunicis ventriculi.Vlcus autem medium inter abscessum & infarctum,ut sint quinque modi .Ratione membri tres, robilitas,difficilitas applicandi remedia, & substantia mollis, ut praecipue haec tria, pulmo, cerebrum, & oculi. Ratione affectus per mutatio magna a naturali statu, quae potest accidere vel a causae magnitudine, vel a Proprietate, aut diu

turnitate.

Galenus duas dubitationes affert, & sito more in immensum dissicultatem adauget. Vna est quod morbus est affectus, qui est res quae manet de astixa est. Pu-rrida aulcm sebris semper fit, nam si maneret esset hectica. Dico quod duplex est genus morbi,& ytrumquecst affectus, vel per se manens, ut hectica, vel in suis

Causis quae manent, ut putrida febris, cuius mater iacausa e sciens, putredo manet.Et etiam quia calor pu-rridus cum sit in membro , aliter no a faceret febrem, necessario postquarn febris aliquandiu perseuerauit, manet aliquot diebus,quia nihil cellat in instanti, sed velut in vibratis & eiectis proportionem retinet, iuxta moram in eo quo motum est ab alio; dc non est hectica, quia non habet tantum motus s licet omnis calcar necessario habeat motum, in ut possit conseruarc 1 ipsum,quod est necessarium in hectica. t ia, an conualcscentcs sint aegri,S dico quod sic, seu enim imbecillium operationum causa sit defcctus carnis aut 1 an guini S,

100쪽

Lib. II. Fars L CV. I.

guinis,aut spiritus,aut corruptio eorum, seu proportio humorum indebita, a intcmperies aliqua, seu in ptia quaedam,postulant haec lingula amoueri, ideoque lunt morbi. Verumtamen morborum quidam sunt leues aut leuissimi, quales sunt istorum. Rursus morbi quidam sunt dolorifici, & sunt praecipuo a solutione continui , & inter qualitatos a calido & fri ido: rcliqui sunt absque dolore, nisi forsan siccitas leuem aliquem intulerit dolorem. Alii etiam corrumpunt particulam,idia seu sint in toto, seu parte vitae ncccllaria , occidunt ; & sunt omnes primum qui faciunt dolores, &qui a putredine fiunt,& a siccitato etiam, & in concauitate aut via neccilaria ad vitam, ut sint septem modi. Reliqui vix Occidunt aut corrumpunt particulam, nisi reducantur ad istos.Sunt & aliae diuisiones, sed hae sufficiant. Melius namque est membrum diuisionis unum per exemplum, velut de morbo ab intemperie cxplicare. Quot igitur modis fiat morbus in intomperie sciemus, si cognouerimus prius quibusnam naturale tem peramentum constet. Ergo temperamcntum naturale,

quod a calido naturali pendet, tot modis distinguitur, quot ipse calor,utpote gingiuae. Dico quod sunt illius viginti una differentiae ; propriae septem , & totidem aca)ore influxo aiecore, totidem a sanguine cordis arteriali. Et propriae quidem sunt. Primum multitudo seu magnitudo subiecti; nam in multa materia,cst multum de forma, & si caro est calida & humida, multa

caro continebit multum calorem. Secundus modus est densitas; aurum enim etiam paucum, multum relistit causis aduersis atque illud corrumpentibus , non quia calidum aut multum,sed quoniam deiὶsum. Tertius modus est a pingui humido seu proprio subiecto E caloris

SEARCH

MENU NAVIGATION